Redazione P

|1a| Incipit prologus in librum domini Marchi Pauli de Veneciis de condicionibus et consuetudinibus orientalium regionum.

[1] Librum prudentis et honorabilis viri atque fidelis domini Marchi Pauli de Venetiis de condicionibus et consuetudinibus orientalium regionum, ab eo in vulgari fideliter editum et conscriptum, compellor ego, frater Franciscus Pipinus de Bononia ordinis fratrum predicatorum, a plerisque patribus et dominis meis veridica et fideli translacione de vulgari ad latinum reducere, ut, qui amplius latino quam vulgari delectantur eloquio, nec non et hii, qui propter vel linguarum varietatem omnimodam |1b| aut propter diversitatem ydeomatum proprietatem lingue alterius intelligere omnino aut faciliter nequeunt, aut delectabilius legant seu liberius capiant. [2] Porro per se ipsos laborem hunc, quem me assumere compulerunt, perficere plenius poterant, sed altiori contemplacioni vacantes et infimis sublimia preferentes sicut terrena sapere ita terrena describere recusarunt. Ego autem eorum obtemperans iussioni libri ipsius continenciam fideliter et integraliter ad latinum planum et apertum transtuli, quoniam stilum huiusmodi libri materia requirebat. [3] Et ne labor huiusmodi inanis aut inutilis videatur, consideravi ex huius libri inspectione fideles viros posse multiplicis gracie meritum a Domino promereri, sive quod in varietate et decore et magnitudine creaturarum mirabi|1c|lia Dei opera aspicientes ipsius poterunt virtutem et sapientiam venerabilius admirari, aut, videntes gentiles populos tanta cecitatis tenebrositate tantisque sordibus involutos, gratias Deo agant, qui fideles suos luce veritatis illustrans de tam periculosis tenebris vocare dignatus est in admirabile lumen suum, seu illorum ignorancie condolentes pro illuminacione cordium ipsorum Dominum precabuntur vel indevotorum christianorum desidia confundetur, quod infedeles populi prompciores sunt ad veneranda simulacra quam ad veri Dei cultum prompti sunt plurimi ex hiis, qui Christi sunt caractere insigniti; sive etiam religiosorum aliquorum corda provocari poterunt pro ampliacione fidei christiane, ut nomen Domini nostri Ihesu Christi in tanta multitudine populorum oblivioni traditum defe|1d|rant, spiritu favente divino, ad accecatas infidelium naciones, ubi messis quidem multa operarii vero pauci. [4] Ne autem inaudita multa atque nobis insolita que in libro hoc in locis plurimis referuntur inexperto lectori incredibilia videantur, cunctis in eo legentibus innotescat prefatum dominum Marchum horum mirabilium relatorem virum esse prudentem, fidelem et devotum atque honestis moribus adornatum, a cunctis sibi domesticis testimonium bonum habentem ut multiplicis virtutis eius merito sit ipsius relacio fidedigna; pater autem eius dominus Nicolaus tocius prudentie vir hec omnia similiter referebat; patruus vero ipsius dominus Matheus, cuius meminit liber iste, vir utique maturus, devotus et sapiens, in mortis articulo constitutus, confessori suo in familiari colloquio constanti |2a| firmitate asseruit librum hunc veritatem per omnia continere. [5] Propter quod circa translacionem ipsius laborem assumpsi, conscentia tutiore, ad consolacionem legentium et ad laudem Domini nostri Ihesu Christi, cunctorum visibilium et invisibilium creatoris. [6] Liber autem iste in tres libros dividitur, qui per propria capitula distinguntur, quorum librorum principiis ad faciliorem contentorum in ipsis invencionem sunt capitulorum tituli prenotati.

Explicit Prologus.

Incipiunt capitula libri primi.

I. Qualiter et quare dominus Nicolaus Pauli de Veneciis et dominus Matheus transierunt ad partes orientales.

II. Qualiter regis maximi Tartarorum curiam adierunt.

III. Quod apud prefatum regem gratiam invenerunt.

IV. Quod ab ipso rege ad romanum pontificem missi |2b| fuerunt.

V. Qualiter expectaverunt Veneciis creacionem summi pontificis.

VI. Qualiter redierunt ad regem Tartarorum.

VII. Qualiter ab eo suscepti sunt.

VIII. Qualiter Marchus natus domini Nicolai crevit in gracia coram rege.

IX. Qualiter post multa tempora obtinuerunt regis gratiam ad propria remeandi.

X. Quod Venecias redierunt.

XI. Descripcio orientalium regionum et primo de Minori Armenia.

XII. De provincia Turchie.

XIII. De Armenia Maiori.

XIV. De provincia Çorçanie.

XV. De regno Mosul.

XVI. De civitate Baldachi.

XVII. De civitate Taurisii.

XVIII. De miraculo translacionis cuiusdam montis in regione illa.

XIX. De regione Persarum.

XX. De civitate Iasdi.

|2c| XXI. De civitate Cremam.

XXII. De civitate Camandu et regione Theobarle.

XXIII. De campestribus formosa et civitate Cormos et Creman.

XXIV. ‹De intermedia regione inter civitatem Cormos et Crerman.›

XXV. De regione que media est inter Creman et civitatem Cobinam.

XXVI. De civitate Cobinam.

XXVII. De regno Thumochayn et Arbore Solis, qui vulgariter a latinis dicitur Arbor Sicca.

XXVIII. De tiranno qui dicebatur Senex de Montanis et siccariis seu assessinis eius.

XXIX. De morte eius et destructione loci eius.

XXX. De civitate Sopurgan et terminis eius.

XXXI. De civitate Balach.

XXXII. De castro Taycam et terminis eius.

XXXIII. De civitate Scassen.

XXXIV. De provincia Balascie.

XXXV. ‹De provincia Bascie.›

XXXVI. De provincia Chesumur.

XXXVII. De provincia Vocam et montibus altissimis.

|2d| XXXVIII. De provincia Cascar.

