Redazione Z

1

|2r| [1] Domini imperatores, reges, duces, marchiones, comites, milites et burgenses et omnes gentes qui vultis agnoscere diversa hominum genera et diversarum regionum mundanas diversitates, accipite hunc librum. [2] Nam in ipsum invenietis omnia magna mirabilia et diversitates Armenie Maioris, Persarum, Tartarie et Indie et aliarum multarum provinciarum circa Asyam, Mediam et partem Europe, ut patebit per ordinem, sicut dominus Marcus Paullo Veneciarum civis enarat, quoniam oculis propriis ipse vidit. [3] Et sunt etiam aliqua que non vidit, sed audivit ab hominibus fide dignis; et quicumque hunc librum leget vel audiet plenariam fidem debeat adhibere, quia omnia sunt vera. [4] Antedictus dominus Marcus Paulus ab infancia sua usque ad tricessimum annum conversatus fuit per partes illas. [5] Et ideo, ipso existente in carcere in civitate Ianue, nolens vacare otio, visum fuit sibi, ad consolationem legentium, ut predictum librum compilare deberet. [6] Et ipse non notavit nisi pauca aliqua, que adhuc in mente retinebat. [7] Compilavit autem librum hunc ano Domini .MCCXCVIII.

[8] Hic incipiunt nomina et conditiones civitatum posita breviter et sucintte. [9] Primo pervenerunt ad quamdam civitatem nomine Bucharra. [10] Multum nobilis et magna erat. [11] Provincia vero similiter nominabatur Bucharra et quidam rex habetur ibi nomine Barach. [12] Civitas erat melior que reperiretur in Persia. [13] Et ipsis sic existentibus, nuncius Orientalis Domini pervenit illuc, |2v| qui ibat ad Magnum Canem, Dominum videlicet omnium Tartarorum, comorantem in finibus terre inter levantem et grecum, nomine Coblai Caan. [14] Cum quibus profecti sunt, videlicet dominus Nicholaus et Marcus, ad Magnum Dominum, qui gratanter et honorate recepit eos. [15] Et hic subsequenter tractantur multa alia que dimito causa brevitatis, ut ad alia necesaria transeamus.

[16] Et hic describuntur omnes regiones, provincie, regna et civitates circa Asyam Mediam et partem Europe firmate et omnes mores et consuetudines, generaliter et divisim, omnium gentium habitantium in eisdem. [17] Et primo de Armenia Minori. [18] Verum est quod due sunt Armenie: una quidem parva, altera vero magna. [19] Sed quidam rex dominatur in parva, qui totam terram manutenet in iusticia et regi Tartarorum subditus est. [20] In ea sunt multe civitates et castra, et habundantia omnium habetur in eis. [21] Et est terra multum solatiosa in venationibus bestiarum et aucupationibus avium, sed non sana provincia. [22] Et antiquitus nobiles viri valentes erant et probi pro armis, sed nunc sunt tristes et viles et sine aliqua bonitate. [23] Sed potatores sunt optimi. [24] Ittem est supra mare civitas quedam, Aiaç nomine, que est terra magne mercationis. [25] Nam omnia aromata et omnes drapi et alia mercimonia valoris per diversas partes ad civitatem istam portantur; et omnes homines et mercatores qui volunt pergere infra terram ab illa civitate iter arripiunt. [26] Cuius regni Armenie Minoris confines hii sunt: ab uno latere versus meridiem est Terra Promisionis, quam retinent sarraceni; |3r| a latere tramontene sunt Turcomani, qui vocantur Caramani; a levante et greco est Turchia, Chayseria et Sevastio et multe alie civitates, que omnia subdita sunt Tartaris; versus occidentem est mare, per quod navigatur ad partes christianorum. [27] Dicto de Armenia Parva, subsequenter dicamus de Turcomania.

2

Hic naratur de provincia Turcomanie.

[1] In Turchomania sunt tria genera gentium. [2] Videlicet Turcomani, qui Macometum adorant et retinent suam legem: et est gens simplex et habent turpe loquinium et permanent in montaneis et viis, ubi sciunt esse bonum pasculum, quia vivunt solummodo de bestiis; et nascuntur ibi boni equi et muli magni valoris. [3] Et alie gentes sunt Armenii et Greci, qui cum ipsis mixsti sunt in civitatibus et castris, et vivunt de mercimoniis et artibus; et ibi laborantur drappi de syrico crimisi. [4] Sunt similiter in ea regione multe alie civitates et castra, que longum foret describere. [5] Omnes subditi sunt regi Tartarorum orientalium, qui eis potestates et rectores mitit.Abbacu.htmlAbbacu.htmlAbbacu.html

3

Hic naratur de continentiis Armenie Maioris.

[1] Armenia Maior est quedam magna provincia, que incipit a quadam civitate nomine Arcinga, in qua laborantur meliores bucherani de mundo; et multe alie artes fiunt ibi, que narari non posunt; et habent pulcriores et meliores balneas aquarum scaturientium que in mundo reperiantur. [2] In ea sunt multe civitates et castra, et nobilior civitas est Arcinga, que habet archiepiscopum. [3] Et hic bestie male permanent propter inmensum frigus et nivem, quam ultra modum ningit Deus. [4] Et in quodam castro, |3v| quod vocatur Paperth, est maxima argentera, et invenitur hoc castrum eundo de Trapesunda in Thauris. [5] Et in medio Armenie Maioris, est quidam maximus et altissimus mons, ad modum unius cube, super quem arca Noe dicitur astitisse: et ex hoc mons ille appelatur Mons Arche Noe; et est tam latus et longus quod in duobus diebus circui non posset; et in sumitate montis continue tanta multitudo nivis habundat quod nullus potest ascendere sumitatem, quia nix nunquam in totum liquescit.

[6] In confinibus vero Armenie versus meridie‹m› sunt iste provincie: Musul, Mus et Meridin, de quibus infra dicetur, et multe alie sunt, quas longum esset narare. [7] Versus vero tramontanam est Iorgia, de qua infra dicemus. [8] Et in confinibus Iorgie, quidam fons est de quo scaturit oleum in tanta quantitate quod mile cameli simul et semel ibi posunt honerari, et honerantur; sed nichil in comestione valet. [9] Sed bonum est ad ungendum homines et quelibet animalia propter scabiem. [10] Et homines de longi‹n›quis partibus venuunt pro oleo isto, et omnes contracte circumstantes non comburunt aliud oleum quam istud. [11] Et valet ad multos langores.

4

Hic naratur de rege iorgensi et eius esse.

[1] In Iorgia est quidam rex qui David Melic totis temporibus nuncupatur, quod in lingua Galica dicitur Rex David. [2] Pars una cuius provincie subdita est Tartareo regi, reliqua vero pars, propter fortilicias quas habet, non est subdita ei, sed regi David. [3] Et in istis fortiliciis et montibus sunt eorum nemora in quibus non est aliud lignum quam busus. [4] Et predicta provincia duo equora prospicit, quorum unum vocatur Mare Maius, quod est a latere tramontane, alterum vero Abaco, versus orientem, quod durat |4r| in suo circuitu per duo milia .VIIIc. miliarium et est tanquam stagnum, quia non miscetur cum aliquo mari. [5] Et in eo sunt multe insule bene habitate in quibus sunt pulcre civitates. [6] Et habitate sunt iste insule a gentibus que fugerant a facie Magni Tartari, quando ibat conquirendo per regnum sive provinciam Persie, cuius civitates et terre regebantur a comuni: que quidem gentes fugiendo reduxerunt se ad istas insulas et ad montes, ubi tutiores esse credebant; et sic habitate sunt insule ille. [7] Item dictum mare multos pisces producit, et precipue storiones, salmones et alios magnos pisces. [8] Antiquitus quidem omnes reges illius provincie nascebantur cum quodam signo aquile super spatulam dexteram. [9] Et sunt in ea pulcre gentes et valentes ad arma; sunt boni arceri et pugnatores in bello. [10] Ipsi sunt christiani et observant legem Grecorum, more clericorum parvos portantes capilos. [11] Hec est provincia quam rex Alexander preterire non potuit. [12] Item est quidam passus ibi qui Porta Ferea nuncupatur. [13] Alexander inter duos montes dicitur Tartaros inclusisse, sed quod Tartari fuerint non est verum, quia tunc temporis non erant. [14] Ymo gens quedam fuit nomine Cumani, et alia genera multa fuerunt. [15] Sunt etiam in supradicta provincia multe civitates et castra, que syrico habundant et omnibus aliis oportunis; ibidem drapi syrici et aurei laborantur. [16] De mercimoniis et laboribus vitam ducunt. [17] In ea est quoddam monasterium titulo beati Leonardi descriptum, iuxta quod huiusmodi habetur miraculum. [18] Nam fons quidam iuxta ecclesiam de quodam monte desendit, in cuius aqua per totum anum |4v| nuli pisces apparent, nisi solummodo a die prima quadragesime usque ad vigiliam Pascatis, videlicet resurectionis Domini, ipsorum abundantia maxima reperitur; et facto die Pascatis amplius non apparent. [19] Mare vero iuxta montem superius nominatum Mare Geluchelan vel Mare Abacco appelatur, in quod finiunt Tigris, Gyon et Eufrates et alia flumina multa. [20] Penes istam provinciam quedam civitas est pulcra et magna valde, nomen cuius Tyflis, circa quam multa sunt castra et burgi que isti civitati obediunt; in qua habitant Christiani, scilicet Armenii et Iorgienses, et aliqui Saraceni et Iudei, sed pauci.

5

[1] Moxul est quedam provincia in qua habitant plura gentium genera. [2] Una quidem gens est que Macometum adorat, et Arabi appelantur. [3] Ittem alia gens est que fidem christianam observat, non tamen secundum quod mandat Ecclesia, quia in pluribus falit. [4] Nam nestorini, iacopiti et armeni sunt; et patriarcam habent qui archiepiscopos, episcopos et abbates statuit, et blebanos ipsos per omnes partes Indye et Alochayray et in Baldach ac per universas partes ‹in› quibus habitant christiani transmitens, quemadmodum papa Romanus. [5] Et noveritis quod omnes christiani ‹in› illis partibus comorantes nestorini sunt et iacopiti. [6] In montibus vero huius provincie quedam gentes habitant que Curd appelantur, qui in parte christiani, nestorini et iacopiti sunt, in parte vero saraceni qui Macometum adorant. [7] Ipsi sunt ‹im›probi et nequam homines, et mercatores depredantur libenter. [8] Penes istam provincia‹m› est quedam provincia nomine |5r| Mus et Meridin, in qua bumbatium oritur in maxima quantitate; et fit in ea magnum laborerium bucherani et alia laboreria multa.

6

[1] Baudach est quedam civitas magna, in qua erat califus omnium Saracenorum de mundo, quemadmodum papa Romanus ‹omn›ium christianorum. [2] Per medium vero civitatis quoddam valde magnum flumen pertransit, per quod mercatores eorum mercimonia ad Mare Indorum ferunt et referunt. [3] Item supra predictum flumen est quedam civitas nomine Bascra, circa quam per nemora meliores nascuntur datuli qui reperiantur in mundo. [4] Et omnes perule que de Yndia in christianitatem portantur pro maiori partte perforantur in Baldac. [5] Et in Baldac studetur in lege Macometi, in negromantia, physica, astronomia, geumancia et physonomia. [6] Ipsa nob‹i›lior civitas est et maior omnibus que in partibus illis valeant inveniri. [7] Ulau fincto modo et fraude accepit civitatem et calif, fratrem suum. [8] Quo capto, inveniens in alchalif turim quandam sufultam tanto thesauro ut superius audivistis, admiratus est valde. [9] Et tunc coram se calif fecit adduci, postmodum dicens ei: «Calif, ad quid tantum congregasti thesaurum? [10] Quid inde facere proponebas? ignorabas enim quod tibi inimicus fuisem et quod cum tanto exercitu ad te et teram tuam capiendum venirem? [11] Cur thesaurum hunc militibus et stipendiariis non distribuisti qui te ac civitatem defenderent et servarent?». [12] Cui calif, ignorans quid respondere, obmutuit. [13] Alau, eo capto, in turrim qua erat thesaurus eum fecit intrudi, sibi dicens: «Quoniam aurum sitis, aurum quod acumulasti bibes |5v| et comedes. [14] Et, ut satieris in eo, nullus alius dabitur tibi victus». [15] Sic vero mortuus est in turi. [16] Plura vero de moribus habitantium possent describi, sed propter prolixum materie obmitantur.

7

[1] Tractato de captione Baldach, nunc dicatur de quodam miraculo quod inter Baldac et Moxul advenit. [2] Nam cum circa annum Domini .MCCXXV. in Baldac quidam esset calif qui, multum habens odio christianos, cogitaret cotidie modum et formam quibus omnes in eius terra morantes facere posset ad legem suam converti, alioquin mortis suplicio terminare, finaliter invenit punctum unum Scripture in Evangelio sic dicentis: «Si quis christianus tantum haberet fidei quantum esset granum synapis, precibus suis sume Maiestati porectis, montes faceret de loco ruere vel moveri». [3] Quo invento, nullo modo credens hoc posse aliqualiter adimpleri, misitque calif pro omnibus Christianis, Nestorinis et Iacopitis, in eius terra morantibus, et ipsis existentibus coram eo, dixit: «Estne verum quod textus Evangelii vestri declarat?». [4] Cui responderunt: «Verum». [5] «Eritne unicus qui versus Deum suum in tam modico fidei ut est granum sinapis sit fidelis? [6] Quare .X. dierum terminum vobis asigno, infra quem aut montes ibi astantes facietis virtute vestri Dei ut dicitis removeri, aut nostram asumpseritis legem quam Macometus propheta noster nobis reliquit — qua asumpta salvi eritis ipso facto —, ‹aut› vos faciam sevo martirio trucidari». [7] Et sic eos remisit. [8] Cum vero christiani talia audivissent, turbati sunt valde et mori timuerunt, tamen plene |6r| confidentes in eorum Redemptore quod eos de hoc periculo liberabit. [9] Et dilligens inter se habuerunt consilium, nulum previdentes remedium preter quam preces porigere sumo Deo, ut eis misericordie sue manum porigeret. [10] Tunc omnes divinis orationibus non vacabant, et sic perseverantibus ipsis, cuidam episcopo fuit in sopnis divinitus revelatum ut ad que‹m›dam cerdonem monoculum, cuius nomen ignoranter tacetur, premuniendum accederet, qui virtute divina monti preciperet ruituro. [11] Et statim pro cerdone miserunt; quibus respondit quod ad hoc dignus non erat; tamen, instantibus christianis, cerdo asensit, qui erat homo bone vite et honeste. [12] Et quid accidit sibi? dum semel quedam mulier ad eum pro emendis subtelaribus accesisset, ipse cerdo, ut dare posset eius pedi subtelares conformes, cruris et pedis sibi fecit formam ostendi; quibus ostensis, dum ad partes illas esset pulcerima, ipsis visu affixo, scandalum passus est. [13] Tunc vero cerdo, considerans verbum Evangelii: «Si oculus tuus scandaliçat te, erue eum et abicias abs te», muliere remisa, statim cum quadam cuspide sibi oculum dextrum effodit. [14] Et facto die termini, totus populus christianus, ofitiis prius solepniter celebratis, cum magna devotione quousque ad montis planitiem acceserunt, crucem preferentes altissimi Creattoris. [15] Et ibi cerdo, levatis manibus versus cellum, Creatorem suum prece humilima requisivit. [16] Perfectaque oratione, dixit: «In nomine Patris et Filii et Spiritus Sancti, tibi monti precipio quatenus per virtutem Sancti Spiritus illico ab inde discedas». [17] Qui, subito per miliare unum versus planiciem ruens de sumo, |6v| mirabiliter omnes Saracenos expavit. [18] Tuncque calif oculte inde ad fidem Christi conversus est, semper crucem celatam ferens sub panis. [19] Ob reverentia‹m› vero predicti cerdonis et gratie tunc obtente, semper de cetero aniversarii diem miraculi huius Christiani, Nestorini et Iacopiti, solempniter celebrant, continue in vigilia ieiunantes. [20] Nota quod Christiani armeni, Nestorini et Iacopiti diferunt in certis articulis; ymo ex hoc unus alium repudiat et aborret.

8

Hic naratur de esse nobilis civitatis Thoris.

[1] Thoris est quedam civitas magna, sita in quadam provincia Yrach nomine, in qua quidem multe alie sunt civitates et castra, sed, quia Thoris nobilior est, ideo de eius esse tractatur ad presens. [2] In ea quidem habitantes ducunt de mercimoniis et artibus victum suum: nam ibidem laborantur diversi drapi aurei et syricci magni valoris. [3] Reperiuntur etiam ibi lapides preciosi et perule habundanter. [4] Et multe maneries gentium ibi sunt admixte: nam ibi Nestorini, Armeni, Iacopiti, Iorgienses et Perses habitant. [5] Item sunt ibi gentes che Macometum adorant. [6] Civitas vero valata est viridariis delectabilibus, optimos producentibus fructus. [7] Saraceni autem Thoris perfidi sunt et mali: nam ex lege sui Macometi habent quod, quomodocumque possint detrahere gentibus non inherentibus sue legi, ad nulum eis imputatur peccatum. [8] Et si Christiani eos occiderent vel aliquod gravamen eis infferrent, inter sse martires reputantur. [9] Et ob ista‹m› causa‹m›, nisi cogerentur dominio, quam plura mala comiterent. [10] Hanc vero legem universi Saraceni observant. [11] Et in fine sue vite, ad ipsos accedit eorum |7r| presbiter, querens utrum credant Macometum fuisse verum nuncium Dei, et ‹si› respondeant quod credunt, tunc salvi sunt.

9

[1] Persya est quedam magna provincia que antiquitus multum fuit nobilis, sed eam Tartari destruxerunt. [2] In Persia est quedam civitas nomine Sava, de qua receserunt tres Magi quando iverunt adoratum Yesum. [3] In hac civitate, secundum quod dicitur, etiam sepulti sunt illi Magi in quadam tumba valde pulcra et magna; et super sepulcrum est quedam domus quadra et, a parte superiori, rotunda, multum artificiosa. [4] Et corpora adhuc integra manent, et capilos habent et barbam. [5] Quorum nomina sunt hec: primi Gaspar, secundi Baldasar et tercii Melchyor.

[6] Et postea quoddam castrum invenerunt nomine Cala Ataperiscam, quod interpretatur “castrum adoratorium ignis”. [7] Et hoc verum est: nam homines ilius castri ignem adorant. [8] Et hec est causa: dicebant enim quod antiquitus tres reges illius patrie iverant adoratum que‹m›dam prophetam qui natus fuerat, et secum tulerant oblationes tres, videlicet aurum, thus et miram, ut agnoscere‹n›t an propheta ille esset Deus, an rex terenus, vel medicus. [9] Nam distinxerunt sic: si aurum accipit, rex terrenus est; si thus, Deus; si mirra‹m›, medicus. [10] Cum vero pervenisent ad locum ubi puer erat, iunior ipsorum intravit solus ad puerum causa videndi eum, quem sibi similem statura et etate inspexit; de quo stupefactus exivit. [11] Post istum, secundus etate intravit, cui simili modo aparuit forma et etate consimilis, qui tunc similiter stupefactus exivit. [12] Intravit et tercius, cui aparuit ilud idem. [13] Cum vero cumvenisent omnes, quilibet |7v| naravit quod viderat, et omnes simul intrantes, ipsum in etate qua esse debebat, videlicet dierum .XIII., invenerunt. [14] Tunc vero, procidentes sibi, munera obtulerunt, videlicet thus, aurum et miram, que omnia puer simul accepit; deditque eis piscidem unam clausam, qua asumpta, postmodum discesserunt. [15] Cum vero per dietas aliquas equitassent, cupientes videre et scire de dono pueri, aperuerunt piscidem inveneruntque solummodo lapidem unum impositum; de quo admirati sunt valde, significationem lapidis ignorantes. [16] Sed hec est: nam cum tres reges, propter acceptationem omnium oblationum, ipsum puerum esse Deum, regem terenum simul et medicum reputare‹n›t, prout est superius declaratum, et puer eos cognosens in hac firmos fide, ideo dictum lapidem, qui durus erat et fortis, ut simili modo in fide qua erant constantes manerent et firmi, eisdem dedit in signum. [17] Sed causam ignorantes, lapidem in puteum proiecerunt; et subito flama ingens cepit per os putei evolare. [18] Et considerantes signum esse magne virtutis, valde perteriti sunt et eos penituit de comiso; et de hoc ignem ad eorum patriam portaverunt et in quamdam ecclesiam divitem posuerunt. [19] Et ibi semper ignis ille comburit et ardet. [20] Et habitantes ibi dictum ignem tanquam deum adora‹n›t; et omnia sacrificia illorum cum dicto igne decoquunt. [21] Et hec est causa quod h‹ab›itantes in illa patria ignem adorant. [22] Omnia vero predicta illi de castro retulerunt domino Nicholao Paulo per ordinem, ut est dictum. [23] Unus dictorum fuit de civitate Saba, alius de Ava et tertius de Caxan.

10

|8r| [1] Noveritis quod Persya est quedam regio valde magna in qua quidem plura sunt regna, quorum nomina inferius describuntur: primum regnum, quod est in principio, vocatur Chasuin; secundum, quod est versus meridiem, vocatur Curdistan; tercium Lor; quartum Suolistan; qui‹n›tum Yspaan; sextum Çiraç; septimum Soticara; octavum Tunocain, quod est in exitu Persie. [2] Omnia ista regna sunt versus meridiem, preter Tunocain solum, quod est prope Arborem Sicam. [3] In istis regnis sunt multi sonipedes valde pulcry. [4] Sunt etiam ibi pulcriores asini et maiores de mundo, qui multum pluri venduntur quam equi; et hec est ratio: quia parum comedunt, onera magna ferunt et multum vie peragunt una die. [5] Sed equi neque muli tantum posse‹n›t sustinere laboris. [6] Nam marcatores de partibus illis, cum de una provincia ad aliam peragunt, per magna transeunt deserta, videlicet loca arenoxa, arida et sicca, herbas non producencia vel aliqua que ad victum equorum fuerint oportuna; et etiam propter distancias puteorum et aquarum dulcium oporteret eos longas facere dyetas, si volunt quod bestie habeant ad bibendum. [7] Et quia equi hoc sustinere non posent, ideo mercatores solummodo asinis illis utuntur, cum sint veloces et bene quadrupedantes, ac paucioribus conducantur expensis. [8] Qua de causa, pluri venduntur quam equi. [9] Et nota quod in Yndia tantum fervens calor est, quod equi nulo modo ibi posunt nutriri nec nascuntur; et si quis nascitur, monstruosus nascitur, scilicet defectivus in membris et deformis, nullius preci vel valoris. [10] In supradictis regnis sunt gentes multum crudeles et omicide: |8v| nam singulis diebus mutuis vulneribus se occidunt, et multum viatores mercatores dapnificarent continue, nisi timore Orientalis Domini cogerentur. [11] Omnes vero observant legem Macometi, eorum prophete. [12] Ibi laborant panos aureos et de syrico ac cuiuslibet maneriei; ibi habetur habundantia omnium fructuum et vini. [13] Sed posset quis dicere: «Saraceni vinum non bibunt: nam hoc prohibet lex eorum». [14] Ad hoc respondeatur quod itta glosant textum sue legis, quod si vinum tantum buliat ad ignem ut consumatur in parte et dulce fiat, bene posunt bibere absque fractione mandati sive legis: nam ipsum vinum de cetero non appellant, quia, mutato sapore, mutatur etiam nomen vini.

11

[1] Iasd est in confinibus Persye, civitas multum nobilis et magne mercationis, in qua laborantur multi drapi de syrico. [2] Legem Machometi observant. [3] Sunt etiam in ea multi luci dactulos producentes, per quos equitari potest. [4] Sunt etiam ibi multe venationes silvestrium. [5] Ibi sunt perdices et corturnices habundanter, et qui de hiis delectantur inde multo solatio recreantur. [6] Habentur etiam ibi honagri, scilicet silvestres asini, valde pulcri.

12

[1] Chermam quoddam regnum est in confinibus Persie versus levantem, quod heredes antiquitus succedebant. [2] In isto regno lapides oriuntur nomine turchiese, qui fodiuntur in venis montium; inveniuntur etiam in montibus illis vene calibis et andaniqui in maxima quantitate. [3] In hyeme tam intensum frigos h‹ab›etur, quod vix homo potest evadere continue portando multas vestes |9r| et peles. [4] Quoddam experimentum enarabitur quod factum fuit in regno Chermam. [5] Nam gentes Chermam sunt bone, plane, humiles et pacifice, et mutuo sibi serviunt quantum posunt. [6] Quare rex Chermam, suis sapientibus existentibus coram ipso, dixit: «Domini, multum miror ignorans que sit causa huius, videlicet cum in regnis Persye, que tam vicina sunt nostro districtui, sic male gentes et pessime habeantur, qui inter sse continue se occidunt, et inter nos, qui quasi unum sumus cum eis, fere nunquam oritur scandalum neque irra». [7] Cui responderunt sapientes quod teritorii erat causa. [8] Quare tunc rex ad partes Persye misit, et specialiter ad regnum Yspaan superius nominatum, habitatores cuius alios in malis omnibus excedebant; et ibi onerari fecit, iuxta consilium sapientum suorum, .VII. naves de terra et ad regnum suum adduci. [9] Qua adducta, ipsam in certis sallis ad modum bituminis fecit extendi, et postmodum superponi tapeta, ne deturparentur existentes in ea propter molitiem. [10] Et dum in illis salis discumberent ad edendum, statim, sumpto cibo, unus in alium verbis iniuriosis et actibus cepit insurgere et se invicem vulnerare. [11] Et tunc dixit rex quod vere causa huius erat teritorium.

13

[1] Cum desensum est per istas duas dietas, invenitur quedam planicies magna, que versus meridiem durat per .V. dietas. [2] In principio istius planiciei est quedam civitas nomine Camadi, que iam fuit nobilis civitas et magna valde, sed nunc non sic. [3] Planicies vero calidissima est; producit frumentum et alia blada. [4] Nascuntur poma granata, citrana |9v| et multi alii fructus et poma, que in nostris partibus frigidis non nascuntur. [5] Conversantur ibi turtures infiniti, propter multas pomelas quas ibi inveniunt ad edendum; et sunt sine numero, nec saraceni de eis comedunt unquam, quia eos aborrent. [6] Inveniuntur et ibi fassiani, franculini et alie aves multe.

14

[1] Nota quod super riperiam maris ‹est› civitas quedam nomine Cormos, que portum habet; ad quam civitatem mercatores de diversis Indye partibus navigantes cum omnibus aromatibus, lapidibus preciosis, perlis, drapis aureis et syriceis, dentibus elephantum et aliis mercimoniis multis aplicant universi. [2] Et sub se habet civitates et castra. [3] Ibi calor est intensissimus et terra multum infirma. [4] Si vero aliquem mercatorem alienigenam ibi mori contingat, dominus terre totum eius thesaurum sibi accipit et reponit. [5] Ibi est intenssissimus calor, quod ex arena quidam ventus prorumpit tam fervens et calidus, quod, ex nimio estu vetans homini respirare, ipsum subito sufocat et occidit; a quo nullus, si inveniatur in arido, evadere potest. [6] Ideo, cum ventum sentiunt, se supponunt aquis usque ad mentum et sic mora‹n›tur quousque ventus desistit. [7] Naves vero de Cormos pessime sunt et periculose, quia sepius naufragantur: quia non affiguntur cum clavis. [8] Quia lignum est durum, cuiusdam complexionis fragilis ad modum vasis fictilis; quia, statim cum infingitur, clavis in se confringitur. [9] Sed finguntur claviculis de ligno; deinde ligant vel suunt cum fillo groso. [10] Utuntur uno albere et ‹habent› unum amplustre. [11] Gentes ille sunt nigre et legem Macometi observant. [12] Frumentum |10r| et alia blada serunt de mense novembris, et de mense marcii ipsa recoligunt. [13] Datali coliguntur in abundantia, et ex ipsis fit vinum cum multis aliis speciebus admixtis, quod est valde bonum; et si homines non asueti bibant ex eo, statim patiuntur fluxum. [14] In terra illa non invenitur herba que duret super terram, preterquam in loco aquoso; et hoc propter nimium calorem qui omnia desiccat. [15] Quando vero homines et mulieres obeunt, eorum planctus et dollor bene quatuor annis continuatur super quolibet defuncto. [16] Nam, congregatis parentibus et vicinis, quousque ad dictum terminum saltem semel in die continuant ipsum planctum; et cum sepius moriantur, isto modo nunquam dolore carent. [17] Et inveniuntur ibi mulieres multum docte in planctu, que conveniuntur pretio ut deplorent die qualibet super aliorum et aliarum defunctos.

[18] Et veniendo de Cormos ad Chermam, multe planities inveniuntur pulcre et magne, habundantes in victualibus et balneis calidis ex terra scaturientibus. [19] Panis vero frumenti est ibi tam amarus, quod nullus qui consuetus non sit ex eo comedere potest: et hoc est propter terram infusam ab aquis dictarum balnearum, que quidem amare sunt. [20] Hic est quidem contrata pro maiori parte fructuum. [21] Sunt dactuli et poma paradisi et alie maneries fructuum quam plures, qui in nostris locis frigidis non nascuntur. [22] Et ibi quoddam genus avium nomine franculini, qui a franculinis aliarum contractarum disimilant. [23] Bestie etiam sunt dissimiles ab aliis. [24] Sunt boves magni et toti albi ut nix: pulcerimi sunt visu. [25] Honus magnum portant, quia fortissimi sunt; et cum honerari debent, ad modum camelorum se flectu‹n›t ad terram, |10v| et postmodum onerati, exurgunt. [26] Sunt etiam ibi arietes magnitudinis asinorum, qui sunt grosi et largi caudas ita quod una est bene ponderis .XXX. librarum et plurium. [27] Istis partibus inveniuntur aliqui qui sciunt artes magicas et dyabolicas, quibus tota die celebrant et obscurant ita quod, nisi unus sit prope alium, videri non posunt. [28] Et sic quandoque equitant per .XXX. et .XL. dietas, et ut plurimum versus partes Reobar, et capiunt homines ipsosque vendunt. [29] Et dominus Marcus fere captus fuit ab eis propter obscuritatem illam, sed fugit ad quoddam castrum. [30] Sed aliqui ex eius sociis capti fuerunt et ve‹n›diti, aliqui vero mortui.

[31] Cum vero disceditur a Chermam, quod durat .III. dietis, intratur quoddam desertum; in quibus locis non invenitur nisi parum acque, et illa salsa est et viridis velud herba prati, et ita amara quod nullus de ea bibere posset. [32] Et si quis biberet solummodo una‹m› gutam, flueret de subtus pluribus .X. vicibus. [33] Et homines transeuntes per illa deserta secum portant aquam; bestie vero violenter bibunt propter cogentem sitim, sed statim paciuntur fluxum corporis valde magnum. [34] Et in omnibus istis .III. dietis nulla habitatio invenitur, sed est desertum et siccitas; nec inveniuntur bestie, quia ad comedendum non habent.

15

[1] Cobinan est quedam civitas magna, cuius gens legem Macometi observant. [2] Ibi fiunt specula de calibe multum pulcra et magna. [3] Fit ibi tucia, |11r| que multum valet ad egritudinem oculorum.

16

[1] Cum diseditur a Cobina, itur per quoddam desertum .VIII. dietis, in quo magna sicitas est, nec fructus vel arbores ibi sunt. [2] ‹A›cqua etiam est amara. [3] Transeuntes secum portant que nesessaria sunt ad victum. [4] Tamen eorum bestias ex urgenti siti de aqua illa amara bibere cogunt: nam cum aqua farinam admiscent unde eas alliciunt ad bibendum. [5] In capite istarum .VIII. dietarum, invenitur quedam provincia nomine Tunochayn, que est versus tramontana‹m› in confinibus Persye, in qua quidem civitates multe sunt et castra. [6] Est in ea quedam planicies magna, in qua est Arbor Sola, quam christiani Arborem Sicam vocant, cuius qualitas et condicio est hec: arbor est magna valde et crossa, folia eius ex parte una sunt viridia et ex altera alba; que ducit dumos similes dumis castanearum, sed nichil in eis est, et lignum suum est forte et croceum ad modum busi. [7] Civitates et castra abundant in omnibus pulcris et bonis, quia patria bone complexionis est, videlicet non multum calida et non multum frigida, sed temperata. [8] Gens Macometi legem observant. [9] Sunt in ea pulcre gentes, et precipue mulieres.

17

[1] Mulhee est quedam patria in qua Veglus de Montanea manere consuevit antiquitus; in qua patria habitabant heretici secundum legem sarracenam. [2] In quo loco Veglus fieri fecit inter duos montes quoddam viridarium pulcrius et delectabilius quam unquam in hoc mundo fuerit, et construi fecit palacia deaurata. [3] Item fieri fecerat conductus: per aliquos vinum, per aliquos mel et lac decurebat. [4] Erant ibi |11v| domine et domicele formosissime ultra modum, que cuiuslibet genus instrumenti egregie sciebant pulsare, melodiate canebant ac suavius coreçabant ceteris mulieribus de hoc mundo. [5] Et ideo iste Veglus hoc viridarium in hunc modum construxit. [6] Nam, cum Machometus tempore suo dixerit saracenis quod paradisum intrantes mulieres pulcerimas invenirent ad eorum libitum quotquot volent, ac invenirent flumina que in vino, lacte, melle et aqua divisim in ubertate discurerent, dabat intelligere saracenis quod paradisus esset ille; quod credebant firmiter. [7] In quo‹d› viridarium nullus intrabat, nisi quem Veglus volebat fieri satelitem et ‹a›sassinum. [8] In introitu erat quidem quoddam castrum fortissimum. [9] Qui Veglus mitebat istos satellites ad multa mala commitendo; qui faciebat gentes simplices credere quod esset propheta, et vere credeba‹n›t; et sic promitebat eis paradisum si velent occidere aliquos magnates, et sic multos fecit occidi. [10] Quare quam plures reges ei redebant tributum; et hoc erat quia gentes tunc non erant in unitate dominii, sed divise cordibus et voluntatibus. [11] Sed cum Ulau, frater Magni Canis, sibi totum orientalem dominium subiugavit, dictus Ulau, inteligens execrabilia selera que iste Veglus tam nequiter comitebat, proposuit ipsum destruere et congregavit gentem magnam et transmisit ad istud castrum Vegli, et obsessum fuit bene .III. anis priusquam captum fuisset. [12] Sed finaliter, victus, defecit; et sic captus Veglus fuit et interfectus con gente sua.

18

|12r| [1] Cum ab isto castro disceditur, equitatur per pulcram planiciem et vales et colles; et durat ista contrata bene circa .VI. dietas. [2] Et in ea sunt civitates et castra, et homines legem Macometi observant. [3] Invenitur etiam quedam civitas nomine Sapurgan, que est magne habundancie omnium rerum; et sunt in ea venationes bestiarum et aucupationes avium et multa alia.

19

[1] Balch est quedam civitas nobilis et magna, sed iam fuit nobilior et maior. [2] Sed Tartari, ei dapnum multociens inferrentes, ea‹m› nequiter devastarunt. [3] Et iam fuerunt in ea multa palatia marmorea et aule, et adhuc ibi sunt, sed destructa et devastata. [4] In hac quidem civitate, Alexander filiam regis Darii in uxorem accepit. [5] Qui legem Macometi observant. [6] Ista civitas cum Persya cumfinat.

[7] Nam, cum homo discedit a civitate superius nominata, equitat bene per dietas .XII. inter levantem et grecum, in quibus nullam habitationem invenit, quia gentes affugerant ad montes et fortilicias propter timorem malarum gentium et hostium, qui, continue per contratam excurentes, eis dapnum et iacturam multociens inferrebant. [8] Sunt in ea aque multe et venationes quam plures; sunt et ibi leones. [9] Victualia non invenitur in omnibus istis dietis, sed oportet ut transeuntes per partem illam pro se et equis suis victualia secum portent.

20

[1] Cum vero itum est istis dietis .XII., invenitur quoddam castrum nomine Taychan, in quo forum bladi optimum reperitur: nam in valde pulcra patria est firmatum. [2] Montes eius versus meridiem sunt magni, quorum aliqui in totum sunt sal; pro quo sale accipiendo omnes circumstantes a .XXX. dietis accedunt. [3] Est enim melior qui reperiatur in mundo, sed tam durus quod ex eo nisi cum piconibus |12v| ‹non› potest toli; ibique in tanta copia reperitur quod universus mundus ad sui usum inde uberius fulciretur. [4] Aliqui vero montes sunt habundantes in amigdalis et pistachis, ex quibus forum maximum inde habetur. [5] In hiis etiam contratibus habitationes multe sunt habundantes in fructibus, bladis et vineis. [6] Habitantes vero legem Machometi observant; qui mortales sunt et perfidi et iniqui, multumque perseverant in potationibus, quia bonum vinum habent coctum. [7] Nec vestes alias ferunt nisi de bestiarum pelibus.

[8] Cum vero itur per tres dietas, invenitur quedam civitas nomine Scassemo, que cuiusda‹m› comitis est; et alie sue civitates et castra in montibus sunt. [9] Per medium itaque civitatis istius quoddam flumen aliquantulum magnum decurit. [10] Sunt ibi multi porci spinosi; apud quos dum venator canes invehit, porcus totus in se glomeratur, postmodum spinas, que parum retinentur in pelle, super dorssa canum proiciens et cum ipsis in pluribus locis vulnerans ipsos canes. [11] Hic non sunt montes saxosi sed de terra sunt.

21

[1] Balaxian est provincia quedam, gentes cuius Macometi legem observant et per se loquelam habent. [2] Magnum quidem regnum est. [3] Per succesionem hereditariam regitur; que progenies a rege Alexandro desendit et a filia regis Darii Magni Persarum. [4] In ista provincia nascuntur lapides preciosi qui balasi appelantur, et in magnis nascuntur montibus. [5] Rex vero facit in isto monte fieri cavernas, quemadmodum fatiunt qui argentum fodiunt; nec alius, terrigena vel forensis, preter quam rex, lapides istos audet, in pena capitis et eris, aliquo modo fodi facere vel cavari, nisi de gratia speciali per ipsum regem concesum fuerit alicui. |13r| [6] Et hoc facit quia vult ut eius balasi propter honorem suum maioris valoris sint et cariores habeantur ubique, quia, si quilibet ad libitum foderet et extra districtum portaret, tanta copia ibi est quod fiere‹n›t viles, nec tanti essent valoris. [7] Item hic inveniuntur montes, in quibus sunt lapides de quibus fit açurum melius quod reperiatur in mundo. [8] Sunt etiam ibi montes, in quibus vene inveniuntur argentum, ramum et plumbum producentes in maxima quantitate. [9] Frigida quidem provincia est. [10] Inveniebantur in hac provincia equi qui desenderant a natura equi regis Alexandri, Bucifalch nomine, qui nascebantur omnes cornu habentes in fronte sicuti Bucifalch, quia ab ipso equo eque conceperant. [11] Sed postea fuit destructa tota illorum natura. [12] Habent frumentum bonum, et ordeum nascitur ibi sine cortice, videlicet quod totum est medulla, nec remulle trahuntur ex eo. [13] Quasi omnes vestiuntur coriis bestiarum, quia aliarum vestium caritudinem habent. [14] Item proprietas montium talis est: ipsi sunt altissimi ita quod de infimo ad sumum in itinere dura‹t› homo a mane usque ad vesperas priusquam possit asendere. [15] In sumitate vero sunt planities magne, ubi ubertas herbarum et arborum, ubi fontes magni et purissimi qui tanquam flumina discurunt per rupes ad yma. [16] In illis sumitatibus montium, tam purus est aer et tam salutifer status, quod si homo, dum existat in civitatibus et mansionibus que in valibus iuxta montes firmate sunt, cuiuslibet generis febres incurat, videlicet tercianas, quartanas vel continuas, et illico quiescens in montibus, repulsa infirmitate, recipit sanitatem. [17] Et dominus Marcus hoc idem |13v| se dixit expertum fuise. [18] Sunt etiam duo vel tres montes quasi sulphurei; et semper accedunt de montibus illis aque sulphuree. [19] Ibi est maxima copia arietum silvestrium. [20] Eorum viri in grosis mulieribus delectantur, et que crosior aparet pulcrior eis videtur.

22

[1] Versus meridiem longe a Balascian per .X. dietas, est quedam provincia nomine Paxay, cuius homines loquelam habent per se. [2] Adorant ydola et sunt gens bruna. [3] In arte magicha multum noscunt. [4] Portant ad eorum aures suspensos circulos aureos et argenteos cum perlis et pretiosis lapidibus. [5] Sunt gentes perfide et crudeles, ac sapientes secundum mores eorum. [6] Provincia est in loco multum calido. [7] Eorum cibus sunt carnes et risus.

23

[1] Chesmir est quedam provincia, cuius gentes per se habent loquelam. [2] Magicam artem noscunt pre aliis, et in tantum quod ydola muta et surda arte illa cogunt loqui, et lucem sive diem faciunt tenebrari, et tam mirabilia faciunt quod nullus posset credere quin videret: sunt enim capud omnium qui adorant ydolla, et ab eis ydola desenderunt. [3] A contrata ista potest iri ad Mare Indorum. [4] Ipsi sunt bruni et macri; mulieres vero, ut brune, pulcerime sunt. [5] Cibus eorum sunt carnes et risus. [6] Terra est calida. [7] Sunt in ea civitates et castra multa. [8] Habent heremitas secundum eorum consuetudines, in suis heremitoriis permanentes, qui multum abstinent in cibis et potu. [9] Sunt homines casti, super ‹peccatum› luxurie repugnantes, et mirabiliter sibi precavent a pecatis secundum eorum legem et fidem prohibitis. [10] Inter se repu|14r|tantur sapientes, longoque tempore vivunt. [11] Et omnes abstinencias peccatorum faciunt ob reverentia‹m› ydolorum. [12] Abbacias habent et monasteria quam plura. [13] Quorum fratres, artam vitam ducentes, ad modum fratrum Predicatorum et Minorum portant tonsuras. [14] Homines vero provincie illius aliqua animalia non occidunt, non sanguinem faciunt, sed saraceni aliqui, qui eis admixti sunt, animalia eorum occidunt ut habeant ad edendum.

24

[1] Cum vero disceditur de continentiis provincie Balaxian, inveniendo quam plura flumina magna et parva, et habitationes quam plures, intratur quamdam provintiam termini trium dietarum per omnes partes cuius. [2] Vohcan nomine appelatur. [3] Gentes eius legem Macometi observant et loquelam habent per se. [4] Homines probi sunt et valentes ad arma.

[5] Cum vero ab ista contrata disceditur, per tres dietas itur inter levantem et grecum semper per montes, et tantum asenditur quod in sumitate illorum montium dicitur altior esse locus totius universi mundi. [6] Et cum homo est in illo loco, invenit inter duos montes planiciem quamdam, per quam quoddam flumen elabitur valde pulcrum. [7] Sunt in planicie illa pinguiora pascua que in mundo valeant reperiri, in quibus per decem dies pinguis efficitur queque bestia macilenta. [8] Ibi habundant silvestria multa, et specialiter arietes maximi. [9] Et illic sunt lupi infiniti, qui multos ex illis arietibus comedunt et occidunt. [10] Volatilia non sunt ibi propter loci altitudinem et frigus intensum. [11] Et noveritis quod propter frigoris intensitatem non ita clarus est ignis, nec illius coloris ut in aliis locis est. [12] Nec aliquid |14v| ibi decoqui bene potest.

[13] Hic nula habitacio est per dietas .XL. inter levantem et grecum, continue per montes, costas et valles; et oportet transeuntes victualia secum ferre. [14] Contrata ista Belor appelatur. [15] Gentes manent in montibus altis quasi disperse. [16] Adorant ydolla et silvestres sunt. [17] De aliis no‹n› vivunt quam de venationibus bestiarum. [18] Vestiuntur coriis; et gentes sunt inique.

25

[1] Carschar regnum fuit, sed nunc est sub dominio Magni Canis; cuius gentes Macometi legem observant. [2] Provincia magna est, et in ea multe sunt civitates et castra, quarum Cascar est nobilior atque maior. [3] Habitantes de mercimoniis vivunt et artibus, et specialiter de laborerio bonbicino. [4] Oritur ibi et linum et canapum. [5] Terra fertilis est, fecunda necessariis quibuscumque. [6] Sunt quidem ibi gentes avare et miserre, quia male comedunt atque bibunt. [7] In terra predicta morantur aliqui Turchi, qui christiani nestorini sunt; et eorum legem et ecclesias habent.

26

[1] Samarcan est quedam maxima civitas et nobilis, cuius gentes christiane sunt et sarracene.

[2] Iarchan est quedam provincia, cuius longuitudo durat per .V. dietas. [3] Gentes Machometi legem observant. [4] Et aliqui christiani nestorini sunt ibi. [5] Copiosi sunt in necesariis. [6] Et pro maiori parte in illa provincia habitantes pedem unum habent valde grosum, reliquum vero subtillem; et optime tamen incedunt. [7] Hic non sunt aliqua digna relatu.

27

[1] Cotran est quedam provincia, et est subdita Magno Cani. |15r| [2] Gentes ipsius Machometi legem observant. [3] In ea sunt multe civitates et castra. [4] Habitantes in ea provincia vineas habent, possessiones et viridaria multa. [5] De mercimoniis vivunt et artibus, et non sunt homines pro armis.

28

[1] Pem est quedam provincia. [2] Gentes ipsius Macometi legem observant et Magno Cani subie‹c›te sunt. [3] In ea multe sunt civitates et castra. [4] Per eam discurit quoddam flumen, in quo lapides inveniuntur multi qui calcedonii et dyaspi vocantur. [5] Habentur in provincia necessaria queque. [6] Oritur ibi bombatium. [7] Homines vivunt de artibus et mercimoniis. [8] Ipsi vero hunc modum observant: nam si mulier virum habeat, et ipsum virum contingat ad alium locum accedere ultra .XX. dies mansurum, mulier secundum eorum consuetudines statim alium virum accipere potest, si vult; et homines, quocumque vadant, similiter uxorantur.

29

[1] Ciarcian est quedam provincia Magne Turchie. [2] Iam nob‹i›lis contrata fuit et fecunda, sed multum per Tartaros est deserta. [3] Gentes Machometi legem observant. [4] In ea multe sunt civitates et castra. [5] Sunt etiam ibi flumina producencia dyaspos et calcedonios. [6] Sunt in ea multe aque male et amare. [7] Et in pluribus locis sunt aque dulces et bone.

30

[1] Lop est quedam civitas a qua dum homo discedit, magnum intrat desertum. [2] Civitas vero est Magni Canis; cuius gentes Macometi legem observant.

[3] Hic bestie, nec aves habitant, quia non inveniunt ad vivendum. [4] In isto itaque deserto huiusmodi mirum habetur: nam si, dum aliqua comitiva |15v| mercatorum vel aliorum transit per desertum, accidat ex eis aliquem in nocte causa dormiendi vel aliquid aliud faciendi ab eius sotiis remanere, postmodum audit spiritus loquentes ad similitudinem sotiorum; qui spiritus, proprio nomine ipsum vocantes, sepe faciunt a recto tramite deviare. [5] Et sic nescit reverti. [6] Et cibo potuque carens, decedit. [7] Hoc vero modo multi homines perierunt.

31

[1] Cum vero equitatum est istis .XXX. dietis deserti, invenitur quedam civitas nomine Suçio, que Magni Canis est. [2] Provincia appelatur Tangut. [3] Omnes itaque illius provincie adorant ydolla, sed aliqui Turchi christiani, qui nestoriam legem tenent. [4] Sunt et aliqui Saraceni. [5] Illi vero qui adorant ydola per se habent loquelam. [6] Non sunt gentes que de mercimoniis vivant, sed de segetibus quas de terris earum colligunt. [7] Habent insuper monasteria multa et abbatias, que sunt plena de diversis maneriebus ydolorum, quibus sacrificant, que honorant et in maxima habent reverentia. [8] Et omnes habentes filios unum arietem nutriri faciunt; et in festo ydolorum, qui arietem nutriverint una cum puero coram ydolis ipsum ducunt, et ibi multum reverentur eis, puer et ipsi. [9] Hoc facto, arietem faciunt coqui; quem coctum reverenter coram ydolis representant ibique tantum dimitunt ut eorum officia valeant celebrare ac ydolis preces porigere quod filium suum in sanitate conservent. [10] Dicuntque ipsa ydola totam substantiam sive saporem carnium |16r| exsuxisse. [11] Hoc facto, accipiunt carnes illas que coram ydolis steterant ipsasque portant domum. [12] Tunc, congregatis parentibus et amicis, cum magno gaudio et reverentia ipsas comedunt. [13] Sacerdotes vero ydolorum habent capud, pedes, interiora et pellem, et aliquam partem carnium. [14] Hunc modum observant: faciunt post mortem corpus aduri et alia multa, scilicet vestes, argentum et multa alia in quantitate, dicentes quod in eisdem numero et quantitate in alio mundo habebit servitores, equos, monetas et alia cum eo combusta. [15] Et omnia instrumenta circa ipsum pulsantur que in civitate sint. [16] Et omnia ista fiunt secundum persone decentia‹m› et quod eius facultas requirit. [17] Ibi sunt astrologi, qui agunt presagia, et alia multa que dimitto, etcetera.

32

[1] Camul est quedam provincia in qua sunt multe civitates et castra, quarum magistra civitas est Camul. [2] Provincia vero est in medio duorum desertorum. [3] Gentes omnes adorant ydolla et loquelam per se habent. [4] Vivunt de fructibus terre: nam habundant in ipsis, et etiam viatoribus transeuntibus vendunt de ipsis. [5] Homines solatiosi sunt: nam ad nil aliud intendunt quam ad instrumenta pulsandum, canendum, trepudiandum. [6] Et si quis forensis causa hospitandi ad eorum domos accederet, multum gaudent precipiuntque eorum uxoribus, filiabus, sororibus et aliis consanguineabus ut eius beneplacita integre debeant adimplere. [7] Et in domibus eorum iacent et omnem delectationem capiunt tamquam eorum proprie essent uxores. [8] Et hoc modo, omnes de dicta provincia posunt dici cucurbite, |16v| sed hoc sibi reputant ad magnum honorem et decus. [9] Mulieres quidem formose sunt et solatiose valde.

33

[1] Iuguristam quedam provincia magna est et subiacet Magno Can. [2] In ea sunt civitates et castra multa, sed principalior civitas Carachoço apelatur. [3] Civitas ista sub se multas alias civitates et castra distringit; cuius gentes ydolla colunt, sed multi sunt christiani nestoriam legem sectantes. [4] Sunt et aliqui saraceni. [5] Christiani cum ydolatris sepius matrimonio coniunguntur. [6] Regem vero quem primitus habuerunt dicunt non ex humana natura originem asumpsisse, sed ex quodam tubere quod ex humore arborum concreatur, quod quidem apud nos dici‹tur› esca, exortum fuisse. [7] Et ab illo omnes alii descenderunt. [8] Gentes ydolatre secundum earum leges et mores sapientissime sunt, et semper stude‹n›t in artibus liberalibus. [9] In terra illa nascuntur blada et vinum optimum. [10] Sed in hyeme frigus est ibi intensius quam sciatur in aliqua parte mundi.

34

[1] Ghyenghin Talas est quedam provincia que similiter est iuxta desertum inter tramontanam et magistrum; et est spatii .XVI. dietarum. [2] Dominio subiacet Magni Canis. [3] In ea sunt multe civitates et castra. [4] Et sunt ibi tria hominum genera: videlicet quidam adorant ydolla, et illi sunt plures; quidam sunt christiani turchi, legem sectantes nestoriam; quidam Machometi legem observant. [5] In confinibus istius provincie est quidam mons, in quo est bona vena calibis et andaniqui. [6] Etiam est quedam vena de qua fit salamandra. [7] Et Rome est |17r| unum gausape salamandre, quod quidem Magnus Can sumo pontifici pro magno dono transmisit. [8] Et in eo sunt ista verba descripta: «Tu es Petrus et super hanc petram edificabo ecclesiam meam».