XXXIX. De civitate Samarcha et miraculo columpne facto in ecclesia beati Iohannis Baptiste.

XL. De provincia Carchan.

XLI. De provincia Coram.

XLII. De provincia Peum.

XLIII. De provincia Ciarchiam.

XLIV. De civitate Lop et deserto maximo.

XLV. De civitate Sachion et ritu paganorum in combustione mortuorum.

XLVI. De provincia Chamul.

XLVII. De provincia Chynchyntalas.

XLVIII. De provincia Siccuir.

XLIX. De provincia Campicion.

L. De civitate Ezina et alio deserto magno.

LI. De civitate Carochoram et inicio dominii Tartarorum.

LII. De primo rege Tartarorum Chychis et discordia eius cum rege suo.

LIII. De conflictu Tartarorum cum rege illo et victoria ipsorum.

LIV. Cathalogus regum Tartarorum |3a| et qualiter illorum regum corpora sepeliuntur in monte Alchay.

LV. De generalibus consuetudinibus et moribus Tartarorum.

LVI. De armis et vestibus ipsorum.

LVII. De cibis comunibus Tartarorum.

LVIII. De ydolatria et erroribus eorum.

LIX. De strenuitate, industria et fortitudine Tartarorum.

LX. De ordine exercitus Tartarorum et sagacitate bellandi.

LXI. De iudiciis et iustitia eorum.

LXII. De campestribus Bargu et de extremis insulis aquilonis.

LXIII. De regno Ergimul et civitate Sangui.

LXIV. De provincia Egregaia.

LXV. De provincia Tenduch et Gog et Magog, et civitate Ciangamor.

LXVI. De civitate Ciandau et nemore regali quod est iuxta eam et quibusdam festivi|3b|tatibus Tartarorum et magorum illusionibus. Capitulum 64.

LXVII. De monachis quibusdam ydolatris. Capitulum 65.

Expliciunt capitula libri primi.

Abbacu.html

Incipit liber primus domini Marchi Pauli de Veneciis de mirabilibus orientalium regionum.

1

Qualiter et quare dominus Nicolaus Pauli de Veneciis et dominus Matheus transierunt ad partes orientales. Capitulum primum.

[1] Tempore quo Balduinus princeps sceptrum Constantinopolitani imperii gubernabat, anno scilicet ab incarnacione Domini .MCCL., duo nobiles ac honorabiles prudentesque germani, inclite civitatis Veneciarum incole, navem propriam diversis opibus et mercimoniis oneratam, communi concordia in portu Ve|3c|netorum conscendentes, prospero vento flante, duce Deo, Constantinopolim perexerunt. [2] Horum maior natu Nicolaus dicebatur, alter vero Matheus, quorum progenies domus Pauli vocabatur. [3] Cumque in Constantinopolitana urbe brevi in tempore fuissent, breviter et feliciter expediti navigantes inde profecti amplioris gracia, pervenerunt ad portum civitatis Armenie que dicitur Soldadia, ubi, preciosa iocalia preparantes secundum sibi data consilia, unius magni regis Tartarorum curiam adierunt qui dicitur Barcha, cui cuncta que secum detulerant munera offerentes benigne ab ipso suscepti sunt, a quo versa vice maxima et ampliora donaria perceperunt. [4] Et cum in regno illius per annum fuissent |3d| vellentque redire Venetias, subito inter prenominatum regem Barka et regem alium Tartarorum, nomine Alau, nova grandisque discordia est exorta; et cum contra se invicem amborum exercitus concertassent, Alau victor extitit. [5] Regis autem Barka exercitus ruine non modice patuit, ob quam causam viis discriminibus circumspectis remeandi eis ad propria per viam pristinam aditus regressusque preclusus est. [6] Consilio autem inito qualiter possent Barka per vias oppositas circuire, sicque pervenerunt ad civitatem que dicitur Onchacha; inde progredientes transierunt fluvium Tygridis, qui unus est de quattuor fluminibus Paradisi, pertransieruntque desertum per dietas .XVII., necque civitatem necque oppida repe|4a|rientes omnino donec pervenirent ad civitatem optimam que dicitur Bochara in regione Persidis, cui rex quidam nomine Barach presidebat, ubi annis tribus immorati sunt.

2

Qualiter regis maximi Tartarorum curiam adierunt. Capitulum 2m.

[1] Eo tempore vir quidem tocius prudencie a prenominato Alsau rege ad maximum Tartarorum regem directus applicuit Bochara; ibique prefatos reperiens viros, qui iam plene fuerant in lingua tartarica eruditi, super modum letatus ‹est› eo quod viros latinos numquam alios viderat, quos tamen videre plurimum affectabat. [2] Et cum diebus plurimis cum eis colloquium et consorcium habuisset et eorum gratos mores fuisset expertus, persuasit eis ut cum eo simul maximum Tartarorum regem adirent, promittens quod ab eo honorem maximum essent ac beneficia maxima |4b| percepturi. [3] Qui videntes se non posse sine difficultate diutina habere regressum ad propria, Dei se presidio committentes, pariter aripuerunt iter cum illo, familiares christianos habentes comites quos secum duxerant de Venetiis. [4] Spacio autem anni unius pervenerunt ad regem maximum omnium Tartarorum qui vocabatur Cublay, qui in lingua eorum Magnus Kaam dicitur, quod in latina lingua sonat “magnus rex regum”: causa autem tante prolixitatis temporum in eundo fuit huius quia propter nives et inundaciones fluminum et torrentum, eos in via expectare oportuit donec nives, que superexcreverant, et aque, que inundaverant, declinarent. Fuit autem via eorum anno ipso subsequendo aquilonarem ventum qui a Venetis vulgariter dicitur transmontanus. [5] Que autem in via viderunt suo loco in |4c| libro hoc per ordinem describuntur.

3

Quomodo apud prefatum regem graciam invenerunt. Capitulum 3m.

[1] Cum autem Magni Kaam conspectui sunt oblati, ipse rex qui summe benignus erat, eos suscepit alacriter. [2] Inquisivit vero ab eis per multas vices de condicionibus occidentalium regionum, de imperatore romano et de regibus et principibus christianis et qualiter in eorum regnis fuerant iusticia et qualiter in rebus bellicis se haberent; inquisivit etiam diligenter de moribus latinorum, super omnia autem interrogavit diligenter de Papa christianorum et de cultu fidei christiane. Ipsi autem, ut viri prudentes, sapienter et seriatim ad singula responderunt propter quod sepe eos ad se introduci iubebat habueruntque graciam in oculis eius.

4

Quomodo ab ipso ad Papam missi fuerunt. Capitulum 4m.

|4d| [1] Quadam die predictus Kaam, consilio prius cum baronibus habito, rogavit prefatos viros ut amore sui redirent ad Papam cum uno de suis baronibus, qui dicebatur Cogatal, pro parte ipsius summum christianorum pontificem rogaturi quatenus ad eum centum sapientes christianos dirigeret, qui ostendere‹nt› sapientibus suis racionabiliter et prudenter si verum erat quod christianorum fides esset melior inter omnes et quod dii Tartarorum essent demones et quod ipsi et orientales alii erant decepti in suorum cultura deorum; desiderabat etiam audire racionabiliter et aperte que fides esset racionabilius imitanda. [2] Cumque procidissent humiliter coram eo dicentes se ad cuncta ipsius beneplacita preparatos, fecit rex scribi litteras ad romanum pontificem in lingua Tartarorum, quas illis tradidit defere|5a|ndas; tabulam etiam auream testimonialem illos tradi iussit signo regali sculptam et insignitam iuxta consuetudinem sedis sue; quam qui defert deduci debet de loco ad locum a cunctis rectoribus terrarum suo imperium subiectarum, et cum omnia sua comitiva securus, et quamdiu immorari voluerit in civitate vel oppido debet illi de expensis et necessariis omnibus integraliter provideri. [3] Insuper etiam imposuit eis rex ut de oleo lampadis que pendet ad sepulcrum Domini in Iherusalem ei deferrent in redditu: credebat enim Christum unum esse in numero bonorum deorum. [4] Cum igitur fuissent in regis curia honorabiliter preparati, accepta a rege licencia, arripuerunt iter, litteram et auream tabulam deferentes; et cum per dietas viginti equitassent, simul baro Cogatal, quem secum habebant, fuit |5b| graviter infirmatus, propter quod de voluntate ipsius et multorum consilio, relicto illo, ceptum prosequuti sunt iter; propter tabulam autem auream quam habebant fuerunt reverenter suscepti ubique. Ob inundaciones vero fluminum quas in locis plurimis invenerunt retardari sepe oportuit iter eorum: nam annis tribus in via fuerunt ante quam ad portum civitatis Armenorum, que dicitur Glaza, pervenire possent. [5] De Glaza vero progredientes per mare pervenerunt Accon de mense aprilis anno Domini .MCCLXXII.

5

Qualiter expectaverunt Venetias creacionem summi pontificis. Capitulum 5m.

[1] Cum igitur ingressi fuissent Accon, audiverunt dominum Clementem papam quartum nuper fuisse defunctum, super quo fuerunt vehementissime contristati. [2] Erat autem in Accon legatus quidem apostolice |5c| sedis, dominus scilicet Tebaldus de vicecomitibus de Placencia, cui cuncta propter que missi a Kaam fuerunt narraverunt; eius vero consilium fuit ut omnino creacionem summi pontificis expectarent. [3] Iverunt igitur Venetias videre suos mansuri ibi quousque summus pontifex crearetur, et quando Venetias pervenerunt invenit dominus Nicolaus uxorem suam esse defunctam, qua in recessu suo pregnans erat, invenitque filium, Marchum nomine, qui iam annos quindecim habebat etatis, qui post discessum ipsius de Venetiis natus fuerat de uxore prefata. [4] Hic est Marchus ille qui composuit istum librum, cui qualiter hec nota fuerint infra patebit. [5] Interim autem electio summi pontificis adeo dilata est quod duobus annis manserunt Venetiis ipsam quottidie prestolantes.

6

Qualiter redierunt ad regem |5d| Tartarorum. Capitulum 6m.

[1] Post duos annos, predicti regis nuncii, metuentes ne rex ex mora ipsorum nimia turbaretur et putaret eos amplius nolle redire, ad ipsum redierunt Accon, Marchum predictum secum ducentes. [2] De licencia vero legati sepulcrum Domini visitantes oleum de lampade sepulcri, ut rex postulaverat, acceperunt et, acceptis litteris legati ad regem, in quibus eis perhibebat testimonium quod fideliter egerant et quod Romane ecclesie numdum erat de pastore provisum, iverunt ad Glazam. [3] Ut autem de Accon discesserunt, legatus prenominatus recepit cardinalium nuncios quod ipse in summum pontificem erat electus imposuitque sibi nomen Gregorius; et missis nunciis statim revocavit eos reversosque suscepit alacriter, quibus litteras alias tradidit ad Tartarorum regem, duosque fratres |6a| ordinis fratrum predicatorum litteratos et probos, qui in Accon erant, misit cum eis: quorum unus dicebatur frater Nicolaus vincentinus, alter vero frater Guilielmus tripolitanus. [4] Cumque pervenissent ad Glaçam, soldanus Babilonie cum exercitu suo maximo Armenos invasit; fratres vero illi propter guerrarum pericula et viarum discrimina metuentes ad Tartarorum regem pervenire non posse, cum magistro Templi in Armenia remanserunt; nam pluries fuerunt in mortis periculo constituti. Nuncii autem regis, se omnino periculo exponentes, cum laboribus maximis pervenerunt ad regem quem invenerunt in civitate que dicitur Clemeinsu. [5] Fuerunt autem in itinere de portu Glaze usque Clemeinsu annis tribus cum dimidio: nam iter ipsorum in hyeme propter nives et aquas validas et frigo|6b|ra maxima per modicum poterat prosperari. [6] Rex autem Cublay audiens a remotis de ipsorum reditu, misit nuncios eis obviam ad .XL. dietas, qui eos fecerunt de speciali regis mandato in omnibus necessariis per viam nobilissime procurari.