35

[1] Quando vero disceditur a provincia supradicta, itur per .X. dietas inter levantem et grecum, et in toto itinere pauce sunt habitationes, nec sunt aliqua que sint digna relatu. [2] In capite vero .X. dietarum invenitur quedam provintia nomine Sucçio, in qua sunt multe civitates et castra; cuius gentes ydola collunt. [3] Sunt in ea aliqui christiani. [4] Subduntur dominio Magni Canis. [5] Invenitur in hiis provinciis reobarbaro in maxima quantitate, et mercatores per universum mondum ipsum portant. [6] Nam in eis quedam herba nascitur venenosa; quam si bestie comedant, ungues amittunt. [7] Sed bestie nate in illa contrata herbam illam agnoscunt: quare eam evitant ab esu. [8] Homines de fructibus terre et eorum bestiis vitam ducunt, et mercimoniis non utuntur. [9] Provintia tota sana est, et gentes sunt brune.

36

[1] Camptio est quedam civitas que capud est provincie Tangut. [2] Civitas est magna valde et nobilis, totique provincie dominatur. [3] Gentes eius adorant ydola; aliqui legem Macometi observant; et aliqui sunt etiam christiani, qui in dicta civitate .III. habent ecclesias magnas et pulcras. [4] Adorantes vero ydola secundum eorum consuetudines multa habent monasteria et abbatias quam plures. [5] Habent etiam multitudinem ydolorum, quorum aliqua lignea, aliqua terea, |17v| aliqua vero lapidea, desuper auro coperta et artificiosa valde. [6] Maiora quidem, quorum aliqua bene sunt mensure passuum .X., iacent extensa. [7] Religiosi igitur idolatres magis honeste, secundum se, vivunt quam alii: nam a certis se abstinent, videlicet a luxuria et aliis inhonestis, licet luxuriam non reputent magnum fore peccatum. [8] Nam hec est eorum conscientia, ut si mulier eos amore requirat, possunt cum ea absque pecato coire, si vero ipsi primo mulierem requirant, tunc reputant ad peccatum. [9] Ex ipsis aliqui, ob reverentiam et devotionem, toto eorum tempore cibo carnium non vescuntur. [10] Seculares equidem usque .XXX. uxores accipiunt, et plures et pauciores secundum quod eorum posse requirit. [11] Homines vero mulieribus dant in dotes bestias, servos et peccuniam. [12] Sed prior uxor semper locum tenet maioris. [13] Et si vident quod earum aliqua non bene se gerat aut eis non placeat, ipsas posunt expelere et de eis facere quicquid volunt. [14] Ittem in uxores accipiunt consanguineas et novercas. [15] Et quam plura mortalia peccata apud eos peccata non imputant, et vivunt quasi moribus bestiarum.

37

[1] Cum ab ista civitate disceditur et equitatur per .XII. dietas, quedam civitas invenitur nomine Azina, in capite deserti de arena, versus tramontanam. [2] Et continentur sub provincia Tangut. [3] Gentes ipsius ydola colunt. [4] Camelos habent et bestias multas. [5] In ea inveniuntur falcones, laneri et sacri, multi et valde boni. [6] Homines vivunt de fructibus terre. [7] In hac civitate transeuntes viatores |18r| victualia pro .XL. diebus asumunt, quia transeunt per quoddam desertum .XL. dietis ubi nulla habitatio invenitur.

38

[1] Caracoron est quedam civitas que in circuitu durat per tria miliaria, et fuit primus locus ad quem antiquitus Tartari se primitus reduxerunt. [2] Civitas vero circumvalata est valo forti, quoniam lapidum non habent copiam.

39

[1] Cum vero a dicta provincia Campçio disceditur, itur per .V. dietas, in quibus sunt multi spiritus fantastici qui quam pluries loqui audiuntur in nocte. [2] Et in capite .V. dietarum, versus levantem, invenitur quoddam regnum nomine Ergiuul, quod est subditum Magno Can et continetur sub provincia de Tangut. [3] In quo quidem regno sunt alia plura regna, gentes cuius sunt ydolla adorantes. [4] Aliqui sunt christiani turchi secundum legem nestoriam, et aliqui Machometi legem observant. [5] In dicta provincia multe sunt civitates et castra, quarum est magistra civitas Ergiuul.

[6] Et ineundo per syrocum versus contra‹ta›s Cathay, invenitur quedam civitas nomine Singiu. [7] Et provincia vocatur Silingiu. [8] In qua sunt multe civitates et castra. [9] Et continentur in supradicta provintia Tangut et sub dominio Magni Can. [10] Gentes vero adorant ydolla; alique Macometi legem observant, et etiam sunt aliqui christiani. [11] Inveniuntur ibi multi boves silvestres qui sunt magnitudinis elephantum et pulcerimi ad videndum. [12] Sunt albi et nigri. [13] Nam duplo plus laborant quam alii et duplo sunt fortiores. [14] Est etiam quedam bestia parva que magnitudinis est gaçelle, id est unius capree, |18v| et est pulcrum animal ad videndum. [15] In ista itaque bestia, in umbilico, sub ventre, habet‹ur› quoddam sanguinis apostema, quod ab ea cum corio toto abscinditur; et sanguis qui intus est, est illud muscatum quod tantum redit odorem. [16] Sunt et allie aves multarum manerierum, diversorum colorum penas habentes. [17] Gentes vero adorant ydolla. [18] Et sunt pingues; quibus est parvus naso et nigri capili. [19] Barba non est eis, nisi solum .IIII. pila in mentto. [20] Domine nullum habent pillum preterquam in capite. [21] Sunt mulieres albe, pulcram carnem habentes; et in omnibus membris optime sunt formate. [22] Homines multum in fornicationibus delectantur. [23] Accipiunt multas uxores ut supra. [24] Et si qua mulier, de vili progenie nata, esset multum formosa et pulcra, aliquis princeps vel baro ipsam accipit in uxorem, et dat matri eius multum argenti secundum quod melius possunt invicem convenire.

40

[1] Cum vero disceditur ab Ergiuul eundo versus levantem per .VIII. dietas, invenitur quedam provincia nomine Egrigaia, in qua sunt multe civitates et castra sub nomine provincie de Tangut. [2] Magistra quidem civitas Calacian nuncupatur, gentes cuius ydolla collunt. [3] Sunt et ibi tres ecclesie christianorum nestoriam legem sectantium. [4] In ista civitate laborantur çambeloti de pilis camelorum pulcriores qui reperiantur in mundo; et similiter de lana alba fiunt, quos mercatores portant |19r| per multas contratas, et specialiter in Alcathay.

41

[1] Tenduc est quedam provincia versus levantem, in qua sunt multe civitates et castra que subiacent dominio Magni Can, quia desendentes omnes Presbiteri Iohanis regentes ibidem sunt subditi Magno Can. [2] Magistra quidem civitas nominatur Tenduc. [3] Et in ista provincia rex est quida‹m› de progenie Presbiteri Iohanis nomine Georgi. [4] Presbiter quidem est christianus, quia omnes christiani de partibus illis efficiuntur. [5] Magnus vero Can semper aliquas de filiabus suis et alias, que de stirpe sua descendant, cum regibus regnantibus, qui de progenie Presbiteri Iohanis descenderint, copula matrimoniali coniungit. [6] In ista provincia inveniuntur lapides de quibus fit açurum, et sunt ibi multi et boni. [7] Fiunt etiam ibi çambeloti valde boni de pilis camelorum. [8] Homines vivunt de fructibus terre sue. [9] Fiunt ibi aliqua mercimonia et artes. [10] Dominium vero christianorum est, quia rex est christianus, licet Magno Can sit subiectus; sed multi sunt adorantes ydolla et qui legem Macometi observant. [11] Item est ibi quedam generatio gentis que nuncupatur Argon, quod est dicere “guasmullus”, quia de duobus generibus nati sunt, videlicet de illis de Tenduc qui ydolla adorant et de illis qui Macometi legem observant. [12] Et isti sunt pulcriores homines qui reperiantur in patria, et sapientiores et qui magis utuntur mercimoniis. [13] In ista provincia erat principalis sedes Presbiteri Iohanis quando dominabatur Tartaris et omnibus aliis circumstantibus provinciis et regnis; et adhuc ibi sedem sui retinent |19v| succesores. [14] Et iste Georgi supradictus, post Presbiterum Iohanem quartum de progenie illa, dominus maior tenetur. [15] Et locus ubi regnat iste est ille locus quem in patria nostra Og et Magog nuncupamus, sed ibidem habitantes appelant Ung et Mongul. [16] Et in qualibet istarum provinciarum est una generatio gentis. [17] In Ung sunt Gog et in Mongul manent Tartari.

[18] Cum vero equitatur per istam provintiam .VII. dietis eundo per levantem versus Cathay, inveniuntur multe civitates et castra, in quibus gentes adorant ydolla; alique Machometi legem adorant et aliqui sunt christiani turchi nestorini. [19] Vivunt de mercimoniis et artibus. [20] Gentes ille sunt subdite Magno Can. [21] Est quedam civitas nomine Syndicui, in qua fiunt artes de omnibus rebus et muniminibus ad exercitum pertinentibus. [22] Et in montibus istius provincie est quidam locus nomine Ydifu, in quo est optima argentera, in qua quidem foditur argentum in maxima quantitate.

42

[1] Invenitur quedam civitas nomine Xandu, ubi sunt magni idolatri et negromanti. [2] Et taliter ydola sua honorant in die festivitatum eorum, quia quelibet ydola suum proprium habent festum, quemadmodum sancti nostri. [3] Nam habent monasteria magna et abbatias. [4] Et sunt ibi tam magna monasteria quod sunt veluti una parva civitas, in quibus sunt plures quam duo millia monachi secundum mores eorum, qui induuntur magis honeste aliis hominibus, [20r| et portant capud abrasum et barbam. [5] Fatiunt etiam maius festum, cum solempnioribus canticis et luminaribus, quam unquam visum fuerit. [6] Et de istis “bacsi” sunt aliqui qui, secundum eorum ordinem, possunt uxores accipere; et ipsi ita faciunt, quia uxores accipiunt et filios habent multos. [7] Est insuper alius ordo religiosorum nomine “sensin”, qui sunt homines magne abstinencie secundum mores eorum et ducunt eorum vitam multum asperam: nam totis temporibus vite sue nil aliud quam furfures edunt. [8] Accipiunt enim furfures et ipsos in calidam aquam ponunt, et aliquantulum esse dimitunt, donec totum nucleum vel medula removetur a cortice; et tunc ipsos comedunt, absque aliqua saporis substantia, sic lavatos. [9] Ignem adorant. [10] Et homenes aliarum regularum dicunt istos viventes in tanta abstinencia fore hereticos sue legis, quia ut ipsi ydola non adorant; sed magna est diferentia inter ipsos, videlicet inter regulam unam et alteram. [11] Isti vero nullam uxorem accipiunt aliqua causa mundi. [12] Portant capud abrasum et barbam. [13] Portant vestes de canapo nigras et blavas, et si essent de syrico, in tali colore portarent. [14] Dormiunt super textoria et ducunt asperiorem vitam aliquibus de mundo.

43

[1] Maior pars gentis provincie Cathay huiusmodi vinum bibunt: faciunt enim potationem de riso et aliis aromatibus multis simul admixtis. [2] Et potationem hanc sive vinum tam bene et tam sapide bibunt quod est |20v| melius aliquo alio vino, et est clarum et splendidum. [3] Et citius hominem inebriat aliquo alio vino, quia calidissimum est.

44

[1] Sunt itaque in civitate Cambalu, inter christianos, saracenos et cathaycos, circa .Vm. astrologi et divinatores, quibus Magnus Can quolibet ano provideri facit de victu et vestitu veluti pauperibus supradictis; qui continue in civitate eorum arte utuntur. [2] Habent enim quoddam eorum astrologium, in quo scripta sunt signa planetarum, hore et puncti tocius ani. [3] Omni itaque anno supradicti christiani, saraceni et cathayci astrologi, videlicet quelibet secta per se, in isto astrologio cursum et dispositionem totius ani secundum cursum lune cuiuslibet intuentur: nam vident et inveniunt cuiusmodi temperies, secundum naturalem cursum et dispositionem planetarum et signorum ac eorum proprietates, quelibet luna ilius anni producet. [4] Videlicet in tali luna erunt tonitrua et tempestates; in tali teremotus; in tali fulgura, coruscationes et pluvie multe; in tali infirmitates et mortalitas et guere et discordie infinite; et sic de singulis, secundum quod invenient. [5] Et dicent sic debere consequi secundum cursum et rationem nature. [6] Sed Deus potest facere plus et minus. [7] Facient itaque quaternos multos parvos, in quibus scribent omnia que secundum quamlibet lunam evenient illo ano; qui quaterni appelantur “tacuini”. [8] Et ex quaternis istis vendunt singulum pro groso uno cuilibet emere volenti ut sciat que eveniant illo ano. [9] Et qui invenientur verius dixisse perfectiores magistri |21r| habebuntur in arte et maiorem consequentur honorem. [10] Item si quis proposuerit aliquod magnum opus inire, aut ad partes aliquas proficisci pro mercimoniis aut pro quibuslibet aliis eius agendis, aut quidquid facere intenderit volueritque negotii finem prescire, petet ab istis dicens eis nativitatis sue anum, diem, horam et punctum. [11] Quia quilibet, ex quo natus est, primum quod docetur, de eius nativitate docetur. [12] Quia apud eos talis modus habetur. [13] Nam .XII. anos .XII. signis signant: primus enim signatus leone, secundus bove, tertius dracone, quartus cane etcetera sic usque ad numerum duodecimum procedendo. [14] Ita quod cum quis requiritur quando natus fuerit, tunc respondet: «Currente anno leonis, tali die vel nocte, hora et puncto talis lune» vel sicut natus fuerit et sub quo signo anni. [15] Et cum ani cursum suum duxerint usque ad signum numeri duodecimi, tunc iterato a primo signo incipiunt semper per istum ordinem procedendo. [16] Et sic, cum homo requiret astrologo sive divinatore quem finem sui intentus sequet‹ur›, et sibi diem, horam et punctum lune nativitatis sue, et quo curente anno predixerit, tunc divinator, inspecta constellatione et invento planeta in quo natus fuerit, omnia que sibi eventura erunt in itinere illo, et qualiter in omnibus eius agendis, sive bene sive male, suum prosequetur propositum per ordinem sibi predicet. [17] Silicet, si mercator erit, planeta qui tunc regnabit erit sue |21v| mercationi contrarius, ita quod expectabit donec regnabit alius sibi prosper; aut signum portam respiciens directe per oppositum per quam est civitatem egressurus erit contrarium suo signo, ita quod per aliam portam ipsum egredi oportebit aut prestolari donec mutabitur illud signum. [18] Item quod in tali loco vel termino inveniet latrones; in tali superveniet sibi pluvia vel tempestas; in tali frangetur equus gambam; in tali perdet de mercimoniis vel lucrabitur; et sic de singulis predicet, tam de prosperis quam adversis, secundum signa sibi prospera vel contraria in recessum.

45

[1] Homines itaque provincie Cathay pre aliis gentibus invenit moribus pulcrioribus et pluribus doctrinatos, quoniam in eorum studio semper intendunt et scientie disiplina. [2] Sed morem unum abhorendum invenit, quem totaliter interdixit. [3] Pulcre quidem et ordinate locuntur, honeste salutant, vultu alacri et iocundo, nobiliter et nitide se habent in esu, et sic de singulis. [4] Ydolatri sunt omnes, sed in reverendo suis diis retinent istum modum. [5] Conscientiam vero et curam anime non habent, sed solummodo ad alendum corpus et sibi solatia capienda intendunt. [6] Putant equidem ut, statim cum homo decesserit, aliud corpus intret, et secundum quod se in vita bene vel male gesserat, de bono in melius aut de malo in deterius procedendo. [7] Videlicet si filius militis existat, et vivens se bene gexerit, mortuus de ventre renascitur |22r| comitise. [8] Postmodum remortuus, de ventre renascitur principisse, et sic semper ascendendo donec asumitur in deum. [9] Et sic e contra, eficitur de rustico in canem, semper ad vilia descendendo. [10] Habet quilibet in domo sua statuam appensam in pariete camere, que deum altum celestem representat, vel solummodo ibi nomen dei scriptum. [11] Et sic ipsum adorant: et levant quidem manus et dentes simul ter concutientes, ipsum rogant ut eis erroget vitam longam, alacrem et iocundam. [12] Habent etiam in terra deorsum aliam statuam que Naçagay vocatur, deus terenorum, qui se solum habet intromitere de terenis et rerum nasentium super teram. [13] Apud istum deum eius uxor est et filii, etcetera.

46

[1] Quando vero discedendo a civitate predicta, scilicet Cambalu, itum est miliaribus .X., invenitur quidam fluvius nomine Pulisanghyn, qui in Occeano Mare intrat. [2] Supra flumen istud est quidam pons lapideus valde pulcer, et raro quod sit in mundo alius ita pulcer. [3] Longitudo eius est trecentorum passuum, latitudo vero .VIII., ita quod large posent per eum homines unus a latere alterius equitare, etcetera.

47

[1] Cum ab isto ponte disceditur et itum est .XXX. miliaribus per ponentem, inveniendo continue herbas, vineas et campos, invenitur quedam civitas nomine Çonça pulcra et magna valde. [2] In ea sunt multe abbatie ydolorum. [3] Vivunt quidem gentes de mercimoniis et artibus. [4] Ibi laborantur drappi aurei et de syrico, |22v| et pulcre sidones.

[5] Et ‹cum› ab ista civitate discedendo itum est per miliare unum, inveniuntur due vie, per unam quarum itur versus ponentem, per aliam versus sirochum. [6] Et noveritis quod a civitate Çonçu usque ad regnum Tayanfu equitatur per provinciam Cathay .X. dietis, semper inveniendo multas pulcras civitates et castra de magnis artibus et mercimoniis munitas, et inveniendo vineas et campos, in quibus multum nascitur syricum. [7] Sunt omnes gentes domestice propter spissitudinem civitatum. [8] Et frequentantur ita vie illarum civitatum quod semper inveniuntur gentes transeuntes, etcetera.

48

[1] Posquam equitatum est supradictis .X. dietis discedendo a Çonçu, invenitur quoddam regnum nomine Tayanfu. [2] Et capud provincie, sive regni, est civitas quam intravimus, que nominatur similiter Tayanfu. [3] Est magna et pulcra valde; in qua fiunt magna mercimonia et artes multe. [4] Fit in ea magna quantitas muniminum, que sunt exercitibus Magni Domini oportuna. [5] Habentur insuper ibi vinee multe, de quibus in magna habundantia colligitur vinum. [6] Habent etiam ibi syricum in habundantia, quia multos habent moros et vermes syricum producentes.

[7] Cum vero disceditur a Tayanfu, equitatur septem dietis per ponentes, inveniendo pulcras contratas, in quibus inveniuntur multe civitates et castra, in quibus mercimonia multa et artes fiunt. [8] Sunt in eis multi mercatores, qui per multas partes pergunt faciendo eorum lucrum.

[9] Et cum itum est septem dietis, |23r| invenitur queda‹m› civitas nomine Pyanfu, que est valde magna et magni valoris. [10] Sunt in ea multi mercatores. [11] Vivunt de mercimoniis et artibus. [12] Nascitur ibi syricum in maxima quantitate.

49

[1] Cum vero transitum est istud flumen et itum est per duas dietas, invenitur quedam nobilis civitas nomine Cacianfu, gentes cuius adorant ydola. [2] Et omnes gentes Cathay adorant ydola. [3] Ipsa quidem est civitas magne mercationis et multarum artium. [4] Nascuntur in patria illa in habundantia syricum, çinciber, galanga et spicum, et multe alie maneries specierum ex quibus ad nostras partes non feruntur. [5] Fiunt ibi drapi aurei et de syrico.

50

[1] Cum vero disceditur a Cacianfu, civitate superius nominata, equitatur .VII. dietis per ponentem, inveniendo continuo multas civitates et castra de multis mercimoniis. [2] Et inveniuntur multa viridaria pulcra et campi. [3] Et tota contrata plena est moris, videlicet arboribus de quibus vermes vivunt qui syricum producu‹n›t. [4] Gentes vero adorant ydola; sunt et ibi christiani turchi nestorini; sunt et aliqui saraceni.

[5] Et cum equitatum est septem dietis, invenitur quedam magna civitas et nobilis nomine Quençanfu, que est capud regni Qençanfu, quod antiquitus fuit nobile regnum magnum et potens. [6] Et in eo fuerunt iam multi reges valentes et probi. [7] Ibi habent de omnibus humano corpori opportunis. [8] Gentes ipsius adorant ydola. [9] Aliqui sunt ibi christiani |23v| turchi nestorini et saraceni.

51

[1] Quando vero ab isto palatio Mangalay disceditur, itur tribus dietis per ponentem per multas pulcras planicies, inveniendo semper multas civitates et castra, in quibus sunt multi homines de mercimoniis viventes et artibus. [2] Et habent syricum ut supra. [3] Et sunt civitates per montes et vales, et castra. [4] Gentes vero ydolla adorant. [5] Sunt et ibi aliqui turchi christiani Nestoridem sectantes, et aliqui saraceni. [6] Vivunt de laboribus terre, utilitatibus nemorum et venationibus.

52

[1] Cum vero equitatum est .XX. dietis superius nominatis per montes et vales, invenitur quedam provincia nomine Acbaluch Mançi, que est tota plana. [2] In ea sunt multe civitates et castra. [3] Et provincia invenitur versus ponentem eundo. [4] Gentes vivunt de mercimoniis et artibus. [5] In ista provincia oritur çinçiber in magna quantitate, quod portatur per totam provinciam Cathay. [6] Habent frumentum, risum et alias segetes habundanter et pro bono foro.

[7] Et itur bene .XX. dietis per ponentem, inveniendo multas civitates et castra. [8] Homines vero adorant ydolla; et de fructibus terre eorum vivunt et de venationibus silvestrium. [9] Ibi sunt multi leones, ursi, linces, dayni, caprioli et cervi; et sunt ibi bestie in magna quantitate que muscatum producunt.

53

[1] Quando vero itum est .XX. dietis per montes quemadmodum audivistis, invenitur quedam planicies et provincia, que est |24r| in confinibus Mançi, nomine Sindinfu. [2] Et magistra civitas nominatur etiam Syndinfu; que est valde nobilis et magna. [3] Et iam fuerunt in ea multi reges divites et potentes. [4] Civitas girat per circuitum miliaria .XX., sed nunc divisa est. [5] Rex quidem istius provincie cum decessit, filios tres reliquid et ante eius decessum in tres partes civitatem divisit; quarum partium quelibet est sedata per muros, et tamen quelibet est intra generalem murum integram civitatem cingentem. [6] Omnes vero isti tres fratres reges fuerunt, et habebat quilibet in parte sua teras multas et magnas, et multum thesaurum, quia pater eorum fuerat valde potens et dives. [7] Et Magnus Can cepit istud regnum et destruxit istos reges tres, retinens regnum per se. [8] Per istam quoque civitatem quam plura magna flumina discurunt de montibus a longe descendentia, et circuunt civitatem per girum et per medium in quam pluribus partibus. [9] Flumina ista larga sunt aliqua per dimidium miliare, aliqua per ducentos passus, aliqua per centum quinquaginta, et plus et minus; et sunt valde profunda. [10] Super ista flumina sunt quam plures pontes constructi de lapidibus, valde pulcri et magni, latitudo quorum est octo pasuum, longitudo vero secundum quod flumina ampla sunt, et plus et minus. [11] Per longitudinem itaque pontium, ab utraque parte sunt pulcre columpne de marmore; que columpne substinent pontium coperturas, quia omnes pontes pulcerima habent tecta de lignamine toto pulcerimis |24v| picturis rubei coloris depicto, quorum copertura est cum tegulis. [12] Et per longum cuiuslibet pontis, ab utraque parte sunt pulcerime stationes et ypothecarie, in quibus fiunt et exercentur quelibet artes et mercimonia. [13] De rectitudine illorum pontium Magnus Can maximum percipit redditum et proventum. [14] Iuxta ista flumina et per circumstantias, multe sunt civitates et castra; et in ipsis fluminibus navigia multa, in quibus ad predictas civitates multa mercimonia feruntur et referuntur. [15] Gentes vero civitatis et provincie Syndinfu ydolatre sunt.

[16] Et discedendo a dicta civitate, equitatur quinque dietis per planicies et vales, inveniendo casamenta et castra multa et burgos, quorum homines vivunt de redditu et profectu terrarum. [17] Inveniuntur ibi leones, ursi et alia silvestria quam plura. [18] Vivunt etiam homines de artibus: nam ibi laborantur syndones et alii drapi.

[19] Et cum itum est istis quinque dietis, invenitur quedam provincia devastata nomine Thebet. [20] Per istam contratam .XX. dietis equitatur, continue inveniendo huiusmodi silvestria multa, scilicet leones, ursi et alia. [21] Nec inveniuntur hospitia et victualia, nisi forte in omni tercia vel quarta dieta, in quibus de victualibus fulciuntur. [22] In capite vero .XX. dietarum, inveniuntur casamenta et castra multa et burgi per dirupta montium firmata. [23] Habent itaque gentes ille talem consuetudinem in nubendo, videlicet quod nullus homo aliquam virginem modo aliquo acciperet |25r| in uxorem. [24] Nam mulier sive domicella, que non fuerit ab aliquo viro cognita, dicitur apud eos diis fore ingrata. [25] Quare propter hoc homines abhorrent eas et de ipsis non curant. [26] Quia si eorum ydolis essent grate, eas homines concupiscerent et affectarent. [27] Et ideo taliter fatiunt domicelle. [28] Quia quando extranee gentes per illam patriam transeuntes tendas suas causa hospitandi tetenderi‹n›t, dicte domicele, que quandoque in una comitiva erunt .XX. et .XL., accedent quousque ad tendas et se hominibus illis consentient. [29] Homines vero cum eis solaciabuntur ad libitum et ibi de eis facient suum velle, sed ad alium locum ipsas secum ducere non valent. [30] Et quando cum eis solatium habuerint velle suo et discedere velint eorum viam ituri, oportet ut quilibet mulieri cum qua cubuerit aliquam çoiam vel signum largiatur, quod ostendere valeat, quando nubet, videlicet quod dilecta fuerit et habuerit amatores. [31] Et sic quamlibet domicelam oportet quam plura ex istis signis ad pectus habere appensa, si volet accipi in uxorem. [32] Et domicella, statim cum est aliquod signum lucrata, ipsum appendit ad pectus, in testimonium quod eam carnaliter cognoverint multi viri. [33] Et que plura huiusmodi habet signa, libentius accipitur in uxorem. [34] Nam apud deos magis dicitur gratiosa. [35] Et ex quo per hunc modum sunt mulieres huiusmodi maritate, mariti multum retine‹n›t eas caras. [36] Et ex tunc non |25v| est aliquis qui ausus sit alterius tangere uxorem, et valde sibi cavent. [37] Gentes adorant ydola, et sunt perfide et inique, quia depredari et male agere non reputant ad pecatum. [38] Et sunt maiores depredatores qui sint in mundo. [39] Vivunt de venationibus et aucupationibus, de eorum bestiis et laboribus tere. [40] Sunt etiam in illa contrata quam plures bestie que generant muscatum, et in tanta quantitate quod per totam contratam percipitur ille odor. [41] Quia omni luna semel bestie ille de muscato effundunt. [42] Nam, sicut alias est dictum, iuxta umbilicum istius bestie unum apostema, in modum cuiusdam tuberis, plenum sang‹u›ine concreatur. [43] Et sanguis ille est muscatum. [44] Sed apostema illud, nimia repletione, omni luna de sanguine illo sperargit. [45] Et sic, quia multa huiusmodi animalia partibus illis sunt, ideo in multis locis sperargunt, quare redollet ex eo provincia tota. [46] Et iste tales bestie vocantur in eorum lingua “gudderi”. [47] Et homines illi quam plures habent bonos canes ad ipsas capiendas ydoneos. [48] Ipsi vero non habent monetam, neque de cartis Magni Can, sed de sale faciunt monetas. [49] Vestes eorum sunt pelles bestiarum, canapum et bucheranum. [50] Loquelam per se habent. [51] Et nuncupatur Thebet.

54

[1] Thebet est provincia maxima, que loquelam per se habet. |26r| [2] Gentes ipsius adorant ydola. [3] Confinat quidem cum Mançi et cum multis aliis provinciis. [4] In ea sunt multi latrones. [5] Et est tam magna provincia quod in ea sunt octo regna et multe civitates et castra. [6] Et sunt in pluribus locis flumina, lacus et montes, in quibus invenitur aurum in maxima quantitate. [7] Oritur ibi canula multa. [8] In provincia illa est ambrum et coralum, valde preciosum et carum: nam mulieres ponunt coralum sibi ad colum cum magno gaudio, et coram ydolis fiunt ex ipso pulcre çoie. [9] In ista provincia fiunt multi çambeloti et alii drappi aurei et de syrico et fustanei. [10] Multe species nascuntur ibi que nunquam fuerunt in partibus nostris vise. [11] Sunt in provincia illa perfectiores homines in arte magica, secundum eorum consuetudines, qui in omnibus illis circumstantibus provinciis valeant reperiri. [12] Nam maiora faciunt veneficia et magis fera, per artem diabolicam, quam unquam visa vel audita fuisent; quod non est in libro dicendum: nam non posset fides adhyberi. [13] Inducunt enim tempestates et fulgura quandocumque volunt, et quandocumque cessare comppelunt; et mira faciunt infinita. [14] Homines sunt male morigerati. [15] Habent insuper magnos canes molosos, qui sunt magnitudinis asinorum, optimi ad feras quaslibet capiendum; et abiles sunt ad capiendos boves silvestres. [16] Boves sunt maximi et feroces; et multi sunt ibi. [17] Ibi nascuntur optimi falcones, laneri et sacri. [18] Provincia Thebet est subdita dominio Magni Can.

55

|26v| [1] Ghindu est quedam provincia versus ponentem, que iam regebatur a rege. [2] Sed posquam fuit subiugatta dominio Magni Can, ipse illuc suos mitit rectores. [3] Gentes huius provincie adorant ydola. [4] In ea sunt multe civitates et castra. [5] Est ibi quidam lacus magnus, in quo invenitur multitudo perularum. [6] Que perule bene sunt albe, sed non rotunde, ymo sunt quasi nodosse, quia videntur .IIII., .V., .VI. et plures simul teneri in unum. [7] Sed Magnus Can nullo modo consentit quod alique extrahantur, nisi quas pro se solummodo vult habere. [8] Et quilibet contrafaciens mortis supplicio puniretur, quia, si extrahi possent ad libitum, pre multitudine eficerentur viles. [9] Est ibi etiam quidam mons, in quo invenitur quedam maneries lapidum qui nominantur turchenses in maxima quantitate, qui sunt lapides valde pulcri. [10] Sed Magnus Can non dimitit aliquem ex ipsis fodere sine verbo. [11] In ista quoque provincia talis consuetuto habetur. [12] Nam viri eorum uxores, sorores et quaslibet mulieres in eorum domibus existentes supervenientibus forensibus consentiunt, eis ad libitum complacentes ex ipsis. [13] Nam quando aliquis de dicta patria videbit quod aliquis forensis ad eius domum veniat hospitatu, illico, domum exiens, uxori et aliis de domo cum instantia precipit ut forensi faciant suum vele. [14] Et discedens vadit ad agrum vel ad rus, non reversurus domum donec forensem non senserit recesisse. [15] Et statim cum vir domus receserit, forensis in domo remanens |27r| facit supra portam curtis unum galerium vel aliud afirmari ut, donec ibi appareat illud signum, ille miser cucurbita domum non redeat, adhuc noscens forensem ibi esse. [16] Et hec consuetudo per totam illam provinciam observatur; et huius consuetudinis talem causam asignant: dicunt enim quod, propter placibilitates et comoda que huiusmodi forensibus impendunt, eorum dii congaudentes de bonis temporalibus eis provident habundanter. [17] Sed Magnus Can hanc consuetudinem eis interdixit. [18] Sed propter hoc non desinunt quin eam observent, quia omnes libenter faciunt. [19] Non est aliquis qui alium acuset. [20] Sunt aliqui qui habitant in castris et casamentis super dirupta montium iuxta stratas, qui habent pulcras uxores quas consentiunt transeuntibus ad libitum. [21] Et ipsi mercatores donant ipsis mulieribus unam peciam alicuius telle subtilis, forte per dimidium brachium, vel aliud parvi valoris. [22] Habito quoque solatio, mercator, equum asendens, recedit. [23] Et tunc vir et mulier, ipsum deridendo, clamant post eum dicentes: «O tu! quo vadis? ostendas quid fers tecum de nostro! demonstra nobis, o repudiate, quid lucratus es! vide quid reliquisti nobis, quod tradisti oblivioni!», et ostendunt peciam illam quam lucrati sunt cum eo: «Istud habemus de tuo, o tristis, et nichil portas tecum!». [24] Et sic derident eum et modum istum tenent. [25] Monetam quidem habent talem. [26] Quia habent virgas auri; et ponderant eas et, secundum quod pondus est, ita valent. [27] Et non habent cum aliquo signo monetam. [28] Habent etiam monetam |27v| de sale. [29] Habent equidem bestias multas, in illa patria conversantes, que muscatum producunt, ex quibus habent utilitatem maximam. [30] Habent etiam multos pisces et bonos, qui capiuntur in lacu superius nominato. [31] Habentur in illa patria multi leones, ursi, dayni, cervi et capreoli, et aves maneriei cuiuslibet habundanter. [32] Vinum de vineis non habent, sed vinum faciunt de frumento et riso, cum multis speciebus simul admixtis; et est optima potatio. [33] In ista provi‹n›cia nascuntur garofali multi, quia quedam arbor est que ipsos producit; que habet folia ad modum orbace. [34] Nascitur ibi çinciber et canula habundanter. [35] Nascuntur et alie species multe, de quibus ad nostras partes alique non feruntur.

[36] Et discedendo a civitate Ghindu, itur quousque ad confines provincie circa per .XV. dietas, inveniendo casamenta et castra multa, venationes et aucupationes quam plures. [37] Et gentes supradictos mores observant. [38] In fine dictarum dietarum, invenitur quoddam magnum flumen nomine Brus, finiens provinciam nominatam, in quo reperitur multa quantitas auri de paliola. [39] Est et ibi multa canula. [40] Et usque ad Mare Occeanum labitur istud flumen.

56

[1] Trasacto flumine predicto, intratur in provi‹n›ciam nomine Caraçan. [2] Tam magna et larga quod in ea sunt septem regna divisa. [3] Et est versus ponentem. [4] Gentes ipsius adorant ydola. [5] Et sunt sub dominio Magni Can. [6] Et filius eius est rex constitutus in ea; qui est dives, magnus et potens. |28r| [7] Et terram suam in multa iusticia manutenet, quia sapientia et probitate multa ornatus.

[8] Et a supradicto flumine discedendo, versus ponentem itur per .V. dietas, inveniendo semper multas civitates et castra, in quibus nascuntur boni equi. [9] Ipsi vivunt de bestiis et fructibus tere. [10] Loquelam habent per se, que potest dificiliter comprehendi.

[11] Perfectis vero .V. dietis, invenitur magistra civitas, capud regni, nomine Yaci, quod valde magnum est et nobile. [12] In eo multi sunt mercatores et artifices quam plures. [13] Sunt in eo gentes que Macometi legem observant; sunt et aliqui christiani turchi nestorini; sed principales sunt ydola adorantes. [14] Ibi est terra fertilis in riso et frumento, sed non comedunt gentes panem de frumento, quia in illa patria non est sanus. [15] Comedunt autem risum et potationes fatiunt de riso multum bonas et claras, que, sumpte, nimis cito reddunt hominem ebriatum. [16] Expe‹n›dunt pro monetas porcellanas albas, que reperiuntur in mari et ponuntur ad colum canum. [17] Et octuaginta porcelane valent saçio uno argenti, quod est valoris duorum venetorum grosorum. [18] Habent etiam puteos salsos de quibus salem faciunt; quo sale gentes omnes de contrata fruuntur. [19] Et de isto sale consequitur rex multum redditum et profectum. [20] Gentes vero huius regni non curant si unus alterius tangat uxorem, dummodo de uxoris processerit voluntate. [21] Habent pisces |28v| valde magnos et multos. [22] Gentes vero comedunt carnes crudas galinarum, arietum, bovum et buffalorum. [23] Pauperes quoque homines pergunt ad macelum et emunt figatum crudum sicut tunc extrahitur de animali; et trucidant minutim, et imponunt in salsam aleorum, et statim comedunt; sic vero faciunt de aliis carnibus quibuslibet; nobiles vero viri etiam comedunt carnes crudas.

57

[1] Cum vero, discedendo a predicta civitate Yaci, itum est dietis .XII. per ponentem, invenitur provincia Caraian. [2] Et magistra regni civitas vocatur Carayan. [3] Gentes adorant ydola. [4] Et sunt sub dominio Magni Can, cuius filius eam regit. [5] In ista provincia invenitur aurum de paliola in fluminibus et lacubus, in montibus vero aurum de venis. [6] Ipsi tantum habent aurum quod pro saciis sex argenti datur saçium unum auri. [7] In ista quoque provincia expe‹n›dunt similiter porcelanas de quibus superius declaratum. [8] In ista provincia maximi oriuntur serpentes. [9] Et ita sunt magni quod homines mirari deberent solummodo audire de eorum esse, nedum videre. [10] Nam aliqui sunt longitudinis passuum decem et grositudinis circumcirca palmos .X., sed istius quantitatis sunt maiores. [11] Ipsi habent a partte anteriori, iuxta capud, duo crura brevia, que pedes non habent, sed habent tres ungues, videlicet duas parvas et unam maiorem, factas in modum unguium falconum vel leonum. [12] Capud habent maximum |29r| et oculos qui sunt maiores uno pane. [13] Os habent tam magnum quod deglutirent integrum unum bovem. [14] Dentes habent maximos. [15] Ipsi sunt ita magni et feroces ultra modum quod omnis homo et bestia ipsos timet. [16] Item reperiuntur minores istis, videlicet de passibus .VIII., .VI. et .V. longi. [17] Huiusmodi vero serpentes taliter capiuntur. [18] Nam, propter intensum calorem, de die sub terra permanent in cavernis; de nocte vero exeunt ad pascendum, et bestias omnes comedunt quas posunt attingere. [19] Et dum comederint, serpunt ad lacus, fontes et flumina causa potus. [20] Et dum eundo ad flumina propter potum per arenam serpunt, pre nimia gravitate ponderis eorum, tam magna patent vestigia quasi una magna trabs illac foret deducta. [21] Et venatores ipsos capientes, ubi discernunt limitem per quem soliti sunt ire versus aquam, in aliquo descensu ripe per quam limes descendat, palum unum fingunt valde fortem, ita subtus teram quod de ipso palo quasi nil apparet. [22] Et in ipso pallo figunt unam ‹la›melam ferri valde acutam et bene incidentem, que aliquantulum versus ingressum serpentum manet dependens, et supra palum forte per digittos tres apparet; et cum arena eam coperiunt venatores. [23] Et huiusmodi ingenia in pluribus locis plura ponunt, secundum plures tramites plurium serpentum. [24] Hora vero qua serpens protendit ad flumina causa potus, dum pervenerit ad locum ingenii, propter descensum ripe procedens cum fuga, se in predictum ferum repercutit, |29v| quousque ad umbilicum scinditur per ventrem incipiendo iuxta pectus, ita quod statim serpens moritur. [25] Et tunc homo propter clamorem avium cognoscit serpentem fore mortuum, et tunc illuc accedit. [26] Aliter non audet ibi apropinquare. [27] Et statim ipsum excorians, fel de corpore extrahit et ipsum valde carum vendit: nam de ipso fiunt optime medicine. [28] Quia si qua persona a cane rabbido morderetur, et daretur ei in potu de hoc felle, et statim liberatur. [29] Si mulier dolores patiens in partu, parere non valendo, sumpto in potu modico de dicto fele, statim, se expediens, a doloribus liberatur. [30] Preterea in dicta provincia nascuntur magni equi, qui ducuntur in Indyam ad vendendum. [31] Gentes ille equitant stapites tenentes longas quemadmodum apud nos. [32] Et ideo dicitur longas, quia Tartari et quasi omnes alie gentes, propter sagitamenta, ipsas portant breves, quia, cum sagitant, se rittos errigunt supra equos. [33] Habent etia‹m› arma perfecta de coriis buffallorum. [34] Habent lanceas, clipeos et balistas. [35] Omnes eorum sagitas tosicant. [36] Et omnes, tam femine quam mares, et precipue qui ad opera mala intendunt, tossicum portant secum, ut si casu fortuito, aliquo comisso, aliquis capiatur propter quod debeat ad torturam poni, priusquam velit penas substinere flageli, tosicum in os proicit et deglutit, ut per ipsum quam cicius moriatur. [37] Sed quia ad hoc dominium est affectum, semper stercus caninum h‹ab›etur paratum, ut si quis |30r| captus, dicta de causa, tossicum deglutiret, ad hoc ut tosicum ipsum evomat, statim stercus predictum ipsum faciat deglutire; ita quod dominium huiusmodi ad hoc invenit remedium, et est quid expertissimum. [38] Item iste gentes aliam turpem et nephariam consuetudinem observabant. [39] Nam si qui nobilis et pulcer, et magne aparencie et valoris, veniret ad domum alicuius de ista provincia hospitatum, interimebatur veneno in nocte; et hoc ut gratia valoris sui, et sensus prosperitas, et anima in illo hospitio remaneret. [40] Et sic quam plures deperibant. [41] Sed Magnus Can illam consuetudinem interdixit, quod timore ipsius non fuit amplius observata.

58

[1] Quando vero itum est versus ponentem .V. dietis a provincia Caraiam discedendo, invenitur quedam provincia nomine Çardandan, cuius gentes adorant ydola et sunt subdite Magno Can. [2] Magistra civitas huius provincie Vocian appelatur. [3] Gentes ipsius dentes habent deauratos, videlicet quod omnes dentes sunt coperti auro: nam fieri faciunt in similitudinem dentium unam formam de auro, cum qua dentes coperiunt. [4] Homines itaque, secundum eorum consuetudinem, milites sunt omnes, et ad nil aliud intendunt quam ad aucupationes, venationes et res ad exercitus pertinentes. [5] Et alii homines quos ipsi capiunt et retinent pro servis. [6] Item, statim cum mulieres filium peperierint, de lecto exurgunt, filios lavantes et ipsos panis involventes. [7] Tu‹n›c earum viri in lectis se reponunt iuxta se |30v| filios retinentes; quibus uxores serviunt tamquam ipsimet filios peperisent. [8] Sic vero iacent viri circa .XX. dies vel plures, secundum consuetudines eorum. [9] Gentes comedunt carnes crudas et coctas. [10] Cibus eorum est risi cum carnibus. [11] Vinum eorum est de riso factum, cum multis admixtis speciebus; valde bonum. [12] Moneta eorum est aurum, sed expendunt etiam porcelanas. [13] Sed revertatur ad tractatum provincie Çardandan. [14] Noveritis itaque quod gentes ipsius non habent ydola neque templa, sed maiorem adorant de domo. [15] Dicunt enim: «De isto exivimus». [16] Non habent literas, et nullas faciunt scripturas. [17] Et hoc non est mirabile: nam orti sunt in loco multum devio et silvestri, videlicet in lucis et montibus, per quos iri non potest in estate aliqua causa mundi, quia aer est ibi tam malus et coruptus quod nullus forensis poset evadere quin periret.

59

[1] Et cum equitatum est dietis .XV. supradictis, invenitur quedam pulcra civitas nomine Myen, que est nobilis et magna, et capud regni. [2] Gentes eius adorant ydola et loquela‹m› per se habent, suntque sub dominio Magni Can. [3] Fuit in hac civitate, secundum quod dicitur, quidam rex multum dives et potens, qui, cum pervenerit ad mortem, iussit quod supra eius tumbam deberent construi due turres, una quarum esset de auro, altera de argento. [4] Una vero istarum turium de pulcris lapidibus erat constructa, postmodum vero coperta erat per totum auro alto per digitum unum, ita |31r| quod non videbatur in ea aliud nisi aurum; altitudo cuius erat passuum decem, grositudo vero secundum, etcetera. [5] Altera vero turis de argento erat, in omnibus similis isti, in quantitate et statura, similiter cum campanelis. [6] Et hoc ille rex fieri fecit propter sui excellentiam et eius animam. [7] Et sunt pulcriores tures de mundo ad videndum, et maioris valoris. [8] Erat enim in eius curia multa quantitas ystrionum et ioculatorum. [9] Nota quod Magnus Tartarus non tangit aliquid alicuius defuncti vel aliquid aliud a tonitruo feriretur, vel fulmine, vel peste, que per divinum iudicium eveniret; nec inde aliquod percipere‹t› tributum. [10] Isti de hac provincia multos habent elephantes et grandes boues silvestres, et pulcros cervos et daynos, et de omnibus maneriebus animalium in magna habundantia.

60

[1] Bangala est quedam provincia versus meridiem; quam provinciam Magnus Can nondum, tempore quo ego, Marcus Paulo, primitus in curia sua fui, habebat eius dominio subiugata‹m›. [2] Ista provincia regem habet et loquelam per se. [3] Genttes adorant ydola et sunt in confinibus Indie. [4] Sunt ibi multi eunuchi, qui sunt castrati; et inde barones et domini circumstantes illi provincie multos habent ex eis, quos retinent ad suarum custodiam dominarum. [5] Etiam ibi boves altitudinis elephantum, sed non sunt ita grosi. [6] Iste gentes vivunt de carnibus, lacte et risis. [7] Habent bombatium in magna habundantia. [8] Et faciunt multa mercimonia: |31v| nam habent spicum, galanga, çinçiber, et çucharum et de multis aliis speciebus. [9] Indi illuc veniunt et emunt de eunuchis supradictis et sclavis, qui inveniuntur ibi in maxima quantitate, quia omnes qui per gentes illuc capiuntur, statim castrantur et postmodum venduntur. [10] Nam mercatores emunt istos eunucos et servos, et per multa loca portant ad vendendum.

61

[1] Cauçugu est quedam provincia versus levantem, que habet regem. [2] Et ipsius gentes adorant ydola et loquellam per se habent. [3] Ipsi se dederunt Magno Can et singulis annis sibi reddunt tributum. [4] Et rex istius provincie est ita luxuriosus quod bene trecentas retinet uxores: nam, quando scit aliquam pulcram mulierem fore in patria, ipsam statim accipit in uxorem. [5] In ista provincia invenitur aurum in maxima quantitate. [6] Habent etiam species multas de multis maneriebus, sed multum distat a mari, quare eorum mercimonia parum vale‹n›t. [7] Habent multos elephantes et alia diversa genera bestiarum. [8] Venationes multas habent. [9] Et vivunt de carnibus, lacte et risis. [10] Vinum non habent de vitibus, sed ipsum faciunt de risis et multis speciebus simul admixtis, quod est valde bonum. [11] Caro autem omnium illarum gentium, tam marium quam feminarum, taliter est depicta sive sculpta: nam quilibet designare facit per totam eius carnem, videlicet in vultu, collo, manibus, ventre, pedibus, cruribus et in toto corpore, ita quod nichil aparet indesignatum et insculptum aquilas, leones, dracones et aves, et alias ymagines varias et diversas in hunc ‹modum›. |32r| [12] Primo quidem faciet homo per corpus totum designari cum nigro formas ymaginum, tot et quales sibi placebit. [13] Quo facto, ligabitur pedes et manus, et duo vel plures eum tenebunt. [14] Et tunc magister habebit .V. acus, .IIII. ex ipsis simul ligatas ut quadras et quintam in medio positam; et cum istis acubus, secundum designationem ymaginum, ipsum pungendo vadit ubique. [15] Et statim, factis poncturis, super ducitur adtramentum, et tunc in punctis illis designata aparet figura. [16] Sed homines in hoc tantam penam suferunt quod illis de purgatorio posset suficiens reputari. [17] Hoc quidem ex nobilitate faciunt: nam qui pluras habent picturas, pulcriores et maiores putantur. [18] Et quam plures moriuntur ex eis, dum sic depinguntur: nam sanguine‹m› multum perdunt.

62

[1] Amu est quedam provincia versus levantem, que est subdita Magno Can; gentes cuius adorant ydola, et vivunt de bestiis ‹et› terre fructibus. [2] Loquelam per se habent. [3] Domine portant ad manus et brachya bracenas de auro et argento. [4] Portant etiam homines, sed maioris valoris quam domine. [5] Habent insuper multos equos et bonos, de quibus vendunt magnam quantitatem Indis, qui faciunt de ipsis magna mercimonia. [6] Habent etiam magnam habundantia‹m› bufalorum, bovum et vaccarum, quia bonus locus est ibi et boni pastus. [7] Habent insuper habundantiam omnium victualium. [8] Ab ista provincia Amu usque ad provinciam Cauçugu sunt diete .XXV. [9] Ibimus ad quamdam aliam provinciam nomine Tholoman, que distat ab ista per octo dietas.

63

|32v| [1] Toloman est queda‹m› provincia versus levantem, cuius gentes adorant ydola et loquelam per se habent. [2] Gentes pulcre sunt, magis brune quam albe. [3] Sunt homines probi et valentes ad arma. [4] Multas habent civitates. [5] Castrorum habent quantitatem multam in magnis et arduis montibus et fortiliciis. [6] Quando vero decedunt, faciunt corpora comburri. [7] Et ossa remanencia, que comburi non valent, in parvis archis reponunt; postmodum ad altos montes portant, et in diruptis cavernarum alte appendunt, ita quod alique bestie atingere non valent. [8] Invenitur etiam in provincia illa aurum in habundancia. [9] Moneta quam minutim expendunt sunt porcellane, de quibus superius declaratur. [10] Et similiter supradicte provincie Banganla, Cauzugu et Amu expendunt porcellanas et aurum. [11] Aliqui sunt mercatores; et illi divites sunt valde, et multis et magnis utuntur mercimon‹i›is. [12] Vivunt gentes ille de carnibus, lacte et risis. [13] Vinum quidem de vitibus non habent, sed ipsum de risis et speciebus faciunt valde bonum.

64

[1] Sugçu est quedam provincia versus levantem. [2] Et quando disceditur a Toloman, itur .XII. dietis supra quoddam flumen, circum quod multe inveniuntur civitates et castra. [3] Et cum itum est .XII. dietis supra istud flumen, invenitur dicta civitas Sugçu, que est multum nobilis et magna. [4] Gentes adorant ydola et sunt sub dominio Magni Can. [5] Vivunt de mercimoniis et artibus. [6] Et faciunt drappos de corticibus arborum, qui sunt valde pulcri; et illos drapos |33r| vestiunt in estate. [7] Homines sunt valentes pro armis. [8] Nullam habent monetam, preterquam de cartis Domini Grandis. [9] Ibi sunt tot leones quod nullus audet extra domos dormire, quia statim leones ipsum comederent. [10] Et quando homines per flumen istud navigant et in nocte in flumine requiescant, nisi sint longinqui a terra, leones, quousque ad barchas natantes, homines capiunt et devorant. [11] Sed homines sciunt optime precavere. [12] Leones sunt maximi. [13] Vobis dicemus quid mirandum: quod in contrata illa sunt canes tante audacie quod agrediuntur ipsos leones. [14] Oportet quod sint duo. [15] Nam unus homo eques, cum duobus ex illis canibus, unum magnum leonem et ferocem occidunt. [16] Habent syricum in magna quantitate; et de omnibus maneriebus mercimonia habundant, que per istud flumen in multas partes feruntur.

[17] Et per istud flumen itur .XII. dietis, inveniendo continuo civitates et castra, quarum gentes adorant ydola. [18] Pecunia illarum est de cartis. [19] Vivunt de mercimoniis et artibus. [20] Homines valentes sunt ad arma.

[21] Et discedendo a Çuçu, itur .IIII. dietis, inveniendo multas civitates et castra, gentes quarum sunt mercatores et artifices, et ydola adorantes. [22] Habent pecuniam de cartis Magni Can.

65

[1] Caçanfu est quedam civitas nobilis de Cathay, et est versus meridiem; gentes cuius adorant ydola et faciunt comburi funera cum moriuntur. [2] Sunt et ibi aliqui christiani, qui in civitate predicta unam habent ecclesiam. [3] Sunt sub dominio Magni Can. [4] Monetam habent de cartis. |33v| [5] Vivunt de mercimoniis et artibus: nam syricum habent habundanter. [6] Ipsi laborant drapos aureos et de syrico et syndonem in magna quantitate. [7] Ista civitas multas habet sub suo dominio alias civitates et castra. [8] Per medium civitatis quoddam magnum flumen pertransit, per quod ad civitatem Cambaluc multa mercimonia transferuntur.

66

[1] Cianglu est quedam magna civitas versus meridiem de provincia Cathay, subdita Magno Can; gentes cuius adorant ydolla et faciunt comburi funera. [2] Monetam habent de cartis Magni Can. [3] In ista civitate et districtu fit sal in maxima habundantia in hunc modum. [4] Habent enim quamdam maneriem terre salse, de qua magnos congregantes montes, super eos aquam infundunt; quam quidem aquam infusam, ex virtute terre salsedine asumpta, ad inferiora discurentem colligunt per conductus, ipsam postmodum in patellis spatiosis et amplis multum facientes bulire. [5] Qua bene bulita, fit inde sal pulcer et albus; de quo sale per multas portant contratas. [6] Et de ipso gentes ille consequuntur pecuniam infinitam et Magnus Dominus inde percipit multum redditum et proventum. [7] Nascuntur ibi persica valde magna, que bene ponderant pro singulo duabus libris subtilibus.

67

[1] Ciangli est quedam civitas in Cathay versus meridiem, subdita Magno Can; cuius gentes adorant ydola et pecuniam habent de cartis. [2] Que civitas distat a Çianglu per .V. dietas; et in istis .V. dietis multe inveniuntur |34r| civitates et castra, que sunt subdite Magno Can; et sunt civitates de magnis mercationibus et artibus. [3] Et per medium civitatis Çiangli quoddam flumen pertransit largum et profundum, per quod feruntur multa mercimonia de syrico, de speciebus et aliis multis.

68

[1] Quando quidem disceditur a civitate Çiangli, itur versus meridiem per sex dietas, continuo inveniendo multas civitates et castra magni valoris et nob‹i›litatis, gentes quarum adorant ydola, comburunt funera et sunt sub dominio Magni Can. [2] Habent etiam peccuniam de cartis. [3] Vivunt de mercationibus et artibus. [4] Habent habundantia‹m› omnium victualium. [5] Sed ibi non sunt alia dicenda, quare dicemus de Tindifu.

[6] Tindifu est quedam magna civitas, que iam fuit regnum nobile et magnum, sed Magnus Can ipsum armorum viribus suo dominio subiugavit. [7] Et tamen nobilior civitas que in illis partibus habeatur. [8] Ibi sunt homines magne mercationis. [9] Et habent de syrico quod est mirabile. [10] Item habent, in circuitu civitatis, multa viridaria cuiuslibet maneriei bonos producencia fructus. [11] Ista civitas Tundinfu sub eius iurisdictione habet .xi. civitates imperiales, videlicet nobiles et magnas. [12] Nam civitates sunt magnarum mercationum, quia habent syricum ultra modum. [13] Magnus Can miserat suum baronem nomine Liitan Sangon ad istam civitatem et dedit isti octuaginta milia equitum ad custodiam. [14] Iste, considerans habilitatem dominii, fuit proditoria ymaginatione infectus; et sic, aloquens |34v| sapientibus, fraudulenti suggestione subduxit; et hoc de consensu et voluntate omnium. [15] Et cum Magnus Can hoc intellexit, misit duos barones, bene centum milibus equitum sociatos, qui subito devicerunt Liitan cum suo exercitu. [16] Et tunc principales fautores huius facinoris existebant. [17] Iussit dire mortis suplicio terminare; reliquis vero pepercit, qui postmodum continue fuerunt fideles. [18] Cognoscere debetis itaque quod domicele provincie Cathay pre aliis sunt honeste et pudicicie decorem servantes. [19] Non equidem coreiçant et tripudiant; non saltant; non seviunt; non fenestris inherent aspectum transeuntium contemplantes vel eorum aspectum prebentes eisdem. [20] Nullis incongruis sermonibus habilem prestant auditum; festa et solatia non frequentant. [21] Et si contingit quod ad aliquem decentem locum accedant, sicut forte ad ydolorum templa, consanguineorum et parentum visitandum hospitia, earum matribus pergerent comitate, non gentes inhoneste mirantes, sed quedam earum pulcra galeria ferentes in capite, que superiorem defendunt intuitum, unde in eundo semper in itinere protendunt oculos ante pedes. [22] Sunt coram earum maioribus verecunde; nunquam verba locuntur supervacua, ymo nulla coram eis, nisi quando fuerint requisite. [23] In earum cameris ad laboreria sua manent, et raro se conspectui patrum et fratrum et maiorum de domo presentant. [24] Et procatoribus non intendunt. [25] Et similiter dici‹m›us de pueris, iuvenibus domicelis quod nunquam, nisi requisiti, coram eorum maioribus loqui presumunt. [26] Et quid plus? |35r| tanta est verecundia inter eos, videlicet inter consanguineos et affines, quod nullo modo duo simul ad balneas sive termas accedere atemptarent. [27] Si vero quis velit filiam maritare aut sibi ab alio requiretur, pater filiam suam virginem proferet sponso futuro. [28] Et in hoc pater et sponsus simul convenient obligationibus et pactis: nam, si reperiretur contrarium, matrimonium non teneret. [29] Pactis quoque et conventionibus solempniter inter eos habitis et firmatis, ad experientiam virtutis domicella ducitur ad balneas sive termas, ubi erunt matres et consanguinee sue et sponsi, et, pro utraque parte, certe matrone ad huiusmodi oficium specialiter deputate, que virginitatem domicele cum uno ovo columbe primitus scrutabuntur. [30] Et si mulieres que pro parte sponsi erunt, experientia huiusmodi contente non fuerint, quoniam bene potest mulieris natura opere medicinali restringi, matrona una ex predictis, digitum unum alba et subtili syndone involutum sapienter nature imponens, aliquantulum de virginali corumpet vena, ut syndon illa de virginali sanguine aliquantulum intingatur. [31] Nam tante proprietatis et virtutis sanguis ille existit quod eius macula nulla locione potest a pano ubi infingitur removeri; et si removeatur, signum est quod corupta fuerit, nec sit proprie ille sanguis. [32] Facta quoque experientia, si virgo reperiatur, valet matrimonium; sin autem, non; et pater puele, ex conventione quam fecerit, per dominium penam suffert. [33] Et debetis scire quod ad huius virginitatis conservantiam, semper virgines, |35v| in earum progresione itineris, tam suaviter gradiuntur quod nunquam unus pes ultra unum digitum alium antecedit, quia sepius adaperitur virginis natura cum se nimium lasive deducit. [34] Item hoc intt‹e›ligendum est de Cathay provincia oriundis. [35] Nam Tartari de huiusmodi solepnitate non curant, quia eorum filie cum eis equitant et uxores: unde credib‹i›le est quod aliqualiter corumpantur. [36] Gentes itaque provincie Manci consuetudinem conservant cum Cathay. [37] Item fit aliud in Cathay quod debetis scire: quod apud ydolatros octuaginta quatuor sunt ydola, quelibet suo nomine nominata. [38] Et dicunt ydolatri quod a deo superno est propria virtus cuilibet ydolo atributa, videlicet uni super inveniendis rebus perditis, uni super provisione fertilitatis terrarum et eis temperiem exhibendo, uni super conservatione bestiarum, et sic de singulis, tam in prosperis quam adversis. [39] Et quolibet ydolum est proprio nomine nominatum; et cuiuslibet ydoli cognoscunt et dicunt tale esse officium et virtutem. [40] Ydola quidem quorum est perdita invenire, in statuas duas parvas de ligno statuunt, ad modum puerorum qui .XII. sint anorum, quas pulcris ornamentis decorant. [41] In quarum templo, manet continue una vetula apud eas, ut sacrista. [42] Si vero quis aliquam rem amiserit, vel quia aliquis eam furatus fuerit, vel quia ignoraverit in quo loco eam deposuerit, aut aliquo modo eam non valeat invenire, accedet vel mitet ad vetulam predictam ut inquirat ab ydolis illis de re amissa. [43] Cui vetula precipiet quod debeat ydola incensare; et ille |36r| incensabit. [44] Porecto incenso, vetula tunc inquiret de re amissa, et illa respondebunt ei secundum quod erit de ea. [45] Tunc vetula dicet illi qui rem amiserit: «Perscrutare in tali loco et eam invenies». [46] Et si quis eam acceperit, dicet: «Talis habet eam; dicas quod tibi det. [47] Et si denegabit, revertaris ad me, quia faciam quod omnino tibi restituet. [48] Alioquin, procurabo quod incidetur manum vel pedem, aut cadens frangetur brachium vel crus, vel aliter sibi male contingat, ita quod vi tibi restituere compeletur». [49] Et sic invenitur expertum: quod si qua persona furata fuerit aliquid alicui, et ex quo sibi factum fuerit preceptum, denegans restituere contemserit, si mulier erit, dum aliquid operetur cum cultello iuxta coquinam, vel aliud faciendo, se manum incidit, vel in ignem cadit, aut aliud sibi contingit adversum; si sit vir, dum ligna incidit, similiter et pedem incidit, et frangitur brachia vel crura vel aliud membrum. [50] Et quia iam ex experto homines sciunt quod hoc propter furtorum denegationes sibi contingat, statim ablata restituunt. [51] Si vero statim non respondeant, dicet tunc vetula: «Spiritus non sunt hic. [52] Vade et reverteris tali hora, quia interim venient et eos inquiram». [53] Ille revertetur tunc hora sibi imposita, et spiritus responsum dederint vetule interim: quod responsum cum quadam voce subtili et depressa, ad modum unius sibilli, susurando proferrunt. [54] Vetula tunc eis multas ‹agit› gratias in hunc modum: nam manus coram eis elevat, dentes ter repercutiet, quasi dicat: «O res quam digna, quam sancta et quam virtuosa!». [55] Et dicet illi qui equos amiserit: «Vadas ad talem locum, |36v| et ibi eos invenies», vel: «Latrones in tali loco eos invenerunt et secum ipsos abducunt per talem partem; curras et invenies eos». [56] Et ad punctum sicut dixerit invenitur. [57] Ita quod per hunc modum nichil amititur quod non valeat reperiri. [58] Et inventis amissis, homines tunc offerunt ydolis, propter reverentiam et devotionem, forte brachium unum alicuius pani subtilis, sicut esset syndonis de syrico vel deaurati. [59] Et ego, Marcus, inveni quemdam meum anulum perditum isto modo; sed non quod eis aliquam fecerim oblationem vel homagium.

69

[1] Quando a Tundinfu disceditur, itur septem dietis versus meridiem, inveniendo continuo multas civitates et castra, nobiles et magnas, et mercationum multarum et artium. [2] In eis sunt diverse aucupationes et venationes avium et bestiarum. [3] Omnium rerum habundantiam habent.

[4] Et cum itum est istis septem dietis, invenitur nobilis civitas Singçumatu, que est multum dives et magna, et magne mercationis et artis, cuius gentes adorant ydola et sunt sub dominio Magni Can. [5] Moneta ipsorum est de cartis. [6] Habent quoddam magnum flumen de quo multum secuntur profectum. [7] Ista quidem civitas habet tantam multitudinem clasium quod vix posset quis credere, quin videret. [8] Et non credatis quod sint magne naves, sed tales quales possunt in magno flumine gubernari. [9] Iste naves porta‹n›t ad Mançi et per Cathay tantam multitudinem mercimoniorum quod mirab‹i›le est; |37r| et quando redeunt, etiam redeunt onerate. [10] Et ideo mirabile est videre mercimonia que per istud flumen feruntur.

70

[1] Quando disceditur ab ista civitate predicta Sinçumatu, itur versus meridiem .VIII. dietis, inveniendo continuo multas civitates et castra multarum diviciarum, mercationum et artium; quarum gentes adorant ydola, comburunt funera et sunt sub dominio Magni Can. [2] Et monetam habent de cartis.

[3] In capite vero .VIII. dietarum, invenitur quedam civitas nomine Linçifu, et sic etiam nominatur provincia; et est capud regni. [4] Ipsa quidem civitas est nobilis et dives. [5] Et ipsius homines sunt probi pro armis, et tamen ibi fiunt multe mercationes et artes. [6] Habent etiam copiam venationum et aucupationum. [7] Habent et omnium victualium copiam habundantem. [8] Item habent per contratam totam multitudinem çiçularum, que sunt duplo maiores quam datali; et gentes illius provincie de ipsis çiçulis panem edunt.

71

[1] Cum vero disceditur a civitate Linçifu, itur tribus dietis versus meridiem, inveniendo continuo multas bonas civitates et castra, que sunt de Cathay. [2] Gentes adorant ydola, faciunt comburi funera, expendunt monetam de cartis et sunt sub dominio Magni Can. [3] Venationes et aucupationes volatilium et silvestrium habent meliores que reperiantur in mundo. [4] Habent copiam victualium.

[5] In capite istarum trium dietarum, invenitur quedam civitas nomine Pinçu, que est nobilis et magna, et multarum mercationum et artium. |37v| [6] In ea nascitur syricum habundanter.

72

[1] Cum vero disceditur a civitate Pinçu, itur versus meridiem duabus dietis per pulcras contratas et habundantes omnium bonorum, ubi sunt venationes omnium manerierum bestiarum.

[2] In capite vero duarum dietarum, invenitur civitas Cinçu, que est multum dives et magna, et multarum mercacionum et arcium. [3] Gentes ipsius adorant ydola, funera comburunt, monetam quidem de cartis habent et sunt sub dominio Magni Can. [4] Valde pulcras habent planicies et campos. [5] Habundantiam habent frumenti et omnium segetum.

[6] Nam cum disceditur ab ista civitate Cinçu, itur tribus dietis per meridiem, ubi inveniuntur pulcre contrate, castra et loca cum pulcris aucupationibus et venationibus. [7] Habundantiam habent frumenti et omnium segetum. [8] Adorant ydola, monetam habent de cartis et sunt sub dominio Magni Can.

[9] In capite istarum duarum dietarum, invenitur magnum flumen Carramoran, quod per contratam transit sepedicti Uncan. [10] Est equidem valde profundum et largum: nam est largitudinis unius miliaris et est ita profundum quod per ipsum duci magne naves possunt. [11] In eo inveniuntur multi pisces et magni. [12] Item in isto flumine sunt tot naves quod timeo dicere numerum, ne dicar mendax; et non solum in isto loco, sed in multis aliis, ubicumque iuxta predictum flumen sint civitates firmate. [13] Que naves, quandocumque est necesse, portant ad insulas maris exercitum Magni Can. [14] Et mare confinat ab isto loco ubi sumus ad presens per unam dietam. |38r| [15] Et quelibet navis bene requirit viginti marinarios et plures, et bene quindecim portat equos cum hominibus et victualibus oportunis. [16] Ab uno quidem latere fluminis est civitas una que vocatur Coigançu, ab altero vero latere, in oppositum istius, est alia civitas nomine Quaçu. [17] Sed una est magna, altera vero parva.

[18] Et cum transitur istud flumen, intratur in provinciam Manci. [19] Sed non credatis quod seriatim tractavimus de tota provincia Cathay, ymo non vigesimam partem, nisi secundum quod ego, Marcus, per provincia‹m› transitum faciebam: sic descripte sunt civitates in transitu existentes, pretermisis que sunt a lateribus et per medium, quod enarare nimis foret prolixum.

73

[1] Coigançu est quedam civitas multum nobilis, dives et magna, que versus syrocum firmata est, in introitu provincie Manci. [2] Habet itaque navigium in maxima quantitate: nam, ut superius dictum est, sita est iuxta flumen magnum nomine Caramoran. [3] Ad istam quoque civitatem mercimonia multa feruntur: nam capud est regni. [4] Fit etiam in hac civitate sal, de quo suficienter habent ad suum usum bene quadraginta civitates et plures. [5] Et Magnus Can maximum percipit reditum et proventum tam de sale quam de aliis mercimoniis que in civitate ista fiunt.

74

[1] Cum disceditur a Coigançu, itur versus syrocum una dieta per unum agerem qui est in introitu Mançi et est factus de pulcris lapidibus. [2] Et iuxta istum agerem, |38v| ab utroque latere, est aqua: videlicet ab una parte maxime paludes, ab alio vero latere paludes et aqua profunda, per quam navigatur. [3] Et in provinciam intrari non valet aliunde quam per agere‹m› istum, nisi intretur per navigium.

[4] In capite vero istius diete invenitur quedam civitas nomine Paughin multum pulcra ‹et› magna, cuius gentes adorant ydola, comburunt funera, monetam habent de cartis et sunt sub dominio Magni Can. [5] Et sunt in ea aliqui christiani Turchi nestorini, qui in dicta civitate unam habent ecclesiam. [6] Gentes vivunt de mercimoniis et artibus. [7] Habent habunda‹n›tiam syrici. [8] Fiunt etiam ibi drappi aurei et de syrico, et de multis aliis maneriebus. [9] Victualia habent copioxa.

75

[1] Quando quidem disceditur a civitate Paugin, itur una dieta per syrocum. [2] Tunc invenitur quedam civitas nomine Cauyu multum nobilis et magna, cuius gentes adorant ydola, sunt sub dominio Magni Can et monetam de cartis eius expendunt. [3] Vivunt quidem de mercimoniis et artibus. [4] Victualium habent copiam. [5] Pisces etiam infinitos, venationes et aucupationes in magna quantitate habent: nam bene aberentur ibi tres fasiani pro veneto uno groso.

76

[1] Et cum ab ista civitate disceditur, itur una dieta, inveniendo continuo multa casamenta, scilicet vilas et burgos et multos campos laboratorios.

[2] Et in capite diete invenitur quedam civitas nomine Tinçu, non multum grandis, sed compos omnium |39r| bonorum. [3] Gentes ipsius adorant ydola, monetam habent de cartis Magni Can et sub dominio eius sunt. [4] Vivunt etiam de mercimoniis et artibus. [5] Civitas ista est versus sirocum. [6] Pulcras habet venationes et aucupationes. [7] Habet et navigium multum. [8] Et a sinistra parte, versus levantem, est Mare Occeanum, per tres dietas distans abinde. [9] Et a Mari Occeano usque ad hanc civitatem, in omnibus locis fit sal.

[10] Ibi est quedam civitas nomine Cinçu multum dives, nobilis et magna. [11] In qua quidem civitate fit tantum salis quod provincia tota suficienter pro suo usu inde repletur. [12] De quo Magnus Can percipit multum reditum et tributum quod vix aliquis credere posset, nisi ipse videret. [13] Gentes cuius adorant ydola, pecuniam habent de cartis et sunt sub dominio Magni Can.

77

[1] Quando vero, discedendo a civitate Tinçu, itum est versus syrocum una dieta per valde pulcras contratas, in quibus sunt multe civitates et castra, invenitur quedam civitas nobilis et grandis nomine Yançu. [2] Et tam potens est quod sub se habet viginti septem civitates nobiles et bonas, et magnarum mercationum. [3] In ista quidem civitate residet, sive sedem habet, unus de duodecim baronum Magni Can qui in alciori gradu dignitatum sunt. [4] Nam ista electa est una de sedibus duodecim. [5] Gentes civitatis huius ydolatre sunt, pecuniam habent de cartis et sunt sub dominio Magni Can. |39v| [6] Vivunt de mercimoniis et artibus: nam faciunt munimina militum et hominum ab armis in magna quantitate, quia circa istam civitatem et in civitate, et in eius pertinentiis sunt homines multi pro armis.

78

[1] Nanghyn est provincia versus ponentem in confinibus Mançi, multum nobilis et grandis. [2] Gentes sunt ydolatre, monetam expendunt de cartis, vivunt de mercimoniis et artibus. [3] Habundantiam habent syrici. [4] Faciunt insuper drappos aureos et de syrico. [5] Habent segetes et queque victualia habundanter. [6] Patria quidem est valde fertilis. [7] Habent ibi aucupationes et venationes diversas. [8] Comburunt funera mortuorum. [9] Multi conversantur in patria illa leones. [10] Ibi sunt divites mercatores a quibus Magnus Dominus multum introitum percipit.

79

[1] Sayanfu est quedam magna civitas et nobilis, cuius iurisdicioni respondent duodecim civitates divites et magne. [2] Ibi fiunt multe mercationes et artes. [3] Gentes adorant ydola, monetam expendunt de cartis, funera comburunt et sunt sub dominio Magni Can. [4] Habent h‹ab›undantiam syrici et laborant drapos aureos et de syrico. [5] Habent venationes multas. [6] Civitas quidem predita est omnibus que pertineant ad nobilem civitatem. [7] Et noveritis quod civitas ista multo tempore se defendit ex quo se diderat provincia tota Manci, dum continue coram ea magnus exercitus resideret. [8] Sed exercitus |40r| permanere non poterat, nisi solummodo a facie una, videlicet versus tramontanam: nam ab omnibus aliis lateribus erant lacus profundi et stagna, unde per aquam victualia civitati sufficientia ferebantur, nec poterat exercitus prohibere. [9] Postea ultimate habuerunt ipsam ut alias civitates, etcetera.

80

[1] Cum vero, discedendo a supradicta civitate Yançu, itum est miliaribus quindecim per syrocum, invenitur quedam civitas nomine Sinçu, que non est valde magna, sed multum habet navigium. [2] Et mercimonia multa ex diversis partibus ducuntur ad eam, quia portus est. [3] Gentes adorant ydola. [4] Monetam expendunt de cartis. [5] Ista civitas sita est iuxta maius flumen quod reperiatur in mundo, nomine Qiansui, cuius largitudo in aliquibus locis est de miliaribus .X., in aliquibus de octo, in aliquibus de sex: nam cursum suum bene per centum et viginti dietas continuat priusquam intret in mare. [6] In quod flumen intra‹n›t flumina infinita, que de diversis discurunt partibus et ipsum succesive augent et acrescunt. [7] Et ideo, propter istud flumen, apud civitatem istam tanta est multitudo navium, quia, undecumque ferrantur, mercimonia ad civitatem istam, tanquam ad portum, applicant et perveniunt. [8] Et noveritis quod per flumen istud in maiori quantitate navigium quam per omnia flumina christianorum et eorum mare. [9] Nam flumen istud transit per plures .XVI. provinciis et supra ipsum site sunt plures quam ducente civitates, quarum quelibet multum habet navigium; exceptis civitatibus et terris que site sunt supra flumina descendentia in istud generale, que similiter multum habent navigium. [10] Et omnia predicta navigia mercimonia ad civitatem istam Sinçu |40v| ducunt et referunt. [11] Et maius mercimonium quod per flumen istud feratur est sal, quem mercatores onerant in hac civitate et ferunt per quascumque contratas existentes supra istud flumen, et etiam infra terram, exeundo flumen istud generale et navigando per flumina intrantia in ipsum, replendo omnes contratas illis fluminibus circumstantes. [12] Quia undecumque per iuxta partem marinam, hac de causa, sal ad civitatem Sinçu predicta‹m› portatur, et ibi naves, onerantes de ipso, portant per loca predicta. [13] Portant et ferrum. [14] Sed cum naves per flumen descendunt, portant ad hanc civitatem lignamen, carbones, canapum et multa alia diversa mercimonia, quibus fulciuntur contrate iuxta marinam. [15] Et tamen non suficit navigium ad portandum predicta; ymo multa mercimonia ferruntur in çattis. [16] Et ideo Magnus ‹Can› ab hoc portu, sive civitate, multum sumit introitum. [17] Intra istud flumen sunt, in multis locis, colles et monticuli saxosi, in quibus hedificata sunt monasteria ydolorum et alie mansiones. [18] Naves vero istius fluminis sunt coperte. [19] Unicam arborem habent, sed maximum pondus ferrunt. [20] Item naves non habent omnia paramenta de sartiis canapi, nisi solum pro arboribus et velis. [21] Restam quidem habent de canis cum qua trahuntur per flumen. [22] Et iste cane sunt arundines longitudinis decem pasuum, quas homines scindunt per medium et, ligantes capud unum cum alio, faciunt eas longas bene de .CCC. pasibus; et multo for|41r|tiores sunt quam canapum. [23] Et quelibet istarum navium habet .VIII. vel .X. vel .XII. equos qui trahunt ipsas per flumen.

81

[1] Cayçu est quedam parva civitas versus syrocum, cuius gentes adorant ydola. [2] Monetam habent de cartis. [3] Sunt sub dominio Magni Can. [4] Et est supra flumen. [5] In ista civitate recolligitur magna quantitas segetis et risi; et ab ista civitate, portatur istud bladum usque ad magnam civitatem Canbaluc, per aquam videlicet. [6] Et non credatis per mare, sed per lacus et flumina. [7] De segetibus quidem que ad hanc civitatem Canbaluc portantur vivit magna pars curie Magni Can. [8] Item potest etiam iri per teram, quia, iuxta aquas illas, facti sunt argeres magni et pulcri. [9] Et per hunc modum itur per aquam et per teram, quemadmodum audivistis. [10] Et in medio istius fluminis, versus civitatem predictam, est quedam insula, in qua est quoddam monasterium ydolorum, quod multitudinem habet fratrum. [11] In quo monasterio est multitudo ydolorum. [12] Et istud monasterium est capud multorum aliorum monasteriorum de ydolis, quod est tanquam quidam archiepiscopatus. [13] Nunc vero, hinc discedentes, de quadam civitate ‹narabimus› nomine Cinghyanfu.

82

[1] Cinghianfu est quedam civitas Manci, cuius gentes adorant ydola, monetam habent de cartis et sunt sub dominio Magni Can. [2] Vivunt de mercimoniis et artibus; et laborant drapos aureos et de syrico, et de multis maneriebus. [3] In ea sunt magni mercatores et divites. [4] Ipsi habent aucupationes et venationes multas. [5] Habent et segetes et victualia habundanter. [6] Ittem sunt in civitate ista ecclesie due |41v| christianorum nestorinorum. [7] Et hoc accidit anno Domini .M°CCLXXVIII. ab incarnatione Iesu Christi, et dicemus qualiter. [8] Per Magnum Can ibi fuit dominus per tres anos Marsachis, qui erat christianus nestorinus. [9] Et iste Marsachis ibi fieri fecit duas ecclesias; et ab illo tempore citra fuerunt ibi ecclesie, quia non erant prius ecclesie neque christiani. [10] Nunc vero, de ista materia dimitentes, de quadam valde magna civitate ‹narabimus› nomine Tingçu.

83

[1] Quando vero disceditur a civitate Cianghianfu, itur tribus dietis versus syrocum, continuo inveniendo multas civitates et castra magnorum mercimoniorum et artium. [2] Gentes adorant ydola, monetam habent de cartis et sunt sub dominio Magni Can.

[3] In capite vero trium dietarum, invenitur civitas Tingçu, que multum est nobilis et magna, cuius gentes adorant ydola. [4] Monetam habent de cartis. [5] Vivunt de mercimoniis et artibus. [6] Habundantiam habent syrici. [7] Faciunt drapos aureos et de syrico. [8] Habent insuper venationes et aucupationes pulcras diversorum animalium. [9] Contrata est omnibus victualibus copiosa.

84

[1] Fuçiu est quedam civitas nobilis et magna, cuius gentes adorant ydola, monetam habent de cartis et sunt sub dominio Magni Can. [2] Vivunt de mercimoniis et artibus. [3] Habundantiam habent syrici, et pro eorum vestibus multos laborant drapos de syrico. [4] In ea sunt magni mercatores et divites. [5] Civitas in suo circuitu bene girat miliaria sexaginta. [6] In ea tanta quantitas gentis est quod nullus numerum scire posset. [7] Et si homines essent |42r| pro armis, illi de provincia Manci, totum alium mundum eorum dominio subiugarent; sed homines viles sunt et in armorum exercitiis insueti. [8] Sapientes mercatores sunt et in omnibus artibus homines subtiles. [9] Sunt ibi sapientissimi philosophi et medici naturales, qui subtiliter in natura cognoscunt. [10] Sunt et multi magici et divinatores. [11] In ista quidem civitate sunt circa sex milia pontium, sub maiori parte quorum transiret una galea vel due. [12] Et in montibus istius civitatis nascitur reobarbar et çinçiber in magna quantitate: nam pro uno veneto groso haberentur bene sexaginta libre çinciberis recentis, qui est valde bonus. [13] Et noveritis quod civitas ista sub se habet bene sexdecim civitates multum nobiles et magnarum mercationum et artium. [14] Nomen istius civitatis, videlicet Fuçui, interpretatur “terra”; et nomen cuiusdam alterius civitatis, nomine Qinsay, de qua subsequenter tractabitur post istam, appelatur “celum”. [15] Ista quidem imposita sunt nomina propter nobilitatem et potenciam earum.

[16] Discedendo quoque a Fuçui, quedam civitas invenitur nomine Vugui, per unam dietam distans a Fuçui. [17] Civitas quidem est nobilis et bona, et multarum mercationum et arcium.

[18] Est etiam alia civitas nomine Vughin, cuius gentes adorant ydola, monetam habent de cartis et sunt sub dominio Magni Can. [19] In ea est habundantia syrici et multarum manerierum aliorum merci‹m›oniorum. [20] Sunt et ibi prudentes mercatores et artifices.

[21] Est etiam quedam alia civitas nomine Çangan, que est valde nobilis et dives, gentes cuius adorant ydolla, monetam habent de cartis et sunt sub dominio Magni Can. |42v| [22] Vivunt de mercationibus et artibus. [23] Ibi laborantur syndones diverse in multa quantitate. [24] Habent etiam venationes et aucupationes multas. [25] In ea non sunt alia relatu digna.

85

[1] Cum disceditur a civitate Çangan, itur una dieta, inveniendo casamenta multa, burgos et vilas multarum diviciarum. [2] Gentes adorant ydola, monetam habent de cartis et sunt sub dominio Magni Can. [3] Habundantiam quidem habent de omnibus victualibus humano corpori oportunis.

[4] Et cum perambulatum est una dieta, invenitur nob‹i›lissima civitas Quisay, que “celli civitas” nuncupatur: nam maior civitas est que reperiatur in mundo. [5] De cuius esse et nobilitate narabimus secundum quod regina ipsius, ut supra in libro dictum est, misit ad Dominum Grandem in scriptis, priusquam capta fuisset per exercitum eam obsidentem, declarando videlicet totam nobilitatem et esse ipsius, ut, civitatis magnificentia intellecta, de ipsius destructione condolens, eam faceret conservari illesam. [6] Et ideo illarum continentiam scripturarum per seriem narabimus ordinate secundum quod ego, Marcus Paulo, propris oculis ipsas vidi. [7] Primo quidem continebatur in eis quod civitas Qinsay in circuitu suo girat miliaria centum tere, et habet duodecim milia pontium, pro maiori parte de lapidibus, quia aliqui de legnamine sunt constructi; sub singulis quorum, vel pro maiori parte, transiret navis una, sub arcu, grandis et magna, per alios vero possent transire minores. [8] Et nullus miretur si tot sunt ibi pontes: nam civitas tota est sita in aquis, et circumdata aquis; et ideo necesse est ut sint ibi tot pontes ad hoc |43r| ut gentes possint per civitatem quacumque pertransire. [9] Item continebatur in scripturis quod in civitate ista erant duodecim maneries arcium que sunt magis principales et pre aliis maiorem habent curssum: nam alie sunt quam plures. [10] Sed quelibet istarum duodecim artium habet duodecim mille ypothecas, id est duodecim mille domos pro arte qualibet predictarum; in singulis quarum domorum, sive stationum, pro minori manent decem homines ad illas artes exercendas, et in aliquibus sunt .XV., in aliquibus .XX., .XXX. et .XL. [11] Nec credatis quod omnes sint magistri, sed homines qui faciunt precepta magistri et patronis. [12] Et hoc est necessarium, quoniam ab ista civitate multe alie civitates provincie de necesariis fulciuntur. [13] In ea sunt tot mercatores et tam divites, et tanta fatiunt mercimonia quod nullus quantitatem posset dicere vel narare. [14] Et omnes magni homines et mulieres, et patroni, sive ypothecarum magistri, nullum opus propris manibus operantur, sed omnes permanent absoluti et nitidi quemadmodum forent principes et barones. [15] Et eorum uxores etiam sunt multum angelice. [16] Sanccitum erat itaque per Factur, regem dicte civitatis et provincie, tempore quo regnabat, quod quilibet deberet exercere artem sui patris; et si quis haberet centum milia bysantiorum, oportebat ipsum artem patris exercere. [17] Non equidem credatis quod ipsos oporteret propris manibus laborare, sed homines retinere, ut dictum est superius, ad dictam artem exercendam. [18] Sed ad hoc per Magnum Dominum minime compelluntur: nam, si homo artifex in tantas creverit divicias |43v| quod artem suam derelinquere possit et vellit, per nullum ad artis exercitium amplius coartatur. [19] Nam Magnus Can hanc rationem assignat: si homo, quia pauper, aliquam artem exercet, nam aliter se non potest de necessariis substinere, et tempore procedente, sibi taliter prosperetur fortuna quod absque exercitio sue artis possit suam vitam ducere honoratam, cur, si non vult, ad artem exercendam debet compelli? [20] Incongruum enim et iniustum videretur ut si dii in bonis sibi succedant quod homines debeant contraire. [21] Est etiam in hac civitate quidam lacus pulcerimus et magnus, girans in circuitu miliaria triginta. [22] Circum lacum sunt edificata multa pulcra palatia et domus tam bene constructa quod non possent ese melius ordinata; que sunt virorum nobilium et magnatum. [23] Sunt etiam circum lacum multe abbatie et monasteria ydolorum. [24] Item in medio lacus insule due sunt, in quibus sunt constructa palatia tam artificioxa et pulcra quod videntur esse alicuius imperatoris. [25] Hic veniunt optima vina, hinc ducuntur confectiones perfecte. [26] Et per hunc modum simul gaudendo vadunt homines illi per istum lacum: nam eorum mens et cura nullis aliis est intenta quam ad corporum delectationem et gaudium insimul convivando. [27] Et noveritis quod iste lacus eis est ad maiorem consolationem et solatium quod aliquid aliud. [28] Gentes adorant ydolla, monetam habent de cartis et sunt sub dominio Magni Can. [29] Comedunt omnes carnes, canum et generaliter omnium animalium. [30] Et sunt |44r| sexaginta mille custodes qui custodiunt civitatem ab igne, quia habent quam plures domus de lignio. [31] Et ista civitas est capud et sedes totius provincie Manci, et ideo preeminentior et magis solicita pretenditur curra in ipsa. [32] Item per totam civitatem istam solubrice, id est saleçate, sunt omnes vie et strate de lapidibus et lateribus; et similiter saleçate sunt omnes vie et strate provincie Mançi. [33] Et in ista civitate sedet unus ex novem regibus, qui pluribus centum et quadraginta civitatibus dominatur multum divitibus et magnis. [34] De quo valde miraremin‹i›, quoniam in provincia Mançi sunt bene mille et ducente civitates, in qualibet quarum, secundum quantitatem et requisitionem cause earum, est ‹custodia› per Magnum Can. [35] Nam in aliquibus sunt mille homines, in aliquibus .Xm., in aliquibus .XXm., in aliquibus .XXXm., plures et pauciores secundum condicionem terrarum et potenciam earum. [36] Comburunt funera mortuorum. [37] Consanguinei pro habitu doloris canapum induuntur, et vadunt cum funere, secum ducentes instrumenta multa et diversa, pulsando et in cantibus ydolorum orationes clamando. [38] Et cum ad locum pervenerint ubi combustio debet fieri, fatiunt in cartis depingi sclavos, videlicet servos masculos et feminas, gamelos, drapos aureos et peccuniam in maxima quantitate. [39] Et cum ista omnia facta sunt, grandem statuentes ignem, ipsa fatiunt cum funere simul comburi. [40] Dicunt enim quod defunctus omnia ista in alio seculo posidebit. [41] Dicunt etiam quod honor quem ei faciunt cum corpus comburrunt, ei in alio seculo ab eorum diis et ydolis impendetur. [42] Et propter fidem huiusmodi, de morte non metuunt neque curant, dummodo eis honor, ut predicitur, exhibeatur [44v| in ea, firme credendo in alio seculo similiter honorari. [43] Sunt itaque homines provincie Mançi pre aliis gentibus iracundi; et pre ira et dolore ipsimet quam pluries aliqui se occidunt. [44] Nam si accidet quod ex ipsis aliquis alteri alicui i‹m›primat alapam, vel ipsum decapillet, aut aliquam sibi inferat iniuriam et gravamen, et iniuriator sit tan potens et magnus quod ille sit impotens ad vindictam, pre nimio dolore, passus iniuriam se de nocte ad portam iniuriatoris suspendet, et morietur, hoc sibi faciens ad maius vituperium et contemptum. [45] Et sic, reperto iniuriatore per testimonium vicinorum, ad restaurationem iniurie, ipsum condempnant quod in combustione funeris ipsum debeat cum instrumentis et servitoribus et aliis, ut dictum est, secundum mores eorum, festo alacri honorare. [46] Et hec erit maior causa quare ille se suspenderit, videlicet ut iste dives et potens ipsum honoraret in morte, ad hoc ut in alio seculo sit similiter honoratus; ita quod consuetudinem hanc conservant. [47] Item si debeant inter aliquos sponsalia celebrari, examinatur per eorum astrologos si futuri sponsus et sponsa sint sub concordibus nati planetis nec ne. [48] Si sub concordibus, matrimonium consumatur; si sub con‹tra›riis, conturbatur. [49] In ista quidem civitate Qinsay est regale palatium, quod fuerat regis Facfur, domini provincie Manci, quod est pulcrius et nobilius aliquo quod reperiatur in mundo; de cuius facturis dicemus. [50] Circuit enim palatium istud bene miliaria sex de terra. [51] Est itaque altis muris valatum, et intra muros sunt multa pulcra viridaria omnimodos producentia bonos fructus. [52] Sunt et ibi pulcri fontes [45r| et lacus quam plures, in quibus inveniuntur in habundantia boni pisces. [53] Et in medio istius muri est palatium, valde pulcrum et magnum. [54] In eo est quedam magna salla magistra, in qua simul discumberent multe gentes. [55] Sala ista depicta est tota aureis picturis, ubi sunt ystorie diverse, bestie, aves, milites et domine cum multis mirabilibus; quod est pulcer intuitus ad videndum, quoniam in toto muro et omnibus coperturis, non posunt videri nisi solummodo ystorie colorate auro et aliis coloribus delectabilibus et pulcris. [56] Palatium istud multas habet salas omnes spatiosas et pulcras, depictas ad aurum et subtiliter laboratas. [57] Habet insuper cameras bene mille; et est mirabile quid esse istius palatii. [58] Ibi est solummodo una ecclesia christianorum nestorinorum. [59] Item in provincia Mançi quasi omnes gentes pauperes et egene filios vendunt et filias aliis divitibus et nobilibus, ut pro eorum precio se valeant substinere, et filii cum illis uberius habeant unde vivant. [60] In civitate Quinsay examinatum est quod, die qualibet, pro eius usu .XLIII. saume piperis expenduntur, et quelibet sauma ponderis est librarum .CCXXIII. [61] Ergo considerare potestis ex hoc quot sunt alie species que ibi expenduntur, et etiam ad universas expensas quot necessaria requiruntur. [62] Dicimus de quodam miro quod accidit cum Bayan erat in obsidione civitatis istius, videlicet quod cum rex Facfur a facie eius fugit, multitudo gentium ipsius civitatis in navigio fugiebat per quoddam maximum flumen, latum et profundum, quod transit ab uno latere civitatis. [63] Et dum sic per flumen istud fugerent, ipso instanti fuit |45v| aqua totaliter desiccatum, ita quod Bayan, hoc inteligens, adivit partem illam et omnes fugientes ad civitatem redire coegit. [64] Et inventus fuit piscis unus iacens in sicco per transversum alveum fluminis, qui erat quid mirabile ad videndum: nam longitudinis erat bene pasuum centum, grossitudo vero minime longitudini respondebat. [65] Pilosus quidem erat totus, et multi de ipso comederunt, et multi ex ipsis perierunt. [66] Et dominus Marcus, ut dicit, capud illius piscis propriis oculis vidit in templo quodam ydolorum, etcetera.

86

[1] Ad presens dicere volumus et narare immensam quantitatem reddituum quos Magnus Dominus ab ista civitate percipit et ab aliis terris que civitati isti respondent, que sunt pars nona, sive regnum nonum, provincie Ma‹n›çi. [2] Et dicemus primo de sale, quia plus quantum ad reditum valet. [3] Noveritis itaque quod sal reddit anis singulis octuaginta “thoman” de auro; et quodlibet “thoman” est septuaginta milia sadiorum auri, et quodlibet sadium valet pluri uno floreno aureo vel uno ducato aureo. [4] Et ideo tantus est reditus salis in ista civitate quia est in confinibus iuxta mare, ubi multitudo fit salis; et ab ista civitate bene quinque regna Manci pro eorum usibus sale suplentur. [5] Hoc quidem constat de sale, de aliis vero dicemus. [6] In civitate ista nascitur çucarus in maxima quantitate et in maiori quam in aliquam parte mundi; de quo sequitur multus reditus. [7] Sed dicemus simul de omnibus speciebus: nam quelibet species reddunt tres et tercium per .C°. [8] Percipitur multus reditus de vino quod de risis ‹faciunt›; de carbonibus; de duo|46r|decim artibus que superius nominantur, quarum habet quelibet .XIIm. ypothecarum; de syrico. [9] Sed quid? quilibet mercatores qui per terram ad civitatem istam mercimonia portant, et ab ipsa ad alias partes reportant, et etiam qui ab ipsa reportant per mare, solvunt de mercimoniis ipsis trigesimum, id est de triginta unum, quod capit tres et tercium pro .c.; sed qui mercimonia portant ad ipsam per mare pro centenario reddunt decem. [10] De omnibus vero que nascuntur, tam de animalibus quam de terra provenientibus, decima pars iurisdicioni Domini applicatur. [11] Ita quod de istis omnibus dominus Marcus Paulo, qui pluries audivit fieri rationem introitus, absque sale, dicit quod valet continuo, anis singulis, .CCX. “thoman” sadiorum aureorum. [12] Et hec est nona pars provincie Manci. [13] Sed tamen omnes istos reditus facit expendere Magnus Can in exercitibus custodientibus civitates et contratas, et in ipsarum civitatum indigentiam auferendam. [14] Nunc vero ab ista civitate Quinsay discedemus, quia suficienter est de eius esse naratum, et dicamus de esse Taipinçu.

87

[1] Quando a Qinsay disceditur, itur una dieta versus syrocum, inveniendo domos et villas et viridaria multum delectabilia, ubi invenitur de omnibus victualibus habundanter.

[2] In capite vero diete invenitur civitas Tanpinçu, valde pulcra et magna, que respondet civitati Qinsay; cuius gentes adorant ydola, monetam habent de cartis, comburunt funera et sunt sub dominio Magni Can. [3] Vivunt de mercimoniis et artibus, et habent de omnibus victualibus habundanter. [4] Alia non sunt ibi digna relatu, et procedentes tractabimus de civitate [46v| Vugui.

[5] Et cum ab ista civitate Tanpinçu disceditur, itur tribus dietis versus sirocum, continuo inveniendo multas civitates et castra valde pulcra et magna, ubi invenitur de bonis omnibus habundanter et pro bono foro; cuius gentes adorant ydola, monetam habent de cartis, sunt sub dominio Magni Can et respondent civitati Quisay. [6] Ibi non sunt novitates alique declarande.

[7] Et in capite trium dietarum invenitur supradicta civitas Ungui, nobilis et magna, que respondet civitati Qinsay. [8] Eius gentes adorant ydola, monetam habent de cartis et sunt sub dominio Magni Can. [9] Vivunt de mercimoniis et artibus. [10] In ea non sunt dicenda aliqua. [11] Dicemus de civitate Ghengui.

[12] Cum quidem disceditur a Vugui, itur duabus dietis per syrocum, inveniendo continuo multas civitates et castra, ita spissa quod videtur iri per medium alicuius civitatis. [13] Respondent civitati Qinsay. [14] Gentes adorant ydola et sunt sub dominio Magni Can. [15] Habent habundanter de omnibus oportunis. [16] Ibi sunt longiores et grosiores arundines que in tota illa patria valeant reperiri, quoniam sunt ibi alique cane que in grositudine girant per quatuor palmos circum, et longitudinis sunt passuum .XV. [17] Aliqua alia ibi dicenda non sunt.

[18] Et in capite duarum dietarum invenitur civitas Ghengui, que est multum pulcra et magna; et respondent Qinsay. [19] Gentes ipsius adorant ydola et sunt sub dominio Magni Can. [20] Habent habundantiam syrici, vivunt de mercimoniis et artibus, et habent de omnibus victualibus habundanter. [21] Non sunt alia dicenda, et ideo ulterius procedemus.

[22] Et discedendo a civitate Ghengui, itur quatuor [47r| dietis versus syrocum, inveniendo continuo multas civitates et castra contenta in regno Qinsay, in quibus inveniuntur queque victualia habundanter. [23] Gentes adorant ydola, monetam habent de cartis et sunt sub dominio Magni Can. [24] Vivunt de mercimoniis et artibus, et habent venationes et aucupationes multas diversorum animalium. [25] Ibi sunt leones grandes et feroces. [26] Arietes non habentur per universam provinciam Manci, sed boves habent multos, bufalos, vaccas, ircos, capras et porcos. [27] Alia dicenda non sunt hic.

[28] Et in capite quatuor dietarum invenitur civitas Çansan, que est valde pulcra et magna, et est sita supra quoddam flumen; et dividit ipsum flumen, quia pars una fluminis transit ab una parte civitatis et alia transit a parte altera. [29] Civitas est sub dominio Magni Can et respondet civitati Qinsay. [30] Gentes adorant ydola. [31] Vivunt de mercimoniis et artibus. [32] Allia non sunt in ea digna relatu; quare ulterius procedemus.

[33] Noveritis itaque quod posquam disceditur a Çansan, itur tribus dietis per pulcram et delectabilem contratam, in qua inveniuntur multe civitates et castra, in quibus sunt mercatores et artifices multi. [34] Et gentes adorant ydola, respondent civitati Qinsay et sunt sub dominio Magni Can. [35] Habent de victualibus habundanter. [36] Venationes et aucupationes bestiarum et avium multas habent. [37] Alia non sunt dicenda ibi, et ideo ult‹er›ius procedemus.

[38] In capite vero trium dietarum, invenitur civitas Cuçu, que est multum nobilis et magna, cuius gentes adorant ydolla |47v| et sunt sub dominio Magni Can. [39] Ista vero est ultima civitatum dominii Qinsay, quia regnum ‹est›, cuius capud est civitas Qinsay.

88

[1] Cum disceditur ab ultima civitate regni Qinsay, que Chuçu appelatur, intratur in regnum Fugiu. [2] Et inde discedendo itur per dictum regnum Fugiu sex dietis, inveniendo multas civitates et castra que sunt sub dominio Magni Can. [3] Gentes adorant ydola et responde‹n›t civitati Fugiu. [4] Vivunt de mercimoniis et artibus, et habent de omnibus victualibus habundanter. [5] Habent etiam venationes et aucupationes avium et bestiarum multas. [6] Ibi sunt leones feroces et magni. [7] Nascitur ibi çinçiber et galanga, et diverse maneries specierum ultra modum: nam pro veneto uno groso bene octuaginta libre recentis çinçiberis haberentur. [8] Item nascitur ibi quidam fructus similis çafrano, sed çafranus non est. [9] Tamen ad idem opus valet ad quod et çafranus. [10] Comedunt itaque gentes ille maneries quaslibet de carnibus. [11] Nam comedunt et humana‹m› carnem valde libenter si homines gladio vel aliter occidantur, sed si morte naturali moriatur non. [12] Et valde carnem ipsam bonam reputant et sapidam. [13] Homines vero qui ad exercitum pergunt, qui sunt pro armis, faciunt se tundere capilos usque ad auriculas et in vultu faciunt se depingere cum açuro; et omnes incedunt pedites, excepto capetaneo eorum. [14] Portant lanceas et enses, et sunt crudeliores homines qui reperiantur |48r| in mundo, quia cotidie vadunt occidendo homines, quibus occisis, sanguine‹m› primo bibunt, et post carnem edunt. [15] Et continuo procurant homines occidere ut eorum bibant sanguinem et postmodum carnem edant. [16] Nunc, dimitentes de hoc, de aliis dicemus.

[17] Noveritis quod, in capite trium dietarum ex supradictis sex, invenitur quedam civitas nomine Qenlifu, que multum est nobilis et magna; cuius gentes adorant ydola, sunt sub dominio Magni Can et respondent civitati Fugiu. [18] Civitas ista tres habet pontes qui sunt de pulcrioribus et melioribus qui reperiantur in mundo: nam sunt longitudinis plurium quam centum pasuum et largitudinis bene octo, et sunt de lapidibus et columpnis marmoreis. [19] Vivunt gentes de mercimoniis et artibus. [20] Habent syricum in multa quantitate. [21] Ibi nascitur çinçiber et galanga. [22] Laboratur ibi tantus panus bonbicinus de filo torto quod in tota provincia Mançi de ipso habetur. [23] In civitate ista sunt pulcerime mulieres. [24] Sunt etiam ibi galline que penas non habent, sed pilla quemadmodum murilege habent; et sunt omnes nigre. [25] Et ova pariunt quemadmodum nostre, que valde sunt ad comedendum bona. [26] Alia vero non sunt ibi digna relatu; quare ult‹er›ius procedemus, referendo de aliis dietis tribus ex sex supradictis.

[27] Inveniuntur itaque in eis multe civitates et castra, in quibus sunt mercatores et artifices multi, et mercimonia quam plura. [28] Habetur ibi habundantia syrici. [29] Gentes adorant ydola et sunt sub dominio Magni Can. [30] Habent insuper venationes |48v| et aucupationes multas. [31] Leones sunt ibi horibiles et magni, qui dapnum viatoribus multum ferunt.

[32] Et in fine istarum trium dietarum, per .XV. miliaria, quedam civitas invenitur nomine Vuiaen, in qua fit multum çuchari. [33] Et ab ista civitate habet Magnus Can totum çucharum qui in sua curia operatur, qui multum valet. [34] Sed noveritis quod in partibus illis, priusquam Magnus Can eis dominatus fuiset, gentes ignoraba‹n›t tam pulcre et bene cucarum conficere nec condire quemadmodum in partibus Babilonis conditur. [35] Quia ipsum non faciebant congelari et comprehendi in formas; sed, solummodo facientes ipsum bulire, expumabant eum, et tunc remanebat sicut pasta et niger. [36] Sed gentes de partibus Babilonis, illas adeuntes partes, ipsum conficere instruxerunt. [37] Alia vero hic non sunt dicenda.