7

Qualiter ab eo suscepti sunt. Capitulum 7m.

Abbacu.html

[1] Ut autem ad regis curiam pervenerunt, ingressi ad regem prociderunt cum reverencia maxima coram eo, qui alacriter eos suscipiens iussit ut surgerent et quomodo eis in via fuerat quicque cum summo pontifice egerant enarrarent; quibus cuncta disserentibus et exhibentibus litteras pape Gregorii, rex litteras summi pontificis letanter suscepit et eorum fidelem sollicitudinem commendavit. Oleum autem de lampade sepulcri domini nostri Iesu Christi reverenter accepit et cum honore reponi mandavit. [2] Interro|6c|gavit vero rex de Marcho quis esset et, audito quod filius erat domini Nicolai, ipsum facie leta suscepit, ipsos vero tres inter familiares precipuos suos ac honorabiles computavit, propter quod ab omnibus curialibus in multa reverentia habebantur.

8

Qualiter Marchus, natus domini Nicolai, crevit in gratiam coram rege. Capitulum 8m.

[1] Marchus vero brevi in tempore mores didicit Tartarorum nec non et linguas quattuor varias et diversas, ita quod in qualibet ipsarum scribere sciebat et legere. [2] Voluit autem rex experiri eius prudenciam direxitque eum pro quodam regni negocio ad regionem remotam, ad quam ante sex menses pervenire non potuit: ipse vero sic se prudenter gessit in omnibus, quod rex plurimum cuncta que gesserat acceptavit; et quoniam rex delectabatur audire novitates, |6d| mores et consuetudines hominum condicionesque terrarum, Marchus quacumque transibat sic studebat super huiusmodi novitatibus informari ut posset regis beneplacito complacere: propter quod, annis decem et septem quibus fuit familiaris ipsius, sic illi fuit acceptus ut ab eo continue pro magnis regni negociis mitteretur. [3] Hec igitur racio est quare prefatus dominus Marchus sic didicit orientalium partium novitates que infra diligentius describentur.

9

Qualiter post multa tempora obtinuerunt a rege gratiam ad propria remeandi. Capitulum 9m.

[1] Post desiderantes prefati domini redire Venecias, veniendi licenciam a rege pluries petierunt qui, pre dilectione magna quam habebat ad eos, ad consensum non poterat inclinari. [2] Interea barones tres unius regis Indorum |7a| nomine Argon ad magni regis Cublay curiam pervenerunt, quorum unus vocabatur Oulatay, alter Alpusca, tercius vero Coyla, ex parte sui domini postulantes ut ei uxorem traderet de sua progenie, quoniam mortua fuerat nuper coniunx eius regina Balgana. [3] Rex autem Cublay eos cum summo suscepit honore et puellam unam de sua progenie illis obtulit annorum .XVII., nomine Cogatim; qui nomine domini sui gratanter ipsam suscipientes cognoscentesque quod domini Nicolaus, Matheus et Marchus desiderabant ad propria remeare pro gratia a rege suppliciter postularunt ut, pro honore regis Argon, ipsos tres ad eum transmitteret cum regina, quibus inde, si vellent, redire liceret ad propria. Qui procerum instanti peticione devictus eorum preces nequivit abnuere, tristem |7b| tamen prebuit postulacioni consensum.

10

Quomodo Venetias redierunt. Capitulum 10m.

[1] Cum debuerunt autem iter arripere, fecit rex naves .XIIII. cum necessariis omnibus et victu pro biennio preparari, quarum quelibet malos quattuor cum quattuor velis habebat, et cum ultimo discesserunt a rege, qui multam de ipsorum recessu displicenciam habuit, tradidit eis duas tabulas aureas ut in omnibus regnis sue ditioni subiectis deberet eis de tutela et expensis integraliter provideri, imposuitque eis ambassiatas ad summum pontificem et ad reges quosdam christianorum. [2] Navigantes post menses tres ad insulam, que Giava dicitur, pervenerunt; inde per Indicum mare progredientes anno uno et dimidio pervenerunt ad curiam regis Argon, quem mortuum reperierunt: puellam vero quam pro rege Argon du|7c|xerant, filius eius accepit in uxorem; ibique computacione facta de sotiis qui in via mortui fuerant, invenerunt quod praeter nautas mortui fuerant de comitiva ipsorum viri quingenti octoginta duo; fuerant enim preter marinarios in universo sexcenti. [3] Inde vero progredientes ulterius quattuor aureas tabulas preceptorias receperunt a principe Acatu nomine, qui regnum pro puero gubernabat, qui nondum aptus erat ad regnum, ut in universo eius imperio honorarentur deducerenturque securi: quod optime factum est. [4] Post multum autem temporis multosque labores, gubernante Deo, Constantinopolim pervenerunt: inde cum multiis divitiis et comitatu magno incolumes redierunt Venetias anno Domini .MCCXCV. gracias agentes Christo, qui eos de tanti periculis et laboribus liberavit. [5] Hec autem omnia |7d| in huius libri principio scripta sunt ut agnoscat qui hunc legerit librum unde et quomodo scire potuerit dominus Marchus Pauli de Venetiis ea que inferius continentur; fuit enim dictus dominus Marchus in orientalibus partibus .XXVI. annos per eum universo tempore computato.