89

[1] Noveritis igitur quod civitas Fugiu est capud regni quod nominatur Choncha, quod est pars nona provincie Mançi. [2] In ista quidem civitate multi sunt mercatores et artifices. [3] Et omnes de ista civitate adorant ydolla et sunt sub dominio Magni Can. [4] Ibi manent homines quam plures pro armis: nam ibi permanent quam plures exercitus Magni Can, quia multe civitates et castra quam pluries rebelant. [5] Quia, ut alias dictum est, non curant de morte: nam in alio mundo credunt vivere honorate; et etiam quia gentes iste habitant in locis fortibus intra montes; et quandocumque ebrientur |49r| et contra eorum rectores conturbentur, ipsos interficiunt. [6] Item ab una parte istius civitatis quoddam magnum flumen transit, quod est bene largum per unum miliare; et in eo habet civitas multas naves que per flumen ipsum navigant. [7] Item supra flumen istud est quida‹m› pons valde pulcer super magnos burchos; et dicti burchi cum fortibus anchoris retinentur, et super ipsos fixi sunt asseres magni et fortes. [8] Item faciunt zucarum in tanta quantitate quod dici non posset. [9] Fiunt etiam ibi mercimonia multa de perulis et aliis lapidibus preciosis. [10] In contrata ista multi inveniuntur leones qui ingenio capiuntur, videlicet quod, in locis ydoneis ad hoc, fiunt due fovee multum profunde, una iuxta aliam. [11] Verum est quod inter utramque relictum est de terra forte per unum brachium ampla; et ab utroque latere fovearum facta est sepes alta, sed a capitibus nichil. [12] Et in nocte, ille cuius erunt fovee ligabit catulum unum supra teram que est in medio, et ibi eum relinquens, recedet. [13] Tunc canis, sic ligatus, a patrono relictus, non cessabit clamare; qui canis erit albus. [14] Et leo, quantu‹m›cumque longi‹n›cus abinde, audiens vocem canis, cum multo furore curet ad ipsum; et cum eum videbit albere, volens festinanter salire ad ipsum capiendum, in fovea cadet. [15] In mane veniet patronus fovearum et leonem mactabit in foveis. [16] Tunc comedentur carnes, quia bone sunt, et pelis vendetur: nam ‹peles› sunt multum care. [17] Et si volet ipsum vivum habere, bene cum suis ingeniis extrahet ipsum vivum. [18] Ittem inveniuntur in contrata illa quedam animalia vocata “papiones”; qui “papiones” quasi vulpibus similantur. [19] Ipsi quidem corodunt et dampnificant multum canas çucarum producentes. [20] Et quando mercatores, cum caravanis |49v| transeuntes per contratam, in aliquo loco sistunt causa quiescendi et dormiendi, de nocte, isti “papiones” ad ipsos veniunt celate, et quicquid possunt furari, furantur et auferunt, eis inferentes multum dapnum. [21] Sed ipsi eos capiunt per hunc modum. [22] Habent enim cucurbitas magnas quas trucidant in goço superiori, facientes introitum oris largum ad extimationem quod unus ex “papionibus” possit capud imponere violenter. [23] Et ne os cucurbite ex impresione violenta capitis “papionis” frangatur, ipsum os circumcirca perforant, posmodum corda‹m› unam pre foramina illa circum texentes. [24] Quo facto, ipsi imponunt dictis cucurbitis aliquantulum alicuius pinguedinis, iuxta fundum; et tunc circum caravanam, aliquantulum remote, multas ex ipsis in pluribus locis ponunt. [25] Et cum “papiones” ad caravanam veniunt causa aliquid auferendi, odorem sentientes pinguedinis in cucurbitis existentis, ad ipsas accedunt, et capita volentes imponere, non valent. [26] Sed propter gulositatem cibi intus existentis, prementes violenter, capud intrare compelunt. [27] Tunc, non valentes extrahere, cucurbitas elevant, quia leves, et secum portant. [28] Et tunc nesciunt quo vadant, et mercatores ipsas capiunt sicut volunt. [29] Carnes sunt optime ad edendum et peles multum care venduntur. [30] Ittem in contrata ista tam magni nascuntur anseres quod bene viginti quatuor librarum est pondus unius; qui magnum habent goçum sub gula, et sicut unum tuber super rostrum, iuxta nares, veluti cignus habet, sed habent multo maius quam cigni. [31] Ista quoque civitas Fugiu est prope portum Çaytun per sex dietas. [32] Et iste portus Zaytun est in Mari Occeano; |50r| et illuc multe naves de India veniunt cum mercimoniis multis, et abinde veniunt naves usque ad civitatem Fugiu per magnum flumen superius nominatum. [33] Et per hunc modum multe preciose res de India veniunt ad hanc civitatem. [34] Habent insuper h‹ab›undantiam omnium que sint humano corpori oportuna. [35] Habent etiam viridaria pulcra et delectabilia, omnium bonorum fructuum copiosa. [36] Ipsa est tam bona civitas et tam bene ordinata quod dici non posset. [37] Et hoc pateat de ipsa. [38] Dicemus unum quod dominus Marcus retulit, quod est ydoneum narare. [39] Cum vero dominus Mapheus, patruus domini Marci Paulo, et ipse dominus Marcus esent in dicta civitate Fugiu, et in eorum societate quidam sapiens saracenus, et ille dixit eisdem: «In tali loco est quedam maneries gentis, cuius legem nemo cognoscit. [40] Nam ydolatria non est, quia ydola non retinent; non adorant ignem; non profite‹n›tur Macometum; nec etiam habere videtur ordinem christianum. [41] Plac‹e›at vobis ut eamus ad eos et loqui cum eis. [42] Forte de eorum esse aliquid cognoscetis». [43] Adiverunt illuc et inceperunt loqui cum eis, et ipsos examinare, et inquirere de esse et lege eorum. [44] Illi vero videbantur quasi timere ne ipsos examinarent propter auferendam eis legem eorum. [45] Et tunc dicti domini Mapheus et Marcus, perpendentes quod ipsi timebant, ceperunt ipsos ortari et dicere: «Ne timeatis, quia huc non venimus pro aliquo detrimento vestri, sed solummodo pro bono et augumento vestri status». [46] Timebant itaque ne fuissent per Magnum Dominum delegati ad hanc examinationem faciendam |50v| et exinde possent consequi detrimentum. [47] Sed tantum frequentaverunt locum illum, de die in diem, domini Mapheus et Marcus, se domesticantes cum eis et de eorum negotiis inquirentes, quod invenerunt eos christiana‹m› legem tenere. [48] Nam ipsi habebant libros; et isti domini Mapheus et Marcus, legentes in ipsis, inceperunt scripturam interpretari et traslatari de verbo ad verbum et de lingua in lingua‹m›, ita quod invenerunt esse verba Psalterii. [49] Tunc interogaverunt eos unde legem et ordinem illum haberent. [50] Qui respondentes dixerunt: «Ab antecesoribus nostris». [51] Habebant itaque in quodam eorum templo, depictas, ymagines tres, qui tres apostoli fuerant ex septuaginta qui per mundum iverant predicando, et illos dicebant antecesores suos in illa lege antiquitus informasse, et quod iam per anos septingentos apud eos erat fides illa servata. [52] Sed multo tempore sine doctrina fuerant, quare principalia ignorabant. [53] «Tamen istud tenemus a predecessoribus nostris, videlicet quod, secundum libros nostros, celebramus et reverentiam facimus istis tribus, scilicet apostolis». [54] Tunc dixerunt domini Mapheus et Marcus: «Vos estis christiani, et nos sumus similiter christiani. [55] Consulimus vobis ut ad Magnum Can mitatis et exponatis ei condicionem vestram, ut ipse cognoscat vos, et vos positis legem et ordinem vestrum libere retinere». [56] Nam, propter ydolatros, non bene audebant eorum legem palam exprimere nec tenere. [57] Miserunt itaque duos ex eis ad Magnum Can; et domini Mapheus et Marcus |51r| ipsos instruxerunt quod se prius presentare‹n›t cuidam qui capud erat christianorum in curia Magni Can, ut eorum esse, coram Domini presentia, declararet. [58] Et ipsi nuncii sic fecerunt. [59] Sed quid? coram Magno Can fuit ille qui capud erat christianorum, istos denuncians esse christianos, et quod debea‹n›t pro christianis in suo dominio confirmari. [60] Et hoc intelligens, qui erat capud ydola adorantium ex adverso movit questionem, dicens quod hoc non debebat esse: nam supradicti erant ydolatri, et fuerunt semper, et pro ydolatris habebantur. [61] Et sic coram Domino super hoc questio magna fuit. [62] Finaliter Dominus, yratus, faciens omnes abire, ad se iusit nuncios venire, eos interogans utrum christiani esse vellent vel ydolatri; qui responderunt quod, si sibi placeret et contra magnificenciam eius non esset, volebant christiani esse, sicut sui fuera‹n›t predecesores. [63] Tunc Magnus Can precepit eis fieri privilegia: qualiter pro christianis debeant appellari et christianitatis valeant normam ‹retinere› quicumque sub ista reg‹u›la continentur. [64] Nam inventum fuit quod, per provinciam Mançi hic et illic, erant familie plures septingentis milibus que regulam huiusmodi sectabantur.

90

[1] Dicto de civitate Fugiu, nunc dicere et narare volumus de civitate et portu Caytum. [2] Nam cum disceditur a Fugiu, supradictum flumen transitur et itur sex dietis per syrocum, inveniendo continuo multas civitates et castra, in quibus invenitur de omnibus victualibus habundanter. [3] Ibi sunt montes, vales et planicies. [4] Habent etiam magnos |51v| lucos, in quibus sunt multe arbores de quibus camphoram faciunt; et habent aucupationes et venationes avium et bestiarum multas. [5] Vivunt de mercimoniis et artibus, sunt sub dominio Magni Can, adorant ydolla et respondent civitati Fugiu.

[6] Et cum itum est supradictis sex dietis, invenitur quedam civitas nomine Çaytum, multum nobilis et magna. [7] Et in ista civitate est portus ad quem omnes naves de India cum mercimoniis multis caris descendunt, videlicet lapidibus preciosis magni valoris et cum multis perulis grosis. [8] Ad istum portum ducuntur et portantur mercimonia in tanta quantitate quod est mirabile ad videndum. [9] Et ab ista civitate istius portus feruntur per totam provintiam Mançi. [10] Et per una‹m› navem de pipere honeratam que de Alexandria in christianitate‹m› ducatur, ad hunc portum ducuntur plures centum, quoniam iste est unus duorum portuum qui reperiantur in mundo ad quem mercimonia plura feruntur. [11] Et Magnus Can in hac civitate et portu rectitudinem magnam percipit, quoniam omnes mercatores qui de India veniunt dant de omnibus mercimoniis, lapidibus et perulis, decem de centum, videlicet decimum omnium rerum. [12] Naves quidem accipiunt pro earum solutione, videlicet pro pensione, mercimoniorum subtilium triginta pro .C°., et de pipere accipiunt .XLIIII., et de ligno aloe et aliis mercimoniis grosis .XL. pro .C°., ita quod mercatores, inter pensionem et rectitudi‹n›em Magni Can, |52r| bene dant medietatem omnium que aportant. [13] Flumen quod intrat in portum Çaytum est valde magnum et amplum, et valde raptanter curit, ita quod, propter velocitatem ipsius, multos alveos sibi facit, id est in plures ramos in pluribus divi‹di›tur locis. [14] Et supra istud flumen sunt quinque pulcerimi pontes, quorum maior durat in longum bene per miliaria tria, secundum locum in quo flumen in plures segregatur ramos. [15] Et sunt pontes per hunc modum construti. [16] Nam eorum moreli sunt de magnis saxis uno super aliud positis et taliter laboratis: quia in medio saxa illa sunt grossa et vadunt a capitibus tenuando, ita quod eorum capita sunt accuta tam versus mare, propter magnum refluxum ipsius maris quem facit dum refluit, ‹quam› versus cursum fluminis. [17] Gentes vero civitatis Cayton adorant ydola et sunt sub dominio Magni Can. [18] Ipsa est terra magni solatii. [19] Ad ipsam civitatem veniunt omnes de India Superiori causa faciendi se depingi, videlicet cum acubus, ut alias dictum est.

[20] Et etiam in hac patria ‹et› provincia ‹est› quedam civitas nomine Tinçu, ubi fiunt parasides de porcelanis in magna quantitate, pulcriores que possint inveniri. [21] Et in nulla civitate fiunt preterquam in ista. [22] Et ab ista civitate feruntur per mundum in multas partes. [23] Et sunt ibi multe et pro bono foro, ita quod pro u‹n›o grosso veneto haberentur tres parasides valde pulcre. [24] Et parascides iste de huiusmodi terra fiunt: videlicet quod illi de civitate coligunt limum et terram putridam, et faciunt magnos montes, et sic eos dimitunt per .XXX. et .XL. annos |52v| quod ipsos montes non movent. [25] Et tunc terra in illis montibus tam longo tempore ita conficitur quod parascides facte ex ipsa colorem habent accuri, et sunt valde relucentes et pulcerime ultra modum. [26] Et debetis scire quod cum homo terram illam congregat, pro filiis eius congregat: videlicet quod, propter longum tempus quo debet quiescere ad confectionem ipsius, non sperat consequi inde lucrum nec ponere ipsam in opus, sed filius qui post ipsum est victurus fructum consequitur ex ipsa, etcetera.

[27] Nunc de regno Fugiu diximus, quod una de novem partibus Mançi; et Magnus Can maiorem in ipso sequitur reditum et proventum, excepto quam in regno Qinsay, quam in aliquo aliorum. [28] Et hoc est solummodo propter reditum portus Çaytum. [29] Nos quidem non diximus de omnibus novem regnis provincie Manci, sed solum de tribus, videlicet Yançu, Qinsay et Fugiu, de quibus bene intelexistis. [30] De istis vero tribus naravimus ita per ordinem, quia per ipsa dominus Marcus transitum suum fecit: nam iter suum ducebatur illac. [31] De aliis vero sex audivit et intelexit multa, sed quia non perambulavit ea, non potuisset sic ad plenum ut de aliis enarasse; quare de ipsis dimitimus. [32] Sed bene et suficienter naravimus de provincia, in generali et partim in speciali, videlicet de Mançi. [33] Sed scire debetis quod per totam provinciam Manci una servatur loquela et una maneries litterarum. [34] Tamen in lingua est diversitas per contratas, veluti apud laycos inter Lonbardo‹s›, Provinciales, Francigenas, etcetera; ita tamen |53r| quod, in provincia Mançi, gens cuiuslibet contrate potest gentis alterius intelligere ydioma. [35] Naravimus et de esse provincie Cathay, generaliter et particulariter, secundum quod cognoscere potuimus, satis ordinate, et de multis aliis provinciis, gentibus, bestiis, avibus, auro et argento, perulis, lapidibus preciosis et mercimoniis, et de multis aliis, ac moribus et consuetudinibus gentium, secundum quod inteligere potuistis. [36] Sed tamen, quia liber noster non est expletus de hiis que in eo scribere volumus, quoniam adhuc omnia facta Indorum desunt, que bene notificanda sunt hiis qui ea nesciunt et ignorant, quia ibi sunt multa diversa et extranea que in alio mundo alicubi non aparrent, et ideo bene dicendum est et est utile in nostro libro per ordinem declarare; et aperte dicetur, prout dominus Marcus Paulo vidit et dixit per ordinem. [37] Et noveritis quod dominus Marcus Paulo fuit in partibus Yndie tanto tempore conversatus, quod tam ex auditu quam ex visu, satis potuit de Indorum moribus et esse ad plenum cognoscere et videre. [38] Verumtamen ibi sunt tam mirabilia quod multum mirabuntur auditores. [39] Tamen ipsa ponemus in scriptis per ordinem, secundum quod sepedictus dominus Marcus Paulo ea retulit esse vera, incipientes secundum quod per vos poterit comprehendi.

91

Hic incipit liber tractare de India, in quo declarantur mores et consuetudines habitantium in ea, et mirabilia multa.

[1] Postquam naravimus de tot provinciis et teris, prout |53v| superius audivistis, dimitemus ergo de illarum materia et incipiemus intrare in Indiam causa referendi omnia mirabilia que ibi sunt. [2] Et primo narabimus de esse navium mercatorum euntium et redeuntium de India. [3] Sunt enim naves ille taliter ordinate. [4] Primo noveritis quod constructe sunt de ligno abietis et çapini; et habent coperturam unam pro qualibet. [5] Et super coperturam, sunt in aliquibus plures .LX. cameris et in aliquibus pauciores, secundum quod naves su‹n›t maiores et minores; et in singulis cameris potest unus mercator ad suum comodum permanere. [6] Habent unum amplustre et arbores quatuor, et multociens addunt arbores duas que levantur et ponuntur quociescumque volunt. [7] Habent insuper alique naves, videlicet que maiores sunt, bene tresdecim colcos, id est divisiones, ab interiori parte, cum firmis aseribus factos simul incastratis; itaque, si accidat navem casu fortuito in aliquo loco frangi, videlicet quod aut feriat in saxo aut cete piscis, propter escam in eam percuciens, ipsam frangat – quod sepe contingit: nam, dum navis in nocte navigans aquam faciens inundare prope cete transeat, cete, videns aquam dum movetur albere, putat sibi fore cibum, et velociter progrediens, ferit in navem et sepe navem frangit in aliqua parte sui –, et tunc aqua, intrans per fracturam, discurit ad sintinam, que nunquam permanet aliquibus ocupata. [8] Et tunc inveniunt marinarii in qua parte fracta sit navis. |54r| [9] Et tunc colcus vacuatur in alios qui illi fracture responde‹n›t: nam aqua non valet de uno colco ad alium pertransire, tam sunt fortiter intraclusi. [10] Et tunc aptant ibi navim et mercimonia evacuata ibi reponunt. [11] Naves vero taliter sunt clavate: nam omnes sunt duple, videlicet quod habent tabulas duas una supra aliam circumcirca ipsas. [12] Et sunt calcate intus et extra, et sunt bene clavate cum clavis fereis. [13] Inpegolate non sunt, quia non habent picem, sed taliter ipsas ungunt. [14] Accipiunt calcem et canapum, quod minutim incidunt, et pistant simul omnia ista cum quodam oleo arboris mixta. [15] Et posquam ista tria simul pistata sunt, simul se retinent ad modum visci; et de istis ungunt naves, et valet melius quam pix. [16] Iste quoque naves requirunt alique marinarios trecentos, alique ducentos, alique .CL., alique plures alique pauciores secundum quod naves sunt maiores et minores. [17] Ipse quoque multo maius portant pondus quam nostrates. [18] Et iam tempore preterito erant naves maiores quam sint nunc ad presens, quia maris inpetus insulas taliter in pluribus locis dirupit quod aqua non inveniebatur in multis locis suficiens navibus illis tam grandibus. [19] Quare sunt facte nunc minores. [20] Ducuntur quidem cum remigibus, et cum quolibet remige vogant quatuor vogatores. [21] Ittem naves iste maiores secum ducunt duas et tres minores, quarum alique ducuntur a .LX. marinariis, alique a .LXXX., alique a .C., que multas |54v| mercationes portant. [22] Et iste minores sepius iuvant trahere maiores cum funibus, id est sartiis, quando remigiis ducuntur, et etiam cum ducuntur velis, si ventus regnet aliquantulum ex traverso, quia minores precedunt maiorem et ligate cum funibus trahunt ipsam. [23] Sed si ventus spiret ex directo non: nam vela maioris navis impedirent ne ventus feriret in vela minorum, et sic maior supracederet minores. [24] Item ducunt iste naves batellos parvos bene decem, propter ancoram, et causa capiendi de piscibus, et faciendi servitia queque navis; et omnes istos batellos navis ducit iuxta se ligatos per aquam. [25] Et quando navis debet aptari – et navigaverit uno anno vel pluri et reparatione indigeat –, taliter ipsam aptant. [26] Affigunt itaque, circumcirqua navim, tabulam unam supra predictas duas priores, ita quod sunt tres; et calcant ipsas et ungunt. [27] Et hec aptatio quam faciunt. [28] Ad aliam vero aptationem, aliam afigunt tabulam, sic procedendo de reparatione ad reparationem usque ad numerum sex tabularum. [29] Et abinde navis contempnitur nec amplius cum ipsa navigatur per mare. [30] Dicemus itaque vobis qualiter, quando navis aliqua debet iter pergere, experitur utrum in illo itinere negotia sibi succedant prospera vel adversa. [31] Homines vero navis habebunt unam cratem, id est unum graditium, de viminibus; et in quolibet angulo et latere ipsius cratis erit ligata una funis, ita quod erunt |55r| octo funes, et omnes ligate erunt ab alio capite cum una sartia longa. [32] Item invenient aliquem stultum vel ebrium, et ipsum ligabunt super cratem, quia nullus sapiens nec sincerus ad periculum illud se exponeret. [33] Et hoc fit quando ventus regnat intensus. [34] Ipsi quidem errigunt cratem in opositum venti, et ventus cratem elevat et portat ipsam in altum. [35] Et homines per sartiam longam tenent. [36] Et si cratis, dum est in aere, versus cursum venti declinet, ipsi aliquantulum sartia‹m› ad se trahunt, et tunc cratis erigitur; et ipsi sartie cedunt, et cratis ascendit. [37] Et si iterum declinet, tanto sartiam trahunt donec cratis erigitur et ascendit, et ipsi sartie cedunt; ita quod, per hunc modum, tantum ascenderet quod videri non posset, dummodo foret sartia tam longa. [38] Per hunc modum experientia ista fit, videlicet quod, si cratis directe asendens tendat in altum, dicunt quod navis, pro qua illa experientia facta erit, iter faciet expeditum et prosperum; et ad illam omnes mercatores concurunt causa nauliçandi et eundi cum ea. [39] Et si cratis ascendere non valuerit, in navem, pro qua expertum fuit, nullus mercator volet intrare, quia dicunt quod iter suum perficere non posset et sibi incumberent multa mala. [40] Quare navis illa in portu remanet illo ano. [41] Nunc diximus de navibus in quibus mercatores in Indiam vadunt et redeunt. [42] Nunc dicemus de Yndia. [43] Sed tamen prius dicere volumus de quibusdam insulis existentibus in Mari Occeano, ubi sumus ad presens.

92

|55v| [1] Çypingu est quedam insula in levante, que distat a terra et est in alto mari .MD. miliaribus. [2] Et est valde magna insula, cuius gentes sunt albe, et de pulcra manerie et pulcre. [3] Adorant ydolla et se manutenent per se ipsos, videlicet quod a proprio rege reguntur. [4] Habent aurum in maxima habundantia, quia ibi invenitur aurum ultra modum. [5] Et nullus homo aurum de insula illa trahit, quia quasi nullus mercator vel alius de terra firma partem illam frequentat. [6] Et ideo habent tantum aurum. [7] Et vobis dicemus inmensam diviciarum excellentiam palatii domini illius insule dominantis, secundum quod dicunt homines scientes contratam. [8] Habet enim quoddam palatium magnum totum auro copertum, quemadmodum plumbo domus nostras vel ecclesias coperimus. [9] Etiam omnia pavimenta camerarum, que multa sunt ibi, sunt de auro, valde grossa. [10] Omnes alie partes palatii, et salle et fenestre, sunt ornate auro. [11] Istud palatium est ita ultra modum magnarum diviciarum, quod nullus posset ipsius valorem aliqualiter explicare. [12] Habentur etiam in hac insulla perule infin‹it›e, que sunt rubee, rotunde et grosse; que valent quanto albe et pluri. [13] Et in ista insula aliqui sepeliuntur cum mortui sunt, aliqui comburuntur, sed cuilibet qui sepelitur ponitur una ex perulis istis in ore; et talis consuetudo apud eos servatur. [14] Habentur etiam ibi multi lapides preciosi. [15] Ista insula est tam dives quod nullo modo possent eius divicie |56r| computari. [16] Et propter multas divicias quas dicebatur Magno Can, videlicet Cublay qui nunc regnat, esse in hac insulla, ipse proposuit facere eam capi et eius dominio subiugari. [17] Misitque duos eius barones ad insulam capiendam, cum magna quantitate navium cum equitibus et peditibus; quorum baronum vocabatur unus Abaccatun, alter Vonsanciri. [18] Isti duo barones erant sapientes et probi; qui arripientes iter a Çaitum et Qinsay, intraverunt mare, et tantum navigaverunt quod ad hanc insulam pervenerunt. [19] Et descendentes in terram, ceperunt de planicie et casamentis multis; sed nondum aliquam ceperant civitatem, cum quoddam eis infortunium supervenit. [20] Noveritis itaque quod inter istos duos barones multa regnabat invidia, nec unus secundum velle alterius se habebat. [21] Accidit quadam die quod ventus tramontane fortiter flare incepit, et illi de exercitu dixerunt: «Si nos cum navigio hinc non discedimus, omnes naves simul frange‹n›tur». [22] Et tunc intraverunt naves, et ab illa insula discedentes in mare per miliaria navigarunt quatuor. [23] Et tunc incepit impetus venti augeri, et multitudo navium erat tanta quod inter se magna quantitas ex ipsis fuit confracta. [24] Naves vero que cum aliis calcate non erant, sed separate erant per mare, naufragium evaserunt. [25] Sed ibi prope erat quedam alia insula, non nimis magna, ad quam multi ex naufragantibus evaserunt, et in maxima |56v| quantitate. [26] Alii vero, qui se reducere non valuerunt ad insulam, totaliter perierunt. [27] Et etiam in dicta insula multum de navigio se confregit, illuc a vento compulso. [28] Cum vero impetus venti et procellarum maris furor quievit, duo barones, cum navibus que per amplum maris naufragium evaserant – que erant in maxima quantitate – ad predictam insulam redierunt, et in navibus asumpserunt omnes homines qui erant honoris, videlicet capitaneos centenariorum, .M. et .Xm., quia alios non poterant in navibus collocare, tot erant ipsi. [29] Postmodum vero, secedentes abinde, vella eorum versus patriam converterunt. [30] Et alii in insula remanentes, qui erant multi, se tanquam mortuos reputabant, ignorando modum per quem, inde secedentes, possent ad salutarem portum venire. [31] Nam videba‹n›t naves que evaserant, ipsis relictis, versus earum patriam remeare; que tantum navigarunt quod ad patriam pervenerunt.

93

Qualiter gentes Magni Can a tempestate maris evaserunt et postmodum ceperunt civitatem inimicorum.

[1] Dum vero qui ad supradictam insulam evaserunt, ut predicitur, taliter remanerent in ea absque spe discedendi abinde, quid accidit? [2] Dominus et gentes insule magne, videntes quod exercitus inimicorum fuerat taliter destructus et fractus, et scientes de illis qui super insulam evaserant, |57r| multum fuerunt gaudentes. [3] Et statim cum mare fuit quietum, intrantes navigium quod erat per insulam illam, ad hanc insulam pervenerunt, et descenderunt in terram causa capiendi illos qui super insulam remanserunt. [4] Et cum illi vidissent quod omnes eorum inimici ad terram descenderant et quod nullus remanserat super naves, tanquam sapientes egerunt. [5] Nam insula erat multum in medio sublevata, et dum inimici properarent ad eos, ipsi ceperunt iter ad partem unam insule, et circuentes ipsam ab alia parte, pervenerunt ad navigium inimicorum, non invenientes ipsum aliquibus ex hostibus ocupatum: nam omnes recto tramite per partem per quam isti fugerant eos fuerant insecuti, nec affecti erant in hoc. [6] Et isti, ascendentes navigium, ad inimicorum insulam pervenerunt, et descendentes ad terram cum vexiliis domini insule, ad civitatem magistram iter verterunt. [7] Et illi qui in civitate remanserant, qui solummodo senes erant et mulieres, videntes vexila, crediderunt eorum gentem esse et eos intrare dimiserunt. [8] Isti vero, habita civitate, omnes de civitate expulerunt, exceptis certis pulcris mulieribus quas pro eorum necessariis tenuerunt. [9] Et quemadmodum audivistis, homines Magni Can civitatem ceperunt. [10] Et tunc cum dominus et gentes insule vidissent quod sic eis evenerat, mirabiliter doluerunt, et cum residuo navigii ad insulam redeuntes, civitatem taliter obsiderunt quod, absque eorum consensu et velle, |57v| introitus et exitus civitatis aliquibus non patebat. [11] Gentes vero Magni Can civitatem multo tempore tenuerunt, procurantes cotidie notificare negotium Magno Can. [12] Sed nullo ingenio valuerunt propositum suum ducere ad effectum; quare finaliter cum exterioribus pactum et concordiam contraxerunt, videlicet quod, salvis personis, ibi permanere deberent totis temporibus vite sue. [13] Et sic fuit servatum. [14] Magnus vero Can unum ex duobus baronibus qui capitaneus exercitus illius extiterat decapitari mandavit; alterum vero misit ad quamdam silvestrem insulam nomine Çorça, in qua gentem multam, propter graves offensas, facit destruere in hunc modum. [15] Nam cum aliquem mitit destruendum ad insulam predictam, facit sibi manus cum corio bufalli tunc nuper excorticati optime circumvolui, et stricte sui. [16] Et cum illud corium desicatur, ita restringitur circa manus quod nullo modo posset abinde moveri; et sic dimititur ibi pasionata morte finire, quia se iuvare non potest et ad comedendum non habet. [17] Et si comedere vult de erbis, oportet ut serpat per terram. [18] Et per hunc modum fecit baronem perire. [19] Et ideo tam crudeliter fecit ipsos tractari, quia quod nequiter se gesserant in illo exercitu intellexit. [20] Ittem vobis unum mirandum dicemus, videlicet quod dicti duo barones in supradicta insula castrum unum ceperunt et, quia homines de castro se reddere contempserant, preceperunt quod omnes forent decapitati |58r| et mortui. [21] Decapitati fuerunt omnes, ecceptis novem qui nullo modo fero poterant incidi. [22] Et hoc erat virtute quorumdam lapidum, quia quilibet eorum lapidem unum habebat intra pelem et carnem, ita quod non videbatur exterius. [23] Et isti lapides era‹n›t taliter incantati et talem habentes virtutem, quod ferro mori non poterant donec supra se ipsos haberent. [24] Quo intellecto per barones, eos fecerunt clavis mactari, et mortui sunt; quibus mortuis lapides fecerunt de brachiis eorum extrahi, quos valde caros tenebant. [25] Et isto modo accidit de hac ystoria qualiter audivistis.

94

Hic naratur de modo et manerie ydolorum.

[1] Posquam de hac ystoria naravimus et de debelatione et infortunio gentium Magni Can, nunc dicemus de ma‹ne›rie ydolorum. [2] Noveritis itaque quod ydola Cathay et Mançi et de istis insulis sunt omnia de manerie una. [3] Et illi de hac insula, et etiam alii ydola adorantes, habent ydola cum capitibus boum. [4] Aliqua sunt cum capitibus porcorum, aliqua canum, et arietum, et diversarum aliarum manerierum. [5] Aliqua sunt habentia unum capud et duos vultus; aliqua sunt habentia tria capita, unum videlicet in loco debito, alia vero duo super quamlibet spatulam unum. [6] Sunt etiam aliqua ydola quatuor manus habentia, aliqua .X., aliqua .M., et illa sunt que virtuosiora retinent et maiorem reverentiam habent in eis. [7] Et quando christiani ab eis inquirunt cur eorum |58v| ydola faciunt sic diversa, respondent: «Sic reliquerunt nobis predecessores nostri, et nos nostris filiis et successoribus relinquemus». [8] Sfacta quidem istorum ydolorum sunt de tot diversitatibus et operibus diabolorum, quod in nostro ‹libro› dicenda non sunt, quoniam nimis nepharium et abhominabile foret talia enarare. [9] Sed tamen hoc scire vos volumus quod omnes adorantes ydola in hiis insulis comorantes, pro maiori parte, quando aliquem hominem capiunt, qui non sit eorum amicus et qui se non valeat redimere pro moneta, convitant omnes consanguineos et amicos ad domum, et facientes hominem captum occidi, ipsum decocunt, et in caritate eum comedunt, tunc decoctum. [10] Dicunt enim quod humana caro sapidior est et melior que valeat inveniri. [11] Et noveritis quod mare ubi est insula ista nuncupatur Mare Cin, quod est dicere “mare quod contra Mançi est”. [12] Et in lingua istorum de hac insula Mançi vocatur “Çin”. [13] Et istud Mare Çin, quod est in levante, est tam longum et latum, quod sapientes pedote et marinarii qui per ipsum navigant et veritatem cognoscunt, dicunt quod sunt in eo septem milia quadri‹n›gente et quadraginte insule, que pro maiori parte habitate sunt. [14] Et in omnibus illis insulis non nascitur arbor de qua non prodeat magnus odor et bonus. [15] Sunt ibi multe species de pluribus maneriebus et diversis. [16] In istis etiam insulis nascitur in habundantia piper album et nigrum. [17] Non posset proferi valor auri et aliarum rerum que in insulis |59r| istis sunt. [18] Sed sunt ita a terra firma longinque quod cum magno tedio navigatur ad ipsas. [19] Et quando naves Çaitum vel Qinsay vadunt illuc, magnum consequuntur profectum et lucrum, sed per anum continuant perficere iter suum. [20] Nam proficiscuntur in hyeme et reiterant in estate, quoniam habent solum de duabus maneriebus ventos, quorum unus regnat in estate, alter in hyeme, ita quod cum uno portantur et cum alio reducuntur. [21] Et ista contrata multum ab Yndia distat. [22] Et quia vobis diximus quod mare hoc “Çin” nuncupatur, tamen volumus vos scire quod hoc Mare Occeanum est. [23] Sed quemadmodum nos dicimus Mare Anglicum et Mare Egeum, sic dicunt ipsi Mare Cin et Mare Indum, sed omnia ista nomina sub Mari Occeano continentur. [24] Admodo de hac patria et insulis dimitentes, quia nimis devia loca sunt nec dominium Magni Can habetur in ipsis, revertemur ad Çaitum.

95

Hic naratur de contrata Çamba.

[1] Cum disceditur a portu Çaitum, navigatur per ponentem, aliquantulum versus garbin, mille quingentis miliaribus, transeundo quemdam magnum gulfum nomine Cheynam; qui gulfus durat in longum per dietas duorum mensium, navigando versus partem tramontane; qui per totum versus syrocum confinat cum provincia Mançi, ab alia vero parte cum Amu et Toloman, etiam multis aliis provinciis cum istis superius nominatis. [2] Per intra ipsum gulfum sunt insule infinite, que quasi omnes |59v| habitantur. [3] Et invenitur in ipsis multitudo auri de paliola, quod recoligitur de aqua maris. [4] Invenitur et multitudo eris, sive rami, et aliarum rerum; et mercantur inter se de hiis que reperiuntur in una insula et non in alia. [5] Merca‹n›tur et cum illis de terra firma: nam vendunt eis aurum, ramum et alia, et ab eis sibi recomperant oportuna. [6] Nascitur bladum multum in maiori parte earum. [7] Iste gulfus tantus est, et tot habitant gentes in eo, quod quasi mundus unus videtur.

[8] Modo revertamur ad tractatum primum, videlicet quod, cum discedendo a Çaytum transnavigatum est pareçium istius gulfi, ut dictum est superius, miliaribus mille et quingentis, invenitur quedam contrata nomine Çamba, que multum dives est et magne continentie. [9] Regitur a rege; et gentes per se loquelam habent, adorant ydola et redunt tributum Magno Can de elephantibus et ligno aloe singulis anis. [10] Et narabimus vobis qualiter et quare. [11] Accidit enim quod Magnus Can quemdam suum baronem transmisit, nomine Sogatu, cum multis equitibus et peditibus, ad hanc provinciam conquirendam, et maximam gueram regno comovit. [12] Rex vero, qui maximus erat evo, gentis exfortium non habebat cum quo posset exfortio Magni Can in campestri prelio contraire, sed ad castrorum et civitatum fortilitias se reducens, que fortissime erant, cum gente sua se viriliter tuebatur. |60r| [13] Sed omnia casalia et habitationes, per planicies existendo, dirupte erant et vaste. [14] Et cum rex videret quod gentes iste regnum suum taliter destruebant, ad Magnum Can nuncios suos transmisit ut, cum homo senex eset et regnum suum semper in tranquilla pace tenuerit, sibi non placeret destructio regni sui, removendo dictum baronem cum eius gente abinde. [15] Nam singulis anis volebat ipsum tributo elephantum et ligni aloe honorifice presentare. [16] Hoc vero per Magnum Dominum intellecto, statim Sogatu predicto precipiendo mandavit qua‹li›ter, abinde cum sua gente discedens, ad alias partes procederet conquirendum; quod dictus baro illico adimplevit. [17] Et tunc ille rex pro tributo singulis anis Magno Can transmitit lignum aloe et elephantes in magna quantitate, pulcriores videlicet et maiores qui in terris suis valeant inveniri. [18] Et per hunc modum rex iste fuit efectus subditus Magni Can. [19] Nunc vero dimitentes de hoc, dicemus de esse regis et terre sue. [20] Noveritis ergo quod in regno isto aliqua pulcra domicella nubere non valet priusquam coram rege fuerit presentata. [21] Que si sibi placeat, eam accipit in uxorem; si vero non placeat, ei facit tantum peccunie elargiri quod, secundum esse suum, honorifice valeat maritari. [22] Et quando dominus Marcus Paulo fuit ibi, secundum quod dicebatur, |60v| habebat iste rex trecentos et viginti sex filios, inter feminas et mares, quorum marium maior pars ad exercitium armorum valebat. [23] In isto quidem regno multi sunt elephantes et lignum aloe in multa quantitate. [24] Sunt ibi etiam multi luci de quodam ligno quod nominatur ebanus, quod est valde nigrum; et fiunt ex ipso pulcerimi pugillares. [25] Alia que in libro scribenda sint ibi non sunt; quare, discedentes abinde, de quadam insula narabimus nomine Çava.

96

Hic naratur de insula Çava.

[1] Quando disceditur a Ça‹m›ba, inter levantem et syrocum mille et quingentis miliaribus navigando, quedam insula maxime continentie invenitur nomine Çava, que, secundum quod boni marinarii hoc scientes referrunt, est maior insula que reperiatur in mundo. [2] Nam pluribus tribus milibus miliaribus in circuito suo girat. [3] Et est sub dominio cuiusdam magni regis, gentes cuius adorant ydola et ‹non› redunt alicui de mundo tributum. [4] Ista insula tenax est multarum diviciarum. [5] Piper, nuces muscate, species, galanga, cubebe, garofali et omnes alie bone species que inveniri valent in mundo, in insula ista sunt. [6] Ad hanc insulam ‹veniunt› multe naves, que ibi inveniunt de multis mercimoniis, de quibus multum lucrum et profectum consequuntur. [7] In ista insula est tantus thesaurus quod nemo posset credere nec refere. [8] Et Magnus Can |61r| nunquam procuravit ipsam suo dominio subiugare, et hoc propter vie longitudinem et dubium navigandi. [9] Et ab insula ista mercatores Çaintum et Mançi extraxerunt multum thesaurum, et continuo extrahunt. [10] Et maior pars specierum que per mundum feruntur ab ista ducuntur insula.

97

De insulis Sondur et Condur.

[1] Et quando ab ista insula Çava disceditur, navigatur inter meridiem et gherbin miliaribus septingentis, et tunc due inveniuntur insule, una quarum est maior, altera vero minor. [2] Una nominatur Sondur, reliqua Condur. [3] Que insule inhabitate sunt, quare dimitatur de ipsis.

[4] Et cum ab ipsis insulis discedendo est per syrocum per circa quingenta miliaria navigatum, invenitur quedam provincia, que est de tera firma, multum dives et magna, nomine Lothac, cuius gentes adorant ydola, loquelam habent per se, a proprio rege reguntur et nemini redunt tributum, quoniam in tali loco sunt quod nullus potest ad ipsos accedere pro dampno aliquo inferendo. [5] Quia, si illuc posset adiri, Magnus Can cito suo dominio ipsam provinciam subiugaret. [6] In ista provincia nascitur berci domesticum in multa quantitate. [7] Aurum quidem in habundantia tanta habent quod nemo crederet quin videret. [8] Habent elephantes, venationes et aucupationes multas. [9] Et ab isto regno portantur omnes porcellane que per alia regna feruntur. [10] Alia non sunt ibi dice‹n›da, nisi solum |61v| quod locus est silvester et pauci homines illuc accedunt. [11] Et etiam quia rex non consentit quod illuc aliquis accedat, qui eius thesaurum et conditiones cognoscat.

98

De insula Pentan.

[1] Cum vero discedendo a Lochac itum est quingentis miliaribus per meridiem, invenitur quedam insula nomine Pentan, que est multum in loco silvestri. [2] Et omnes luci insule illius arbores odoriferas producunt.

[3] Nunc vero, hinc discedendo, itur per istas duas insulas per miliaria sexaginta, in quibus non invenitur in pluribus locis aqua, nisi per .IIII. passus est alta. [4] Et propter hoc expedit quod illac navigantes altius levent amplustre: nam de aqua circa quatuor passus trahunt.

[5] Et cum navigatum est istis miliaribus sexaginta versus syrocum, itur ulterius circa miliaria triginta, et tunc invenitur quedam insula que est regnum, et nominatur civitas Malauir et insula Pentan; cuius gentes regem habent et loquelam per se. [6] Civitas quidem ‹est› nobilis et magna valde. [7] In ea fiunt multa mercimonia omnium specierum: nam in habundantia ibi sunt. [8] Alia non sunt ibi dicenda; et ideo, ulterius procedentes, de parva tractabimus Çava.

99

De insula Çava Minori.

[1] Quando vero discedendo ab insula Pentan est per syrocum per circa centum miliaria navigatum, invenitur insula Çava Minor. [2] Sed tamen non ita parva est quod circumcirca bene per |62r| duo milia miliarium non giret. [3] Et de hac insula totam narabimus veritatem. [4] Noveritis itaque quod in ea octo sunt regna et octo reges. [5] Cuius insule omnes gentes adorant ydola. [6] Et in quolibet regno habetur singularis et ab alio diversa loquela. [7] In ista insula est habundantia thesauri, et omnium specierum, et ligni aloe, berçi, et ebani, et aliarum multarum specierum que nunquam in nostram patriam propter viam longitudinem et periculorum discrimina non feruntur, sed portantur ad provincias Mançi et Cathay. [8] Nunc dicere volumus istarum gentium singulariter per se. [9] Sed primo noveritis quod insula ista tantum sita est in partibus meridiei, quod stella tramontane non potest inde videri.

[10] Incipiamus itaque enarare a regno Felech, quod est unum de octo regnis insule nominate. [11] Noveritis itaque quod in hoc regno Felech gentes omnes ydola adorabant; sed propter mercatores saracenos ibidem continue conversantes, omnes ad legem Macometi conversi sunt. [12] Et solum in civitatibus; sed comorantes in montibus sunt tanquam bestie: nam ipsi comedunt carnem humanam et generaliter omnes carnes, mundas et immundas; et diversas adorant res, quia, quando aliquis exurgit in mane, primam rem quam videt illam adorat. [13] Nunc vero, dicto de Forlech, dicemus de regno Basma.

[14] Et cum ab isto regno disceditur, intratur in regnum Basma, quod regnum per se est, loquelam per se habens, cuius gentes legem habent tanquam bestie. [15] Se per Magnum Can apellant, |62v| tamen nullum ei reddunt tributum, quia tam sunt distantes quod gentes Magni Can partes illas non valent adire. [16] Sed omnes de insula per ipsum appelantur; et aliquando per transeuntes illac mittunt ei aliqua pulcra et extranea tanquam pro exeniis, et precipue de quadam manerie austurum nigrorum. [17] Habent elephantes silvestres multos et unicornua, qui sunt multo minores elephantibus. [18] Et sunt similes bufalis in pilo; pedes eorum similes sunt pedibus elephantum. [19] Habent unum cornu in medio frontis, grosum et nigrum. [20] Et tamen nulum cum cornu, sed solummodo cum lingua ledunt et genibus. [21] Nam super li‹n›guam longas habent spinas et accutas; et ideo, ‹quando› ledere volunt aliquem, ipsum cum genibus calcant et deprimunt, postmodum cum li‹n›gua vulnerando. [22] Capud vero habent ad modum apri, et portant capud declive versus terram; et permanent libenter in luto et ceno. [23] Et sunt turpissime bestie, et non tales quales apud partes nostras esse dicuntur; quia dicitur apud nos quod se capere dimitant ‹ab› domicelis. [24] Sed totum est contrarium. [25] Habent symios multos, et de maneriebus diversis. [26] Habent et austures totos nigros ut corvi, qui sunt valde magni et optime aucupantur. [27] Et volumus vos scire magnum fore mendatium quod homines parvi, ut dicitur, portentur de India. [28] Quia huiusmodi homines in hac insula manualiter sic orna‹n›tur, et dicemus modum. |63r| [29] Est itaque in hac insula quedam maneries simiorum qui sunt valde parvi et habent vultum similem vultui hominum. [30] Et cum homines ipsos capiunt, cum certto unguento omnia pilla removent ab eis; et in mento affigunt certa pilla longa loco barbe; et dum pelis desicatur, foramina unde fixa sunt pila restringuntur, ita quod videtur ut naturaliter sint ibi nata. [31] Et pedes, et manus et cetera membra que non bene conformia sunt membris humanis, extendunt, et redigunt et manualiter ad similitudinem humanam conformant; et tunc ipsos faciunt desicari, et ipsos ornant cum camphora et aliis rebus taliter quod homines videntur fuisse. [32] Et hec est magna deceptio, quia taliter facti sunt quemadmodum audivistis; quoniam in India, neque in aliis partibus magis silvestribus, numquam visi fuerunt homines tam parvi ut illi videntur. [33] Nunc de isto regno amplius non dicemus, quoniam alia dicenda non sunt. [34] Et ideo dicemus de alio regno nomine Sumatra.

100

[1] Cum disceditur a Basma, invenitur regnum Sumatra, quod est in hac insula supradicta, in qua dominus Marcus Paulo permansit mensibus quinque propter tempus contrarium quod ipsum ibi stare coegit. [2] Tramontana hic etiam non videtur, et stelle que sunt in magistro non videntur. [3] Gentes adorant ydola, regem habent grandem et potentem, et appelantur per Magnum Can. [4] Et ita permansit dominus Marcus .V. mensibus. [5] Et in istis quinque mensibus |63v| descendit in terram bene cum circa duo milia hominum qui in eius comitiva erant; et versus insulam circum se, timore gentium illarum bestialium que libenter homines capiunt et pro suo esu occidunt, fecit fodi fossata magna, quorum capita supra portum maris a parte utraque finiebant. [6] Et supra fosata construi fecit de lignamine quinque pergama, vel trebeschas. [7] Et sic mensibus quinque intra illas fortilitias cum gente sua permansit. [8] Et ibi multitudo lignaminis est. [9] Sed tamen illi de insula mercabantur cum istis de victualibus et aliis: nam fiebat fiducia inter eos. [10] Ibi sunt meliores pisces qui reperiantur. [11] Et non habent frumentum, sed vivunt de risis. [12] Non habent vinum, nisi quale vobis narabimus. [13] Nam habent quamdam maneriem arborum, de quibus incidunt ramos; et truncho vas unum supponunt; quod vas, in una die et nocte, impletur; et est optimum ad potandum. [14] Quod vinum est tante virtutis quod liberat ytropicos, et habentes tysicum et splengiam. [15] Et quando trunci illi de liquore illo amplius non emitunt, arbores adaquant per conductus, secundum necessarium esse vident; qui conductus de fluminibus extrahuntur. [16] Et dum per horam fuerint adaquate, sicut prius loquorem emitunt. [17] Et alique arbores sunt que de natura liquorem ipsum rubeum emitunt, alique vero album. [18] Habent insuper quantitatem magnam nucum de India, que sunt grosse |64r| et bone. [19] Comedunt etiam generaliter omnes carnes bonas et malas, etcetera.

101

Hic naratur de regno Dagroyan.

[1] Dagroyan regnum est per se, regem et loquelam habens. [2] Gentes ipsius silvestres sunt, adorant ydola et appelantur per Magnum Can. [3] Et narabimus vobis horendam consuetudinem quam observant. [4] Cum enim eorum aliquis in aliquam egritudinem incidat, mititur per consanguineis et magis; quos magos perscrutari et videre faciunt utrum eger debeat liberari. [5] Et isti magi, propter eorum veneficia, artem dyabolicam et ydola, dicunt se scire et cognoscere utrum liberari debeat eger vel mori. [6] Et non credatis quod, quia dicitur «per artem diabolicam», sic esse demonstrent. [7] Ymo dicunt quod virtute deorum, mediante arte sua. [8] Et si dicant ipsum egrum debere mori, consanguinei infirmi tunc mitunt pro quibusdam hominibus, ad hoc specialiter deputatis, qui obturantes os infirmi qui moriturus est, ipsum sufocant et occidunt. [9] Et cum mortuus est, faciunt ipsum coqui; et eius consanguinei simul in caritate epulantur, ipsum coctum integraliter comedentes, videlicet et medulas in ossibus existentes, ita quod substantia aliqua in ipso non resideat. [10] Na‹m› si substantia aliqua remaneret, illa procrearet vermes; et vermes deficiente esca morirentur; et de obitu istorum vermium dicunt ipsi quod anima defuncti pecatum magnum haberet, videlicet quod tot anime ex substantia sua orte perirent. [11] Et ideo ipsum totum comedunt. [12] Et cum |64v| ipsum comederint in toto, accipientes ossa, in quamdam pulcram archam parvam ipsa reponunt; quam archam taliter, in montium cavernis, appendunt ad saxa quod aliqua mala res illuc non valet attingere. [13] Et etiam si possunt aliquem hominem capere qui de eorum patria non sit et se redimere non possit, ipsum occidunt et comedunt.

102

Hic naratur de regno Lambri.

[1] Lambri est quoddam regnum regem habens et loquelam per se. [2] Gentes ipsius adorant ydolla et appellantur pro Magno Can. [3] Berci habent in magna quantitate, et camphoram et multas alias species. [4] Berçi quidem serunt; et quando natus est in parvis virgis, evellunt et plantant in alio loco, ubi per tres anos dimitunt; et postmodum cum omnibus radicibus evelunt. [5] Et dominus Marcus de seminibus illis Veneciam portavit et seruit in terram; et nichil ortum est. [6] Et hoc accidit ex frigiditate loci. [7] Sunt etiam in hoc regno homines habentes caudas longas pluri uno palmo. [8] Sed non sunt pilose. [9] Et pro maiori parte sunt illi homines ita facti. [10] Isti tales homines permanent extra civitates, in montibus. [11] Caude vero grose sunt veluti caude canum. [12] Unicornua habent etiam in magna quantitate. [13] Habent et venationes et aucupationes multas.

103

Hic naratur de regno Fansur.

[1] Fansur est regnum et regem habet, cuius gentes adorant | ydola |65r|, appellantur per Magnum Can et sunt de hac insula supradicta. [2] In isto regno nascitur melior canphora que valeat inveniri, que nuncupatur camphora Fansur; et est melior alia, quia datur pro tanto auro ad pondus. [3] Frumentum non habent neque alias segetes, sed comedunt risum et lac. [4] Vinum de arboribus habent, sicut est superius declaratum in capitulo Samatra. [5] Ittem aliud vobis mirandum narabimus, videlicet quod in ista provincia de arboribus habent farinam. [6] Habent enim maneriem unam arborum que sunt multum grose et longe, et earum lignum est circumcirca forte per tres digittos grossum. [7] Et tota medula interior est farina. [8] Et sunt arbores ille grosse quantum duo homines possent circumamplecti. [9] Et ista farina ponitur in mastelis plenis aqua, et circumducitur cum uno baculo perinter aquam. [10] Tunc furfures et inania ellevantur ad sumum aque, et farina pura submergitur ad fundum. [11] Hoc facto, aqua emititur, et farina emundata in fundo remanet comprehensa. [12] Et tunc conditur et fiunt ex ea lagana et diverse epule que de pasta fiunt, que sunt valde bone. [13] Et dominus Marcus multociens hoc probavit. [14] Lignum vero huiusmodi arborum equiponderat ferro, et in aqua proiectum submergitur velud ferrum. [15] Istud lignum scinderetur a sumo usque ad infimum recte per lineam veluti arundinis canna, quia, quando arbor evacuatur |65v| a farina, lignum, ut dictum est, forte per tres digitos manet grossum. [16] De isto ligno faciunt gentes ille lanceas breves et non longas, quia si essent longe nullus posset eas portare nedum exercere propter nimium pondus ligni. [17] Ipsi accuunt lanceas ipsas in capite, et postmodum aliquantulum ad ignem comburunt accutum. [18] Que lançee, sic parate, in transfigendo arma quelibet cuilibet lancee feree prevalebant. [19] Nunc de isto regno diximus, quod est de partibus istius insule. [20] Et de aliis regnis que sunt in aliis partibus non dicemus, quia dominus Marcus ibi non fuit. [21] Et ideo, ulterius procedentes, dicemus de quadam insula valde parva nomine Necuveran.