11

Descripcio orientalium regionum et primo de Armenia Minore. Capitulum XI.

[1] Narracione facta nostrorum itinerum, nunc ad ea narranda que vidimus accedamus: primo autem Minorem Armeniam breviter describemus. [2] Armenie due sunt: Minor et Maior. [3] Armenie Minoris regnum Tartaris tributarium est; ibi invenimus regem in iusticia servantem. [4] Regnum vero ipsum multas civitates et oppida continet; patria fertilis est et iocunda. [5] Venaciones bestiarum et avium ibi sunt multe, aer autem non valde sanus est. [6] Armeni regionis huius, qui antiquitus fuerant |8a| strenui bellatores, nunc potatores et timidi sunt effecti. [7] Ibi est supra mare civitas que dicitur Glaza maris portum habens, ad quem multi conveniunt mercatores de Venetiis, de Ianua et aliis regionibus plurimis: multe enim mercaciones aromatum diversarum specierum aliarumque preciosarum opum de terra illuc deferuntur; qui etiam volunt orientalium ingredi terras accedunt ad Glaçam.

12

De provincia Turchie. Capitulum XII.

[1] Tuchia, provincia promiscuarum gentium, continet populos ex Grecis, Armenis et Turchis. [2] Turchi linguam propriam habent et Machometi abhominabilis legem; indocti homines sunt et rudes; in montibus et vallibus commorantur prout reperire possunt competencia pascua; greges magnos habent iumentorum et peccorum; ibi equi et muli valoris magnis sunt. [3] Armeni vero et Greci qui ibi sunt in civitatibus |8b| et oppidis habitant; in serico nobilissime operantur. [4] Civitates habent multas inter quas precipue sunt iste: Goino, Casserie et Sebasta, ubi beatus Blaxius martirium pro Christo suscepit. [5] Subiecti autem sunt uni de regibus Tartarorum.

13

De Armenia Maiori. XIII.

[1] Armenia Maior Tartaris tributaria maxima provincia est, multas habens civitates et oppida; civitas metropolis dicitur Artingua, ubi fit optimum buchiranus. [2] Ibi scaturiunt ferventes aque in quibus sunt peroptima balnea. [3] Due principaliores civitates post Artinguam sunt Argiron et Darcirim. [4] In estate ibi multi habitant Tartari cum gregibus et armentis, quia pascua habent uberrima; in hyeme vero discedunt propter maximas nives. [5] In montibus huius Armenie est archa Noe. [6] Provincia hec versus orien|8c|tem affinis est provincie Mosul, ad aquilonem vero affinis est provincie Çorçanorum. [7] In confinio huius provincie, ad aquilonem, fons unus magnus est ex quo liquor quidam scaturit oleo similis, pro cibo quidem inutilis, sed pro unctionibus et lampadibus optimus; omnes naciones affines hoc liquore pro unctionibus et lampadibus utuntur; tanta enim de fonte emanat huius liquoris copia, ut de ipsa naves centum aliquando onerentur.

14

De provincia Çorçanie. Capitulum 14m.

[1] Çorçanie provincia regem habet Tartarorum regi tributarium. [2] Fertur quod Çorçanorum reges cum signo aquile super humerum antiquitus nascebantur. [3] Çorçani pulcri homines sunt, in armis strenui et sagittarii optimi. [4] Christiani autem sunt ritum Grecorum servantes; capillos breves deferunt ut |8d| clerici occidentis. [5] Fertur quod Magnus Alexander volens ad Çorçanos transire non potuit, quia oportet volentes ab oriente provinciam ingredi transire per viam artam longitudinis leucarum .IIII., que a latere uno mari concluditur, ab alio montibus, ita quod paucis viris multi exercitus prohibetur accessus. Tunc ex quo nequivit ad eos accedere, voluit eorum ad se prohibere accessum ibique ad vie principium turrim fortissimam elevavit, quam Turrim Ferream nominavit. [6] In hac provincia multe sunt civitates et castra. [7] Serico habundant fiuntque ibi pulcherimi panni de serico et auro. [8] Astures optimi ibi sunt, terra fertilis est, homines patrie mercatores sunt et operarii optimi. [9] Ibi est Sancti Leonardi orientalis monasterium monachorum iuxta quod est lacus magnus, qui ab aquis moncium co‹n›gregatur, in quo a |9a| prima die quadrigesime usque ad sabatum sanctum capiuntur pisces habundantes; reliquo vero tempore anni pisces ibi omnino reperiri non possunt. Dicitur autem lacus ille mare Gheluchelam, habens in giro miliaria circa .DCa.; distat autem ab omni mari per dietas .XII.; in hunc lacum ingreditur fluvius Eufrates, unus de quatuor fluminibus Paradisi, aliaque flumina multa, ex quibus omnibus lacune fiunt et ingrediuntur illuc; undique hec lacune circundate sunt montibus. [10] In illis partibus invenitur sericum quod vulgariter dicitur “ghella”.

15

De regno Mosul. Capitulum 15m.

[1] Mosul regnum est ad orientalem plagam in confino Maioris Armenie, ubi habitant Arabes qui Machometum adorant; sunt tamen ibi christiani multi nestorini et iacobini, quibus preest patriarcha magnus quem “iaholith” vocant. [2] Ibi fiunt |9b| panni pulcherimi da auro et serico. [3] In montibus huius regni habitant homines qui dicuntur Cardi, quorum quidam nestorini, quidam iacobini, alii autem Machometi sectatores sunt. [4] Hii predones maximi sunt.