104

De insula Necuveram.

[1] Cum vero discedendo a Çava et regno Lanbri est circa centum et quinquaginta miliaria navigatum versus tramontanam, inveniuntur due insule, una quarum vocatur Necuveran. [2] Et in ista insula non est rex; cuius gentes tanquam bestie sunt, et omnes, tam mascoli quam femine, pergunt nudi et nichil coperiunt de se. [3] Adorant ydola. [4] Omnes eorum luci sunt de nob‹i›libus arboribus et magni valoris. [5] Ipsi habent pulcerimas tavaleas sive facitergia de syrico cuiuslibet coloris; que tavalee sunt per tria brachia longe. [6] Ipsas quidem a transeuntibus mercatoribus emunt, et eas super perticas retinent in domibus, pro thesauro et nobili|66r|tate, sicuti apud nos tenentur perule, lapides preciosi et vasa aurea et argentea. [7] Et ad nichil eas exercent, sed solummodo ad apparentiam ipsas tenent; et qui plures et pulcriores habet ex ipsis, tenetur nobilior et maior. [8] Nascuntur ibi nuces de India, que apud nos nuces Pharaonis appellantur. [9] Nascuntur et poma paradisi, garofali, berci et multe alie bone arbores. [10] Non sunt ibi aliqua alia dicenda; et ideo, ulterius procedentes, dicemus de insula que nominatur Angaman.

105

De insula Angaman.

[1] Angaman est quedam insula valde magna; et non habent regem; cuius gentes adorant ydola et sunt tanquam bestie silvestres. [2] Et vobis de quadam gentis manerie narabimus de qua bene dicendum est. [3] Noveritis itaque quod omnes homines istius insule habent capud simile capiti canum, et oculos et dentes. [4] Sunt gentes crudeles, et omnes homines quos capere posunt comedunt, dummodo non sint de gente sua. [5] Habent habundantiam omnium specierum. [6] Victualia eorum sunt de riso, lacte et de omnibus maneriebus carnium. [7] Habent nuces Pharaonis, poma paradisi et multos alios fructus diversos a nostris. [8] Et ista insula est in tam curenti mari et tam profundo quod naves ancorare non posunt nec inde navigare, quia ducit naves in quemdam gulfum de quo nunquam valent exire. [9] Et hoc ideo est: quia mare illud ex feritate sua totam teram corodit, |66v| et arbores cum radicibus cavat et evertit, et postmodum ducit in gulfum. [10] Et in istum gulfum sunt semper tot arbores adducte, que nunquam egrediuntur abinde, quod mirabile est. [11] Et ideo naves que intrant in gulfum taliter in illis arboribus involvuntur quod non possunt de loco moveri; et sic semper ibi permanent.

106

De insula Seylan.

[1] Quando discedendo ab insula Angaman itum est circa mille miliaria per ponentem, aliquantulum tamen minus versus syrocum, invenitur insula Seylan, que vere est melior insula que reperiatur in mundo de continentia sua: girat enim per dua milia miliarium et quadri‹n›genta. [2] Et antiquitus erat maior, quia girabat circumcirca bene tribus milibus miliaribus et sexcentis, secundum quod invenitur in mappa mundi marinariorum illius maris. [3] Sed ventus tramontane tam impetuose ibi spirat quod magnam partem insule submersit in aquam. [4] Et hec est causa quare ad presens tam magna non est sicut iam pro tempore fuit. [5] Ista insula habet regem qui vocatur Sendernam. [6] Ipsius gentes adorant ydola et nulli redunt tributum. [7] Homines et mulieres semper manent nudi, excepto quod eorum coperiunt naturam. [8] Non habent segetes, nisi risum et suximani, de quo oleum faciunt. [9] Vivunt de lacte, riso et carnibus. [10] Habent vinum de arboribus superius nominatis. [11] Habundantiam |67r| habent de meliori berçi qui valeat inveniri. [12] In hac insula nascuntur boni et nobiles rubini; et in nulo alio loco mundi nascuntur. [13] Nascuntur etiam ibi çafini, topation, amatiste, granate et multi alii lapides preciosi et boni. [14] Et rex istius insule habet pulcriorem rubinum qui reperiatur in mundo neque qui unquam visus fuisset. [15] Et declarabimus qualiter factus est. [16] E‹s›t quidem longus uno palmo et grosus ut brachium hominis. [17] Splendidissima res est; nullam maculam in se habet. [18] Et est rubeus ut est ignis; et est tanti valoris quod vix posset pro pecunia comparari. [19] Et Magnus ‹Can› isti regi transmisit ut si sibi vellet hunc rubinum consentire, ei valorem unius civitatis impe‹n›deret. [20] Rex ei remisit quod ipsum pro aliquo non daret thesauro nec a se ipsum emitteret, quoniam fuit predecessorum suorum. [21] Et ob hanc causam ipsum habere non potest. [22] Homines istius insule non sunt pro armis, sed sunt tristes et viles. [23] Et si homines pro armis necessarii sibi sint, inveniunt de aliena patria, et proprie saracenos. [24] In ea non sunt alia digna relatu; ideo, ulterius procedentes, narabimus de Maabar.

107

Hic naratur de provincia Maabar.

[1] Cum vero discedendo ab insula Seylan itum est versus ponentem circa miliaria sexaginta, |67v| invenitur magna provincia Maabar, que nuncupatur India Maior, videlicet nobilior India que sit. [2] In ista quidem provincia quatuor reges sunt, omnes fratres germani; et de singulis per se dicemus. [3] Et pro certto noveritis quod provincia ista est nob‹i›lior et ditior aliqua que reperiatur in mundo. [4] Et dicemus qualiter. [5] In capite vero huius provincie permanet unus istorum fratrum, nomine Sender Bandi Devar, qui principalis est et maior. [6] In isto suo regno inveniuntur perule multum grosse, et pulcre et bone. [7] Et noveritis quod maior quantitas perularum et preciosorum lapidum que inveniatur, invenitur in Maabar et Seylan. [8] Dicemus vero qualiter in isto regno lapides et perule inveniuntur. [9] Est enim in isto mari quidam gulfus, qui est inter insulam et terram firmam. [10] Et in toto isto gulfo non est aqua alta ultra decem vel duodecim passus, et in aliquibus locis non est alta nisi per duos passus. [11] In isto gulfo inveniuntur perule in hunc modum. [12] Erunt plures mercatores qui insimul facient comitivam et consortium, et accipient unam magnam navem, specialiter ad hoc aptam, in qua quilibet per se cameram habebit, sibi ydoneam et paratam, et in ea unum mastellum plenum aqua et alia oportuna. [13] Et multe erunt huiusmodi naves, quia multi mercatores sunt qui ad hanc piscationem atendunt. |68r| [14] Et omnes mercatores qui simul asociati fuerint in una navi habebunt plures barcas que navem trahent per gulfum. [15] Et inveniunt multos homines pretio, cum quibus conveniunt pro mense aprilis et dimidio mensis madii, videlicet quia tanto tempore et in illo durat piscatio infrascripta in dicto gulfo, in quodam loco qui dicitur Bettala. [16] Et intra‹n›t in mare per miliaria sexaginta; et cum ad locum pervenerint, navis ancoratur. [17] Et homines existentes in barchis, qui pro mercede premii veniunt, se submergunt in aquam per passus .IIII., et .V., usque ad .XII., secundum quod aqua magis et minus profunda in quolibet loco. [18] Et in fundo invenientes caperas, ipsas sursum adducunt; in quibus inveniuntur grose et minute perule, et de qualibet manerie. [19] Iste quidem capere scinduntur et in supradictis mastelis aque plenis ponuntur qui in navibus sunt, quia perule in carnibus istarum caperarum sunt. [20] Et dum in aqua mastelli permanent, carnes ille deremituntur et putrescunt, et sicut albumen ovi eficiuntur; que tunc supernatant et perule in fundo remanent expurgate. [21] Et statim cum finitur mensis aprilis et dimidium madii, finitur illa piscatio, quia non posunt amplius inveniri. [22] Sed transitum fatiunt per trecenta miliaria longe abinde, ubi inveniuntur per totum mensem septembris et dimidium octubris capere nominate. [23] Mercatores vero, de perulis istis sive |68v| de caperis, huiusmodi rectitudinem solvunt. [24] Nam regi dant decimam partem de ipsis. [25] Item decimam partem dant incantatori piscium, qui homines non offendant dum in aqua pro inveniendis caperis se submergunt. [26] Et isti qui incantant pisces in die vocantur braaman. [27] Sed incantant ipsos de die solum: nam veneficia rumpunt in nocte. [28] Item isti abraaman similiter incantare sciunt omnia animalia. [29] In toto regno sive provincia Maabar vacant lucra sartorum: nam necessarii non sunt ibi, quoniam gentes toto tempore vadunt nude, excepto quod naturam coperiunt cum uno pano. [30] Et similiter vadit rex nudus, et solummodo coperit naturam suam. [31] Verum est quod alias res fert, quas vobis dicemus, ex honore regio. [32] Circa collum habet armillam unam totam plenam perulis magnis et lapidibus preciosis, videlicet zafiris, et rubinis et aliis lapidibus pulcris, ita quod valet magno thesauro. [33] Pendet etiam ad collum regis quedam corda subtillis de syrico, descendens per ante pectus; et in ista corda sunt centum et quatuor inter perulas magnas, grossas et pulcras et rubinos, qui sunt magni valoris. [34] Et dicemus causam quare in illa corda sunt centum et quatuor inter lapides et perulas. [35] Centum et quatuor ideo portat, quia ad honorem suorum ydolorum ipsum oportet singulis diebus, mane et sero, centum .IIII. dicere orationes. [36] Et sic ||69r| lex eorum precipit, quia reges predecessores sui eundem modum servarunt et isti dimiserunt observandum. [37] Et hec est causa quare portat ad collum centum et quatuor. [38] Oratio vero hec est: «Pauca, pauca, pacauca». [39] Et aliud non dicunt. [40] Item rex portat, in tribus locis brachiorum, bracerias aureas totas superornatas perulis et lapidibus preciosis magni valoris. [41] Portat etiam iste rex, in tribus locis crurium, centas aureas coopertas perulis et lapidibus preciosis. [42] Et per totum super pedes et digitos portat lapides et perulas, ita quod est mirabile ad videndum. [43] Et nullus posset numerum valoris dicere nec taxare. [44] Et hoc non est mirabile, quoniam illi lapides preciosi et perule inveniuntur in regno suo. [45] Nemo quidem extrahere potest de eius regno aliquem lapidem grossum neque perulam qui sit ponderis a dimidio sadio supra. [46] Et rex mitit precipiendo per totum regnum suum quod omnes habentes pulcras perulas et bonos lapides debeant ipsos portare ad curiam: nam eis impendere faciet duplum valoris eius quo constiterit. [47] Et hec est consuetudo regni: dare duplum eius quo lapides constant. [48] Et quando mercatores et alie gentes habent de istis lapidibus et perulis, libenter ad curiam portant, quoniam eis plenarie satisfactum est. [49] Et hec est causa quare rex habet tantas divicias et tot lapides preciosos. [50] Item iste rex habet bene mille inter concubinas |69v| et uxores, quoniam, statim cum videt aliquam pulcram mulierem, eam accipit in uxorem. [51] Et dicemus vobis quoddam ineptum quod commisit. [52] Vidit itaque unam pulcram mulierem, que uxor fratris erat; quam aripiens, retinuit pro se. [53] Et frater, qui sapiens erat, in pace substinuit nec scandalum ei comovit. [54] Et hec fuit causa quia tamen multocies in procinctu fuit contra ipsum gueram comovendi. [55] Sed mater eorum eis ostendebat mammas dicens: «Si inter vos scandalum movebitis, incidam michi mammas que vos enutriverunt». [56] Et sic remanebat questio. [57] Ittem vobis extraneum novum dicemus, videlicet quod iste rex multos habet fideles in hunc modum, quia sunt fideles regis in hoc mundo et in alio, secundum quod referunt. [58] Et de hoc audietis mirabile. [59] Isti fideles serviunt regi in curia, et equitant secum et habent magnum dominium et locum erga ipsum. [60] Et quocumque rex vadit, isti ipsum asotiant et habent magnum dominium in toto regno. [61] Et cum rex moritur, corpus ipsius comburitur. [62] Et tunc omnes isti sui fideles se simul in ignem proiciunt cum rege et cum ipso comburruntur causa assotiandi ipsum in alio seculo. [63] Est etiam in hoc regno consuetudo talis, quod, cum rex moritur, multum relinquit thesaurum, et filii qui succedunt non tangunt de ipso. [64] Dicunt enim: «Ego possideo totum regnum patris mei et omnes gentes; ergo bene possum michi procurare thesaurum quemadmodum ipse fecit». [65] Et |70r| per hunc modum non tangunt thesaurum regum istius regni ‹sed› unus alii dimitit; et quilibet congregat thesaurum; quare tantus thesaurus habetur in regno. [66] Ittem in hoc regno non nascuntur equi; et ideo totus thesaurus quem recolligunt, vel maior pars, consumitur in emendo equos. [67] Et dicemus qualiter. [68] Noveritis itaque quod illi de Cormos, de Qisci, ‹de› Dufar, de Descer, et de Adan et de aliis provinciis habent multos equos. [69] Et mercatores istarum provinciarum inveniunt bonos equos, et onerant naves de ipsis et portant isti regi et fratribus suis, qui quatuor reges sunt. [70] Et vendunt unum bene quingentis sadiis auri, et pluribus et paucioribus secundum quod equi sunt. [71] Et iste rex bene emit singulis annis plures equos duobus milibus, et fratres eius totidem. [72] Et in capite anni nullus ipsorum habet centum: nam omnes moriuntur, quoniam eos nesciunt custodire. [73] Non habent marescalcos; quare mala cura et custodia moriuntur. [74] Et mercatores qui equos istos ducunt ad vendendum non ducunt neque ire dimitunt ad partes illas aliquem mareschalcum: nam gaudent quod equi breviter moriantur, ad hoc ut equos suos possint vendere sicut volunt. [75] Ittem in hoc regno talis consuetudo est, quod quando aliquis aliquod maleficium comiserit propter quod mori censeatur et dominus velit facere ipsum mori, ipse tunc dicet qui moriturus est quod ipsemet se velit occidere |70v| ad reverentiam et honorem talium ydolorum. [76] Cui oficiales dicent sibi placere. [77] Tunc omnes consanguinei et amici illius qui se interficere debet ponunt ipsum super quandam cathedram et iuxta apponunt duodecim gladios sive cultelos. [78] Tunc portant ipsum per totam civitatem clamando: «Iste valens homo se vadit ad interficiendum ipsemet propter amorem talium ydolorum!». [79] Et per hunc modum portant ipsum per civitatem. [80] Et cum ad locum pervenerit ubi iusticia debet fieri, ille qui mori debet accipiet duos ex gladiis et alta voce clamans: «Ego me occido propter amorem talium ydolorum!», statim in uno ictu gladios afiget in coxis, postmodum duos in brachiis, duos in ventre, duos in pectore, et sic omnes figit, pro quolibet ictu clamando: «Me occido amore talium ydolorum!». [81] Et omnibus fixis, tunc habens unum cultelum cum duobus manubriis, similem illis cum quibus circuli laborantur, ipsum postponit ad occiput, et fortiter ad se trahens, sibi collum trucidit, quia optime est ille cultelus acutus, et moritur ipso facto. [82] Tunc consanguinei eius cum magno gaudio corpus ipsum comburunt. [83] Item alia consuetudo habetur in regno, videlicet quod cum aliquis homo mortuus est et corpus suum comburitur, eius uxor in igne prohicitur se dimitens comburrere amore viri sui. [84] Et mulieres que hoc |71r| faciunt multum ab aliis gentibus collaudantur. [85] Et multe sunt que faciunt, sed non omnes. [86] Isti de hoc regno adorant ydola, et pro maiori parte boves. [87] Dicunt enim quod bos sit bona res valde, et nemo de carnibus bovum comederet aliqua causa mundi. [88] Sed ibi est quoddam genus hominum qui nuncupantur “gavi”, et isti bene comedunt carnes bovinas. [89] Non quod audeant occidere, sed quando aliquis bos propria morte moritur vel aliter, isti “gavi” comedunt bene ipsum. [90] Et intingunt omnes domus eorum de stercoribus bovum. [91] Habent etiam aliam consuetudinem, videlicet quod rex, et barones et omnes alie gentes sedent super terram. [92] Et quando requiruntur quare hoc faciant et quare magis honorate non sedent, dicunt quod sedere super terram est satis honorabile, quia de terra fuimus et in terra revertemur; et ideo nullus posset nimis honorare terram et nullus debet ipsam despicere. [93] Et etiam isti “gavi” et omnes eorum progenies sunt illi quorum predecessores interfecerunt sanctum Thomam apostolum. [94] Et nullus de eorum progenie posset intrare locum ubi est corpus beati Thome, quia locus ipsos non recipit propter virtutem corporis sancti. [95] In isto regno non oritur aliqua seges, nisi solummodo risus et suximani. [96] Et unum mirabile narabimus, quod si unus magnus dextrarius cum una dextraria magna cohyret, nasceretur parvus puledrus, qui esset tortus pedes et nullius valoris causa equitandi. |71v| [97] Iste vero gentes ad prelium vadunt cum lanceis et clipeis, et sunt nude; et non sunt valentes neque probe, sed sunt viles et tristes. [98] Non occidunt aliquas bestias vel animalia, sed quando volunt carnes comedere, arietum vel aliarum bestiarum vel avium, faciunt ipsas a sarracenis occidi et ab aliis gentibus que mores eorum et legem non servant. [99] Habent insuper consuetudinem aliam, videlicet quod omnes, tam masculi quam femine, lavant se bis in die in aqua totum corpus, videlicet in mane et in sero; aliter nunquam comederent neque biberent priusquam essent loti. [100] Et ille qui se non lavaret bis in die tanquam hereticus teneretur. [101] Et debetis scire quod in comestione solummodo dexteram manum exercent nec cum sinistra aliquid tangunt de cibo. [102] Et omnia munda et pulcra cum manu dextera operantur et tangunt: nam officium sinistre est solummodo circa necessaria turpia et immunda, sicut tergere nares, anum, et similia hiis. [103] Item bibunt cum bochyalibus solum, et quilibet cum suo; nec aliquis biberet cum alterius bochyali. [104] Et cum bibunt bochyale ori non apponunt, sed ipsum retinentes sursum elevatum, in os potationem infundunt; nec aliquo modo cum ore tangerent bochyale, nec darent cum illis bochyalibus aliquibus forensibus ad potandum. [105] Sed si forensis secum vas proprium non habebit, |72r| si bibere volet, ipsi infundent ei potationem sive vinum intra manus, et de manibus bibet, ita quod manus proprie erunt cupa. [106] In isto regno maxima et diligens iusticia exercetur de maleficiis quibuscumque. [107] Et de debitis talis ordo et statutum apud eos servatur, ut si quis debitor, a creditore super solutionem debiti pluries requisitus, cum promisionibus vadat de die in diem continue deferendo, et creditor debitorem ipsum taliter valet atingere quod circum ipsum possit circulum unum signare, debitor illum circulum non exibit nisi prius satisfecerit creditori, aut sibi faciet ydoneam cautionem et firmam quod sibi erit eadem die integraliter satisfactum. [108] Aliter vero, si ‹i›nsoluto debito aut de satisfaciendo creditori eadem die non prestita cautione debitor circulum ipsum exire temere atemptaret, tanquam transgresor iuris et iusticie per dominum stabilite mortis suplicio puniretur. [109] Et hoc dominus Marcus vidit in rege. [110] Nam, cum ipse rex cuidam mercatori forensi de certis habitis ab eo satisfacere teneretur, et mercatore pluries requisitus, propter incomodum solutionem multociens terminasset, mercator, quia propter eius agenda dilacio sibi erat nociva, dum quadam die rex spatiando equitaret per terram, statim paratus ipsum regem cum toto equo in terra |72v| cum uno circulo circuivit. [111] Quod dum vidit, rex equum suum ulterius non processit nec se movit de loco priusquam fuerit mercatori integraliter satisfactum. [112] Et dum gentes circumstantes sic viderent, admirate fuerunt valde dicentes: «Videte qualiter rex iusticie obedivit!». [113] Quibus rex: «Ego qui iusticiam hanc stabilivi frangam ipsam quod contra me esset? [114] Ymo eam debeo pre aliis observare». [115] Ittem noveritis quod maior pars illarum gentium sibi precavet potare vinum, et ille qui vinum bibit non recipitur in testem, neque ille qui navigat per mare. [116] Dicunt enim quod ille qui navigat per mare desperatus sit; et ideo ipsum in testem non assumunt, nec testimonium suum valet. [117] Ittem luxuriam peccatum non reputant. [118] Ibi est tam intensus callor quod mirabile est; et ideo vadunt nudi. [119] Non habent pluviam nisi solummodo de mensibus iunii, iulii et augusti. [120] Et nisi foret aqua quam pluvit istis tribus mensibus, esset ita intensus callor quod nullus posset evadere; sed propter illam pluviam calor aliquantulum temperatur. [121] Sunt etiam ibi multi sapientes in quadam scientia que nuncupatur physonomia, que docet ad cognoscendum proprietates et qualitates hominum, utrum boni sint vel mali. [122] Et hoc agnoscunt statim cum hominem |73r| et mulierem vident. [123] Cognoscunt etiam multum quid significat oviare avibus vel bestiis. [124] ‹Magis› respiciunt etiam ad auspicium aliquibus hominibus de mundo et melius prevident bonum et malum. [125] Quoniam, quando aliquis ad aliquem locum pergit et in itinere audit quod aliquis stertat sive sternutet, statim in via sedet et non ultra procedit. [126] Si ille sternutet secundo, tunc surgens pergit iter suum. [127] Si non plus sternutet, tunc desistens ab itinere inchoatto revertitur versus domum. [128] Item pro qualibet die in ebdomada dicunt esse unam horam infelicem, id est “uciacham”, quam appellant “choiach”, videlicet sicut die lune hora dimidie tercie, die martis hora tercie, die mercurii hora none, et sic de singulis per totum annum; que omnia scripta et determinata habent in suis libris. [129] Et cognoscunt horas ad computum pedum, videlicet umbre hominis, ut, cum tali die umbra hominis erit longa ad mensuram .VII. pedum ex opposito solis, tunc erit hora “uciacha”, id est “coiach”; et cum transacta erit illa mensura, vel augendo vel minuendo – nam, cum sol ascendit umbra breviatur, cum descendit elongatur –, tunc non est “coiach”. [130] Et cum alia die umbra erit .XII. pedum, tunc erit “choiach”; et illa mensura transacta transactum erit et “coiach”. |73v| [131] Et omnia ista habent in scriptis. [132] Et debetis scire quod in istis horis sibi precavent a mercationibus et quibuslibet peragendis. [133] Nam, dum duo homines in actu sunt aliquid simul mercandi, aliquis ad speram solis sive radium accedet et mensurabit umbram; et si erit in termino hore illius diei, secundum quod debet esse illa die, tunc statim dicet istis: «“Coiach” est! non faciatis aliquid». [134] Et illi cessabunt. [135] Tunc mensurabit iterum, et inveniet horam illam esse transactam et dicet: «Transactum est “coiach”: faciatis quicquid vultis». [136] Et valde habent illam rationem pre manibus. [137] Dicunt enim quod si quis in illis horis aliquod mercatum perficiat, nunquam proficiet in eo, sed male sibi continget. [138] Ittem in domibus eorum quedam animalia nomine taratule conversantur, que similantur lacertis que ascendunt per muros. [139] Iste tarantule venenosum habent morsum et valde ledunt hominem si ipsum morsu attingant. [140] Vocem habent sicut dicentur: «cis»; et isto modo clamant. [141] In istis tarantulis tale habent auspicium, videlicet quod, cum aliqui insimul mercarentur in una domo ubi tarantule iste sunt, et ipsis mercantibus una tarantula clamet ibidem super eos, ipsi vident a qua parte mercatoris, sive ementis sive vendentis, videlicet utrum a p‹ar›te sinistre utrum a dextera, a parte anteriori vel posteriori vel supra capud; et secundum quamlibet partem ipsi |74r| sciunt utrum bonum significet vel malum. [142] Et si bonum, perficiunt mercatum; si malum significet, nunquam illud mercatum initur. [143] Et quandoque significat bene pro vendente et male pro emente, quandoque male pro vendente et bene pro emente, quandoque bene pro utroque vel male pro utroque. [144] Et secundum illud se regunt. [145] Ista quidem habent ab experto. [146] Ittem, quando aliquis puer vel puela nascitur in hoc regno, statim pater vel mater facit poni in scriptis diem sue nativitatis, lunam, mensem et horam. [147] Et hoc faciunt quia omnia sua facta exercent per astronomiam. [148] Item, quicumque habentes filios masculos, statim cum sunt etatis .XIII. annorum, ipsos licenceant a domo, privantes ipsos a victu domus. [149] Dicunt enim quod amodo sunt in etate qua posunt ex se acquirere sibi victum, et merciri et lucrari sicuti ipse fecit. [150] Et dat unicuique .XX. vel .XXIIII. grossos, sive monetas tanti valoris, ut cum ipsis lucrentur et acquirant. [151] Hoc quidem faciunt patres ut filii fiant experti et prompti in omnibus et mercationibus asuefient. [152] Isti quidem pueri sic faciunt: nam tota die non cessant curere nunc huc nunc illuc, emendo unum et vendendo postmodum illud idem. [153] Et tempore quo perule piscantur, curunt ad portum et emunt a piscatoribus .V. vel .VI. perulas, secundum quod piscatores habent eas, et eas portant |74v| mercatoribus qui stant in domibus timore solis, et dicunt: «Vultis istas? certe constiterunt mihi tanto. [154] Detis quicquid placet de lucro». [155] Et ipsi aliquid sibi dant de lucro supra debitum pretium; et tunc iterato currunt. [156] Vel dicunt mercatoribus: «Placet vobis quod aliquid vadam emptum?». [157] Et sic fiunt optimi et subtilissimi mercatores. [158] Ipsi vero portant necessaria ad domum matrum, et ipse eis decoquunt et parant, sed non quod aliquid comedant ad expensas patrum. [159] Item noveritis quod in isto regno et per totam Indiam sunt omnes bestie et aves diverse a nostratibus, excepta qualea solum que simulatur nostris; sed omnes alie res eorum sunt multum diverse a nostris. [160] Nam habent vespertiliones magnos quemadmodum sunt austures. [161] Habent insuper austures nigros ut sunt corvi; et sunt multo maiores nostris, et bene volant et aucupantur. [162] Equis quidem eorum dant ad comedendum carnes coctas cum risis et multas alias res coctas. [163] Habent etiam multa ydola in monasteriis suis, masculina et femenina, quibus multe domicele oferuntur in hunc modum: quoniam patres et matres offerunt ipsas ydolis que magis placent eis. [164] Et cum ipsas obptulerint, quociescumque monacus illius monasterii cui sunt oblate requirit ipsas |75r| ut veniant ad solatiandum ydola, statim veniunt, et canunt, et pulsant et faciunt magnum festum. [165] Et ‹sunt› hec domicele in multa quantitate: nam faciunt magnas fratalias. [166] Et iste domicelle, quam pluries in ebdomada et in mense, portant ad comedendum ydolis quibus sunt oblate, et dicunt quod ydola comederint. [167] Ipse quidem preparant carnes et alias res bonas; et vadunt ad monasterium suorum ydolorum, et apponunt coram ipsis mensam cum omnibus victualibus que portaverint et dimitunt esse per magnam horam pulsando et canendo continuo et faciendo magnum solatium. [168] Et cum egerint tantum istud solatium quod quidam baro ad suum comodum comediset, dicunt tunc domicele quod spiritus ydolorum totam substantiam comederunt; et accipiunt et comedunt ea, circa ydola, cum magno solatio. [169] Postmodum quelibet ad domum revertitur. [170] Et ita faciunt iste domicelle donec virum accipiunt. [171] Et quare faciunt solatia ista ydolis? quia presbiteri ydolorum multociens dicunt: «Deus conturbatus est cum dea; nec unus coniungitur cum altera nec insimul sibi locuntur. [172] Et ex quo irati et conturbati sunt, nisi reconcilientur et simul pacem faciant, omnia negotia nostra erunt adversa et procedent de malo in peius, quia benedicionem et gratiam suam non impe‹n›dent». [173] Et ideo domicele predicte |75v| modo supradicto vadunt ad monasterium; et sunt omnes nude, excepto quod coperte sunt naturam; et canunt coram deo et dea. [174] Nam deus per se stat in uno altari sub una cuba, et dea per se in alio altari sub alia cuba; et dicunt gentes ille quod deus solatietur cum ea multociens et simul coniungantur, ita quod, cum conturbantur, simul non se coniungunt. [175] Et tunc iste domicelle supradicte illuc veniunt ad pacificandum eos; et cum ibi sunt, in‹cipiunt› cantare, tripudiare, salire, tumbare et diversa solatia facere ad comovendum deum et deam ad leticiam et ipsos reconciliandum. [176] Et sic solaciando dicunt: «O Domine, quare conturbamini cum dea et non curatis de ipsa? nonne ipsa est pulcra, none placibilis? certe sic. [177] Placeat vobis reconciliari secum et sumere delectationem cum ea, quia certe valde placibilis est». [178] Et tunc illa que sic dixerit, ad solatium dei et dee, elevabit gambam supra collum et faciet unum girum circum. [179] Et cum satis solatiate fuerint vadunt ad domum. [180] Et in mane presbiter ydolorum pro magno gaudio nunciabit quod viderit deum cum dea coniungi et quod factum est concordium inter eos. [181] Et tunc omnes gaudent et regratiantur. [182] Iste quidem domicelle, dum domicelle sunt, ita sunt dure carnes quod nullus posset eas in aliqua parte modo aliquo comprehendere vel piçigare. |76r| [183] Et pro uno denario parvo consentirent uni homini ut ipsas pizigaret quantum posset. [184] Quando maritate sunt etiam sunt dure carnes, sed non sic. [185] Earum mamile propter duriciem non pendent, ymo stant sublevate et irte. [186] Homines habent eorum leterias de canis valde leves, ita artificiatas quod ipsis intus existentibus, dum volunt dormire, con cordis se trahunt iuxsta solarium superius et ibi se firmant. [187] Hoc quidem faciunt propter evitationem taratularum supradictarum que valde mordent, et pulicum et aliarum vermium, et etiam propter asumendam auram ad extinguendum calorem. [188] Hoc non faciunt omnes, sed solum nobiles et maiores domus. [189] Nam alii dormiunt in viis. [190] Et dicemus vobis, de nobili iusticia regis, quod, dum homines in nocte proficiscuntur et dormire velint, ‹si› habent saccum unum de perulis vel alterius thesauri – quia de nocte magis quam de die propter depressiorem calorem faciunt iter suum –, ponent saccum perularum sub capite et ibi dormient, ne unquam aliquis perdit aliquid furto vel aliter. [191] Et si perdet, statim sibi satisfit, dummodo dormierit in strata, quia, si est extra stratam, non; ymo male presumitur contra eum. [192] Dicit enim dominium: «Quare dormisti extra stratam nisi quia proposueras alios dapnificare?». [193] Et tunc punitur et non reficitur ei daperium.

108

|76v| Hic naratur de regno Muthphyli.

[1] Muthphyli est quoddam regnum quod invenitur quando disceditur a Maabar et itur per tramontanam circa quingenta miliaria. [2] Istud regnum est cuiusdam regine que multum est sapiens domina: nam erant bene quadraginta anni quod vir eius decesserat, et ipsa, que multum virum dilexerat, noluit alium virum accipere postquam ille decessit. [3] Ista regina, in isto toto termino .XL. annorum, bene manutenuit suum regnum in magna iusticia et rectitudine, tam bene quemadmodum vir eius manutenebat tempore quo vivebat; et magis a sua gente dilligitur quam unquam aliqua domina fuiset delecta vel dominus illius gentis. [4] Ipsius gentes adorant ydola et nulli redunt tributum. [5] Vivunt de risis, carnibus, lacte, piscibus et fructubus. [6] In isto regno inveniuntur adamantes quemadmodum audietis. [7] Sunt enim in isto regno multi montes, in quibus inveniuntur adamantes. [8] Quia, quando pluit, aqua descendit de istis montibus multum ruinose per magnos rivos et cavernas. [9] Et cum cessavit pluvia et discesit aqua, homines vadunt scrutando per istos rivos per quos discurit aqua, et inveniunt multos ex istis. [10] Et in estate, quando non invenitur de aqua, inveniuntur multi per illos |77r| montes. [11] Et ibi est tam intensus callor quod vix aliquis poset sufferere. [12] Et in illis montibus est tanta multitudo serpentum, magnorum et grosorum, quod homine‹s› non posunt sine magno dubio accedere illuc. [13] Sed tamen vadunt qualiter posunt, et inveniunt de bonis et grosis. [14] Isti quidem serpentes sunt multum venenosi et mali, ita quod homines non audent accedere ad cavernas in quibus conversantur illi magni serpentes. [15] Habent insuper adamantes per unum alium modum. [16] Nam ibi sunt magne vales et profunde, ita ruinose a sumitatibus montium quod nemo illuc accedere potest. [17] Sed homines faciunt quemadmodum dicemus vobis. [18] Nam accipiunt multa frustra ca‹r›nium intinta in sanguine et prohiciunt in vales illas profundas. [19] Et ille carnes, quando sunt proiecte, inveniunt adamantes multos qui se figunt in ipsis. [20] Et in illis montibus conversantur multe aquile albe causa capiendi predictos serpentes; et quando vident carnes in profundum valium, volantes illuc, ipsas rapiunt et asportant ad alium locum. [21] Et tunc homines inspiciunt ubi se ponunt et dimitunt carnes comedere; et cum comederint, adamantes ibi remanent et aliquos aquile degluçiunt. [22] Tunc vadunt illuc et adamantes recolligunt; et postmodum sciunt loca ubi de nocte manent – quia aquile ipsos adamantes non digerunt, |77v| sed de nocte cum digestione evomunt –, et in mane homines ipsos inveniunt. [23] Audistis ergo qualiter tribus modis inveniuntur adamantes; et etiam multis aliis modis inveniuntur. [24] Et in toto alio mundo non inveniuntur adamantes, nisi in hoc regno. [25] Et non credatis quod boni adamantes ad nostras partes ferantur, sed solummodo ad Magnum Can et ad reges et barones illarum diversarum regionum et regnorum, quoniam illi habent magnos thesauros et acquirunt omnes bonos lapides. [26] De adamantibus diximus. [27] Dicemus nunc de aliis rebus. [28] Nam in ‹i›sto regno fiunt meliores bucherani et pulcriores et subtiliores qui reperiantur in mundo, et qui sunt maioris valoris. [29] Nam videntur sicut telle de lino de Rens; et non est in mundo rex neque regina qui, propter pulcritudinem et honorem, non indueret ipsos. [30] Habent insuper bestias multas, et maiores arietes qui reperiantur in mundo. [31] Habent magnam habundantiam de omnibus victualibus. [32] Alia non sunt ibi dicenda; et ideo, ab isto regno discedentes, dicemus de loco ubi est corpus beati Thome apostoli.

109

Hic naratur ubi est corpus beati Thome apostoli.

[1] Corpus quidem beati Thome apostoli est in provincia Maabar, in quadam civitate parva in qua sunt pauci mercatores et homines, neque illuc veniunt quia ibi sunt pauca mercimonia que illinc possi‹n›t extrahi; |78r| et etiam locus multum devius est. [2] Bene verum est quod multi christiani et saraceni illuc veniunt propter devotionem. [3] Nam saraceni illius contracte habent magnam devotionem in ipso. [4] Dicunt enim quod fuit saracenus et quod magnus propheta est, et nuncupant eum “avarium”, quod est dicere “sanctus homo”. [5] Christiani qui ecclesiam custodiunt multas habent arbores que vinum faciunt et que nuces Pharaonis producunt. [6] Nam de una nuce pasceretur unus homo cibo et potu. [7] Habent enim primum corticem exteriorem, in qua sunt sicut fila que in multis exercentur et ad multa valent. [8] Sub illa prima cortice est unus cibus de quo suficienter pascitur unus homo. [9] Est equidem sapidissimus et dulcis ut zucarus, albus ut lac et est factus cupus ad modum corticis exterioris. [10] Et in medio illius cibi est bene tantum acque quod una fiela impleretur; que aqua est clara et frigida, perfectissimis saporis. [11] Quam acquam, dum homo nucleum comederit, bibit; et sic de una nuce saturatur homo unus cibo et potu. [12] Et pro qualibet arborum istarum, solvunt christiani uni ex quatuor fratribus regibus in provincia Maabar, in quolibet mense, grosum unum. [13] Et dicemus vobis de mirabilibus que ibi sunt. [14] Noveritis itaque quod christiani qui illuc propter devotionem accedunt accipiunt de terra |78v| ubi fuit mortuus sanctus Thomas, et illam terram in eorum patriam perportant et dant ad potandum de ista terra pacientibus febres tercianas vel quartanas. [15] Et statim cum eger potaverit, liberatus est; et hoc accidit omnibus egris potantibus hanc terram. [16] Terra quidem rubea est. [17] Et dominus Marcus de hac terra secum portavit Veneciis et multos liberavit cum ipsa. [18] Item dicemus vobis de quodam pulcro miraculo quod accidit ibi. [19] Supranominatus rex, quodam tempore, habebat magnam quantitatem cuiusdam bladi quod nuncupatur risus, et de isto blado impleri fecit ecclesiam sancti Thome et omnes eius domus existentes circa ipsam, in quibus ospitabantur peregrini venientes ad visitandum sanctum corpus. [20] Quod videntes, christiani qui custodiebant ecclesiam doluerunt valde et ipsum regem cum multa instantia rogaverunt ut non deberet ecclesiam et eius domus taliter ocupare. [21] Rex vero, precibus eorum non prebens auditum, suum propositum totaliter adimplevit, faciens ecclesiam et domos impleri. [22] Tale aparuit miraculum, quoniam, in nocte sequenti ‹diem› in qua rex fecerat implere domos illas, sanctus Thomas apostolus aparuit cum quada‹m› furca in manibus, quam ad gulam regis apposuit sic dicens: «O tu talis! si tu non |79r| facis cito evacuari domos meas et de certo facias servitores meos solvere tibi tributum de alboribus quas possident, oportet ut mala morte moriaris». [23] Et dum hoc diceret, cum furca gulam sibi astrinsit, ita quod visum fuit regi ut penam magnam passus fuiset et quasi credidit periisse. [24] Et cum sanctus Thomas hoc fecisset, discesit. [25] Et ipse rex, mane tempestive exurgens, evacuari fecit omnes illas domos et retulit omnia que sibi de sancto Thoma evenerat; quod fuit reputatum pro magno miraculo. [26] Et rex de certo nunquam amplius asumpsit tributum de arboribus nec aliquid a christianis qui custodieba‹n›t locum et ecclesiam, ut solitus erat accipere. [27] Et christiani tunc multum gavisi fueru‹n›t, et multas gratias et honores retulerunt sancto Thome et multum benedixerunt nomini suo. [28] Et multa alia miracula eveniunt que bene reputarentur magna si quis ea audire‹t› refferi, et proprie liberare christianos qui sunt vasti de eorum corporibus. [29] Nunc de hoc diximus; et dicemus qualiter beatus Thomas mortuus fuit. [30] Verum est quod sanctus Thomas erat extra suum eremitorium, in luco, secundum quod illi de partibus illis referunt, et suas orationes porgebat altissimo Deo suo. [31] Et circa ipsum erant multi pavones, quoniam in illa contrata reperiuntur plures quam in alia contrata mundi. [32] Et dum sanctus Thomas sic oraret, quidam ydola adorans |79v| aparuit de progenie “gavi”, et de suo arcu unam sagitam ire dimisit causa occidendi unum de pavonibus illis qui circa sanctum Thomam erant. [33] Et iste non odiebat eum, sed dum crederet ferire pavonem, percusit sanctum Thomam apostolum in tibiam dexteram. [34] Et cum se scensciset vulneratum, oravit dulciter creatorem, et de illo ictu mortuus est. [35] Sed verum est quod priusquam ad locum istum veniset ubi decesit, in Nubia multas gentes ad fidem Christi convertit. [36] Et qualiter convertit, bene et aperte, cum tempus erit, dicetur in libro. [37] Diximus de sancto Thoma. [38] Nunc dicemus ult‹er›ius de aliis rebus. [39] Cum enim nascuntur, pueri vel puele, nascuntur nigri, sed non ita nigri quemadmodum postea eficiuntur. [40] Quia, quando infans natus est, ungunt ipsum semel in ebdomada cum oleo susimani; et illud est quod eos eficit ‹magis› nigros quam nascuntur, quoniam ille qui nigrior est pluri libet pulcritudine et retinetur aliis melior qui non sunt ita nigri. [41] Faciunt etiam iste gentes pingere et statuere deos eorum et omnia ydola nigra, et dyabolum album depingunt: nam dicunt quod Deus et omnes sancti sunt nigri et dyaboli sunt albi. [42] Faciunt etiam ymagines ydolorum totas nigras. [43] Et quando homines istius contracte in exercitu pergunt, quia fiduciam magnam habent in bobus et ipsos retinent pro re sancta, accipiunt de pillis |80r| bovum silvestrium, de quibus est superius nominatum. [44] Et si est eques, facit ligari pila illa ad colum equi sui; et si est pedes, ponit de illis pilis ad clipeum suum. [45] Et aliqui ligari faciunt ad capillos eorum. [46] Et hoc faciunt quia per illa pila credunt melius ab omnibus periculis conservari. [47] Et ob hanc causam pila bovum silvestrium in illis partibus multum valent, quia se non reputat esse securum qui de ipsis non habet.

110

Hic naratur de provincia Lar unde braaman orti sunt.

[1] Lar est quedam provincia versus ponentem, quando disceditur a loco ubi est corpus beati Thome apostoli. [2] Et ab ista provincia orti sunt omnes braaman de mundo, et inde primitus discesserunt. [3] Et isti braaman sunt de melioribus mercatoribus qui reperiantur in mundo et magis veriloqui, quia non proferrent aliquod mendatium aliqua causa mundi et nil aliud dicerent quam veritatem. [4] Et noveritis quod si quis mercator forensis ad provinciam istam veniat pro eius mercationibus faciendis, mores et consuetudines contrate ignorans, inveniet unum ex istis mercatoribus braaman cui thesaurum suum et mercimonia recomitet, rogans eum ut, cum consuetudines contrate ignoret – ne decipiatur –, negotia et mercimonia sua pertractet. [5] Ille vero mercator braaman mercimonia mercatoris forensis assumet pre manibus, et ipsa tam legaliter |80v| pertractabit in vendendo et emendo, et utilitatem forensis tam solicite procurabit et melius quam pro se, nichil ab ipso pro labore requirens, nisi forensis ipse ex curialitate sua sibi aliquid largiatur. [6] Isti braaman carnes non comedunt et vinum non bibunt. [7] Ducunt vitam honestam multum secundum consuetudinem eorum, et non fornicantur nisi cum eorum uxoribus et non raperent aliquid alicui. [8] Non occiderent aliquod animal et non facere‹n›t aliquid de quo crederent habere peccatum. [9] Et omnes braaman agnoscuntur per quoddam signum quod portant. [10] Nam omnes braaman portant unum filum bonbiçinum super spatulam unam et ligant sub brachio alio, et ita quod filum illud ante pectus et post tergum aparet. [11] Ipsi habent regem divitem et potentem thesauro. [12] Et iste rex acquirit libenter perulas et lapides preciosos. [13] Et ordinavit cum omnibus mercatoribus terrarum suarum quod de omnibus perulis quas portabunt ei de regno Maabar quod appelatur Sali – et hec est melior et ditior provincia que reperiatur in India, ubi preciosiores inveniuntur perule – eis dabit duplum eius quod constabunt. [14] Et isti mercatores abraaman proficiscuntur ad regnum Maabar et ementes omnes bonas perulas quas inveniunt, postmodum ad regem eorum portant et dicunt per regalitatem eorum quantum constiterunt. [15] Et rex statim facit eis impe‹n›di duplum eius quod constiterint. [16] Et nunquam de hoc minus habent; quare multam |81r| quantitatem adduxerunt de bonis et grosis. [17] Isti braaman adorant ydola et magis procedunt secundum auspicium et secundum actus et motus avium et bestiarum aliquibus hominibus de mundo. [18] Et dicemus vobis in parte de consuetudine et moribus eorum. [19] Habent equidem huiusmodi consuetudinem inter ipsos, quia omnibus diebus de ebdomada apposuerunt unum signum qualem vobis declarando dicemus. [20] Si accidit quod aliquod forum faciant alicuius mercimonii, ille qui vult emere exurgit, et respicit umbram suam in solem et querit de nomine illius diei in qua est; et facit mensurari umbram suam. [21] Et si est tam longa ut debet esse in illa die, forum completur; et si umbra non est tam longua ut esse debet, non completur forum, sed expectat donec umbra sit in illo puncto quem ordinaverunt in lege eorum. [22] Et quemadmodum de hac die diximus, ordinaverunt de omnibus diebus ebdomade, videlicet quantum debet esse longa umbra. [23] Et donec umbra non esset tam longa quemadmodum esse debet, nullum forum facerent neque aliquod factum eorum. [24] Sed quando umbra est tam longa veluti die qualibet debet esse, tunc faciunt suum forum. [25] Ittem aliud maius narabimus vobis; quoniam quando faciunt aliquod forum, in domo vel in alio loco, et audirent aliquam tarantulam clamare – nam ibi multe sunt –, et ‹si› apareat vel audiatur ab illa parte quod sit bonum pro eis, emunt |81v| statim mercimonia; et si tarantula apareat vel audiatur ab illa parte que sibi non videatur bona, non emunt. [26] Et quando de eorum domibus exeunt et audirent aliquem hominem reverti, si eis non videtur bonum, restant et ult‹er›ius non procedunt. [27] Et quando isti braaman eorum iter arripiunt et vident quod aliqua yrundo volet per supra ipsos, vel ante vel a‹d› dexteram partem vel ad sinistram, si eis videtur, secundum mores eorum, quod yrundo a bona parte venerit, procedunt ult‹er›ius; et si videtur eis quod a bona parte ‹non› venerit, revertentur. [28] Et isti braaman vivunt plus alia gente de mundo; et hoc est quia parum comedunt et propter magnam abstinentiam quam faciunt. [29] Dentes eorum sunt valde boni, propter quamdam erbam quam in ferculis suis vescuntur, que multum bene digere facit et est valde sana humano corpori. [30] Isti vero braaman nunquam flobotomantur de aliqua vena vel de aliquo loco, et sibi non minuunt sanguine. [31] Habent etiam inter sse religiosos, qui nuncupantur “ciugui”, qui vivunt pluri aliis: nam vivunt .CL. anis et .CC. [32] Et tamen se bene possunt de suo corpore adiuvare, ita quod possunt ire et redire quocumque volunt, et faciunt omnes opportunitates monasterii ydolorum. [33] Et tam bene legunt, ita senes, quemadmodum existerent iuniores. [34] Et hoc propter abstinentiam magnam contingit, quia parum et bonum comedunt, quoniam utuntur in suis comestionibus magis riso et lacte quam aliis rebus. [35] Et isti “ciugui”, |82r| qui tam longo tempore vivunt, comedunt hoc quod vobis dicemus. [36] Accipiunt enim argentum vivum et surfurem, et simul miscent, et inde potacionem faciunt et bibunt. [37] Et dicunt quod hoc eis vitam auget. [38] Et magis ob hoc vivunt. [39] Et hoc bis in mense sumunt. [40] Et iste gentes ab eorum infancia utuntur istis potationibus admixtis cum sulfure et argento ad vitam prolungandam. [41] Et sine dubio isti qui tantum tempore vivunt utuntur potationibus istis de surfure et argento. [42] In isto regno Maabar est etiam quedam religio, que nuncupatur similiter “ciugui”, cuius homines sunt tam magne abstinentie quemadmodum vobis dicemus, et de forti et asperra vita. [43] Quoniam omnes nudi pergunt et non coperiunt naturam eorum neque aliquod membrum. [44] Et adorant boves. [45] Et plures ex ipsis portant unum bovem parvum de cupro vel metalo deaurato, in medio frontis, quem sibi ligari faciunt. [46] Comburunt etiam ossa bovum et faciunt ex ipsis pulverem. [47] Postmodum vero ungunt corpus in pluribus locis cum magna reverentia, et bene con tanta reverentia quemadmodum faciunt christiani de aqua benedicta. [48] Et si aliquis, dum vadunt per viam, reverentiam eis exibeat, ipsum de pulvere isto, loco magne sanctitatis, unguet in fronte. [49] Non comedunt in parasidibus neque super incisoria, sed comedunt carnes super folia pomi |82v| de paradisso vel super alia folia magna. [50] Tamen non sunt viridia, sed sicca: nam dicunt quod viridia habent animam, et ideo esset peccatum. [51] Nam cavent sibi super omnes creaturas mondi non facere aliquid de quo credant habere peccatum, quia pocius se mori dimiterent quam aliquid faceret de quo crederet habere peccatum. [52] Et quando queruntur quare nudi pergunt et non verecundantur saltem membra ostendere verecunda, videlicet naturas eorum, dicunt enim: «Nos nudi pergimus, quia nolumus aliquid de hoc seculo. [53] Nam in hunc mundum sine vestibus et nudi venimus; quare non habemus verecundiam ostendere membra nostra; nec comitimus aliquid peccatum cum eis, et ideo non magis verecundamur quam vos cum ostenditis manus vestras et vultum vel alia membra vestra que ad peccatum luxurie minime exercetis. [54] Sed quia membra illa ad peccatum luxurie exercetis, ideo ipsa portatis coperta et verecundiam habetis ex ipsis. [55] Sed nos non habemus magis verecundiam quam ostendere dorsa, quia non facimus aliquod peccatum cum eis». [56] Talem quidem rationem redunt querentibus quare non habent verecundiam ostendere membra sua. [57] Non occiderent etiam aliquam creaturam vel aliquod animal de mundo, nec muscas, nec pulices, nec sexcupedes, nec aliquos vermes, |83r| quia dicunt quod habent animam, et non comederent propter peccatum quod crederent inde habere. [58] Non comederent etiam aliquam rem viridem, erbas neque radices, donec virides essent, nisi dum essent sicce, quoniam dicunt quod omnes res virides animam habent. [59] Isti quidem, cum egere volunt, pergunt ad splaçias sive litus maris, et ibi, iuxta aquam, egerunt in arena, postmodum se in aqua optime emundantes. [60] Quibus lavatis, accipientes unum baculum sive virgam, stercus cum ipso taliter sternunt illuc et huc et dividunt per arenam, quod nichil ex eo videtur. [61] ‹Si› queruntur quare hoc faciunt, respondent: «In ipso cum crearentur vermes; et vermes concreati, cum esca consumpta foret per solem, dificienti eis cibo perirent. [62] Et cum substancia illa egrediatur de corpore nostro – quia absque cibo etiam vivere non valemus –, de morte tot animarum maximum haberemus peccatum que foret de nostra substancia concreate. [63] Et idio sic illam substanciam nichilamus, ut ex ipsa non valeant vermes aliquid concreari, ad hoc ut, deficiente cibo, ad culpam et defectum nostri postmodum moriantur». [64] Isti vero religiosi permanent etiam super terram nudi, absque aliqua alia re mundi existente a parte superiori vel inferiori. [65] Et est mirum quod non moriuntur et quod tam longo tempore vivunt. |83v| [66] Faciunt etiam magnam abstinenciam comedendi carnes. [67] Iegiunant toto ano et nil aliud quam aquam potant. [68] Item vobis aliquid referemus. [69] Nam habentur ibi religiosi sive presbiteri qui in ecclesiis permane‹n›t ad servicium ydolorum; qui, cum ad aliud officium sive ordinem apponuntur, ‹examinantur› per hunc modum, videlicet quod, cum aliquis ex ipsis decedat et alius eligi debeat loco sui, domicele que ydolis sunt oblate, ut in libro superius dictum est, tangunt ilum qui eligi debeat per omnia membra et eius naturam. [70] Amplexantur ipsum et obsculantur ac ei faciunt omnia solatia qui sciunt et posunt. [71] Et si membrum eius sive natura aliqualiter moveatur, ipsum non retinent, sed emitunt et remitunt ipsum. [72] Dicunt enim quod penes se retinere nolunt virum luxuriosum. [73] Si vero membrum ilud non moveatur in aliquod, ad hoc ut motu luxurie erigi videatur, ille bonus et honestus reputatur, et ipsum retinent penes se ad servicium ydolorum. [74] Et isti sunt multum perfidi ydolatri. [75] Faciunt comburi funera, quia dicunt quod si non facerent ipsa comburi vermes procrearent, et postmodum vermes comedisent ea tota de quibus creati essent, non haberent ad comedendum et sic oporteret eos mori. [76] Et cum vermes essent mortui, |84r| anima defuncti magnum peccatum haberet. [77] Et hec est ratio quare funera comburunt. [78] Nam dicunt quod vermes habent animam. [79] Nunc diximus de moribus istorum adorantium ydolla. [80] Amodo dicemus quoddam pulcrum novum quod oblivioni tradideramus in ynsula Seillam.

111

Hic naratur de insula Seylam.

[1] Seylam est quedam insula magna, prout supra retulimus in libro. [2] In hac quidem insula est quidam mons valde altus, ita diruptus in suis ruperibus et grotis quod nullus supra ipsum asendere potest, nisi per hunc modum quem vobis dicemus. [3] Quoniam ab isto monte pendent multe catene de fero, taliter ordinate quod homines posunt ascendere per ipsas catenas usque ad summitatem montis. [4] Dicunt enim quod super ilum montem est monumentum Ade, primi patris. [5] Saraceni quidem dicunt quod illud sepulcrum est Ade, ydolatri vero dicunt quod sit sepulcrum Sogomoni Burghan. [6] Et iste Sogomoni fuit primus homo ad cuius nomen ydola fuerunt primitus inventa, quia, secundum eorum consuetudinem et opinionem, iste fuit melior homo qui nunquam fuisset inter eos, et fuit primus homo quem retinerent sanctum, ad cuius nomen ydola statuerunt. [7] Iste Sogomoni fuit filius |84v| cuiusdam magni regis, divitis et potentis, et fuit tam bone vite quod noluit intendere aliquibus mundanis et noluit esse rex. [8] Et cum pater vidit quod filius nolebat esse rex nec aliquibus intendere mundanis, multum doluit, et ut ipsum posset a proposito et voluntate huiusmodi revocare, grandia sibi promisit, videlicet quod ipsum coronare ‹regem› volebat de regno et ipsum statuere dominum ad libitum suum. [9] Volebat etiam refutare coronam et nichil precipere, sed solus ipse esset dominus et magister. [10] Filius quidem dicebat quod nichil volebat. [11] Et cum pater vidit quod filius nolebat dominium aliqua causa mundi, doluit ad mortem. [12] Et hoc mirum non erat, quoniam plures filios non habebat nec habebat cui dimiteret regnum. [13] Tunc rex, precogitans, dixit quod talem medicinam inducet quod filius libenter inherebit mundanis, et regnum et coronam similiter acceptabit. [14] Fecit ergo eum reponi in quoddam palatium et dedit ei multas puelas valde pulcras que ei serviebant. [15] Nam ibi non audebat permanere aliquis masculus, nisi solummodo ille puele. [16] Nam puelle ipsum ducebant ad lectum, et ei serviebant in mensa et continuo assotiabant ipsum. [17] Ipse canebant, et sonabant instrumenta et faciebant ei omnia solatia que poterant, secundum quod preceperat eis rex. [18] Et tamen omnes ille puele non potuerunt tantum operari quod ipsum ad luxuriam |85r| provocarent. [19] Sed magis quam a principio caste et firme permanebat, et ducebat sanctam vitam, secundum consuetudinem eorum. [20] Et iste domicellus nunquam de palatio exiverat, et nunquam viderat aliquem virum mortuum neque alium qui non fuisset sanus de membris suis, quia pater non dimitebat accedere coram ipso aliquem senem vel aliquem hominem defectuosum in membris. [21] Accidit enim quod quadam die iste domicellus equitabat per civitatem, et vidit quemdam mortuum. [22] Quesivit ergo ab illis qui penes ipsum erant quid hoc esset; qui responderunt quod erat homo mortuus. [23] Dixit itaque filius regis: «Et quomodo? ergo moriuntur omnes homines?». [24] Qui responderunt quod sic. [25] Tunc domicellus nichil dixit, sed equitabat ultra cogitando multum. [26] Et post hec, cum aliquantulum equitasset, invenit quemdam hominem valde senem, qui ire non poterat et propter senium dentes non habebat in hore. [27] Et cum filius regis hunc senem vidisset, quesivit quid esset et quare ire non poterat. [28] Et illi qui secum erant dixerunt quod propter senium ire non poterat, et propter senium dentes amiserat. [29] Et tunc, cum filius regis bene intellexisset de sene et mortuo, reversus est ad palatium suum. [30] Et dixit quod ‹non› permanebit amplius in hoc seculo |85v| fraudolenti et defectivo. [31] Sed dixit quod ibit perscrutatum illum qui nunquam moritur et qui ipsum creavit. [32] Discessit ergo a palatio patris sui, et ivit in montes multum devios et magnos, et ibi permansit totis temporibus vite sue multum honeste et caste, et cum magna abstinencia. [33] Et pro certto, si fuisset christianus, magnus sanctus exstitiset penes Dominum Yesum Christum. [34] Et cum iste filius regis decessit, portatus fuit ad regem patrem suum; qui, cum vidisset mortuum quem plus se dilligebat, magnum habuit dolorem. [35] Et fecit statuere quamdam ymaginem ad similitudinem sui, totam de auro et lapidibus preciosis. [36] Et omnes de patria honoraverunt et adoraverunt ipsum tanquam deum. [37] Et dicebant quod erat deus et quod mortuus erat octuaginta quatuor vicibus. [38] Nam dicebant quod quando homo in prima vice moritur eficitur bos, et postmodum iterum moritur equusque efficitur. [39] Et ita dicunt quod octuaginta quatuor vicibus moritur, et semper efficitur aliquod animal, vel canis vel aliquid aliud. [40] Sed in octuagesima quarta vice dicunt quod mortuus est et effectus est deus. [41] Et istum habent ydola adorantes pro meliori deo et pro maiori aliquo aliorum. [42] Et sic iste primus fuit pro quo ydola descenderunt. [43] Et hoc |86r| fuit in insula Seylan, in Indya. [44] Intellexistis ergo qualiter ydola descenderunt. [45] Et illi qui adorant ydola illuc veniunt de multum longinquis partibus propter devotionem, quemadmodum christiani vadunt ad sanctum Iacobum. [46] Isti quidem qui adorant ydola dicunt quod illud est sepulcrum filii illius regis, de quo dictum ‹est›, quod est super istum montem, et quod capili, dentes et parascis, que omnia ibi sunt, fuerunt filii regis, qui nominabatur Sogomoni Burchan, quod est dicere Sogomoni Sanctus. [47] Et saraceni qui illuc propter devotionem veniunt dicunt quod hoc est sepulcrum Ade, nostri primi patris, et quod capilli, dentes et parascis fuerunt Ade. [48] Intellexistis ergo qualiter adorantes ydola dicunt quod est iste filius regis, qui fuit primus deus eorum, et saraceni dicunt quod est Adam, noster primus pater. [49] Sed Deus novit quis est et quis fuit, quia nos non credimus quod in illo loco sit Adam, quoniam Sancta Scriptura testatur quod sit in alia parte mundi. [50] Accidit quod Magnus Can audivit qualiter super illum montem erat monumentum Ade et quod ibi erant dentes et capilli ipsius, et parascis in qua comedebat. [51] Dixit ergo quod de necesse oportebat ut haberet dentes, parascidem et capillos. [52] Et misit illuc nuncios suos, qui cum magna societate arripuerunt iter, |86v| et tantum iverunt per terram et aquam quod pervenerunt ad insulam Seylan. [53] Et iverunt ad regem et tantum procuraverunt quod habuerunt dentes maxillares, qui multum erant magni et grossi. [54] Habuerunt et capillos et parascidem. [55] Parascis quidem erat de quodam profilio viridi valde pulcro. [56] Et cum nuntii Magni Can res istas habuissent, arripuerunt iter et reversi fuerunt ad eorum Dominum. [57] Et cum fuerunt prope magnam civitatem Cambalu, notificaverunt Domino eorum adventum et ‹quod› portabant id propter quod iverant. [58] Magnus Dominus tunc precepit quod omnes gentes, tam religiose quam seculares, irent obviam illis reliquiis, quas credebant fore Ade. [59] Et ita omnes gentes de Cambalu iverunt obviam reliquiis illis, et religiosi receperunt ipsas cum magna reverentia et ad Magnum Dominum portaverunt, qui ipsas recepit cum gaudio magno et festo, et cum reverentia multa. [60] Et inveniunt per eorum scripturas quod parascis illa talem habet virtutem, quod si quis poneret in eam victualia solum pro uno homine oportuna, ad sufficientiam homines quinque haberent. [61] Et Magnus Dominus dixit quod volebat facere experiri, et ita repertum est esse verum. [62] Per hunc vero modum habuit Magnus Dominus illas reliquias |87r| quas audivistis, que ei constiterunt magno thesauro. [63] Nunc diximus hanc ystoriam totam per ordinem. [64] Admodo dicemus de aliis rebus, et primo de nobili civitate Cail.

112

Hic naratur de civitate Cail.

[1] Cail est quedam civitas nobilis et magna, cui dominatur Asciar, qui primus est ex quattuor supradictis regibus de provincia Maabar fratribus. [2] Et omnes naves que veniunt de versus ponentem – videlicet de Cormos, Chysci, et Daden et de tota Arrabia – onerate mercimoniis et equis, ad hanc civitatem portum faciunt. [3] Nam civitas ipsa sita est in bono loco et foro causa mercationes faciendi. [4] Veniunt etiam illuc de multis partibus mercatores causa inveniendi ibi mercimonia, equos et alias res. [5] Et iste rex est multum dives thesauro, et portat super se multos lapides preciosos et honorifice pergit. [6] Regnum suum in magna iusticia manutenet, et proprie mercatores qui illuc veniunt de aliis partibus. [7] Istos quidem manutenet ipse in magna rectitudine. [8] Et ideo mercatores illuc libenter accedunt, pro bono rege qui sic eos in iure manutenet. [9] Et etiam ibi faciunt magnum profectum et lucrum. [10] Habet etiam iste rex bene trecentas uxores et plures, quia ad magnum honorem reputat sibi ille qui plures habet uxores. [11] Quando quidem oritur aliqua |87v| discordia inter istos fratres .IIII. germanos et velint invicem preliari, mater eorum, que adhuc vivit, se ponit inter ipsos et non dimitit ipsos preliari. [12] Et pluries accidit quod filii nolunt remanere precibus matris et quod omnibus remotis volunt belare. [13] Tunc mater eorum accipit unum gladium et dicit eis: «Si vos non remanetis de hac rixa et pacem non facietis invicem, ego statim me occidam, sed prius incidam mihi mamas de pectore, illas videlicet cum quibus vobis lac tribui». [14] Et cum filii vident pietatem quam mater facit, et quod ipsos rogat tam dulciter, et cognoscunt quod est melius pro ipsis, se concordant et pacem invicem faciunt. [15] Et hoc pluries accidit. [16] Sed non potest preterire quin faciant simul magnam rixam cum mater decesserit et quod invicem se non destruant. [17] Item noveritis quod gentes iste et omnes de Indya habent huiusmodi consuetudinem, videlicet quod quasi continue in ore portant quoddam folium appelatum “tambur” ex quodam habitu et delectatione; quod folium masticando vadunt et spumam concreatam exspuunt. [18] Et hoc precipue faciunt nobiles, et magnates et reges. [19] Habent folia illa confecta cum camphora et aliis speciebus, et sic ipsa continue masticando vadunt, et etiam calcem simul mixtam. [20] Et hoc eos multum sanos conservat. [21] Si vero aliquis |88r| iniurietur alicui, et velit ipsum contempnere et improperium sibi facere, dum obviat sibi in via, mastigationem illam de ore accipiens, in faciem eius prohicit et dicit: «Tu non vales isto», scilicet id quod prohicit. [22] Ille vero, ad magnam reputans sibi iniuriam et contemptum, statim regi conqueritur qualiter eum talis contempserit et anichilaverit, et rogat eum ut det sibi licenciam de vindicta. [23] Videlicet quod, si iniuriator contenpserit eum et gentem suam, petet licentiam quod velit experiri personam suam et gentem cum persona illius qui iniuriam fecit et cum eius gente, et ostendere utrum valeat necne; si vero contenpserit personam eius solum, petet licentiam de persona ad personam. [24] Et tunc rex utrique parti licentiam elargitur. [25] Si vero debeat fieri prelium de gente ad gentem, uterque cum gente sua ad prelium preparatur, et curacie quas ad defensionem induunt et portant est pellis quam matres eorum sibi primitus donaverunt. [26] Cum sunt in campo, prelium incohant; et se feriunt, vulnerant et occidunt: nam leviter eorum gladii se infingunt, et cuilibet ipsorum facilis patet introitus. [27] Ibi erit rex et multitudo gentium ad negotium intuendum. [28] Et cum rex plures videbit a parte utraque interremptos et quod una partium videbitur potiorem locum habere et aliam superare, ponet ad dentes faldam unam cuiusdam pani quem circum se habebit, et ab alia parte tenebit cum manu. [29] Et tunc statim preliantes cessant a prelio nec amplius imprimitur ictus. [30] Et pluries ita ffit. [31] Si fiat de persona ad personam, erunt nudi ambo, sicut continue solent ire, et quilibet unum habebit cultelum. |88v| [32] Sciunt quidem cum cultelis illis optime tutaminari: nam valde bene se cum ipsis cohoperiunt et adversarium offendunt. [33] Ymo faciunt sic. [34] Sicut intellexistis, nigri sunt; et unus faciet alteri circulum unum de colore albo supra carnes, ubicumque volet, et dicet ei: «Scias quod te in circulo feriam et non alibi. [35] Caveas tibi quantum potes!». [36] Et sic faciet alter ei. [37] Qui melius, bene sibi; qui peius, peius sibi, quia quocumque unus alterum atingat, satis potest ipsum sentire.

113

Hic naratur de regno Coilon.

[1] Coilon est quoddam regnum quod invenitur versus gerbin, discedendo a provincia Maagabar. [2] Ipsius gentes adorant ydola. [3] Sunt etiam ibi christiani et iudei. [4] Et per se loquelam habent. [5] Rex istius regni nuli redit tributum. [6] Nascitur quidem in isto regno berçi coilomin, qui multum est bonus, et piper in magna habundantia. [7] Nam per omnes campaneas et lucos nascitur in magna abundantia, et recoligitur in mense madii, iunii et iulii. [8] Et arbores que piper producunt adaquantur et sunt domestice arbores. [9] Habent etiam indum valde bonum in magna habundantia, et fit de erbis. [10] Nam erbas illas absque radicibus in magnos mastelos ponunt, et postmodum mitunt aquam in ipsos et tantum sic esse dimitunt quod erbe putrescunt et remanet ibi sucus. [11] Tunc ponitur ille sucus ad solem; qui, propter ferventem calorem solis, in tantum bulit et consumatur quod desiccatur et eficitur velut pasta. [12] Et postmodum inciditur minutim in frustra, quemadmodum vos vidistis. [13] In ista contracta tam intensus est calor quod vix homines posunt fervorem suffere. |89r| [14] Veniunt ad hunc regnum mercatores cum eorum mercimoniis de Mançi, et de Arabia et de levante, et ibi faciunt mercimonia multa de hiis que apportant de eorum patria; et postmodum reportant cum eorum navibus de mercimoniis de hoc regno. [15] Ibi sunt multe bestie diverse ab omnibus aliis mundi. [16] Nam ibi sunt leones nigri absque ulo alio colore vel signo. [17] Sunt etiam ibi papagali de pluribus maneriebus. [18] Nam ibi sunt papagali toti albi, et habent pedes et rostrum rubeum. [19] Sunt et ibi papagali rubei et blavi, qui sunt pulcherimi ad videndum. [20] Sunt etiam ibi aliqui valde parvi et pulcerimi. [21] Habent et pavones multo pulcriores et maiores nostratibus, et alt‹er›ius forme et stature. [22] Habent galinas diversas a nostris. [23] Habent omnia diversa a nostris, et pulcriora et meliora, quoniam nullum fructum habent similem nostris, nec bestiam, neque avem. [24] Et hoc accidit propter intensum calorem qui ibi regnat. [25] Segetes quidem non habent, nisi solummodo risum. [26] Faciunt etiam vinum de datalis, quod est valde bonum, et facit hominem cicius ebriari quam vinum de racenis. [27] Habent preterea habundanter de omnibus humano corpori uportunis, segetibus ecceptis: nam nisi risum ‹non› habent. [28] Astrologos quidem habent multos et bonos, et medicos qui bene sciunt curare et custodire corpora humana. [29] Et omnes, tam masculi quam femine, sunt nigri et vadunt nudi, eccepto quod eorum naturam cohoperiunt cum pulcris drapis. [30] Non reputant peccatum aliquam luxuriam vel aliquod peccatum carnalem. [31] Conubia quidem taliter faciunt, videlicet quod accipiunt |89v| consanguineas germanas, et novercas – si patres eorum deceserint – et cognata‹s› similiter. [32] Et hanc consuetudinem omnes Yndi observant.

114

Hic naratur de civitate Camari.

[1] Comari est quedam patria Yndie, de qua aliquid videri potest de stella tramontane, quam videre non valemus ab insula Çava hucusque. [2] Et hinc itur bene per .XXXta. miliaria in mare et videtur tramontana. [3] Iste locus non est multum domesticus, sed aliquantulum silvester. [4] In ea sunt bestie de diversis maneriebus, et precipue simii: nam sunt taliter ibi facti quod homines esse vide‹n›tur. [5] Et sunt ibi gati mamones tam diversi ab aliis quod mirabile est. [6] Leones, leopardos habent multos et lonças. [7] Alia ibi dicenda non sunt; et ideo, ult‹er›ius procedentes, dicemus de regno Eli.

115

[1] Eli est quoddam regnum distans a Quomari circa .CCCta. miliaria; cuius gentes regem habent et adorant ydola. [2] Nulli redunt tributum et loquelam per sse habent. [3] Mores quidem eorum et res que ibi nascuntur narabimus vobis. [4] Et poteritis clarius inteligere: nam apropinquamus ad loqua magis domestica. [5] Ista quidem provincia portum non habet, nisi solummodo quoddam magnum flumen quod habet bonas foces. [6] Ibi nascitur piper in magna habundantia et cynciber; et alias species multas habent. [7] Rex quidem dives est thesauro, sed non est potens gente. [8] Sed regnum ipsius tam fortes habet introitus quod aliquis cum aliqua gente non valeret intrare ad infferendum danum; et ideo non timet de aliquo. [9] Et si qua navis ad hanc focem sive portum |90r| veniret, et non esset navis que proprie veniret ad ipsos, capiunt omnes de navi et omnia bona eis arripiunt, et dicunt: «Vos ibatis ad alias partes, et Deus huc trasmisit ad nos, ut accipiamus omnia que habetis». [10] Accipiunt ergo omnia que in navi reperiunt et pro se retinent, nec inde credunt habere peccatum. [11] Et ita accidit in omnibus partibus provincie Yndie, quia si aliqua navis propter malum tempus ad aliquam partem compelitur ad quam iter suum dirigere noluisset, et diseserit a suo portu causa navigandi ad alias partes, iste tales naves, quocumque aplicarent, et ecce‹p›to loco a‹d› quem ire velent, capiu‹n›tur, et auferuntur eis omnia mercimonia et thesaurum eorum. [12] Nam dicunt: «Ad alias partes pergere volebatis, sed nostra fortuna huc vos conduxit ad hoc ut vestra bona deberemus habere». [13] Et naves Mancy et de aliis partibus huc veniunt in estate, et onerantur forte in octo diebus, et quam cicius possunt inde discediunt, quia non est ibi portus et mora multum est dubia: nam ibi sunt plage et sabulum, et non portus. [14] Verumtamen naves Mançi non dubitent ire ad plagas sicut alie naves timent, quoniam secum ferunt tam magnas ancoras de ligno quod retinent naves quibuslibet magnis procellis. [15] Habent insuper leones et multas alias bestias feroces. [16] Habent et venaciones et aucupationes. [17] Nunc diximus de regno Elli et de regno Melibar amodo dicemus.

116

Hic naratur de regno Melibar.

[1] Melibar est quoddam maximum regnum versus ponentem. |90v| [2] Ipsius gentes regem habent et loquelam per se; adorant ydola et nuli redunt tributum. [3] Ab isto regno aparet stella tramontane ita quod videtur esse alta super terram circa duos gradus. [4] Et ab ista provincia Melibar, et a quadam alia provincia que est penes istam que nominatur Guçurat, exeunt singulis anis plures centum navibus piratarum, qui capiunt alias naves et depredantur mercatores, quoniam magni depredatores sunt. [5] Et secum ducunt uxores eorum et filios parvulos, et tota estate permanent in cursu, dapnum maximum mercatoribus et navigantibus inferendo. [6] Et maior pars navium istorum piratarum se dividunt in multas partes causa atingendi et inveniendi naves quaslibet transeuntium mercatorum. [7] Talem quidem habent cautelam: nam ordinant acies in mari, videlicet quod una navis ab alia prolongatur per quinque miliaria, et ita se dividunt naves una iuxta aliam ita quod viginti naves ocupant miliaria .C°. in mari. [8] Et statim cum vident navem aliquam mercatorum, unus alteri lumen facit. [9] Isto quidem modo nulla navis navigare potest per mare quam statim non videant. [10] Sed mercatores, qui cognoscunt nequitiam istorum piratarum et bene sciunt quod debent ipsos invenire, vadunt tam bene muniti et preparati quod de ipsis non timent, posito quod inveniantur ab ipsis: nam se audacter defendunt, dapnum ipsis piratis quam pluries inferendo. [11] Verumtamen non potest esse quod aliquam non capiant. [12] Et quando isti pirate aliquam navim mercatorum capiunt, eis navim cum omnibus mercimoniis auferunt. [13] Et homines in aliquo non offendunt, |91r| sed dicunt: «Ite lucratum de aliis, et forte iterum dabitis nobis». [14] In isto regno est habundantia magna piperis, et çimçiberis, et canele, et aliarum specierum et nucum de Yndia. [15] Habent etiam bucheranum, de pulcriori et subtiliori qui reperiatur in mundo. [16] Habent preterea multa cara mercimonia. [17] Volumus vobis narare id quod mercatores aliarum partium fferunt in ha‹n›c contractam, cum veniunt cum eorum mercimoniis ad istas partes causa emendi de mercimoniis. [18] Mercatores quidem portant in eorum navibus ramum, et cum isto ramo savonantur naves suas. [19] Portant etiam syricum, drapos aureos et de syrico, sindonem, aurum et argentum, garofalos, et species et de speciebus quas non habent. [20] Et ista talia permutant de mercimoniis istorum de hac contracta. [21] Et huc veniunt naves de multis partibus, videlicet de provincia Mançi; et mercatores portant per plures partes. [22] Sed illa que fferuntur ad Aden postmodum in Alesandriam portant. [23] Nunc de regno Melibar diximus; ergo, discedentes ab ipso, dicemus de regno Goçurat. [24] Et noveritis quod nos non dicimus de omnibus civitatibus regnorum, quoniam nimis esset longa materia: nam quo‹d›libet regnum multas habet civitates et castra.

117

Hic naratur de regno Gozurat.

[1] Gozurat est quoddam regnum magnum, cuius gentes adorant ydola, regem habent et loquelam per se, et nuli redunt tributum. [2] Et est versus ponentem. [3] Ab isto regno videtur stella tramontane alta bene per sex gradus. [4] In isto regno sunt etiam perfidiores pirate de mundo, qui observant modum quem vobis dicemus. [5] Quando vero mer|91v|catores transituri sunt per partes ubi pirate predicti conversantur in mari, et habent perulas et lapides preciosos, ne sibi rapiantur a piratis ipsis, eos deglutiunt. [6] Et si capiebantur, perdebant aliqua mercimonia, et lapides conservant isto modo; quia, statim cum pirate arripuerant que invenerant, ipsos mercatores dimiteba‹n›t abire. [7] Sed quia nunc pirate sunt affecti de malicia, statim cum naves ceperint, et lapides et perulas non inveniant, dant mercatoribus ad bibendum medecinam quamdam nomine tamarendi et aquam marinam simul. [8] Quare, statim lapides et perulas cum digestione egerunt vel evomunt, et tunc pirate recoligunt ipsos; et sic nullo modo posunt evadere mercatores quin si caperentur omnia perdant. [9] Habent insuper habundantiam magnam cimciberis, piperis et yndi. [10] Bonbicem etiam habent in magnam quantitatem, quoniam habent arbores bonbicem producentes que altitudinis sunt pasuum se‹x›. [11] Et iste bene habent anos .XX. [12] Et quando iste arbores sunt ita antique non producunt bonbicem que valeat ad filandum, sed ad trapuntas et alia grosa. [13] Et hoc de arboribus istis accidit, quia ad .XII. anos producunt bonum bonbicem ad filandum, sed ‹a› duodecim usque ad .XX. non producunt ipsum tam bonum sicut quando iuvenes sunt. [14] In isto regno aptatur magna quantitas pelium, videlicet de yrcis, bufallis, bobus silvestribus, et unicornibus et de multis aliis bestiis. [15] Et aptantur ibi |92r| in tanta quantitate quod plures naves onerantur in anno, et ferruntur per Arrabes et multas alias civitates et contratas: nam ab isto regno fulciuntur multa regna et provincie. [16] Fiunt etiam in hoc regno multi nasteri de corio rubeo, sculptis in eo avibus et bestiis, cum filo aureo et argenteo sutis multum subtiliter. [17] Et sunt tam pulcri quod est mirabile ad videndum. [18] Et illi nasteri de quibus diximus sunt de corio; super quibus dormiunt saraceni, et est ibi optimum dormire. [19] Fiunt etiam ibi pulvinaria suta cum auro valde pulcra, quorum unum est valoris bene sex marcharum argenti. [20] Et de nasteris supradictis fiunt aliqua talia quod sunt bene valoris decem marcharum argenti. [21] In isto quidem regno melius laboratur de operibus suendi, et magis subtiliter quam in toto alio mundo. [22] Nunc, dicto de hoc regno, procedentes ult‹er›ius, dicemus de quodam regno nomine Tana.

118

De regno Tana.

[1] Tana est quoddam magnum regnum et bonum versus ponentem. [2] Et inteligatur «versus ponentem» quia tunc dominus Marcus Paulo de versus levantem veniebat, et secundum eius gresus et transitus pertractatur. [3] Illud regnum regem habet et nuli redit tributum. [4] Ipsius gentes adorant ydola et loquelam per se habent. [5] Ibi non nascitur piper in magna habundantia, neque alie species prout in aliis provinciis de quibus naravimus supra. [6] Thus ibi nascitur in magna quantitate, et non est album, sed nigrum. [7] Ibi quidem fiunt multa mercimonia, et vadunt illuc multe naves et mercatores, |92v| quoniam illinc extrahuntur coria de multis maneriebus, et bucherani et bombix. [8] Et mercatores qui illuc veniunt portant secum multas res – videlicet aurum, argentum, et ramum et alia mercimonia multa –, et ferunt de mercimoniis illius regni de quibus credunt facere profectum. [9] Exeunt etiam de hoc regno quam plures pyrate qui magnum dapnum mercatoribus inferunt. [10] Et hoc de voluntate regis procedit, quoniam hanc conventionem cum pyratis fecit, videlicet quod pyrate ei debent impendere omnes equos quos capiunt: nam multotiens capiunt ex ipsis. [11] Nam, prout vobis supra retulimus, de equis fiunt multa mercimonia per totam provinciam Yndie. [12] Nam mercatores illuc magnam quantitatem ad vendendum portant, et sic pauce naves yn Indiam veniunt que equos non portent. [13] Et ob istam causam rex hanc conventionem cum pyratis fecit, ut dent ei omnes equos quos capiunt; et omnia alia mercimonia – videlicet aurum, argentum et lapides pretiosi – sunt pyratarum.

119

Hic naratur de regno Cambaeth.

[1] Cambaeth est quoddam magnum regnum versus ponentem, quod regem habet et loquelam per se. [2] Et nulli redunt tributum. [3] Gentes adorant ydola. [4] Et de isto regno videtur stella tramontana magis alta, quoniam quantum magis itur versus magistrum, tantum melius videtur stella tramontane. [5] In isto regno fiunt multa mercimonia, et est ibi |93r| indum valde bonum et in magna habundantia. [6] Habent etiam bucheranum et bombicem in magna quantitate, quoniam ab isto regno per multas alias partes feruntur et provincias. [7] Fiunt etiam ibi multa merçimonia de coriis: nam ibi laboratur tam bene quemadmodum in aliis partibus. [8] Sunt etiam ibi multa alia mercimonia de quibus noster liber non faciet mencionem, quoniam nimis esset longa materia. [9] Et illuc mercatores cum multis mercimoniis veniunt, sed magis aportant aurum, argentum, ramum et tuçiam de patria sua quam aliquid aliud. [10] Et secum reportant de mercimoniis huius regni, videlicet de illis de quibus credunt maiorem facere profectum. [11] Et in isto regno non sunt pyrate, sed de mercimoniis vivunt et artibus et sunt bone gentes. [12] In eo non sunt alia digna relatu; quare, ult‹er›ius procedentes, dicemus de regno Semenath.

120

[1] Semenath est quoddam magnum regnum versus ponentem, cuius gentes adorant ydola, regem habent et loquelam per se, et nuli redunt tributum. [2] In eo non sunt pyrate, sed vivunt de mercimoniis et artibus. [3] Nam in isto regno fiunt magna mercimonia. [4] Et illuc mercatores de multis partibus accedunt cum multis mercimoniis que in isto regno vendunt, de mercimoniis regni secum postmodum reportantes. [5] Sunt insuper multum crudeles et perfidi ydolatri. [6] Alia vero dicenda ibi non sunt; quare, ulterius procedentes, dicemus de quodam regno nomine Kesmacoran.

121

[1] Kesmacoran est quoddam regnum magnum quod regem habet |93v| et loquelam per se. [2] Alique gentes adorant ydola, sed maior pars sunt saraceni. [3] Vivunt de mercimoniis et artibus, et habent risum et frumentum in magna quantitate: nam risum, lac et carnes comedunt. [4] Illuc multi mercatores per mare et per terram accedunt cum multis mercimoniis, et postmodum reportant de mercimoniis huius regni. [5] Alia non sunt in eo que dicenda sint. [6] Et istud regnum est ultima provincia Indie eundo versus ponentem et magistrum. [7] Nam usque ad hanc provinciam discedendo a Maabar, et omnia alia regna et provincie quas nominavimus a Maabar usque huc sunt de Indya Maiori. [8] Et descripsimus de hac Maiori Indya solum provincias et civitates supra mare existentes; et de hiis que infra terram sunt non diximus, quoniam nimis esset longa materia. [9] Et ideo, ab ista provincia discedentes, dicemus de quibusdam insulis, quarum una nuncupatur Mascula, altera vero Insula Feminina.

122

[1] Insula quidem que Mascula nuncupatur est in alto mari bene per quingenta miliaria versus meridiem quando quidem disceditur a Ckesmacoran. [2] Omnes sunt christiani baptizati et observant mores et consuetudinem Veteris Testamenti. [3] Quia, quando eorum uxores sunt pregnantes, ipsas non tangunt donec peperierint. [4] Et a tempore quo partum fecerint usque ad quadragessimam diem ipsas non tangunt, sed a quadragessima die inantea tangunt eas ad vele eorum. [5] Sed in ista insula non permanent eorum |94r| uxores, ymo comorantur in alia insula que nuncupatur Insula Feminina. [6] Et homines pergunt ad hanc insulam mulierum et ibi tribus mensibus permanent, videlicet in mensibus martii, aprilis et madii. [7] In istis quidem tribus mensibus vadunt homines ad hanc insulam ad permanendum cum eorum uxoribus, et de ipsis solatium capiunt. [8] In capite vero trium mensium, ad eorum insulam revertuntur, profectum suum ibidem aliis novem mensibus procurantes. [9] In ista quidem insula ambrum invenitur pulcrum et bonum. [10] Vivunt quidem de lacte, et riso et carnibus. [11] Et sunt boni piscatores: nam capiuntur in hac insula multi boni pisces; et de ipsis tot capiunt quod multos faciunt desiccari, ita quod habent ad suficientiam ex ipsis per totum annum et etiam de ipsis aliis gentibus vendunt. [12] Non habent dominum, nisi quemdam episcopum, qui est subditus archiepiscopo de Scutra. [13] Et loquelam per se habent. [14] Et ab ista insula quousque ad insulam in qua permanent eorum uxores sunt circa .XXXta. miliaria. [15] Et ideo non permanent cum eorum uxoribus toto anno, secundum quod dicunt, quia vivere non posent. [16] Et filios qui nascuntur nutriunt uxores in suis insulis. [17] Verum est quod puer masculus, quando est duodecim annorum, mititur ad patrem in insulam suam. [18] Et hii sunt mores et consuetudines istarum duarum insularum. [19] Verum est quod quando homines veniunt ad insulas mulierum, ipsi serunt blada, et tunc mulieres ipsa laborant et coligunt. [20] Colligunt etiam mulieres |94v| fructus qui de multis maneriebus ibi nascuntur. [21] Alia vero ibi dicenda non sunt; quare, procedentes ulterius, dicemus de insula Scutra.

123

[1] Quando disceditur ab istis duabus insulis supradictis et itur circa quingenta miliaria versus meridiem, tunc invenitur insula de Scutra. [2] Et isti de hac insula sunt christiani baptiçati et habent archiepiscopum. [3] Invenitur in hac insula ambrum canum in magna quantitate, quod reperitur in ventre balene piscis et in cavodoio. [4] Sunt itaque duo maiores pisces qui sunt in mari. [5] Et dicemus vobis modum per quem capitur in partibus illis balena. [6] Ipsi habent multum de pisce tunno, quem solum pro infrascripta causa capiunt. [7] Pinguissimus est tunnus; quem trucidant in frustra, et ponunt in magnis vasis sive mastelis, et imponunt salem et multam faciunt salamoram. [8] Hoc facto, erunt forte .XII. qui accipient unam naviculam et imponentes istum piscem cum tota salamora, sive brodio sallito ipsius piscis, intrabunt in mare. [9] Et tunc habebunt certa residua de peciis laniatis vel aliis rebus spretis; que residua, ligata in uno fasse, madefacient in predicta salamora, que erit pinguissima, et postmodum proicient in aquam. [10] Et erunt cum uno fune ad naviculam ligata. [11] Tunc erigent velum et ibunt tota die vagando per altum mare huc et illuc. [12] Et quocumque transeunt, pinguedo que est in salamora relinquit sicut unum limitem super aquas, qui apparet ex |95r| ipsa pinguedine. [13] Et si contingat quod transeant per locum ubi balena sit, vel aliquo modo balena ipsa sentiat odorem pinguedinis tunni, quod superveniat ad locum unde navicula transiverit, ipsa, secundum odoratum quem de tunno percipit, sequitur tramitem illum per centum miliaria, si tantum distaret navicula ubi esset tunus. [14] Et hoc facit ex aviditate atingendi ad tunnum. [15] Et cum pervenerit ad naviculam, ita quod homines ipsam videant, proiciunt ei dua vel tria frustra de tunno. [16] Et statim cum comederit, facta est ebria, veluti homo ebriatur vino. [17] Tunc aliqui ex eis ascendunt super ipsam, et habent palum unum de fero barbatum in capite, ita quod, si infingitur, propter barbam eveli non potest; quem palum unus ponet super capud balene, et alius cum uno maleo de ligno percutiet super palum et statim afiget ipsum totum in capite balene. [18] Nam balena, propter ebrietatem, quasi non sentit homines qui super eam stant, ita quod possunt facere quidquid volunt. [19] A capite vero superiori ipsius pali est ligata una funis grossa et bene per trece‹n›tos passus longa. [20] Et in quolibet capite .L. passuum ipsius funis ligata est una boticula et unus asser. [21] Supra boticulam firmatus est unus penellus, et a parte inferiori unum contrapondus, ut boticula non circumvolvatur, scilicet quod penelus rectus existat. [22] Et ultimum capud funis ligatur ad quamdam barchetam quam secum habent. |95v| [23] Et in illa barcheta erunt aliqui ex ipsis, ita quod, cum balena, se senciens vulneratam, se vertit in fugam, et qui super eam erunt ad fingendum palum, remanentes super aquam, natant ad barcam et intrant in eam. [24] Tunc proicitur in aquam una ex boticulis cum penello; et sic habet passus .l. de fune. [25] Et dum ipsa balena submergitur et fugit, trahit barcam post se ad quam ligata est funis. [26] Et si videatur nimium superare in subtraendo, tunc prohicitur alia boticula cum alio penelo, quia non potest boticulas ipsas trahere sub aqua. [27] Et sic, tantum fatigatur ipsas trahendo post se, quod finaliter debilitatur propter vulnus et moritur. [28] Et navicula insequendo vadit ipsam ad aspectum penellorum, et cum mortua est, trahunt iuxta naviculam. [29] Et postmodum ipsam conducunt ad eorum insulam, vel ad aliquam sibi vicinam, ubi eam vendunt. [30] Et bene trahunt de una valorem mile librarum. [31] Et per hunc modum ipsas capiunt. [32] Habent insuper in dicta insula panos bonbicinos in magna quantitate et alia mercimonia multa, et precipue pises salitos. [33] Et vivunt de riso, lacte et carnibus, quia alias segetes non habent. [34] Vadunt omnes nudi ad modum et similitudinem illorum de Indya qui adorant ydolla. [35] Et ad hanc insulam veniunt multe naves cum multis mercimoniis et mercationibus que venduntur ad hanc insulam, et portant etiam secum de his rebus que sint in insula, de quibus secuntur magnum |96r| profectum et lucrum. [36] Iste quidem archiepiscopus nichil ad faciendum habet cum sumo pontifice, sed est subditus cuidam Çatholic, qui moratur in Baldac. [37] Et iste Çatholic de Baldac mitit hunc archiepiscopum ad hanc insulam, aut ipsi de insula ipsum eligunt et Çatholic ipsum confirmat. [38] Mitit etiam iste Çatholic clericos et prelatos per multas partes mundi, quemadmodum papa romanus; et omnes obediunt illi magno prelato de Baldac, quem locum pape tenent. [39] Ad hanc insulam veniunt multi pyrate cum eorum navibus, et cum fecerint cursum, statuunt campum et vendunt omnia que depredati fuerunt. [40] Et optime vendunt ea, quia christiani qui ibi sunt sciunt quod omnia fuerunt ablata adorantibus ydola et saracenis, et non christianis, et ob hanc causam emunt omnia. [41] Item archiepiscopus istius insule de Scutra, si moritur, oportet ut alius veniat de Baldac, aliter nunquam archiepiscopum haberent; vel, si ipsimet ipsum iligant, quod confirmetur in Baldac. [42] Christiani istius insule sunt sapientiores venefici qui reperiantur in mundo. [43] Verum est quod archiepiscopus non consentit quod artem illam exerceant et prohibet quantum potest. [44] Sed tamen artem illam exerce‹n›t, et oculte et palam, cum necessarium eis sit; et sic archiepiscopus pertransit, quia non potest scire quis fecerit. [45] Et bene ipsos excommunicat, tamen nichil valet. [46] Et dicemus de veneficiis que isti operantur. [47] Noveritis itaque quod isti incantatores faciunt multas res diversas et magnam partem |96v| eorum que volunt. [48] Et si una navis pyratarum istis de hac insula aliquod dapnum inferret, non posset ab hac insula discedere donec satisfacerit de omnibus dapnis ab ea illatis. [49] Nam si irent cum velis et haberent bonum ventum et prosperum, faciunt rugare ventum con‹tra›rium qui eos reducit ad insulam. [50] Et faciunt flare illum ventum quem volunt, et faciunt mare tranquilum cum volunt, et quando volunt, inducunt tempestates et ventos in mari. [51] Et sciunt operari multa mirabilia et veneficia que non esse‹n›t dicenda in libro, quia sunt veneficia ex quibus res accidunt quas, quando aliquis audire‹t› inferi, multum miraretur. [52] Ideo ipsa dimitemus et nichil amplius dicemus. [53] Alia ibi dicenda non sunt et ideo, ult‹er›ius procedentes, dicemus de insula Mogdaxo.

124

[1] Mogdaxo est quedam insula versus meridiem et distat a Scutra ci‹r›ca mile miliaria. [2] Ipsius gentes Macometi legem observant. [3] Habent quatuor “sech”, quod est dicere quatuor “senes homines”, qui habent dominium tocius insule et ipsam regunt. [4] Ista insula est de maioribus et nobilioribus que sint in mundo, quia dicitur quod ista insula in circuitu suo girat circa tria milia miliarium. [5] Vivunt quidem de mercimoniis et artibus. [6] In ista insula nascuntur plures elephantes quam in aliqua alia provincia; et in universo orbe non venduntur tot dentes elephantum quot venduntur in hac insula et |97r| in insula Zaghybar. [7] In ista quoque insula comedunt pro maiori parte carnes gamelorum, et tamen de multis aliis maneriebus carnium comedunt. [8] Et occiduntur gameli singulis diebus in tanta quantitate quod nemo poset credere nisi videret. [9] Et dicunt quod carnes gameli sunt magis sane et meliores aliquibus aliis carnibus in illa regione; et ideo utuntur ipsis toto anno. [10] Et sunt etiam in hac insula arbores de sandalo rubeo tam magne sicut sunt arbores de nostra contrata. [11] Iste arbores multum valerent in alia contrata, et ibi sunt luci de ipsis, sicut in nostra patria sunt de aliis arboribus. [12] Habent etiam multum ambrum, quia in illo mari sunt multa cete, sive balene, et capita olei; quos pisces ipsi capiunt et in ipsis ambrum inveniunt in multa quantitate. [13] Nam balene ambrum generant et producunt. [14] Habent leopardos multos et lonças, et leones etiam ultra modum. [15] Alias bestias, videlicet cervos, capriolos, et daynos et alias similes multas habent. [16] Venationes et aucupationes diversarum bestiarum et avium habent multas. [17] Item habent struços magnos et multas alias aves, multum diversas a nostris, quod mirabile est. [18] Habent insuper multa mercimonia; et illuc ‹veniunt› multe naves cum multis mercimoniis – videlicet cum drappis aureis et de syrico, et cum syrico plurium manerierum et de multis aliis rebus de quibus non dicemus – et omnia ista vendunt et permutant cum mercatoribus insule. [19] Mercatores illuc veniunt cum suis navibus oneratis, et tamen omnia vendunt; |97v| et postmodum ipsas onerant de mercimoniis insule et discedunt. [20] Nam mercatores ibi faciunt magnum profectum et lucrum. [21] Et naves non possunt amplius navigare versus meridiem ad alias insulas, nisi solum ad hanc insulam et ad insulam Zanghybar, quia mare curit tam velociter versus meridiem quod vix posent redire. [22] Et ob hanc causam naves illuc non navigant. [23] Naves quidem que veniunt a Maabar ad hanc insulam veniunt in viginti diebus, et quando ad Maabar redeunt, durat iter mensibus tribus; et hoc accidit propter cursus, qui tendunt continue versus meridiem. [24] Et noveritis quod in illis aliis insulis que sunt in magna multitudine versus meridiem – ad quas naves propter cursus aquarum libenter non navigant –, secundum quod dicitur, sunt aves griffones. [25] Et apparunt ille aves certis temporibus anni. [26] Sed non sunt facti sicut illi de partibus nostris credunt et pingere faciunt, quia dicunt quod sunt semiaves et semileones. [27] Sed secundum quod illi qui hec viderunt refferunt, non est verum, sed dicunt quod facti sunt ad similitudinem aquilarum, sed ultra modum sunt magni. [28] Et dicemus secundum quod illi qui hec viderunt referunt. [29] Dicunt enim quod sunt tam potentes et magni quod capiunt elephantes, et portant in aerem bene alte et postmodum dimitunt ipsos cadere, ita quod se frangunt totos; et griffones rostrant, et comedunt et se saturant de ipsis. [30] Et dicunt etiam, qui ipsos viderunt, quod eorum alle coperiunt circa .XVI. |98r| passus, et quod penne eorum sunt longitudinis .VIII. passuum et grossitudinis secundum quod longitudini convenit. [31] Et id quod dominus Marcus Paulo vidit referretur in alio loco. [32] Nunc de avibus griffonibus diximus id quod illi qui viderunt referrunt. [33] Et Magnus Dominus misit suos nuncios illuc causa sciendi et investigandi de diversitatibus illius insule, et causa faciendi relaxari quemdam suum nuntium quem ceperant illi de hac insula. [34] Et isti nuncii et ille qui captus erat Magno Domino retulerunt multa magna et extranea mirabilia de insula illa. [35] Et illi nuncii apportaverunt Magno Domino dentes apri qui erant ultra modum magni; et Magnus Dominus ponderari fecit unum qui ponderavit quatuordecim libris. [36] Potestis ergo considerare quam ‹magnus› est aper qui tam magnos dentes habet! [37] Et dicunt quod ibi sunt apri magnitudinis buffalorum. [38] Ibi sunt multe giraffe et asini silvestres. [39] Et habent bestias et aves tam diversas a nostris quod est mirabile ad videndum. [40] Et ad grifones reverti volumus. [41] Illi de insula ipsos appelant “ruchi”, et non nominant ipsos aliter et nesciunt quid sit “griffo”. [42] Sed nos vere credimus quod, propter magnitudinem quam de avibus illis refferunt, ille aves sint griffones. [43] Nunc de hac insula diximus magnam partem et de eorum moribus. [44] Alia in ea non sunt dicenda; quare, ulterius procedentes, |98v| tractabimus de insula Zanghibar.

125

Hic naratur de insula Çanghibar.

[1] Çanghibar est quedam insula valde nobilis et magna, que circuit bene per duo milia miliarium. [2] Ipsius gentes adorant ydola, et loquelam per se habent nullique redunt tributum. [3] Sunt gentes grandes et grosse, et sunt ita membrute et grosse quod videntur esse gigantes. [4] Et ultra modum sunt fortes: nam portant fasces per quatuor alios homines qui de insula non sint. [5] Et hoc non est mirabile, quia comedunt victualia per quinque alterius contrate. [6] Sunt gentes nigre et pergunt nude, excepto quod coperiunt eorum naturam. [7] Habent capillos tam crispos quod vix eos cum aqua facere possunt extendi. [8] Habent etiam tam magnum os, et nasum et oculos ita grossos quod horibile quid videtur, quoniam si viderentur in alia patria, homines crederent quod essent demones infernales. [9] Ibi nascuntur multi elephantes et fiunt magna mercimonia de dentibus eorum. [10] Habent etiam leones alterius maneriei quam alii aliunde. [11] Habent insuper leopardos multos et lonças, et omnes bestias diversas ab aliis aliarum regionum. [12] Habent arietes totos unius stature et coloris: nam sunt toti albi et capud nigri. [13] Et in tota ista insula non reperiuntur arietes qui non sint ita facti |99r| qualiter vobis retulimus. [14] Sunt etiam ibi giraffe, que sunt pulcerime ad videndum; que taliter facte sunt. [15] Nam corpus sunt curte et aliquantulum sunt basse a parte posteriori: nam crura posteriora parva sunt. [16] Collum vero sunt magne, ita quod earum capita sunt alta a terra circa tres passus. [17] Nullum offendunt, et sunt coloris rubei et albi ad rotunditates; et hoc est pulcerimum ad videndum. [18] Volumus aliquid de elephantibus enarare. [19] Quando enim elephans cum elephante femina vult cohire, tantum in terra fodit quod ipsam intus ponit cum utero a parte superiori, eversam ad modum mulieris, qui‹a› naturam multum versus ventrem habet. [20] Et elephans ipsam ascendit ad modum unius hominis. [21] Et mulieres istius insule sunt turpissime ad videndum, quoniam sunt grosse os, oculos et nasum; et sunt grosse mamas quadruplo plus aliis mulieribus. [22] Vivunt insuper de lacte, riso, dactalis et carnibus. [23] Non habent vinum de vitibus, sed conficiunt vinum de riso, çucharo et aliis speciebus, ita quod est valde bonum. [24] Ibi fiunt magna mercimonia. [25] Nam illuc multi mercatores veniunt cum multis navibus, in quibus ferrunt multa mercimonia que vendunt in hac insula; et magnam quantitatem dentium elephantum portant de insula: nam multi sunt ibi. [26] Habent etiam ambrum multum: nam ibi capiuntur cete. [27] Homines istius insule sunt fortes belatores et boni in prelio, quia sunt |99v| valentes et quasi mortem non timent. [28] Ipsi non habent equos, sed super camelos bellant et elephantes. [29] Nam super elephantes pergama construunt, et ipsos optime coperiunt, et postmodum super ascendunt .XVI. vel .XX. homines cum lanceis, ensibus et lapidibus. [30] Et sunt fortia illa bella que cum elephantibus fiunt. [31] Et non habent arma nisi clipeos de corio, enses et lanceas; et se invicem occidunt. [32] Quando volunt ducere elephantes ad belum, dant eis vinum ad bibendum; et hoc faciunt quia, quando elephantes de hoc vinum potaverint, effitiuntur magis superbi et feroces, et melius valent in prelio. [33] Nunc magnam partem omnium rerum de hac insula diximus, videlicet hominum, bestiarum et mercimoniorum. [34] Alia in ea dicenda non sunt; quare amodo narabimus de magna provincia Abasce. [35] Sed tamen aliquid continuo dicemus de Indya. [36] Noveritis itaque quod non tractavimus de insulis Indye nisi solummodo de nob‹i›lioribus provinciis, et regnis et insulis que in ea sunt, quoniam nemo est in mundo qui de omnibus insulis posset veritatem referre. [37] Sed diximus de omnibus melioribus et flore. [38] Nam pro maiori parte iste insule de Indya, de quibus mentionem non fecimus, subdite sunt istis de quibus fecimus mencionem. [39] Et noveritis quod in isto Mari Indye, a levante usque ponentem, sunt duodecim milia et septingente insule, quarum alique habitantur alique non, prout in compasu ostenditur et scriptura marinariorum |100r| conversantium in illo Mari de India. [40] Nunc dimitemus de Indya Maiori, que continet a Maabar usque ad Kesmacora; in qua sunt tresdecim regna valde magna, de quibus nominavimus decem. [41] Minor vero Indya continet a Çamba usque ad Muthphyli; in qua sunt .VIII. regna magna, exceptis semper illis de insula, que sunt in magna quantitate. [42] Amodo de Mediocri Indya dicemus que nominatur Abasce.

126

Hic incipit narari de Abas que est Mediocris Indya.