16

De civitate Baldachi. Capitulum 16.

[1] In illis partibus est civitas Baldachi, que in Scripturis Sacris dicitur Susis, ubi habitat prelatus maior Saracenorum quem “caliphum” vocant. [2] Fiunt ibi panni de auro pulcherimi diversarum manerierum, scilicet nassit, nac et cremosi. [3] Baldachum nobilior civitas est regionis illius. [4] Anno ab incarnacione Domini .MCCL. magnus rex Tartarorum Alau obsedit eam et per violenciam cepit, quamquam interius essent ultra centum milia equitum, sed exercitus regis erat permaximus. [5] Caliphus autem, qui dominabatur ibi, turrim unam |9c| habebat plenam auro et argento et lapidibus preciosis aliisque mirabilibus immensi valoris; sed quia avarus erat, nec scivit sibi de sufficienti milicia providere, nec munera largitus est militibus suis quos habebat, ideo confusioni patuit. Nam Alau civitatem obtinuit et caliphum cepit quem in thuri thesauri illius inextimabilis precepit includi negato sibi cibo ac potu, cui ait: «Si thesaurum hunc non avare avideque servasses, te ipsum et civitatem liberare poteras; nunc autem adiuvet te thesaurus tuus quem tam avide dilexisti». Quarta vero die fame periit. [6] Per civitate Baldachi fluvius transit maximus per quem usque ad mare Indicum, quod distat a Baldacho per dietas .XVIII., navigari potest; per hunc fluvium |9d| afferuntur et efferuntur mercaciones innumere; terminatur autem ad civitatem que dicitur Chisi. [7] In medio Baldachi et Chisi est civitas Basera que circumdata est palmarum nemoribus, ubi est copia maxima nobilium dactilorum.

17

De civitate Thaurisii. Capitulum 17m.

[1] Thaurisium est in illis partibus nobilissima civitas, ubi fiunt mercaciones innumere. [2] Ibi est habundancia gemmarum et omnium preciosorum lapidum; ibi fiunt panni de auro et de serico valoris permaximi. [3] Civitas in situ peroptimo est propter quod illuc confluunt mercaciones undique, scilicet de India, de Baldacho, de Mosul et de Cremosor, de terris etiam latinorum et de aliis regionibus infinitis; ibi multi mercatores ditantur. [4] Populus maximus terram incolit. [5] Sunt enim ibi nestorini, iacobini et perse; cives Thaurisii Machometum |l0a| adorant. [6] Civitas vallata est viridariis pulcherimis, ubi fructus copiosi et optimi sunt.

18

De miraculo translacionis cuiusdam montis. Capitulum 18m.

[1] In illis regionibus inter Thaurisium et Baldachum, mons est qui olim de loco suo ad locum alium est translatus virtute divina. [2] Volebant enim Saraceni Christi Euvangelium vanum ostendere pro eo quod Dominus ait: «Si habueritis fidem sicut granum sinapis dicetis huic monti transi hinc, et transibit, et nichil impossibile erit vobis». Dixerunt ergo christianis qui sub eorum dominio in partibus illis habitabant: «Aut in Christi nomine montem istuc trasferte, aut omnes ad Machometum convertimini, aut omnes peribitis gladio». Tunc devotus quidam vir christianus, confortans se oracione fideliter ad dominum Iesum Christum, montem illum, vidente multitudine populorum, transtulit |10b| ad designatum locum, propter quod multi ex Saracenis ad Christum conversi sunt.

19

De regione Persarum. Capitulum 19m.

[1] Persida maxima provincia est que olim nobilissima fuit, nunc vero multum est a Tartaris dissipata. [2] In quadam autem ipsius regione ignis pro deo colitur. [3] Persidis provincia .VIII. regna continet: quorum primum dicitur Casum, secundum Turdistan, tercium Lor, quartum Cielstam, quintum Hystahinc, sextum Çeraçi, septimum Sonchara, octavum, quod est in finibus Persarum, dicitur Timochain; hec omnia sunt ad meridiem preter regnum Timochain, ubi sunt equi magni et pulcri magnique precii. [3] Ascendit enim unius equi pulcri precium ad ducentarum librarum turonensium, ducuntur autem a negociatoribus ad civitas Chisi et Curmosa que sunt supra Indicum mare, |10c| indeque in Indiam deferuntur. [4] Asini similiter pulcherimi ibi sunt: propter nimiam ipsorum pulcritudinem dantur pro uno ma‹r›che triginta argenti vel ultra; pulcre ambulant et optime currunt. [5] In hiis regionibus sunt homines pessimi, risosi, predones et homicide; mercatores multi a predonibus occiduntur, propter quod oportet ipsos munitos et cum comitiva magna sociatos incedere. [6] Legem autem Machometi habent. [7] In civitatibus sunt artifices optimi qui in auro et serico opere plumario nobilissime operantur. [8] Ibi copia est bambicinis, tritici, ordei, milii, panicii, omnisque bladi ac vini et omnium fructuum.

20

De civitate Iasdi. Capitulum 20m.

[1] Iasdi est civitas grandis in eadem regione magnarum mercacionum ubi artifices pulcherrime |10d| operantur. [2] Ibi etiam adoratur Machometus. [3] Ultra Iasdi, ad dietas .VII. versus Crerman, non est habitacio; sunt ibi in campestribus nemora per que libere equitari potest, ubi venaciones multe sunt. [4] Ibi onagri et coturnices in multitudine magna reperiuntur. [5] Postmodum pervenitur Crerman.

21

De civitate Crerman. Capitulum 21m.