[1] Noveritis itaque quod Abasce est quedam valde magna provincia que Mediocris India appellatur. [2] Maior quidem rex istius provincie est christianus, et omnes alii reges provincie sunt subditi isti regi. [3] Qui sunt sex, de quibus tres christiani sunt, tres vero sarraceni. [4] Christiani itaque huius provincie habent in fatie tria signa, unum videlicet in fronte, alia duo ad genas; et signum quod est in fronte tendit quousque ad dimidium nasi. [5] Ista quidem signa facta sunt cum fero calido, et faciunt ipsa cum parvi sunt; et hoc habent ex consuetudine: nam ad nobilitatem sibi reputant et etiam quia multum ad sanitatem eis confert. [6] Sunt etiam ibi iudei qui habent duo signa, videlicet ad genas. [7] Et saraceni habent solummodo signum unum, videlicet in fronte usque ad dimidium nasi. [8] Magnus quidem rex permanet in medio provincie, saraceni vero permanent versus Aden. [9] Istos vero ad cristiani|100v|tatem converterunt apostoli, sed ignoramus qui fuerint. [10] In ista provincia de Abas sunt gentes valentes pro armis et multi equites, qui equos multos habent. [11] Et hoc est eis valde necessarium, quia habent gueram cum soldano Aden et cum illo Nubie, et cum multis aliis gentibus. [12] Et de hoc narabimus quamdam pulcram ystoriam. [13] Accidit enim quod iste rex qui dominatur toti provincie Abas, qui christianus est, dixit quod volebat ire in peregrinagium ad sepulcrum Yesu Christi in Ierusalem. [14] Cui nobiles et barones sui dixerunt quod nimis periculosum esset si illuc accederet, sed laudaverunt quod miteret unum episcopum vel alium prelatum. [15] Et rex in hoc concordavit. [16] Misit ergo pro quodam episcopo, qui erat homo sancte vite, et ei dixit quod volebat ipsum loco sui pergere Ierusalem causa visitandi sepulcrum Yesu Christi. [17] Qui dixit se vele tanquam domini sua adimplere precepta. [18] Cui rex precepit quod se preparare deberet et, quam cicius posset, iret. [19] Episcopus tunc se preparavit, et petita licencia, in modum peregrini iter arripiens valde honorabiliter, tantum profectus fuit per mare et terram quod pervenit ad Ierusalem; et ivit ad Sepulcrum coram quo, procidens cum multa reverentia et devotione oravit fecitque magnas oblationes ex parte illius regis qui miserat ipsum. [20] Et cum egisset omnia per que iverat, iter arripuit cum sua societate, et tantum |101r| perambulavit quod pervenit in Aden. [21] Et in isto regno multum odio habentur christiani, quia nullum videre volunt, sed ipsos odiunt tanquam inimicos eorum mortales. [22] Et cum soldanus Aden scivit quod iste episcopus erat christianus et nuncius magni regis Abas, statim ipsum capere fecit et quesivit ab ipso utrum christianus esset. [23] Cui respondit episcopus quod christianus erat. [24] Et soldanus dixit quod si ipse non velet se ad legem Machometi converti, ei faceret verecundiam et dapnum inferri. [25] Qui respondit quod potius mori volebat quam eius fidem presumeret denegare. [26] Cum vero soldanus eius responsum audivit, in magnum habuit despectum et precepit quod esset circumcisus. [27] Fuit captus episcopus a multis hominibus qui ipsum circumciserunt, ad modum sarracenorum. [28] Et cum hoc egissent, tunc soldanus dixit quod illam verecundiam ei fieri fecerat in dedecus et despectum regis sui domini. [29] Et post hec verba, ipsum dimisit discedere. [30] Et cum episcopus hoc dedecus recepisset, doluit ultra modum, sed tamen ortabatur in hoc, quia dicebat quod hoc pro lege christiana receperat et ob hoc Deus meritum bonum anime sue tribuet in alio seculo. [31] Et cum episcopus liberatus fuit, ita quod poterat equitare, cum tota societate sua iter arripuit, et ivit tantum per mare et terram quod pervenit in Abas ad regem dominum suum. [32] Et cum rex eum vidit, fecit ei festum |101v| et iubilum, et postmodum de Sepulcro nova quesivit. [33] Cui episcopus totam veritatem naravit per ordinem. [34] Et cum rex audivisset, pro sanctissima re retinuit et magnam fidem adhibuit. [35] Et cum totum esse Sepulcri ei retulisset, retulit qualiter soldanus ipsum fecerat circumcidi in sui dedecus et contemptum. [36] Et cum rex audivisset quod suus episcopus ita dedecoratus fuerat in sui contemptum, multum fuit adiratus et dixit, ita alte quod omnes circumstantes audire potuerunt, quod nunquam volebat portare coronam, neque manutenere terram si talem ultionem non sumeret quod totus mundus inde loquetur. [37] Rex quidem se preparavit cum magna gente equitum et peditum, et duxit secum multitudinem elephantum cum castris bene munitis: nam super singula castra erant bene .XII. vel .XIIII. homines. [38] Sed tamen, aliter quam in exercitum eundo, bene irent .XX. super quodlibet castrum, sed in exercitum vadunt solumodo .XII., ut valeant comodius se habere. [39] Et dum rex bene cum tota sua gente paratus fuiset, iter arripuit, et tantum profectus fuit quod pervenit in regnum Aden. [40] Et rex illius provincie Aden, cum magna multitudine sarracenorum equitum et peditum, venit ad fortes passus ut terram suam defenderet et ut sui inimici non valerent intrare. [41] Accidit ergo quod rex de Abas cum gente sua ad hos passus fortes pervenit, ubi inimicos suos invenit |102r| in multa quantitate. [42] Inceptum fuit itaque prelium pessimum et crudele, sed taliter accidit quod reges sarracenorum, qui tres erant, non valuerunt suferre contra magnas vires regis provincie Abas, quia habebat multas gentes et bonas: nam christiani valent multo melius sarracenis. [43] Et ob hanc causam, saraceni terga eorum converterunt in fugam et rex christianorum cum sua gente intraverunt in regnum Aden; et in illis passibus mortui fuerunt multi sarraceni. [44] Et cum rex de Abas cum sua gente intraverunt in regnum Aden, bene in tribus locis vel .IIII., sarraceni eis in fortibus passibus resisterunt. [45] Sed nil valuit eis quod ipsos passus valuissent tueri, sed occisi fuerunt in maxima quantitate. [46] Cum vero rex christianorum permansisset in terris inimicorum per multos dies, et ipsas multum devastasset et magnam multitudinem saracenorum morti tradidisset, dixit tunc quod bene ultum erat dedecus episcopi sui et quod poterat cum honore ad suam patriam remeare. [47] Et videbat etiam quod non valebat amplius suos inimicos dapnificare, quia transire debebat nimis fortes passus, et quod pauca gens ei dapnum posset infere in illis partibus, sive passibus malis. [48] Et ob istam causam ab illo regno discessit et pervenit Abas, in patriam suam. [49] Intellexistis ergo qualiter vindicta pro episcopo facta fuit super illos sarracenos canes. |102v| [50] Nam de ipsis tot mortui fuerunt quod vix posset dici numerus, et multe terre ob hoc fuerunt destructe. [51] Posquam vero de hoc diximus, dimitemus de ipso et de aliis rebus narabimus et de eadem provincia Abas. [52] Noveritis ergo quod provincia ista ditissima est et in omnibus victualibus multum habundans. [53] Vivunt enim de riso, frumento, lacte, carnibus et suximani. [54] Habent elephantes, sed ibi pauci nascuntur et illuc de multis partibus Indie adducuntur. [55] Giraffe vero nascuntur ibi et de ipsis habent in magna quantitate. [56] Leones, leopardos, lonças et alias bestias multas habent diversas a bestiis nostre contrate. [57] Asini silvestres ibi multi nascuntur. [58] Aves habent de multis maneriebus diversis a nostris. [59] Habent struços magnos, qui non sunt quasi minores asinis. [60] Multe alie diversitates ibi sunt etiam quas non dicemus, quoniam nimis esset longa materia. [61] Sed magnam habundanciam venationum et aucupationum habent, et papagalos multos et symios de pluribus maneriebus. [62] Et habent gatos mamones itta diversos quod quasi videntur habere vultus humanos. [63] In hac provincia Abas multe sunt civitates et castra; et multi mercatores ibi sunt, qui de mercimoniis vivunt. [64] Ibi fiunt multi pulcri drapi de bombice et de bucherano. [65] Alia etiam multa sunt ibi, sed dicenda non sunt in libro. [66] Et ideo, ulterius |103r| procedentes, narabimus de nobili et magna provincia Aden.

127

Hic incipit tractare de continentiis et esse magne provincie Aden.

[1] Postquam diximus de esse provincie Abbas, admodo tractabimus de provincia Aden. [2] Noveritis itaque quod in hac provincia Aden est quidam dominus, qui nominatur soldanus de Aden. [3] Et omnes de ista provincia sunt saraceni qui Macometi legem observant et multum odiunt christianos. [4] In ea sunt multe civitates et castra. [5] In ista provincia Aden est portus ad quem omnes naves mercatorum Indye cum mercimoniis suis applicant. [6] Et in isto portu mercatores ponunt mercimonia sua in aliis parvis navibus, que per quoddam flumen ducuntur circa .VII. dietas. [7] Et in capite .VII. dietarum, mercatores mercimonia sua extrahunt de navibus et de ipsis onerant camelos, et portant ipsa per terram circa .XXX. dietas. [8] Et in capite .XXX. dietarum, invenitur flumen Alexandrie, quod vocatur Nil, per quod flumen feruntur leviter usque in Alexandriam. [9] Et per hunc modum et viam, saraceni de Alexandria habent piper, et alias species et cara mercimonia; et per aliam viam que sit ita bona et curta non posunt in Alexandriam pergere. [10] Et ab isto portu Aden vadunt mercatores cum navibus et mercimoniis per insulas Indye. [11] Portant et mercatores ab isto portu in Indyam multos bonos equos et sonipedes arabes, |103v| de quibus mercatores multum consecuntur lucrum et profectum, quia mercatores multo vendunt ipsos. [12] Et soldanus Aden habet magnam rectitudinem a mercatoribus qui in suam terram cum navibus veniunt. [13] Et propter magnam rectitudinem quam percipit a mercatoribus venientibus ad terram suam, ditissimus est thesauro. [14] Et iste soldanus unum fecit quod redundavit ad dapnum maximum christianis. [15] Nam, cum soldanus Babilonis ivit supra terram Accon, et ipsam cepit et magnum dampnum intulit christianis, iste soldanus Aden impendit et misit de suis gentibus in adiutorium soldani Babilonis, ut dicebatur, circa triginta milia equitum et bene quadraginta milia gamelorum. [16] Et hoc magis propter hodium quod habet christianis, quam propter amorem soldani. [17] Ittem volumus vos scire quod naves Aden, Cormos, Chisci et aliarum partium, que navigant per Mare Indum, propter fragilitatem earum, sepius naufragantur. [18] Et si mare illud foret tam turbidum et austerum, et turbaretur tam sepe quemadmodum mare de partibus nostris turbatur, nula navis iter suum perficeret, quin naufragium pateretur. [19] Sed quid faciunt mercatores et qui cum navibus illis navigant? ipsi quidem secum portant multa utra de coriis; et cum sentiunt |104r| tempus et mare turbari, replent ista utra de perulis et lapidibus preciosis – si quos habent –, panis suis sive vestibus et sibi certis victualibus oportunis; et postmodum omnia simul ligant, ad modum unius ratis sive çate, ita quod, si contingat navem ex turbine maris submergi, ipsi omnes remanent super utra. [20] Et tunc, secundum ductum procellarum, de die in diem impelluntur ad terram, quantocumque fuerint in mari, si fuerint per miliaria ducenta longa a terra. [21] Et dum in mari super huiusmodi utra sunt, quandocumque comedere vel bibere volunt, cibum et potum de ipsis utris accipiunt, ipsa facientes cum flatu postmodum tumefieri. [22] Et per hunc modum evadunt, sed naves cum aliis mercimoniis grosis perduntur. [23] Nunc vero, tractato de hiis, ulterius procedemus ad narandum de quadam magna civitate que est in provincia Aden, et habet regem unum parvum et est versus magistrum; que nominatur Scier.

128

De civitate Scyer.

[1] Scyer est quedam magna civitas versus magistrum, et distat a portu Aden per miliaria quatuor centum. [2] Ista quidem civitas habet quemdam comitem, qui suam terram manutenet in iusticia et habet multas alias civitates et castra sub dominio suo. [3] Sed tamen iste comes subditus est soldano Aden. [4] Ipsius gentes Macometi legem observant. [5] Ista quidem civitas |104v| habet bonum portum: nam illuc multi mercatores et naves de India cum multis mercimoniis veniunt. [6] Et ab ista civitate vadunt mercatores cum multis navibus et mercimoniis in Indyam. [7] Portant etiam mercatores ab ista civitate multos pulcros sonipedes de duabus sellis in Indyam, qui sunt magni valoris; et mercatores de ipsis multum consecuntur lucrum et profectum. [8] In ista provincia nascitur magna quantitas thuris boni quod est album. [9] Dactali ibi nascuntur in magna quantitate. [10] Non habent segetes, nisi risum, et de illo parum. [11] Sed illuc mercatores apportant segetes, de quibus faciunt magnum profectum et lucrum. [12] Pisces vero habundanter habent, et proprie tunnos; et est tanta copia ibi de ipsis quod pro uno veneto groso haberentur duo tunni. [13] Vivunt de riso, carnibus et piscibus. [14] Vinum vero de racenis non habent, sed ipsum conficiunt de riso, çucharo et dactalis. [15] Arietes quidem sine auribus habent, neque aliquod foramen aurium habent, sed ubi aures esse debent est unum parvum cornu; et parve bestie sunt et pulcre. [16] Item narabimus vobis unum quod mirabile apparebit, videlicet quod eorum bestie – scilicet boves, arietes, gameli et runcini – comedunt pisces; et isti sunt eorum cibi, quia in eorum patria non est erba, sed est magis |105r| arridus locus qui reperiatur in mundo. [17] Et pisces quos bestie comedunt sunt parvi, et capiuntur in mense marcii, aprilis et madii in tanta quantitate quod mirabile est. [18] Quos desiccant et in domibus reponunt. [19] Postmodum per totum annum dant ad comedendum bestiis suis. [20] Bestie etiam comedunt ipsos vivos, sicut de aqua trahuntur. [21] Habent insuper magnos pisces et bonos in magna quantitate et pro bono foro. [22] Faciunt preterea biscoctum de piscibus: nam ipsos minutim trucidant, ita quod frustrum potest esse per una‹m› libram, et faciunt desiccari ad solem; postmodum recondunt in domibus et per totum anum tanquam biscoctum comedunt. [23] Thus vero, de quo diximus, quod est ibi in tam magno foro, dominus emit pro decem bisantiis cantarre, et postmodum vendit aliis gentibus et mercatoribus qui illuc veniunt pro quadraginta bisantiis cantarre. [24] Et hoc facit et recoligit iste dominus Scier pro soldano provincie Aden. [25] Nam soldanus Aden per totum districtum suum facit thus emi precio .X. librarum pro se, et postmodum vendi pro .XL., ut est dictum. [26] Unde sequitur maximum profectum et lucrum. [27] Alia non sunt in civitate ista dicenda. [28] Et ideo, ulterius procedentes, de quadam alia civitate narabimus nomine Duffar.

129

De civitate Duffar.

[1] Duffar est quedam civitas nobilis et magna, |105v| que distat a civitate Scier circa ducenta miliaria versus magistrum. [2] Ipsius gentes Machometi legem observant. [3] Et pro domino quemdam habent comitem et sunt sub dominio soldani Aden. [4] Ista civitas sita est in provincia Aden. [5] Et est sita supra mare et habet bonum portum, quo multe naves cum multis mercatoribus veniunt cum magna quantitate mercimoniorum. [6] Et illuc portant multos bonos equos arabes et de alia contrata, de quibus mercatores magnum consequuntur profectum et lucrum. [7] Ista civitas habet sub suo dominio multas civitates et castra. [8] Et nascitur ibi thus multum et bonum, et dicemus qualiter. [9] Sunt enim arbores ibi non nimis magne, sed sunt tamquam çapini. [10] Faciunt eis taccas cum cultellis in pluribus locis et partibus, et per illas taccas thus exit. [11] Et etiam exit per eamdem arborem etiam sine tacchis, et hoc propter intensum calorem contingit qui ibi est. [12] In istam quidem civitatem multi equi veniunt quos postmodum mercatores cum suis navibus portant in Indyam, et de ipsis faciunt magnum profectum et lucrum. [13] Alia ibi non sunt dicenda. [14] Quare, ulterius procedentes, tractabimus de gulfo Calatu.

130

De civitate Calatu.

[1] Calatu est quedam magna civitas, que est in gulfo qui etiam appelatur Calatu, et distat a Duffar circa sexcenta miliaria versus magistrum. [2] Ipsa |106r| est nobilis civitas sita supra mare. [3] Ipsius gentes Machometi legem observant. [4] Et sunt Curmosi. [5] Et quociescumque “melic” de Curmos guerram habet cum potentiori, se ad istam civitatem recurit, quia multum est fortis et in forti loco sita, ita quod non timet de aliquo. [6] Nulas quidem segetes habe‹n›t, sed ab alio loco ipsas percipiunt: nam illuc mercatores cum navibus ferrunt. [7] Ista civitas bonum portum habet. [8] Et multi mercatores cum multis navibus accedunt illuc de Indya, et in ista civitate optime vendunt, quoniam ab ista civitate feruntur mercimonia et aromata infra terram ad multas civitates et castra. [9] Feruntur etiam ab ista civitate multi boni sonipedes in Indyam, ex quibus mercatores magnum lucrum et profectum percipiunt. [10] Quoniam ab ista contrata, et ab aliis quas supra diximus, ferruntur equi in tanta quantitate in Indyam quod vix credi posset. [11] Ista quidem civitas sita est in introitu et in ore gulfi de Calatu, ita quod aliqua navis non valet intrare neque exire sine velle ipsius. [12] Et multociens “melic” istius civitatis habet magna pacta cum rege de Chermam, cui subditus est. [13] Quia, quando ille rex sive soldanus de Chermam imponit aliquod datium ipsi “melic” de Curmos vel alicui alteri fratrum, et isti nollent dare, soldanus |106v| vero transmitit suum exercitum ad ipsos viribus compellendum. [14] Ipsi discedunt a Cormos et intrantes naves ad istam civitatem Calatu veniunt; et ibi permanendo, non dimitunt aliquam navem transire; de quo soldanus de Chermam predictus percipit magnum dapnum. [15] Et ideo de necessitate oportet ut faciat pacem cum ipso “melic” de Curmos, et ei non infert tante peccunie quantitatem quantam petiverat. [16] Iste “melicCurmos habet quoddam castrum quod est fortius civitate et melius distringit gulfum et mare. [17] Gentes istius contrate vivunt de dactalis et piscibus salitis: nam in magna quantitate habent. [18] Verum est quod ibi sunt quam plures nobiles homines et divites qui utuntur melioribus cibis. [19] Nunc de ista civitate Calatu diximus, et de gulfo et de eorum esse. [20] Discedemus ergo ab ipsa et dicemus de Cormos. [21] Nam quando disceditur a civitate Calatu et itur circa trecenta miliaria inter magistrum et ttramontanam, invenitur ergo civitas Cormos. [22] Et discedendo a Calatu et eundo inter ponentem et magistrum circa quingenta miliaria, invenitur Chis. [23] Dimitemus ergo de Chis et dicemus de Chormos.

131

De civitate Cormos.

[1] Curmos est quedam magna civitas et nobilis, sita supra mare, et habet “melic”, |107r| quod est nomen dignitatis, sicut diceretur marchyo vel dux. [2] Et quam plures civitates et castra sub dominio suo habet. [3] In ea sunt saraceni, legem Machometi observantes. [4] Ibi intensus calor est; et propter intensum calorem ordinaverunt domus eorum ad recolligendum ventum, quia, ab illa parte unde ventus flat, apponunt venterias, et intrare faciunt ventum in domos eorum. [5] Et hoc fatiunt quia non valerent intensum calorem suffere qui ibi est. [6] De ipsa amplius non dicemus, quoniam supra in libro naravimus de ista, de Chis et de Chermam. [7] Sed quia per aliam viam tunc ivimus, huc etiam nos oportet reverti. [8] Sed ut diximus, quia totum esse naravimus istius patrie, discedemus ab ipso et de Magna Turchya tractabimus, prout aperte poteritis reaudire.

132

Hic naratur de Magna Turchya.

[1] In Magna Turchia est quidam rex nomine Caydu, qui nepos est Magni Can: nam filius filii Çagathay, fratris germani Magni Can, extitit. [2] Ipse habet multas civitates et castra, et potens dominus est. [3] Ipse est tartarus, et gentes sue tartare sunt; et sunt homines valentes pro armis. [4] Et hoc non est mirum: nam sunt in guerris continue conversati. [5] Iste Caydu nunquam pacem habuit cum Magno Can, sed gueram continuo. [6] Et ista Turchya est versus magistrum quando disceditur a Cormos. [7] Magna Turchya est ultra |107v| flumen Gion et durat a tramontana usque ad terras Magni Can. [8] Iste Caydu iam multa fecit prelia cum gentibus Magni Domini. [9] Et discordiam quam secum habet vobis narabimus. [10] Caidu enim petebat ab ipso Magno Can partem eius quod acquisiverant, et proprie de provincia Cathay et de provincia Manci. [11] Et Magnus Can dicebat quod ei dare volebat quantum aliis filiis suis, et tamen ire deberet ad suam curiam et consilium quotiens pro ipso miteret; et volebat quod ei obediret, tanquam filii sui obediunt et barones. [12] Et per hunc modum Dominus Magnus dicebat quod dare volebat ei partem illius quod acquisiverant. [13] Et Caydu, qui de patruo suo Magno Domino non confidebat, dicebat quod ire nolebat, sed ei obedire volebat ubicumque permaneret; sed ad curiam suam ire nolebat, quia timebat ne faceret ipsum mori. [14] Hec enim erat discordia que regnabat inter Magnum Dominum et Caydu. [15] Et ob istam causam magna guera fuit exorta, et multa prelia inter ipsos fuerunt. [16] Et Magnus Dominus per totum annum retinebat exercitum circa terras Caydu, ad hoc ut Caydu cum gentibus suis non valerent inferre dapnum in terras suas et homines. [17] Sed Caydu, propter exercitus Magni Domini, non dimisit quod non intraret in terras ipsius, et pluries belavit cum exercitibus eius qui contra ipsum veniebant. [18] Et noveritis quod rex Csaydu habet bene centum |108r| milia equitum, qui sunt omnes probi et in prelio consueti. [19] Et habet penes se quam plures barones de imperiali progenie Cingis Can, quia iste fuit principium imperii, et primo habuit dominium et unam partem mundi suo dominio subiugavit. [20] Et ideo dicitur «de progenie Cingis Can». [21] Dimitemus ergo de hoc et de quibusdam preliis habitis inter Magnum Dominum et regem Caydu narabimus. [22] Et primo dicemus qualiter ad prelium pergunt. [23] Est eis preceptum quod quilibet ipsorum in prelium portet sexaginta sagittas, quarum triginta sunt minores, causa transfigendi, relique vero triginta sunt maiores, que ferrum habent largum. [24] Istas proiciunt cum sunt prope inimicos, et de ipsis se in vultu feriunt et in brachiis, et sibi invicem cordas arcuum incidunt et magnum dapnum sibi vicissim inferunt. [25] Et cum sagitas omnes proiecerint, apponunt manus ad enses et clavas, et sibi imprimunt magnos ictus. [26] Diximus qualiter pergunt ad belum; admodo ad nostram materiam revertemur. [27] Accidit enim quod iste rex Caydu cum suis consanguineis, quorum unus nominabatur Iosudar, congregaverunt magnam quantitatem gentis et iverunt supra duos barones Magni Domini, qui erant consanguinei Caydu regis, sed eorum terram manutenebant per Magnum Dominum; unus quorum vocabatur Cibay, alter vero Caban. [28] Et nepotes fuerunt Çagathay, qui fuit christianus |108v| baptiçatus et frater germanus Magni Domini Cublay. [29] Iste quidem Caydu ‹belavit› cum istis duobus consanguineis suis, qui etiam magnas gentes habebant, ita quod fuerunt ab utraque parte circa centum milia equitum; qui invicem acriter belaverunt, et ab utraque parte multi fuerunt occisi. [30] Sed finaliter rex Caydu belum obtinuit et magnum dapnum illis gentibus intulit. [31] Sed predicti duo fratres germani evaserunt absque ullo impedimento personarum, qui erant consanguinei Caydu regis, quoniam valde bonos equos habebant. [32] Taliter quidem Caydu rex belum obtinuit; de quo multum se extolit. [33] Et cum obtinuisset istud prelium, ad suam patriam remeavit et permansit in pace bene per duos anos, in quibus non fecit prelium neque congregavit exercitum. [34] Et etiam Magnus Dominus in toto illo termino non fecit exercitum neque gueram. [35] Accidit enim quod in capite duorum annorum rex Caydu magnum exercitum congregavit, ita quod habuit magnam equitum quantitatem. [36] Sciebat enim quod Caracoran erat filius Magni Domini qui nominabatur Nomogan, et cum ipso erat Iorgius, filius filii Presbiteri Iohannis. [37] Et isti vero duo barones habebant etiam magnam gentem equitem. [38] Et cum rex Caydu gentem suam congregasset, cum to‹to› suo exercitu a regno suo discedens, iter arripuit, et tantum equitavit quod pervenit prope Caracoram, ubi predicti barones cum |109r| magno exercitu permanebant. [39] Et cum isti duo barones, videlicet filius Magni Domini et filius filii Presbiteri Iohannis, scivissent qualiter Caydu in eorum patriam venerat cum tanta gentis multitudine causa belandi cum ipsis, statim se cum suis gentibus paraverunt, que erant bene circa sexaginta milia equitum. [40] Et cum preparati fuerunt, arripuerunt iter et contra suos inimicos iverunt, et tantum equitaverunt quod pervenerunt prope locum ubi erat rex Caydu per decem miliaria. [41] Et ibi statuerunt campum. [42] Et rex Caydu in illa eadem planicie erat cum tota gente sua. [43] Utraque quidem pars se preparavit quam melius potuit causa preliandi. [44] In tercia vero die, scilicet postquam filius Magni Domini et filius filii Presbiteri Iohannis illuc venerant, in mane tempestive, utraque pars se munivit et preparavit quam melius potuit. [45] Aliqua prerogativa quasi ab ula parte gentis non erat, quoniam aliqua pars non fuit que non haberet circa sexaginta milia equitum, qui erant bene muniti sagitis, ensibus, clavis et clipeis. [46] Et utraque pars suas acies ordinavit, que erant sex, in singulis quarum erant boni et optimi conductores. [47] Et quando iste due partes preparate fuerunt, et nil prestolabantur aliud quam sonitum nacherarum. [48] Quia Tartari non audent bellum incipere |109v| donec naccarre pulsentur, sed statim cum sonant, bellum incipiunt. [49] Habent insuper Tartari talem consuetudinem, quia, cum ordinati sunt et expectant sonitum naccarrarum, canunt et pulsant instrumenta quatuor cordarum multum dulciter, et faciunt magnum solatium, expectando bellum continuo. [50] Et ob istam causam, ambe partes, que erant ordinate et prestolabantur prelium et sonitum naccarrarum, canebant tam bene et tam dulciter quod erat mirabile ad audiendum. [51] Cum vero per hunc modum aliquantulum permansissent et prestolarentur sonitum naccarrarum, interea naccarre ab utraque parte sonare ceperunt. [52] Et gentes nullam moram fecerunt, sed una gens in aliam ruit. [53] Et manus apposuerunt ad arcus et sagitare ceperunt. [54] Et aer spissus erat de sagitis ut pluvia. [55] Tunc videri possent multi homines et equi vulnerati ad mortem. [56] Tunc audiri posset clamor et tumultus tam magnus quod mirabile erat. [57] Et certe bene videbantur inimici mortales. [58] Et dum h‹ab›uerunt sagitamentum, non cessaverunt sagitare, illi qui de suis personis se poterant adiuvare. [59] Nam ibi erant mortui et vulnerati ad mortem in maxima quantitate, ita quod in mala hora inceptum fuit prelium ab utraque parte, tot ab utraque parte fuerunt occisi. [60] Et cum sagitaverint omnes sagitas, manus apposuerunt ad enses et clavas et unus |110r| in alium irruebant. [61] Et ceperunt sibi invicem imprimere magnos ictus cum ensibus et clavis. [62] Et inceperunt prelium pessimum et crudele. [63] Tunc videri possent ictus maximos elargiri et recipi. [64] Tunc videri possent pedes et manus incidi. [65] Tunc videri possent multi homines in terram cadere mortui. [66] Nam, postquam belum inceptum fuit cum ensibus, parva mora fuit quod tota terra coperta erat hominibus vulneratis et mortuis. [67] Et sine dubio rex Caydu de suo corpore maximas probitates exercuit, et si ipse solummodo non fuisset, sue gentes pluries de campo fugissent et debelati fuissent. [68] Sed ipse tam bene in omnibus se habebat et gentes suas taliter ortabatur, quod se viriliter manutenebant. [69] Ab alia vero parte, filius Magni Domini et filius filii Presbiteri Iohannis etiam se bene in omnibus habuerunt. [70] Istud quidem fuit magis crudele prelium quod unquam de tanta gente inter Tartaros extitisse. [71] Utraque gens etiam totis viribus conabatur una aliam debelare; et ideo utraque pars ultra posse conabatur. [72] Sed hoc nil valuit quod una pars posset aliam debelare. [73] Et belum duravit usque ad vesperas quod una pars alteram de campo expelere non valebat; sed ab utraque parte tot fuerunt occisi quod erat quedam pietas ad videndum, quoniam in mala hora fuit inceptum illud prelium pro utraque parte, |110v| quia multi homines fuerunt mortui, multe domine vidue et multi pueri orphani. [74] Et cum belum tantum durasset prout superius audivistis, oportuit ergo quod prelium remaneret. [75] Disceserunt et redierunt ad campos, tam fessi quod omnes maiorem oportunitatem habebant quiescendi quam belandi. [76] In nocte quieverunt libenter propter laborem quem in illo prelio illa die substulerant. [77] Et in mane, rex Caydu, qui iam audiverat quod Magnus Dominus mitebat unum magnum exercitum cum magna gente causa capiendi ipsum, dixit quod admodo mora posset sibi esse dampnosa. [78] Statim ergo cum apparuit aurora, cum suis gentibus se armavit; et ascenderunt equos et arripuerunt iter causa in eorum patriam remeandi. [79] Et cum filius Magni Domini et nepos Presbiteri Iohannis vidisent quod rex Caydu cum suis gentibus discedebant, non fuerunt ipsos persecuti, sed ipsos dimiserunt absolute discedere, quoniam nimis erant fatigati et fessi. [80] Et rex Caydu cum suis gentibus equitaverunt tantum per eorum dietas quod pervenerunt in regnum eorum, videlicet in Turchyam, ad Samarcan. [81] Ibi per ‹a›liquod tempus permansit quod gueram alicui non comovit.

133

[1] Magnus quidem Dominus ultra modum turbatus erat contra regem Caydu qui continuo dampnificabat eius gentes |111r| et terras. [2] Et dixit quod, nisi nepos suus existeret, non posset evadere quin ipsum tradi faceret male morti. [3] Sed caro nimis sibi condolebat, et propterea ipsum neque suam terram destruebat. [4] Per hunc vero modum rex Caydu evasit de manibus Magni Domini. [5] Nunc de hac materia dimitemus, et dicemus quoddam mirandum de filia regis Caydu, quemadmodum poteritis audire.

134

De filia regis Caydu: qualiter est fortis et valens.

[1] Rex quidem Caydu habebat quamdam filiam nomine Ayaruc in lingua Tartarorum, quod est dicere “Luna Lucens”. [2] Ista domicella tam fortis erat quod in toto regno non erat aliquis domicelus qui ipsam devincere posset; sed ipsa devincebat omnes. [3] Et pater suus volebat tradere ei virum, sed ipsa renuebat. [4] Dicebat enim quod nunquam virum acciperet donec virum aliquem nobilem inveniret qui ipsam de omnibus viribus devincat. [5] Rex quidem Caydu ei privilegia fecerat quod ad suum libitum virum acciperet. [6] Sed presciendum est quod talis mos apud Tartaros observatur, videlicet quod, si quis rex, princeps vel alius nobilis quicumque velit uxorem accipere, non quidem ad nobilem mulierem respicit vel sibi equalem, sed dummodo sit pulcra et formosa, quamquam non sit nobilis, ipsam accipit in uxorem. [7] Dicunt enim quod aliqua stirps sive progenies a muliere sibi nomen ‹non› assumit, |111v| sed a viro solum, ut dicatur ‹non› «filius fuit Berte vel Marie», sed «filius Petri vel Martini». [8] Et hec est causa quare in assumptione uxorum ad nobilitatem mulierum non spectant, sed ad delicationem solum et pulcritudinem earum. [9] Cum vero filia regis a suo patre licentiam habuisset, magnum gaudium habuit. [10] Fecit ergo notificari per plures provincias quod si aliquis nobilis domicellus vellet venire expertum se secum, si ipsam posset viribus obtinere, ipsum in virum acciperet. [11] Et cum hoc scitum fuisset per multas terras et regna, multi viri nobiles illuc accesserunt et experti fuerunt cum ipsa. [12] Et experiebantur quemadmodum vobis dicemus. [13] Quoniam rex cum multis gentibus, tam masculis quam feminis, erant in campanea cum tentoriis suis. [14] Nam Tartari semper in campaneis comora‹n›tur. [15] Postmodum filia veniebat ad regem, in una cocta corii cervi multum ornata. [16] Et tunc veniebat domicellus, similiter in cocta corii. [17] Conventio talis erat, videlicet quod, si domicellus ipsam posset devincere, ita quod faceret ipsam in terram cadere propter vires suas, ipsam in uxorem habebit; et si filia regis devinceret domicellum, debebat habere centum equos ab ipso vel plures, secundum quod iuvenis proferebat. [18] Et per hunc modum fuerat domicella lucrata pignora quam plura; ymo divulgabatur quod lucrata fuerat plura decem milibus equorum, nec invenerat aliquem qui eam devincere valuisset. |112r| [19] Et hoc non erat mirabile, quia de suis membris erat tam bene disposita et de suo corpore tam magna, quod videbatur quasi gigans. [20] Accidit enim quod filius cuiusdam divitis regis, qui multum erat pulcer et iuvenis, venit cum pulcra societate, et secum duxit mille equos valde pulcros causa experiendi domicelam. [21] Et cum filius istius regis illuc venisset, dixit quod se volebat cum domicella experiri; de quo rex Caydu valde fuit gavisus, quia libenter voluisset quod habuisset suam filiam in uxorem, quia sciebat quod filius regis erat. [22] Et rex Caydu dicere fecit filie sue clam quod se vincere dimiteret. [23] Sed filia dixit quod hoc non faceret aliqua causa mundi. [24] Quadam vero die, rex cum regina simul fuerunt, et multi homines et mulieres, in salla magni tentorii. [25] Et viderunt filiam regis Caydu et filium alterius regis, qui erant tam pulcri quod erat mirabile ad videndum. [26] Iste quidem domicellus erat tam ‹fortis› et potens quod nullum inveniebat qui contra ipsum posset viribus sustinere. [27] Et cum domicellus et domicella fuerunt in sala, ubi erat tanta gentium multitudo prout superius dictum est, conventio facta fuit quod si domicellus vinceretur, deberet amittere mille equos quos secum duxerat ob istam experientiam. [28] Post hec, domicellus et domicella invicem se ceperunt. [29] Et omnes qui hoc videbant dicebant |112v| quod volebant ut domicellus obtineret, ad hoc ut esset vir filie regis. [30] Et hoc idem rex et regina mirabiliter afectabant. [31] Et postquam duo predicti invicem capti fuerunt, unus atrahit hac, altera illac, sed taliter accidit quod filia regis ipsum devicit et eum ad terram deiecit. [32] Taliter vero filius regis fuit devictus et predictos mille equos amisit; de quo omnes astantes mesti fuerunt. [33] Rex Caydu duxit istam filiam suam que filium regis devicit in multa prelia; et in toto prelio nemo erat qui plus ipsa valeret. [34] Et quam pluries ista domicella ibat inter inimicos et capiebat unum militem suis viribus, quem ad suas gentes ferrebat. [35] Et hoc pluries accidit. [36] Nunc de ista filia regis Caydu diximus, et de ipsa amodo dimitentes, ulterius procedemus; et de quodam magno bello narabimus quod fuit inter regem Caydu et Argonem, filium Abaga Domini videlicet Levantis, secundum quod poteritis audire.

135

Hic naratur qualiter Abaga mitit Argonem in exercitum.

[1] Abaga, Dominus in Levante, dominabatur multis provinciis et terris. [2] Et sue terre erant in confinibus terrarum regis Caydu, et hoc erat versus Arborem Solam, que in «Libro regis Alesandri» nominatur Arbor Sicca. [3] Et Abaga, ad hoc ut rex Caydu et sue gentes aliquod dapnum in suos homines non inferrent vel terras, suum filium misit cum magna quantitate gentis equitum in contratam Arboris Sicce, usque ad flumen Gion. |113r| [4] Et ibi permansit cum suo exercitu, causa custodiendi suam terram ut gentes regis Caydu ei nullum dampnum inferrent. [5] Per hunc autem modum Argon cum suis gentibus in illa planicie Sicce Arboris permanebat et custodiebat multas civitates et castra circa ipsum existencia. [6] Accidit enim quod rex Caydu magnam quantitatem gentium congregavit, de quibus capitaneum statuit quemdam suum fratrem nomine Barac. [7] Vir multum probus et sapiens erat, cui Caydu dixit quod volebat ipsum ire belatum cum Argone. [8] Cui Barac dixit quod fatiet sua mandata et toto suo posse dapnum Argoni et suis gentibus inferret. [9] Et post hec verba, cum suis gentibus, que erant magna quantitas, arripuerunt iter, et tantum equitaverunt quod pervenerunt ad flumen Gyon; et erant prope Argonem per decem miliaria. [10] Et cum Argon scivisset quod Barac cum tanta gente venerat, se cum suis gentibus optime preparavit. [11] Et non elapsi fuerunt tres dies quod ambe partes preparate fuerunt, videlicet Argon cum suis gentibus et Barac cum suis. [12] Et cum preparate fuerunt, naccare sonare ceperunt. [13] Ergo nullam moram fecerunt, sed una gens in aliam irruit. [14] Tunc videri possent sagite per aerem ut pluvia. [15] Et cum utraque pars proiecisset omnes sagitas et multi homines et equi ibi fuerunt occisi, apposuerunt manus ad enses et clavas et unus in alium iruit. |113v| [16] Et inceperunt prelium pessimum et crudele. [17] Incidebant sibi manus et brachya, et occidebant equos, et malimode se tractabant. [18] Ibi erat tam magnus tumultus et clamor quod mirabile erat; et parva mora fuit quod tota terra coperta erat hominibus mortuis et vulneratis ad mortem. [19] Finaliter autem Barac cum gente sua non potuerunt sufferre contra vires Argonis. [20] Discessit ergo cum sua gente et reversus fuit ultra flumen. [21] Et Argon cum sua gente ipsos aliquantulum persecuti fuerunt, et de ipsis in magna quantitate interfecerunt. [22] Taliter quidem fuit de hoc prelio qualiter audivistis. [23] Et postquam de Argone incepimus, vobis narabimus totum esse ipsius: qualiter captus fuit et dominium habuit ‹post› mortem Abaga genitoris sui.

136

[1] Postquam autem Argon bellum obtinuit contra Barac et gentem regis Caydu, parvum tempus preteriit quod ipse habuit nova qualiter Abaga pater suus decesserat; de quo doluit ultra modum. [2] Et se preparavit cum suo exercitu et iter arripuit causa remeandi ad curiam patris sui et capiendi dominium. [3] Sed tamen equitare debebat per quadraginta dietas ante quam illuc attingeret. [4] Accidit enim quod quidam frater Abaga nomine Acmat Soldanus, qui efectus erat sarracenus, statim cum audivit quod frater suus Abaga decesserat, dixit ergo quod poterat esse |114r| dominus, posquam Argon erat tam longe. [5] Preparavit ergo magnas gentes, et ivit ad curiam fratris sui Abaga et cepit dominium. [6] Et invenit ibi thesaurum tam magnum quod vix aliquis posset credere qui audiret numerum valoris; de quo largitus fuit baronibus et militibus tam large quod mirabile fuit. [7] Et cum barones et milites viderunt quod Acmat Soldanus tam large eis donaverat, dixerunt quod ipse erat bonus dominus; et omnes ipsum unanimiter dilligebant et dicebant quod nolebant alium dominum nisi ipsum. [8] Acmat Soldanus quidem faciebat valde bonum dominium et omnibus gentibus serviebat. [9] Sed tamen unam rusticitatem fecit: nam omnes uxores fratris accepit et pro se retinuit; et hoc unum fuit de quo a multis gentibus fuit reprehensus. [10] Sed parum stetit postquam habuit totum dominium quod nova audivit qualiter Argon veniebat cum magna gente. [11] Ipse nulam moram fecit, sed statim congregare fecit gentem suam et barones. [12] Et in una epdomada congregavit magnam gentem equitum, qui libenter contra Argonem ibant, et communiter dicebant quod nil tantum affectabant quantum Argonem occidere vel capere et ipsum in magno martirio ponere.

137

[1] Et cum Acmat Soldanus preparavisset circa sexaginta milia equitum, iter arripuit causa obviandi Argoni et gentibus suis; et equitavit |114v| bene per decem dietas. [2] Et in capite decem dietarum, nova habuit qualiter Argon veniebat et erat prope eum per dietas quinque, et habebat bene tot gentes quot ipse. [3] Acmat ergo statuere fecit campum suum in quadam magna et pulcra planicie; et ibi dixit se expectaturum Argonem donec veniet, quia ibi est valde bonum belare. [4] Et cum suum campum optime statuisset, fecit suum coloquium et gentes suas ordinare. [5] Et eas fuit taliter alocutus: «Domini, vos bene scitis qualiter esse debeo dominus totius regni condam fratris mei Abaga, quia filius fui eiusdem patris cum ipso, et quoniam semper fui ad conquirendum omnes terras et provincias quas tenemus. [6] Bene verum est quod Argon fuit filius quondam Abaga fratris mei, et forte aliquis dicere vellet quod ad ipsum spectaret dominium. [7] Salva tamen illorum gratia qui hoc dicere vellent, hoc non esset dignum vel iustum, quia, postquam pater retinuit dominium tanto tempore prout scitis, dignum est quod ipsum habere debeam post obitum ipsius. [8] Nam, in vita sua, rationabiliter dimidietatem habere debebam; sed, mea bonitate, ei totum dominium dimitebam. [9] Postquam vero taliter accidit qualiter vobis naravi, vos deprecor quatenus nostrum ius contra Argonem defendamus, ita quod regnum et dominium omnibus nobis remaneat. [10] Ego enim vollo solummodo honorem et famam, et vos habete profectum, dominium et thesaurum per omnes nostras provincias atque terras. [11] Nunc dicere plura nollo, |115r| quoniam scio vos sapientes et rationem diligitis, et ea agetis que in nostrum bonum et honorem revertentur». [12] Et taliter finem impossuit verbis suis. [13] Et tunc barones, et milites et alie gentes illic existentes, qui bene audiverant id quod Acmat dixerat, omnes comuniter responderunt quod ei non deerunt quousque vitam habebunt in corpore, et ipsum contra omnes homines de mundo iuvabunt, et proprie contra Argonem. [14] Et dixerunt quod timere non debeat: nam ipsum capient et in suas manus apponent. [15] Qualiter audivistis Acmat fuit alocutus gentes suas et scivit voluntates earum. [16] Et nil aliud dixerunt quousque Argon cum gente sua venerunt belatum cum eis. [17] Nunc autem de Acmat dimitemus et de gentibus suis, et ad Argon et suos homines revertemur.

138

[1] Postquam autem Argon pro certo scivit quod Acmath cum sua gente prestolabantur ipsum in campestri prelio cum tanta gentis multitudine, iratus fuit ultra modum. [2] Sed tamen dixit quod dare sibi melancoliam et ostendere quod timorem habeat de suis inimicis ei nimis posset obesse, et sue gentes minus valerent. [3] Et ideo dixit quod de necessitate oportebat ut ostenderet vigorem et audaciam. [4] Misit ergo pro omnibus suis baronibus et viris discretis. [5] Et cum magnam quantitatem de ipsis agregasset in suis pampilionibus – quia in quodam loco valde pulcro campum |115v| statuerant –, suas ergo gentes fuit taliter alocutus: «O fratres et sotii, pro certo scitis qualiter pater meus vos quondam dilexit, et in toto tempore vite sue, vos tamquam filios et fratres retinuit; et qualiter secum fuistis in quam pluribus bellis campestribus, et terram quam tenebat ipsum iuvastis suo dominio subiugare. [6] Et scitis quod filius sum illius qui vos tantum dilexit; et ego etiam tamquam me ipsum vos dilligo. [7] Postquam vero ita est veritas ut vobis retuli, iustum est quod vos me contra istum iuvetis qui contra et iusticiam et ius vadit, et qui nos vult deserere de terris nostris. [8] Scitis insuper quod de nostra lege non est, sed ipsam renuit, et saracenus effectus est et Machometi legem observans. [9] Videte igitur qualiter dignum esset quod saraceni super Tartaros deberent habere dominium! [10] Posquam autem omnes iste occasiones occurrunt, bene vobis cor et voluntas augeri debent in faciendo ea que decent ut hoc non accidat. [11] Unde vos omnes rogo quatenus sitis probi homines et valentes, et ultra posse nitamini tam audacter bellare quod ipsos in prelio devincamus, et dominium nobis, et non saracenis, remaneat. [12] Et quilibet ortari debet quod prelium devincemus, quoniam ius habemus et inimici nostri obliquum. [13] Nunc autem vobis plura non refferam, sed omnes rogo quod in bene agendo cor eorum apponant». [14] Et taliter sermonem suum finivit.

139

Qualiter barones responderunt Argoni.

|116r| [1] Et cum barones et milites illic existentes verba Argonis intellexerunt, omnes unanimiter dixerunt quod volebant potius mori quam non facere totum posse eorum in prelium obtinendo. [2] Interea dum omnes tacerent, quidam nobilis et magnus baro surexit, qui fuit taliter allocutus: «Domine Argon, nos manifeste cognoscimus totum illud quod dicitis esse verum; et ideo pro omnibus vestris hominibus respondebo, qui penes vos sunt propter istud prelium faciendum, quod non deherimus vobis donec habebimus vitam in corpore. [3] Et potius mori velemus quam non obtinere in prelio! [4] Et de hoc debemus esse securi, videlicet quod vincemus propter ius quod habemus, et ipsi habent obliquum. [5] Et ideo consulo et laudo quatenus procuremus ire quam citius valemus causa inveniendi inimicos nostros; et omnes sotios nostros deprecor quod in hoc prelio se debeant taliter experiri quod totus mundus inde loquatur». [6] Et taliter suum finivit sermonem. [7] Et post istum nullus fuit qui aliquid velet referre, sed omnes concordaverunt cum isto, et nil aliud affectabant quam prelium cum inimicis eorum. [8] Et cum apparuit aurora, Argon cum suis gentibus tempestive exurexerunt et aripuerunt iter, voluntarii multum in suos inimicos dampnum inferre; et equitaverunt tantum quod pervenerunt in planiciem in qua inimici eorum tentoria sua tetenderant. [9] Sta|116v|tuerunt ergo campum suum iuxta campum Acmat per decem miliaria. [10] Et cum firmassent campum, Argon elegit duos homines, de quibus multum confidebat, et ipsos ad patruum suum transmisit. [11] Et talia verba misit dicendo qualia poteritis audire.

140

Qualiter Argon misit suos nuncios ad Acmat.

[1] Quando vero isti duo viri discreti, qui maximi evo erant, habuerunt licentiam, nullam moram fecerunt, sed statim arripuerunt iter, et iverunt ad campum et descenderunt ad pampilionem Acmat, ubi ipsum cum multis baronibus invenerunt, quem curialiter salutaverunt. [2] Et Acmat eis dixit quod bene venerint et ipsos coram se fecit sedere. [3] Et cum aliquantulum permansissent, unus ex duobus nunciis surexit et taliter fuit locutus: «Domine Acmat, nepos vester Argon de eo quod fecistis multum miratur, videlicet quod ei dominium abstulistis et etiam contra eum in mortale prelium et campestre insurgitis. [4] Hoc equidem non est bonum neque vos tamquam bonum patruum habuistis. [5] Unde per nos vobis notifficat et vos humiliter rogat, tamquam suum genitorem et patruum – quem vos reputat –, quatenus ab hoc negotio desistere volitis et quod prelium aut aliud malum inter vos non existat. [6] Et ipse vult pro patre et domino vos tenere et tocius sue tere dominium habeatis. [7] Hoc est id quod nepos vester per nos vobis transmitit». [8] Et hic finem |117r| imposuit verbis suis.

141

Qualiter Acmat respondit nuntiis Argonis.

[1] Et cum Acmat Soldanus intellexisset id quod Argon suus nepos mitebat, tale nuntiis dedit responsum: «Domini nuntii, meus nepos nil dicit: nam terra mea est, et non sua, quia ego tamquam pater suus ipsam nostre dominio subiugavi. [2] Et ideo meo nepoti dicatis quod, si vult, ipsum statuam magnum dominum, ei multas terras impendam; et erit tamquam meus filius et erit maior aliquo baronum penes me. [3] Et si hoc non vult, fatiam toto posse tradere ipsum morti. [4] Hoc quipe nepoti meo facere volo, et alia pacta et conventiones in me nunquam poterit invenire». [5] Et sic suum finivit coloquium. [6] Et cum nuntii audivissent id quod Soldanus dixerat, iterum ei dixerunt: «Non inveniemus erga vos aliud quam dixistis?». [7] Qui respondit: «Non toto tempore vite mee». [8] Nunc‹ii› vero, qui hoc audiverant, nullam moram fecerunt, sed arripuerunt iter; et tantum equitaverunt quod pervenerunt ad campum eorum domini, et ei omnia retulerunt que in patruo eius invenerant. [9] Cum autem Argon audivisset ea que patruus suus dicendo mitebat, iratus est multum et dixit ita alte quod omnes circa ipsum morantes optime potuerunt audire: «Ego amplius vivere nolo, |117v| neque manutenere terram postquam a patruo meo tanta procedit iniusticia et nequitia, nisi de ipso talem sumam vindictam quod totus mundus loquetur de ipsa». [10] Post hec dixit baronibus suis et militibus: «Nunc nulla mora tenenda est, sed procedamus ulterius quam citius valemus causa tradendi ad mortem illos perfidos proditores. [11] Et volo quod mane tempestive agrediamur eos et faciamus posse nostrum ad ipsos destruendum». [12] Et tota illa nocte se preparaverunt de hiis que ad campestre prelium pertinebant. [13] Acmat etiam, qui per exproratores sciverat quod Argon debebat sumo mane venire ad prelium, se optime preparavit, et gentes suas in bene faciendo admonuit et quod sint valentes et probi.

142

Hic naratur prelium quod fuit inter Argonem et Acmat.

[1] Et in mane, cum apparuit aurora, Argon cum suis gentibus se armavit, et acies suas optime ordinavit et dulciter in bene faciendo admonuit. [2] Et cum omnes suas acies optime ordinasset, versus suos inimicos iter arripuit. [3] Acmat Soldanus etiam taliter fecerat et minime expectabat quod Argun usque ad suum campum veniret, sed iter aripuit cum omnibus suis gentibus; et parum ivit quod oviavit exercitui Argonis. [4] Et cum isti duo magni exercitus insimul se viderent, et multum affectarent esse ad prelium, nullam moram fecerunt, sed statim unus |118r| in alium irruit. [5] Tunc videri possent sagite spise per aerem ut pluvia. [6] Inceperunt itaque prelium crudele et pessimum. [7] Tunc videri possent milites in terram cadere. [8] Tunc audiri posset tumultus et plantus magnus illorum qui in terram ceciderant vulnerati ad mortem. [9] Cum autem omnes eorum sagitas proiecissent, apposueru‹n›t manus ad enses et clavas; et aspere unus in alium irruebat et sibi largiebantur invicem magnos ictus. [10] Tunc videri possent incidi manus et pedes. [11] Tumultus et clamor maximus erat, quoniam prelium pro utraque parte in mala hora fuit inceptum, tot valentes homines ibi fuerunt occisi. [12] In illa quidem die Argon se habuit valde bene et magnas probitates exercuit, et dabat exemplum suis gentibus bene faciendi. [13] Sed nil valuit, quoniam fortuna contra ipsum fuit, ita quod peius redundavit in ipsum. [14] Et quando sui homines amplius non valuerunt suffere, se verterunt in fugam. [15] Et Acmat et sue gentes ipsos persecuti fuerunt, et de ipsis interfecerunt multos; et in illa fuga Argon captus fuit. [16] Et cum Argonem cepissent, non amplius ipsos persecuti fuerunt, sed ad campum et tentoria eorum reddierunt, ultra modum gaudentes. [17] Acmat autem inferiare fecit Argonem nepotem suum, et ipsum faciebat optime custodire. [18] Acmat vero multum luxuriosus erat. [19] Ivit ad curiam causa sumendi solatium et gaudium de tot pulcris |118v| domicelabus quot habebat. [20] Dimisit ergo dominum totius exercitus que‹m›dam 'melic', in cuius custodia dimisit Argonem; et dixit ei quod deberet ipsum custodire bene sicut vitam caram ei reputabat, et quod in paucis dietis ad curiam venire deberet pro salute sue gentis. [21]Melic” vero dixit quod sua precepta bene fient. [22] Acmat ergo cum magna gente discessit et iter arripuit causa remeandi ad curiam. [23] Per hunc vero modum, Acmat de suo exercitu discessit et dimisit dominum illum “melic”. [24] Et Argon inferiatus remansit, tam mestus quod mori voluiset.

143

Qualiter tractatur de liberatione Argonis.

[1] Accidit enim quod quidam magnus baro tartarus, qui maximus evo erat, pietatem habuit de Argon et dixit magnum malum esset retinere dominum suum captum. [2] Et dixit baronibus ut ipsum liberarent et pro domino retinerent secundum quod rationabiliter debet esse. [3] Tunc omnes cum ipso concordaverunt, et omnes iverunt ad pampilionem ubi Argon captus erat. [4] Et Boga, qui erat maior et capud istius negotii, primo fuit locutus in hunc modum: «Domine Argon, nos manifeste cognoscimus quod male fecimus in eo quod vos captum habemus; unde dicimus quod ad bene faciendum redire volumus, et liberare vos volumus et sitis noster dominus sicut esse debetis». [5] Et verba sua finivit.

144

Qualiter Argon deliberatus est.

[1] Cum Argon intellexisset id quod Boga dixerat, |119r| vere credebat quod de ipso trufaretur, et cum magna ira et mesticia respondit taliter: «Domini, magnum pecatum facitis quia truffamini de me. [2] Et bene deberet sufficere quod michi fecistis tam magnam iniuriam, quia, quando me pro domino retinere deberetis, vos me captum retinetis in feriis. [3] Et bene agnoscitis quod male facitis et peccatum. [4] Et ideo vos rogo quatenus discedatis et non truffemini de me». [5] Cui Boga respondit: «Domine Argon, pro certo sciatis quod nos non truffamus, sed veritatem dicimus, et per fidem nostram vobis iuramus». [6] Ergo ‹o›mnes barones iuraverunt ipsum pro domino retinere; et Argon eis iuravit non redere malum premium de offensa et quod ipsos caros retinebat quemadmodum Abaga pater suus tenebat. [7] Tunc Argon deferiatus fuit et ipsum pro domino tenuerunt. [8] Et Argon dixit quod sagitarentur sagite in illum pa‹m›pilionem tot quod “melic” qui retinebat ipsum captum et qui erat dominus tocius exercitus sit mortuus. [9] Post hec verba, nulla mora fuit, sed statim multe sagite sagitate fuerunt in illum pampilionem et “melic” mortuus fuit. [10] Et cum totum istud factum fuit, Argon cepit dominium; et precepit omnia que voluit et ei tamquam domino obediebatur. [11] Et ille quem nominavimus “melic”, qui mortuus est, nominabatur Soldanus et erat maior dominus qui esset penes Acmat. |119v| [12] Per hunc vero modum Argon recuperavit dominium.

145

Hic naratur qualiter Argon habuit dominium.

[1] Et quando Argon vidit quod dominus erat, precep‹i›t quod iretur versus curiam. [2] Et nulam moram fecerunt, sed arripuerunt iter causa redeundi ad curiam. [3] Accidit quod Acmat magnum festum agebat in curia, et nuncius venit ad ipsum dicens: «Nova vobis refero, non qualia vellem, sed pessima. [4] Noveritis ergo quod barones liberaverunt Argonem et ipsum pro domino retinent, et occiderunt Soldanum, amicum vestrum karissimum, et huc venient quam cicius poterunt, causa capiendi vos et occidendi. [5] Et ideo fatiatis id quod creditis vobis fore pro meliori». [6] Et sic finem suis verbis imposuit. [7] Et Acmat, habita noticia de tali inconvenienti re, habuit tam magnum timorem quod nesciebat quid facere deberet. [8] Sed tamquam vir probus et audax, dixit quod aliquid de hoc non dicat. [9] Qui respondit quod mandatis suis obediet. [10] Et Acmat statim, cum omnibus illis de quibus magis confidebat, ascendit equum et iter arripuit causa eundi in Babilonem, ubi credebat vitam suam salvare. [11] Et nullus sciebat quo iret, exceptis illis solummodo qui secum pergebant. [12] Et cum equitasset circa septem dietas, pervenit ad quemdam pasum per quem ipsum ire oportebat; et per alium locum ire non poterat. [13] Et ille qui passum custodiebat agnovit quod iste erat Acmat, et vidit |120r| quod ipse fugiebat. [14] Dixit ergo quod ipsum capiet. [15] Et hoc leviter facere poterat, quia Acmat paucam gentem habebat. [16] Et sicut dixit iste qui passum custodiebat, ita factum est: nam ipsum cepit. [17] Et Acmat ei petebat mixericordiam quod ipsum ire dimiteret, et obtulit ei magnum thesaurum. [18] Iste vero, qui multum dilligebat Argonem, dixit quod hoc nichil valebat, et quod de ipso non acciperet totum thesaurum de mundu quod ipsum non poneret in manus Argonis, domini sui. [19] Iste vero qui passum custodiebat, cum Acmat cepisset, nullam moram fecit, sed statim cum bona societate iter arripuit causa eundi ad curiam; et secum duxit Acmat, semper custodiendo ipsum tam bene quod fugere non poterat. [20] Et tantum equitavit quod pervenit ad curiam, ubi invenit Argonem, qui illuc venerat tribus diebus elapsis et multum iratus erat quoniam credebat quod Acmat evasisset.

146

Qualiter Argon fecit interficere Acmat patruum suum.

[1] Et cum iste custos passus venisset coram ipso et secum duxisset Acmat, tam magnum gaudium habuit quod maius habere non potuisset. [2] Dixit ergo patruo suo quod male venerit, et quod faciet ei id quod iuris ordo exposset. [3] Et precepit quod ab eius presentia ‹removeretur›, et precepit, absque sumendo consilium aliquorum, quod morti traderetur. [4] Et ille |120v| cui fuit commissus Acmat accepit et ipsum ad talem locum adduxit quod nunquam de ipso aliquid visum fuit. [5] Et hoc non fuit mirum: nam fecit ipsum occidi et proicere in talem locum quod nunquam de ipso aliquid visum fuit. [6] Per hunc autem modum se habuit negotium inter Argonem et Acmat patruum suum.

147

Qualiter barones faciunt homagium Argoni.

[1] Et cum Argon totum istud egisset quod superius audivistis, et fuisset in magistro palatio et totum dominium habuisset, omnes barones, de omnibus partibus qui sub dominio patris sui fuerant, ei fecerunt omagium, sicut domino suo facere tenebantur; et obediverunt sicut facere debebant. [2] Et cum Argon bene totum dominium h‹ab›uisset, misit Casan filium suum bene cum sexaginta milibus militum ad Arborem Sicam, custodiendi et salvandi suam gentem. [3] In hunc autem modum Argon suum recuperavit dominium. [4] Acmat quidem retinuit dominium per duos annos, et Argon regnavit sex anis. [5] In capite vero sex anorum, Argon propter infirmitatem mortuus est; et aliqui dicunt quod propter potationem mortuus sit.

148

Qualiter Chyacato cepit dominium post mortem Argonis.

[1] Et cum Argon decessisset, quidam suus patruus nomine Chyacato cepit dominium. [2] Et hoc potuit leviter facere, quia Casan multum |121r| erat longe. [3] Verumtamen Casan scivit qualiter pater suus decesserat et qualiter Chyacato dominium ceperat. [4] Multum quidem doluit de morte patris, sed magis adhuc doluit quia patruus patris dominium ceperat. [5] Illinc quidem discedere non valebat propter timorem inimicorum suorum, sed tamen dixit se iturum cum erit locus et tempus taliter quod de ipso talem ultionem asumet qualem pater sumpserat de Acmat. [6] Chyacato retinuit dominium et omnes obedieba‹n›t ei, exceptis illis qui erant cum Casan. [7] Iste enim accepit uxorem Argonis et pro se retinuit; et sumebat cum dominabus libenter solatium. [8] Chyacato quidem dominium retinuit bene per duos annos. [9] Et in capite duorum annorum mortuus est, et fuit venenatus cum potu.

149

Qualiter Baydu cepit dominium post mortem Chyacatto.

[1] Cum Chyacato decessiset, Baydu, qui patruus suus erat et christianus, accepit dominium; et omnes ei obediebant, excepto Casan cum suo exercitu. [2] Et quando Casan scivit quod Chyacato decesserat et Baydu dominium ceperat, doluit multum de morte Chyacato, quia de ipso non poterat sumere ultionem. [3] Sed tamen dixit quod de Baydu talem sumet vindictam quod de ea mundus totus loquetur; et dixit quod amplius differe nolebat, sed ibit supra Baydu causa tradendi ipsum |121v| morti. [4] Ergo se cum omnibus suis gentibus preparavit et iter arripuit causa capiendi dominium. [5] Cum vero Baydu scivit quod Casan supra ipsum veniebat, magnam gentis multitudinem agregavit et ivit ei obviam bene per decem dietas. [6] Et ibi statuit suum campum et prestolabatur Casan cum gentibus suis causa preliandi cum ipso. [7] Et multum suas gentes in bene faciendo admonuit et rogavit. [8] Et post adventum Baydu non fuerunt preteriti duo dies quod Casan cum suis gentibus illuc venerunt. [9] Et in eadem die inceperunt prelium pessimum et crudele. [10] Sed nil valuit quod Baydu contra Casan resistere potuisset, quia, postquam belum fuit inceptum, multi ex hiis qui erant cum Baydu venerunt ad Casan et belaverunt cum Baydu. [11] Et ob istam causam Baydu debelatus fuit et mortuus. [12] Et Casan bellum obtinuit et fuit dominus omnium et magister. [13] Quia, postquam belum obtinuit et mortuus fuit Baydu, reversus fuit ad curiam et sumpsit dominium; et omnes barones ei fecerunt omagium et ei tamquam domino obediebant. [14] In hunc vero modum se habuit totum istud negotium, ab Abaga usque ad Casan, quemadmodum audivistis. [15] Et noveritis quod Ulau, qui conquisivit Baldach et fuit frater Cublay Magni Domini, |122r| fuit capud omnium istorum quos superius nominavimus: nam genuit Abaga; Abaga genuit Argonem; et Argon genuit Casan, qui nunc regnat. [16] Postquam diximus de istis Tartaris de Levante, dimitemus ergo de ipsis et tractabimus etiam de Magna Turchya, prout aperte poteritis audire. [17] Sed verum est quod nos diximus de Magna Turchya totum esse supra in libro, qualiter rex Caydu est dominus ipsius; et ideo nichil habemus ad dicendum de ipsa. [18] Et ideo, discedentes ab ipsa, dicemus de provinciis et gentibus que sunt in tramontana.

150

Hic naratur de rege Canci qui est in tramontana.

[1] In tramontana quidem est quidam rex nomine Conci, qui est tartarus – et omnes eius gentes tartare sunt – et manutenet rectam legem Tartarorum, que multum bestialis est. [2] Sed ipsam observat sicut Cinghys Can et alii veri Tartari, de quibus aliquid vobis narabimus. [3] Faciunt enim que‹m›dam eorum deum de feltro, qui Nacigay nuncupatur, et ei faciunt uxorem; et isti duo dei, videlicet Nacigay et eius uxor, dicuntur esse dei terenorum. [4] Et dicunt quod custodiunt eorum bestias, segetes et bona terena. [5] Ipsi adorant eos, et quando comedunt aliqua victualia, ungunt os sui dei. [6] Et ducunt vitam bestiarum. [7] Iste rex nulli subditus est. [8] Verum est quod ipse est de progenie |122v| Cinghys Can et est consanguineus proximus Magni Domini. [9] Iste rex non habet civitates vel castra, sed permanet semper in magnis planis, et vallibus et montibus. [10] Ipsius gentes vivunt de lacte et bestiis, et non habent segetem aliquam. [11] Ipse habet magnam gentem, sed non facit prelium vel gueram cum aliquo, sed suam gentem in magna pace retinet. [12] Et habet quantitatem maximam bestiarum, videlicet bovum, camelorum, equorum, et arietum et multarum bestiarum. [13] Habent etiam ursos valde magnos, qui sunt albi et sunt longi pluri viginti palmis. [14] Habent vulpes totas nigras et magnas, et asinos silvestres et cibellinos multos, de quibus fiunt care pelles quas superius diximus esse tam magni valoris. [15] Habent insuper multos varos et mures de Pharaone in magna moltitudine; et de ipsis vivunt tota estate, quia sunt valde magni. [16] De omnibus silvestribus habent habundantiam, quia permanent in locis deviis et silvestribus. [17] Habet etiam iste rex talem contratam per quam ire non valent equi, quia ibi sunt multi lacus et fontes; et est ibi tam magna glacies et cenum quod equi non posunt per ipsam pergere. [18] Et ista mala contrata durat per tresdecim dietas; et in singulis dyetis est quedam posta, ubi nuntii qui per contratam pergunt hospitantur. [19] Et in singulis postis sunt bene quadraginta canes valde magni, paulo minores asinis; |123r| et isti canes ferunt ambasiatam de una posta ad aliam. [20] Et dicemus qualiter. [21] Quoniam, per totam illam contratam equi non valent pergere propter glatiem atque lutum, quia iste tresdecim diete sunt inter duos montes, in magnis valibus; et ‹est› ibi glacies tam magna et cenum quemadmodum audivistis. [22] Et ob istam causam equi non valent pergere. [23] Et quia carpente cum rotis non valent duci, fieri fecerunt tregiam sine rotis; et taliter facte sunt quod ducuntur super glaties et lutum ita quod non nimis figuntur. [24] Et de istis tregiis multe sunt in patria nostra, quia sunt ille super quas fertur fenum et palea in hyeme, quando est tam magna pluvia et cenum. [25] Et super istas tregias apponitur quoddam corium ursi et postmodum super ascendit quidam nuntius. [26] Et istam tregiam ducunt sex canes, de illis magnis quos vobis diximus superius. [27] Et nullus ducit istos canes, sed vadunt recto itinere ad aliam postam et trahunt tregiam valde bene super glatiem et cenum. [28] Et vadunt de una posta ad aliam. [29] Verumtamen ille qui custodit postam ascendit similiter super quamdam tregiam et facit se ducere canibus. [30] Et iste ducit ipsos per meliorem viam et magis rectam. [31] Et cum pervenerint ad aliam postam, inveniuntur etiam ibi canes preparati et tregia qui ducunt ulterius; et qui porta|123v|verint redeunt ad eorum postam. [32] Et ita itur per omnes istas dietas, quia semper canes ducunt nuntios. [33] Homines quidem qui permanent in illis valibus et montibus illarum .XIII. dietarum sunt magni venatores: nam capiunt multas bestias magni valoris, de quibus habent magnum profectum et lucrum. [34] Quia capiunt çibellinos, erminos, varos, ercolinos et vulpes nigras et alias multas bestias, de quibus fiunt peles magni valoris. [35] Fatiunt sua ingenia propter que non possunt evadere. [36] Et propter intensum frigus quod ibi est, omnes domus eorum sub terra sunt; et sub terra continuo permanent. [37] Alia quidem ibi dicenda non sunt; et ideo, ulterius procedentes, narabimus de quodam loco ubi semper est obscuritas.

151

Hic naratur de provincia Obscuritatis.

[1] Est enim quedam provincia, valde ante istud regnum, que Obscuritas nuncupatur, ubi non apparet sol, luna neque stelle. [2] Et hoc accidit ex densa caligine que continue ibi regnat, nec unquam destruitur nec discedit. [3] Ipsius gentes nullum habent dominum, vivunt tamquam bestie et non sunt sub dominio domini alicuius. [4] Bene verum est quod Tartari intrant ad eos aliquibus vicibus in hunc modum. [5] Ipsi quidem Tartari intrant super equas puledros habentes; qui puledros dimitunt extra introitum, ad hoc ut eque, cum fecerint iter suum, redeant |124r| ad puledros. [6] Nam, ad sensum et odoratum puledrorum, melius hominibus in reditu noscunt vias. [7] Et in hunc modum intrant Tartari cum iumentis, puledros extra reli‹n›quendo; et depredantur omnia que inveniunt. [8] Et cum Tartari depredati fuerint, eque redeunt ad e‹a›rum puledros; et optime noscunt viam. [9] Iste quidem gentes habent magnam quantitatem pellium: nam habent çibellinos, quorum pelles sunt tam magni valoris ut superius audivistis. [10] Habent et erminos, erculinos, varos, et vulpes nigras et de multis aliis caris pelibus. [11] Et sunt omnes venatores qui congregant tot de istis pelibus quod mirabile est. [12] Et illi qui confinant in claritate cum eis, emunt ab ipsis. [13] Quia isti permanentes in obscuritate portant eis ad claritatem et eis vendunt; de quibus isti qui eas emunt secuntur magnum profectum et lucrum. [14] Et iste gentes sunt valde magne et bene facte de omnibus membris suis, sed pallide sunt, nullum habentes colorem. [15] Magna quidem Rusia habet suos confines cum ista provincia, sed ad presens, pretermitentes de ipsa, narabimus de dominis Tartarorum de Ponente.

152

Hic naratur de dominis de Ponente.

[1] Primus dominus Tartarorum de Ponente fuit Sain, qui fuit rex valde excelssus et potens. [2] Iste quidem rex Sayn suo dominio subiugavit Cumaniam, Alaniam, Lac, Mengiar, Çic, Gutiam, Gaçariam et partem Rusie. [3] Et priusquam ipsas suo dominio subiugasset, omnes subditi erant Cumanis, sed non bene simul erant unanimes et concordes; quare eorum terras amiserunt et expulsi fuerunt per universum mundum. [4] Et illi qui non |124v| fugerunt et ibi adhuc permanent sunt omnes in servitute istius regis Sayn. [5] Et post regem Sayn rex Patu regnavit; post Patu regnavit rex Bercha; post Bercha regnavit rex Monguthemur; post Monguthemur regnavit rex Totamongu; post Totamongu regnavit rex Toctay, qui nunc regnat. [6] Nunc de regibus Tartarorum de Ponente diximus. [7] Et post hoc, quoddam magnum et crudele belum narabimus quod fuit inter Ulau, Dominum de Levante, et Bercha, Dominum de Ponente. [8] Et causam etiam narabimus propter quam prelium fuit ortum.

153

Hic naratur qualiter guera exorta fuit inter Ulau et Bercha et prelia que inter ipsos fuerunt.

[1] Accidit itaque quod inter Ulau, Dominum Tartarorum ‹de› Levante, et Bercha, regem Tartarorum de Ponente, exorta fuit quedam discordia propter qua‹m›dam provinciam quam uterque volebat; et neuter alteri consentire volebat, quia uterque se credebat ius rectum et bonum habere, dixitque se ire ad ipsam provinciam capiendam. [2] Et cum unus alium defidass‹e›t, uterque fecit congregare suas gentes. [3] Et magna munimina fecerunt: nam uterque conabatur ultra posse ad negotium obtinendum. [4] Et cum se invicem defidassent antequam essent sex menses elapsi uterque ipsorum congregavit bene circa trecenta milia equitum, bene munitorum de omnibus rebus ad exercitum pertinentibus secundum eorum consuetudinem. [5] Et cum bene parati fuissent, Ulau, Dominus de Levante, iter arripuit cum suis gentibus; et tantum equitaverunt quod pervenerunt in quamdam magnam planiciem, que est inter Portas Ferri et Mare Saray. [6] In illa quidem planicie statuit |125r| campum suum bene et ordinate; et erant ibi divites pampiliones et trabuche. [7] Et dixit quod ibi expectabit ad videndum si Bercha illuc cum suis gentibus veniet. [8] Et iste locus ubi erant est in confinibus utriusque gentis. [9] Nunc, de Ulau dimitentes, dicemus de Berca et gentibus suis.

154

Qualiter Bercha cum suo exercitu ivit obviam Ulau.

[1] Quando autem rex Bercha omnia sua munimina congregavit et omnes gentes sue simul advenerant – et scivit qualiter Ulau cum exercitu suo discesserat –, dixit ergo quod admodo nimis posset manere. [2] Et nullam moram fecit, sed iter arripuit; et tantum equitavit quod pervenit ad planiciem ubi inimici sui campum statuerant. [3] Et statuit campum suum prope campum Ulau per miliaria decem; et habebat tam pulcrum campum quemadmodum Ulau: nam se quis vidisset pampiliones de drappis aureis et de sirico, bene potu‹i›sset dicere quod iam diu non vidisset tam pulcrum campum. [4] Et habebat etiam plures gentes quod Ulau: nam Berca habebat bene circa trecenta et quinquaginta milia hominum equitum. [5] Et cum requievissent per duos dies, tercia die Bercha fecit coloquium inter gentes suas et fuit taliter adlocutus: «Domini, vos scitis quod, postquam terram retinui, vos tamquam filios et fratres dilexi; et multi vestrum iam mecum fuerunt in multis preliis, et magnam partem terarum quas tenemus me conquirere adiuvastis; et totum |125v| id quod teneo est vestrum quemadmodum meum. [6] Postquam vero ita est, quilibet ultra posse conari deberet nostrum manutenere honorem; et hucusque bene manutenemus. [7] Scitis etiam qualiter iste vir magnus et potens Ulau vult contra nos bellare et habet iniusticiam. [8] Et postquam ita est quod ipse non habeat rationem et nos ipsam a nostro latere habeamus, quilibet ortari deberet quod prelium obtinebimus. [9] Et etiam ortari debetis in hoc, videlicet quod plures gentes ipso habemus. [10] Quia nos scimus firmiter quod ipse non habet ultra trecenta milia equitum, et nos habemus trecenta quinquaginta milia equitum, qui sunt tam probi et valentes ut sui, et etiam meliores. [11] Ergo domini, clare videre potestis quod propter omnia belum obtinebimus. [12] Et postquam de tam longinquis partibus venimus ad istud prelium faciendum, volo quod tercia die ab hodierna istud prelium faciamus et eamus tam hordinate et tam sapienter quod nostrum negotium de bono in melius prosperetur. [13] Et vos omnes deprecor quatenus sitis valentes et probi, et quod nos nunc taliter habeamus quod totus mundus de cetero nos timeat. [14] Nunc autem dicere plura nolo, nisi solum quod omnes rogo ut in nominata die sitis bene parati et in bene agendo cor vestrum ponatis». [15] Et taliter suum sermonem finivit. [16] Sed nunc, de Bercha et suis gentibus dimitentes, dicemus de Ulau et hominibus suis, qualiter se habuerunt quando sciverunt quod Bercha et homines sui prope exercitum venerant.

155

Qualiter Ulau gentibus suis loquitur.

|126r| [1] Postquam autem Ulau scivit quod Bercha cum tanta gentis multitudine venerat, congregavit magnam quantitatem virorum nobilium in suo coloquio, quos fuit taliter alocutus: «O fratres, filii et amici, vos scitis quod, totis temporibus vite mee, in omnibus meis opportunitatibus me iuvastis. [2] Et mecum simul vicimus multa prelia et nunquam fuistis in aliquo prelio mecum de quo victores non fuerimus. [3] Et nos hucusque venimus ad belandum cum isto viro magnifico Berca. [4] Et scio firmiter quod ipse habet tot gentes quot nos habemus, et plures, sed non tam valentes et probas. [5] Nam, si e‹ss›ent duplo plures quam sint, cum illis bonis gentibus quas habemus, ipsos debelabimus. [6] Et nos, per nostro‹s› exproratores, scimus quod tercia die ab hodierna ad prelium, de quo multum gaudeo, veniunt; quare omnes deprecor quatenus die predicta sitis bene parati et bene facere cogitetis sicut consueti estis. [7] Et unum solum ad memoriam reducere vobis vollo, videlicet quod melius est in campestri prelio mori manutenendo suum honorem et statum – si aliter non potest accidere –, quam debelatio super nos revertatur. [8] Et quilibet taliter se habeat quod honor noster conservetur, et inimici nostri sint debelati et mortui». [9] Et taliter Ulau suum coloquium difinivit. [10] In hunc vero modum alocuti fuerunt isti duo magnifici domini. [11] Et expectabant quod adveniret dies belli. [12] Et quelibet pars se preparavit quam melius de omnibus rebus valuit quas sciebant esse necessarie.

156

Hic naratur prelium quod fuit inter Ulau et Bercha.

|126v| [1] Et cum dies belli venisset, Ulau tempestive surexit et fecit armare omnes suas gentes; et omnes suas acies ordinavit quam melius scivit, bene et ordinate, tamquam vir prudens ut ipse erat. [2] Statuit triginta acies, in singulis quarum erant decem milia equitum, quia, sicut superius retulimus, habere poterat circa trecenta milia equitum. [3] Et in singulis bonum apposuit conductorem. [4] Et cum ordinasset esse suum bene et sapienter, precepit suis aciebus quod procederent ultra versus inimicos eorum; que precepta sua adimpleta fuerunt: nam statim arripuerunt iter et iverunt usque ad dimidium vie inter unum campum et reliquum. [5] Et ibi prestolabantur inimicos quod venirent ad prelium. [6] Et ab alia parte, rex Bercha eodem mane surexit cum omnibus suis gentibus; et se bene armaverunt et preparaverunt. [7] Et bene et ordinate suas acies ordinavit, que fuerunt triginta quinque: nam in singulis erant decem milia equitum et conductores boni. [8] Et cum Bercha totum istud egisset, precepit suis aciebus ut ultra procederent. [9] Et ipse precepta sua fecerunt: nam iverunt prope inimicos eorum per dimidium miliare. [10] Et ibi permanserunt aliquantulum et postmodum processerunt ulterius. [11] Et Ulau cum suis gentibus o‹b›viam eis iverunt. [12] Et cum prope per duas balistratas fuissent, ambe partes se ordinaverunt. [13] Planicies quidem erat pulcrior que sciretur, in qua magna quantitas militum bellare valebat. [14] Et hoc erat necesse, quia multe gentes erant ibi in campestri |127r| prelio ad belandum. [15] Nam Ulau et Bercha erant de potentioribus dominis qui reperirentur in mundo. [16] Et erant afines proximi et de imperiali progenie Cinghys Can.

157

Item prelium quod fuit inter Ulau et Berca.

[1] Et cum isti duo reges magni, cum omnibus gentibus suis, permansissent aliquantulum ita prope, et nil aliud prestolarentur quam prelium inchoare et multum affectarent audire sonitum naccararum, parva mora fuit quod naccarre sonare ceperunt. [2] Et statim cum audiverunt sonitum naccararum, nullam moram fecerunt, sed statim una pars in aliam irruit. [3] Et sagitare ceperunt. [4] Tunc videri possent sagite ab utraque parte spisse ut pluvia. [5] Tunc videri possent multi homines in terram cadere mortui. [6] Et non cessaverunt sagitare donec habuerunt sagitas, et ita tota terra erat coperta hominibus vulneratis et mortuis. [7] Et cum omnes eorum sagitas sagitavissent, apposuerunt manus ad enses et clavas; et unus in alium irruebat. [8] Et inceperunt prelium pessimum et crudele: nam ibi mortui fuerunt tot homines quod magnum tempus elapsum est quod tot homines in uno prelio non fuerunt mortui. [9] Rumor et tumultus erat immensus. [10] Et non poterat iri nisi super cadavera, quia terra tota coperta erat cadaveribus et sanguinolenta. [11] Rex vero Ulau, qui multum erat probus et valens pro armis, tam bene se in illo prelio habuit quod bene videbatur homo qui teram manutenere deberet et coronam. |127v| [12] Et immensas exercuit probitates; et sue gentes multum ortabantur quando videbant suum dominum tam viriliter se habere. [13] Et dabat audactiam tam bene faciendi cuilibet quod hoc fuit magnum detrimentum et dampnum inimicis. [14] Ulau vero tam mirabilia de suo corpore exercebat quod omnes erant atoniti, tam amici quam inimici, quia non videbatur homo, sed tempesta‹s› et fulgur. [15] Et taliter Ulau se habebat in prelio quemadmodum audivistis.

158

Qualiter rex Bercha se viriliter habuit.

[1] De rege Bercha quidem vobis narabimus qualiter se habebat. [2] Nam viriliter se habebat et se exercebat tam valenter et probe quod valde laudandus erat per universum orbem. [3] Sed nichil valuit sua probitas illa die, quia de suis gentibus tot erant mortue et vulnerate quod amplius non valuerunt suffere. [4] Et ideo, cum prelium luctavisset usque ad vesperas, rex Berca cum suis gentibus non valuerunt sufere, sed afugientes de campo se converterunt in fugam. [5] Et cum Ulau cum suis gentibus vidissent quod eorum inimici conversi erant in fugam, persequebantur ipsos occidendo et vulnerando, et taliter dampnificando ipsos quod erat quedam pietas ad videndum. [6] Et cum ipsos persecuti fuissent per horam, reversi fuerunt ad tendas eorum et campum. [7] Et omnes erant tam fatigati et ffesi quod nullus erat qui non haberet maiorem opportunitatem quiesce‹n›di quam bellandi. [8] Et cum mane |128r| crastine diei advenit, Ulau precepit quod omnia cadavera comburi deberent, tam amicorum quam inimicorum; et ita factum fuit. [9] Post istud vero negotium, rex Ulau cum suis gentibus in suam patriam remeavit, que de bello evaserant. [10] Quoniam, quamvis obtinuissent prelium, multi fuerunt mortui. [11] Sed de inimicis eorum fuerunt mortui plures, quia tot fuerunt in prelio illo mortui quod vix posset numerus credi si quis audiret refferi. [12] Per hunc modum quidem se habuit istud negotium belli predicti, et Ulau bellum obtinuit. [13] Nunc vero, dimitentes de Ulau et de ista materia, dicemus de quodam prelio quod inter Tartaros de Ponente extitit, prout aperte poteritis audire.

159

Qualiter Totamongu fuit dominus Tartarorum de Ponente.

[1] Cum vero tempore procedente quidam Moguthemur nomine, existens dominus Tartarorum de Ponente, decesserit, tunc dominium spectabat ad quemdam nomine Tholubuga, qui iuvenis erat. [2] Et Totamangu, qui multum potens erat, interfecit Tholubuga cum adiutorio cuiusdam regis Tartarorum nomine Nogay. [3] In hunc vero modum Totamangu dominium habuit; et regnavit parum, quia decessit. [4] Et Toctay dominium habuit et electus fuit in dominium, qui multum probus erat et sapiens. [5] Et iste regnavit et habebat dominium Totamangu. [6] Accidit enim quod duo filii Tholobuga, qui fuerat interfectus, creverunt ita quod arma ferre valebant; |128v| qui erant sapientes et probi. [7] Isti quidem duo fratres, filii videlicet Tholubuga, se preparaverunt cum pulcra sotietate, et arripuerunt iter et iverunt ad curiam Toctay. [8] Et cum illuc venissent, coram ipso iverunt et ipsum bene et curialiter salutaverunt. [9] Et continuo ambo fratres flexis genibus permanebant. [10] Toctay quidem eis dixit quod bene venerint et ipsos fecit exurgere. [11] Et cum exurexissent, maior in tempore taliter fuit locutus: «Domine Toctay, causam propter quam venimus vobis narabimus quam melius sciemus. [12] Verum est, prout scitis, quod filii Tholubuga fuimus, quem interfecerunt Totamangu et Nogay. [13] Supra Totamangu vero facere nil valemus, quoniam mortuus est; sed de Nogay clamorem facimus, et vos rogamus quatenus de ipso nobis rationem et iusticiam facere velitis, tamquam iustus dominus qualis estis, de eo videlicet qui patrem nostrum tradidit morti. [14] Et rogamus vos quatenus ipsum coram vobis facere velitis accedere et ius nobis de morte patris nostri faciatis. [15] Et hec est causa propter quam ad curiam vestram venimus». [16] Et taliter suum coloquium domicellus ille finivit.

160

Qualiter Toctay mittit pro Nogay propter mortem Tolumbuga.

[1] Cum Toctay intellexisset id quod isti iuvenes postulabant, et sciret quod veritatem dicebant, taliter eis |129r| respondit: «Amici humanissimi et fratres, vos postulatis quod vobis rationem faciam de Nogay; et hoc libentissime faciam. [2] Et ad nostram curiam et coram me faciam ipsum venire, et id agam quod rationis ordo requiret». [3] Toctay igitur duos nuncios transmisit ad Nogay, cui misit dicendo quod veniret ad curiam facturus rationem filiis Tholubuga de morte paterna. [4] Et cum nuncii hec nova retullissent, Nogay truffatus est de hoc et dixit se non iturum. [5] Cum vero nuncii habuissent responsum Nogay, discesserunt ab eo et arripuerunt iter; et tantum equitaverunt quod pervenerunt ad curiam eorum domini, cui retulerunt quod Nogay omnibus remotis non veniet. [6] Cum Toctay intellexisset id quod Nogay ei dicendo mitebat, habuit in magnum contemptum et dixit ita alte quod omnes circumstantes audire potuerunt: «Si Deus me salvet, vel Nogay coram ‹me› veniet facturus rationem filiis Tholubuga, vel ego supra ipsum accedam cum omnibus meis gentibus ad destruendum ipsum». [7] Ergo nullam moram fecit, sed statim duos alios nuncios ei transmisit et verba qualia poteritis audire.

161

Qualiter Toctay mitit nuntios Nogay.

[1] Duo predicti nuncii, quibus Toctay ambaxiatam imposuerat, iter arripuerunt et tantum equitaverunt quod pervenerunt ad curiam Nogay. [2] Et coram ipso iverunt et bene et curialiter salutaverunt. [3] Quibus Nogay respondit quod bene venerunt. [4] Post hoc unus ex nunciis per hunc modum fuit locutus: «Domine Nogay, Toctay vobis mitit dicendo quod, si non |129v| venietis ad curiam suam redditurus rationem filiis Tholubuga, ipse supra vos cum omnibus suis gentibus veniet et vobis totum dampnum quod poterit faciet in ere et persona. [5] Et ideo respicite quid facere vultis super hoc et per nos dicendo mitatis». [6] Cum rex Nogay intellexisset id quod Toctay ei mitebat dicendo, magnum despectum habuit et nunciis in hunc modum respondit: «Domini nuntii, ad dominum vestrum revertimini et ex mei parte dicite ei quod parum de guera sua timeo. [7] Et etiam dicite ei quod, si supra me veniet, non exspectabo quod intret in terram meam, sed ei veniam obviam ad dimidietatem vie. [8] Et hec mito domino vestro dicendo». [9] Et cum nuncii intellexissent id quod Nogay eis responderat, nulam moram fecerunt, sed iter aripuerunt et tantum equitaverunt quod ad eorum dominum pervenerunt; cui retulerunt omnia que Nogay ei dicendo mitebat, et quod dixerat quod de sua guera non curabat et obviam veniet usque ad dimidietatem vie. [10] Et cum Toctay hoc intellexisset et vidisset quod aliter quam per gueram non posset negotium pertransire, nulam moram fecit, sed statim suos nuncios per multas partes transmisit omnibus suis subditis, quibus dicere fecit quod essent omnes parati causa eundi contra regem Nogay. [11] Fecit namque magna munimina. [12] Nogay quidem, quando firmiter scivit quod Toctay supra ipsum accedere volebat [130r| cum tanta gentis multitudine, fecit similiter magna munimina, sed non tam magna sicut Toctay, quia non habebat tantam gentem nec posse. [13] Sed tamen fecit valde magna munimina.

162

Hic naratur qualiter rex Toctay ivit contra Nogay.

[1] Et cum rex Toctay bene preparatus fuisset, iter arripuit cum omnibus suis gentibus: nam habebat bene circa ducenta milia equitum. [2] Et equitaverunt tantum quod pervenerunt in planiciem Nerghi, que est valde magna et pulcra. [3] Et ibi statuit campum suum causa preliandi cum Nogay, quoniam sciebat ipsum esse venturum ad belum. [4] Filii quidem regis Tholubuga illuc cum pulcra societate venerant; qui venerant ultum mortem patris. [5] Nunc autem de Toctay et suis gentibus dimitemus, et ad Nogay et suos homines redibimus. [6] Cum autem Nogay scivisset quod Toctay venerat, nullam moram fecit, sed cum omnibus suis gentibus iter aripuit: nam habebat bene circa centum quinquaginta milia equitum valentum et proborum, multo meliorum pro armis quam essent homines Toctay. [7] Et non permansit duobus diebus postquam Toctay in illam planiciem venerat quod illuc cum omnibus gentibus venit, et bene et ordinate statuit suum campum prope inimicos per miliaria decem. [8] Et cum campum tetendissent, tunc videri potuissent |130v| ibi multi pulcri pampiliones de drappis aureis et de syrico. [9] Et campus Toctay non minus pulcer erat et dives, sed erat magis: nam ibi erant tam divites pampiliones et tende quod erat mirabile ad videndum. [10] Et cum ambo reges in hanc planiciem pervenissent, requieverunt ‹…› in die belli.

163

Qualiter Toctay loquitur suis gentibus.

[1] Rex quidem Toctay suas gentes congregavit et magnum fecit colloquium inter suas gentes, quas fuit taliter adlocutus: «O fratres et sotii, nos hucusque venimus belatum cum rege Nogay et suis hominibus, de quo magnam rationem habemus. [2] Et accidit istud negotium quia Nogay noluit venire factum rationem filiis Tholubuga. [3] Et posquam a ratione discedit, necesse est quod belum obtineamus et quod ipse sit mortuus et destructus; et ideo quilibet vestrum debet ortari et spem bonam habere prelium obtinendi. [4] Sed tamen vos omnes deprecor quantum possum quatenus omnes sitis valentes et probi, et ultra posse conemini ita quod inimicos nostros morti tradamus». [5] Et ita sermoni suo finem imposuit. [6] Et ab alia parte rex Nogay taliter coloquium suum fecit: «Fratres et amici humanissimi, vos scitis quod multa et magna prelia iam obtinuimus, et cum multis melioribus gentibus quam iste sint facere habuimus, de quibus ad finem devenimus peroptatum. [7] Et posquam veritas ita est prout scitis, ortari debetis in istud |131r| prelium obtinendo. [8] Et etiam rationem habemus et ipsi obliquum. [9] Quia vos scitis quod ipse dominus meus non est, et mitebat quod ad curiam suam et coram ipso accederem facturus aliis rationem. [10] Nunc autem vobis plura nollo reffere, nisi solum quod vos omnes rogo quatenus in bene agendo apponatis cor vestrum, et quod nos in isto prelio taliter habeamus quod totus mundus de nobis loquatur et quod nos et nostri heredes de cetero timeamur». [11] Et taliter rex Nogay suum colloquium difinivit. [12] Et cum isti duo reges suum colloquium finivissent, nullam moram fecerunt, sed mane tempestive suas acies statuerunt. [13] Rex quidem Toctay viginti acies ordinavit, in singulis quarum bonum apposuit conductorem. [14] Et rex Nogay quindecim acies ordinavit, in singulis quarum erant decem millia equitum et optimi conductores. [15] Et cum isti duo reges eorum acies ordinassent, ambo arripuerunt iter; et tantum equitaverunt quod pervenerunt prope invicem per tractum unius baliste. [16] Et ibi ambe partes aliquantulum quieverunt. [17] Et parva mora fuit quod naccarre inceperunt sonare. [18] Et cum nacare sonavissent, una gens in aliam irruit et sagitare inceperunt. [19] Et sagite erant ita spisse per aerem quod aer de ipsis copertus erat ut pluvia. [20] Tunc videri possent homines et equi cadere in terram mortui et vulnerati ad mortem. [21] Et cum omnes suas sagitavissent sagitas, manus apposuerunt ad enses et clavas; et inceperunt prelium pessimum et crudelle. [22] Tunc videri possent millites in terram cadere mortui et vulnerati ad mortem. [23] Clamor et tumultus erat immensus. [24] Ibi erant |131v| tot mortui quod iam diu est quod in uno prelio tot mortui non fuerunt. [25] Sed plures mortui fuerunt de hominibus Toctay quam de hominibus Nogay, quia homines Nogay erant multo meliores pro armis quam homines Toctay. [26] Et vere filii Tholubuga se optime in illo prelio habuerunt: nam totibus viribus conabantur mortem patris eorum ulcisci. [27] Sed hoc nil valuit, quia nimis magnum fuisset regem Nogay conducere ad mortem. [28] Rex quidem Toctay totis viribus conabatur manutenere honorem suum et teram; et magnas probitates in illo bello exercuit, quia in inimicos suos se proiciebat tamquam de morte sua nichil curaret. [29] Ipse ibat separando acies; et taliter se habuit illa die quod fuit dapnum amicis et inimicis. [30] Inimicis quidem dapnum fuit, quia quam plures propriis manibus tradidit morti. [31] Amicis etiam fuit dapnum, quia, quando videba‹n›t eorum dominum tam viriliter se habere, eis dabat audatiam contra inimicos insurgere et se intromitebant ad faciendum ea propter que moriebantur.

164

Hic naratur qualiter rex Nogay viriliter se habuit.

[1] Rex quidem Nogay taliter se habuit illa die quod a neutra parte fuit aliquis qui tam viriliter se haberet; et habuit honorem et laudem super omnes de prelio. [2] Ipse intrabat inter inimicos suos tamquam leo inter alias bestias, et de ipsis dapnum maximum faciebat. [3] Et cum sui homines videba‹n›t dominum |132r| tam viriliter se habere, sumebant audactiam et contra inimicos insurgebant, de quibus magnum dapnum faciebant. [4] Quid referam? gentes Toctay totis viribus conabantur causa manutenendi suum honorem, sed nichil valuit, quia habebant facere cum valde bonis gentibus. [5] Et tantum substinuerunt quod aperte videbant quod, si illic amplius permaneba‹n›t, omnes erant mortui; et ideo arripuerunt fugam. [6] Et rex Nogay cum suis gentibus persequebantur ipsos occidendo et magnum dapnum faciendo de ipsis. [7] In hunc quidem modum rex Nogay bellum obtinuit. [8] Et fuerunt ibi mortui bene circa sexaginta milia hominum, sed Toctay evasit. [9] Et filii Tholobuga similiter evaserunt. [10] Sed noveritis insuper quod rex Toctay in isto agendo non totum quod poterat exfortium congregavit: nam plene credebat cum gente quam congregaverat devincere Nogay, cum Nogay ad prelium venisset cum quarto paucioribus gentibus quam ipse. [11] Sed tamen, ut audivistis, quia gentes Nogay magis erant valentes et experte in exercitiis armorum gentibus Toctay, ideo rex Toctay succubuit in prelio et ‹in› ipsum conflictio redundavit. [12] Quare postmodum rex Toctay, toto eius exfortio congregato, contra regem Nogay viriliter insurexit; quem debelatum interfecit et .IIII. |132v| eius filios, qui multum valentes erant et probi. [13] Et sic facta fuit vindicta de morte Tholubuga.

165

Hic naratur de provincia Russie.

[1] Rossia est quedam maxima provincia versus tramontanam, cuius gentes christiane sunt et legem Grecorum observant. [2] In ipsa quam plures reges sunt. [3] Et loquelam per se habent. [4] Gentes simplices sunt, sed valde pulcre sunt, tam masculi quam femine: nam flave sunt et albe. [5] In ea sunt multi fortes introitus et passus. [6] Et n‹u›lli dant tributum, nisi quod pars ipsorum redit aliquid regi de Ponente, qui tartarus est et nominatur Toctay –et est ille de quo superius est tractatum. [7] Ista non est patria mercationum. [8] Et ‹tamen› habent multas pelles magni valoris, quia habe‹n›t çibellinos multos, erminos, varos, erculinos et vulpes. [9] Habent ceram multam. [10] Habent insuper multas argenterias, in quibus invenitur argentum in maxima quantitate. [11] Ista provincia Rossie est tam magna quod ipsa durat usque ad Mare Occeanum. [12] In illo mari insule multe sunt, in quibus nascuntur çirfalchi et falcones peregrini, ita quod per plura loca feruntur. [13] Et de Rosia in Orecha non est magna via, sed tamen non itur per ipsam propter intensum frigus quod ibi est. [14] Et nisi esset propter frigus, cito iretur. [15] Nam debetis scire |133r| quod in Rosia tam intensum frigus regnat quod vix homines evadere possunt. [16] Et tam intensum frigus sicut ibi non invenitur in aliqua parte mundi. [17] Et nisi foret propter multas stuppas que ibi sunt, non possent gentes evadere quin nimio frigore deperirent. [18] Sed stupe sunt valde spisse, quas nobiles et potentes pie faciunt construi, quemadmodum apud nos ospitalia construuntur; ad quas stupas omnes gentes recurere posunt continue cum opportet. [19] Nam quandoque frigus tam regnat intensum quod dum homines vadunt per teram, vel domum vel de uno loco ad alium pro eorum agendis, cum de una stupa recedunt, priusquam ad aliam perveniant sunt quasi congelati, quamquam ipse stupe sint tam spisse et una alteri vicina, quia fertur quod una distet ab alia per passus sexaginta. [20] Et sic, dum homo discedit calefactus ab una, ultra procedens, congelatur priusquam perveniat ad aliam. [21] Et tunc statim intrat in illam et calefit; et calefactus discedit et vadit ad aliam, et ibi iterum callefit, sic faciendo quousque pervenit domum vel ad locum alium quo intendat. [22] Et semper curendo vadunt ut citto perveniant de una stupa ad aliam et ne nimis congelentur. [23] Et quam sepius accidit quod unus homo qui non bene sit indutus, vel quia senex non posit iter velociter expedire, aut sit debilioris complexionis et nature quam alii, aut quia nimium distet domus sua, priusquam de una stupa ad aliam valeat pervenire, nimio frigore congelatus, cadit in terra. [24] Et ibi moreretur; sed alii transeuntes statim ipsum capiunt, et ad stupam adducunt et expoliant; qui dum ibi calefit, re|133v|cuperatur natura et vivificatur. [25] Stupe quidem taliter facte sunt, videlicet quod facte sunt cum trabibus grossis per quadrum superpositis una alteri; et taliter simul concluse sunt quod non poset inter unam et aliam aliquid videri; et inter rimulas optime calcate sunt cum calce et aliis ita quod ventus nec frigus alicunde potest intrare. [26] A parte superiori, ad tectum, habent una‹m› fenestram, unde fumus egreditur cum in ipsis accenditur ignis ad calefactionem earum. [27] Habentur quidem ibi ligna habundanter, de quibus gentes ponunt multa super ignem et faciunt magnum rogum; et dum ligna ardent et fumum emitu‹n›t, aperitur fenestra superior et egreditur inde fumus. [28] Cum vero fumum amplius non emitunt, clauditur tunc fenestra cum uno feltro valde groso; et prune remanent valde magne, que calidissimas tenent stupas. [29] A parte vero inferiori, videlicet a latere stuparum, est una fenestra, optimo et grosso feltro traclusa, quam quidem fenestram aperiunt si velint lucem habere et ventus non regnet. [30] Si vero ventus regnet et lucem velint habere, aperiunt fenestram superiorem. [31] Ostium quidem per quod intratur est de feltro similiter. [32] Et per hunc modum facte sunt ille stupe. [33] Quilibet vero nobilis et dives propriam habet stupam. [34] Domus omnes valde bene clause sunt ad frigoris defensionem. [35] Dicemus quidem vobis modum unum quem observant. [36] Ipsi quidem vinum conficiunt de melle et panigio perfectissimum, quod cerbesia |134r| appelatur; et ad istam cerbesiam maximas potationes faciunt in hunc modum, videlicet quod multe agregantur comitive hominum et mulierum, et precipue nobilium et magnatum, in aliquibus quarum sunt triginta, in aliquibus .XLta., in aliquibus .Lta., ubi erunt mariti, et uxores et filii. [37] Et quelibet comitiva inter sse regem, sive capitaneum, constituunt et statuta, videlicet quod si quis verbum aliquod ineptum dixerit vel fecerit aliquid quod contra statutum existit, per impositum dominum puniretur. [38] Modo sunt homines, sicut dicerentur tabernarii, qui istam cerbesiam retinent ad vendendum. [39] Iste quidem comitive ad tabernas istas vadunt et tota die in potationibus perseverant. [40] Et potationes illas hapellant ipsi “straviza”. [41] In sero vero tabernarii faciunt rationem cerbesie quam transerint, et quilibet soluit ratam sibi contingentem et uxori et filiis – si ibi erunt. [42] Et dum in “straviza” sive potationibus illis sunt, faciunt sibi concedere denarios super filiis a mercatoribus forensibus, videlicet de Gazaria, Soldania et aliis partibus circumstantibus. [43] Et denarios illos in potationibus illis expendunt et sic filios suos vendunt. [44] Domine vero, cum in potationibus illis tota die permaneant, propter apetitum mingendi non inde discedunt, sed earum domicelle magnas spongias adducentes tam caute eis suponunt quod gentes alie non perpendunt. [45] Nam una videtur quod loquatur cum domina et alia spongiam suponit; et domina, sic sedendo, emingit in spongia; |134v| et postmodum domicella spongiam ipsam aufert valde plenam. [46] Et sic mingunt quandocumque mingere volunt. [47] Dicemus etiam vobis unum quod semel ibi evenit. [48] Nam, dum quidam, cum uxore sua a potationibus illis discedens, in sero domum accedere‹t›, uxor eius se posuit ad mi‹n›gendum. [49] Propter nimium frigus, pili femoris, congelatti, se comprehenderunt cum erba, ita quod mulier, propter dolorem se non valens movere, clamabat. [50] Et tunc vir eius, valde ebrius, condolens de uxore, se inclinavit illuc et incepit flare volens cum flatu calido congelationem illam destruere. [51] Et dum flaret, flatus humiditas congelata fuit, et sic pilli barbe comprehensi fuerunt cum pilis femoris mulieris. [52] Quare similiter, ex nimio dolore, non poterat inde moveri et sic ibidem pendebat. [53] Unde oportuit quod supervenirent aliqui qui glaciem illa‹m› confringerent, si abinde discedere voluerunt. [54] Moneta vero illarum gentium grossa sunt virge auree, longuitudinis vero unius semisis et precii forte quinque solidorum grossorum una. [55] Moneta quoque parva sunt capita de martoris. [56] Alia quidem in Rosia dicenda non sunt; quare, discedentes ab ipsa, dicemus de Mari Maiori, videlicet que civitates et gentes sunt circa ipsum, prout aperte poteritis audire. [57] Et primo dicemus de Constantinopoli. [58] Sed tamen dicemus primo de quadam provincia que est inter tramontanam et magistrum. [59] In illa quidem contrata est quedam provincia nomine Lac in confinibus Rosie, cuius gentes habent regem, et sunt christiane et saracene |135r| et habent multas pelles et bonas, que per multas alias partes feruntur a mercatoribus. [60] Vivunt insuper de mercimoniis et artibus. [61] Alia ibi dicenda non sunt; quare, ulterius procedentes, dicemus de Maiori Mari. [62] Verum est tamen quod multi homines et mercatores hoc sciunt, sed plures sunt nescientes. [63] Et pro illis ponemus in scriptis. [64] Et primo dicemus de ore et artitudine Constantinopolis.

166

De ore Maris Maioris.

[1] Os introitus Maris Maioris de ponente habet unum montem nomine Far. [2] Et cum inceperamus de Mari Maiori, nos penituit ponere in scriptis, quia multi sciunt; et ideo discedemus ab ipso. [3] Finis; explicit liber domini Marci Paulli.