[1] Crerman est civitas ubi turcisci in habundancia reperiuntur in montibus civitatis, ubi etiam mineras habent calibis et andanici. [2] Ibi etiam sunt falcones nobilissimi, volatus velocissimi supra modum; minores tamen sunt falconibus peregrinis. [3] In Crerman sunt armorum artifices qui operantur frena, calcaria, cellas, spatas, archus et faretras, ac cetera armorum instrumenta et genera secundum consuetudinem |11a| patrie. [4] Mulieres etiam civitatis huius opere plumario nobilissime operantur, faciuntque cultras pulcherimas et cervicalia magni decoris. [5] De Crerman itur per planiciem per dietas .VII. ubi est contrata domestica; sunt autem ibi civitates et castra ubi inveniuntur pernices in copia maxima; post .VII. dietas invenitur descensus magnus ita quod per dietas duas semper pergitur ad declivium ubi arbores sunt multe fructifere valde. [6] Est autem ibi in hyeme intollerabile frigus.

22

De civitate Camandu et regione Reobarle. Capitulum 22.

[1] Post hec pervenitur ad planiciem maximam ubi est civitas Camandu, que olim civitas magna fuit, sed nunc a Tartaris est destructa. [2] Regio autem illa dicitur Reobarle. [3] Ibi sunt dactili, pistachi et poma Paradisi in copia maxima, |11b| multique fructus alii crescunt ibi qui apud nos habentur. [4] Ibi sunt aves qui dicuntur “francolini”, coloris permixti albi et nigri; rubei autem coloris habent pedes et rostra. [5] Boves ibi sunt maximi, pilos albissimos et planos habentes; cornua habent brevia et grossa que acumine carent; super humeros habent gilbum ut cameli, fortissimi sunt et onera magna portant, et cum onerari debent incurvant se ut cameli et, cum onerati fuerint, surgunt sicut ab hominibus edocti sunt. [6] Arietes ibi sunt grandes ut asini qui caudam habent permaxime longam et latam, ponderis ut plurimum librarum .XXX.; pingues et pulcri sunt valde, et ad esum optimi. [7] In hac planice multe sunt civitates et oppida, et habent muros luteos grossos valde et fortes, quia in regione illa multi predones sunt, qui di|11c|cuntur “caraonas” et habent regem; sunt autem incantatores demonum. Et quando volunt predari patriam, faciunt diabolica arte aerem obscurari de die in magno spacio adeo ut nullus eos videre possit, tenentque obscuritatem huiusmodi quandoque diebus .VII.; et tunc predones illi egredientes ad campos, quandoque numero decem milia, ordinant se per longas acies unus pariter iuxta alium in latitudine magna, ita ut rarus sit inde pertransiens qui non incidat manus eorum: capiunt autem homines et iumenta, vendunt iuvenes et senes occidunt. [8] Ego Marchus, semel dum inde transirem, incidi in illam obscuritatem, sed quia vicinus eram castro quod dicitur Canosalim, confugi ad ipsum; plures tamen de meis sociis inciderunt in illos quorum quidam venditi fuerunt, alii vero occisi.

23

De campestribus Formosa et civitate |11d| Cormos. Capitulum 23m.

[1] Planicies autem, que superius dicta est, versus meridiem protenditur ad .V. dietas; demum pervenitur ad viam quamdam que est in declivio, per quam descenditur continue per .XX. miliaria, et est via pessima et propter predones periculosissima. [2] Post hec pervenitur ad campestria pulcherrima, longitudinis duarum dietarum et dicitur locus ille Formosa, ubi sunt fluvii et aque multe et multe palme. [3] Ibi sunt in copia maxima francolini, papagalli avesque alie diversarum specierum que citra mare non habentur. [4] Deinde pervenitur ad mare Occeanum, in cuius littore est civitas Cormos, ad cuius portum conveniunt negociatores Indorum deferentes aromata, margaritas, lapides preciosas, pannos aureos et sericeos, dentes elephantum et alia preciosa; hec civitas regalis est, habens sub se civitates et |l2a| castra. [5] Regio hec calida est et infirma. [6] Si mercator extraneus moriatur ibi, rex terre sibi accipit omnia bona eius. [7] Vinum fit ibi de dactilis et aliis optimis speciebus, quod optimum est; si qui tamen de eo bibunt, qui assueti non fuerint ad ipsum, ventris paciuntur fluxum; postmodum confert et impinguari homines facit. [8] Incole loci pane tritici et carnibus non utuntur, quia non possent vivere si cibis huiusmodi vescerentur, sed comedunt dactillos, pisces salitos et cepas ut sani sint, multum etiam utuntur tonnina. [9] Naves habent periculosas, pro eo quod clavis ferreis non firmantur: configuntur enim tabule ligneis clavis et consuuntur filis que faciunt de corticibus nucum de India; conficiuntur enim cortices in coria et fila corticum sollidantur ut crines equorum; fila autem illa bene sustinent fortitudinem aque maris et multo |l2b| tempore conservantur; verum tamen firmamentum ferri melius est. Navis unicam habet arborem, unum velum unumque temonem, nec habet nisi unicam cooperturam; pice non liniuntur naves ille, sed solum oleo piscium. Postquam vero in navi composuerunt onera cooperiunt ea coriis, super que ponunt equos quos in Indiam deferunt. Multe ex hiis navibus pereunt quia et mare tempestuosum est valde et naves ferro firmate non sunt. [10] Incole regionis huius nigri sunt et Machometum adorant. [11] Estatis tempore, propter intollerabile estum, in civitatibus non morantur: habent autem extra civitates et opida viridaria multa ac flumina et ad singula viridaria per aqueductus et canalia aquas deducunt; in illis viridariis in estate habitant. [12] Sepe autem a regione cuiusdam deserti, ubi non est nisi sabulum, |12c| perflat ventus validus vehementer urens, qui homines occideret nisi fugerent: quando enim senciunt primum motum ipsius, statim omnes currunt ad aquas, in quas ingressi tam diu ibi morantur donec pertranseat ventus, et sic ab ipsius ardore liberantur. [13] In regione ista, propter estum nimium, blada sua in novembri seminant et in marcio metunt, quo etiam mense fructus omnes maturescunt ibi, preter dactilos qui in madio maturescunt. [14] Post mensem marcii folia omnia et herbe arescunt adeo ut folium omnino reperiri non possit. [15] In hac regione quando moritur vir habens uxorem, uxor eius usque ad annos quatuor deflet semel in die diebus singulis mortem eius; conveniunt autem ad planctum ad domum defuncti consanguinei et vicini fortiter qui clamant et in planctu suo de morte durissime conqueruntur.

24

De inter|12d|media regione inter civitatem Cormos et Crerman. Capitulum 24.

[1] Nunc de regionibus aliis loquuturus, primo revertar ad Crerman ut inde progrediar ad eas quas volo describere regiones; alio autem loco libri huius India describetur. [2] Quando reditur de Cormos ad civitatem Crerman per viam aliam, invenitur pulcra magnaque planicies ubi est victualium copia, triticum enim habundanter habent, sed panis illius patrie comedi non potest ab aliis qui non sunt ad eum per multa tempora assueti eo quod, propter aquas amaras, amarus est. [3] Pernices ibi et dactili in copia magna sunt. [4] Ibi ‹sunt› balnea optima calida que valent ad scabiem depellendam et ad multas egritudines alias.

25

De regione que media est inter Crerman et civitatem Cobinam. Capitulum 25.

[1] Euntes autem de Crerman versus Co|binam |l3a| inveniunt viam pessimam que in longitudine .VII. dietas habet, in quibus aqua omnino haberi non potest nisi alicubi in modica quantitate, et illa salsa est et amara viridisque coloris, ita ut pocius succus herbe quam aqua esse videatur, ideoque nullus de ea bibere potest: si quis autem haustum unum de ea sumpserit, statim ventris profluvia patitur e pro haustu uno fere decem vicibus provocaretur ad fluxum. Similiter etiam accideret si quis modicum salem comederet quod ex ea fit; ideoque oportet quod viatores pro potu aquam secum deferant. [2] Iumenta vero aquam illam amaram invitissime bibunt; cum autem per sitis angustia illam bibere coguntur, similiter ventris profluvium patiuntur. [3] Nulla in deserto hominum habitacio est, nec etiam ferarum agrestium, nisi solummodo onagrorum propter cibi potusque defectum.

26

De ci|l3b|vitate Cobinam. Capitulum 26m.

[1] Cobinam est civitas grandis, ubi copia est ferri calibis et andanici. [2] Ibi fiunt specula de calibe pulcra. [3] Ibi fit tucia que medetur oculis similiter et expodium. [4] Modus autem hoc faciendi est talis: in mineris invenitur ibi vena terrea que ponitur in furnace crate ferrea cooperta; vapor elevatus a terra succensa et conglutinatus ad cratam est tuscia, materia vero grossior que in igne remanet vocatur espodium. [5] Huius terre habitatores sectantur legem Machometi.

27

De regno Tumochayn et Arbore Solis que vulgariter dicitur a latinis Arbor Sicca. 27.

[1] Post discessum de Cobinam invenitur desertum, habens longitudinis dietas octo, ubi est ariditas magna: arboribus enim caret et fructibus, aque vero eius amare sunt quas iumenta invi|13c|tissime bibunt; oportet igitur viatores ut aquam secum deferant. [2] Post hec pervenitur ad regnum Tumochayn, ubi sunt multe civitates et castra, et est regio illa in ultimis finibus Persidis versus aquilonem. [3] Ibi est planicies magna in qua est Arbor Solis, que vulgariter dicitur Arbor Sicca: arbor magna et grossa est valde, folia habens ex uno latere alba, ex altero vero viridia; fructus non producit, sed facit ericios ut castanea, intra quos fructus est nullus; lignum arboris solidum est et forte, glaucei coloris ut buxus. [4] Ex uno huius arboris latere usque ad .X. miliaria non est arbor, ex lateribus autem aliis undique nulla penitus arbor est usque ad miliaria centum. [5] Ibi fertur fuisse bellum inter Alexandrum et Darium. [6] Tota terra habitabilis regni Timochayn fertilis et habun|13d|dans est aerisque gaudet temperie. [7] Viros pulcros habet et feminas pulcriores, omnes tamen Machometum adorant.

28

De tyranno qui dicebatur Senex de Montanis et siccariis seu assessinis eius. Capitulum 28m.

[1] Mulete est regio ubi dominabatur princeps quidam pessimus, qui dicebatur Senex de Montanis, de quo ego Marchus, que a multis de regione illa audivi, refero. [2] Princeps ille, cum universo populo cui preerat, legis Machometi sectator erat. [3] Excogitavit autem inauditam maliciam ut homines siccarios et gladiatores audaces efficeret, qui vulgo “assessini” vocantur, per quorum audaciam quoscumque vellet occideret et ab omnibus timeretur. [4] In valle enim quadam, que circuncluditur altissimis montibus, maximum ac pulcherimum viridarium fecit, ubi |14a| omnium herbarum, florum et fructuum delectabilium erat copia; ibi erant palacia pulcherima, mira varietate depicta et deaurata; ibi fluebant rivi varii et diversi, aque ac vini, mellis ac lactis. Ibi servabantur mulieres iuvenes supra modum decore, que docte erant saltare, citariçare, canere in omni genere musicorum; vestes varias etiam preciosas habebant, miroque apparatu ornate erant: harum erat officium, iuvenes ibi positos in omnibus deliciis et voluptatibus enutrire. Ibi erat vestium, lectorum, victualium omnium desiderabilium copia, de nulla re tristi ibi fiebat relacio, ad nichil aliud nisi iocis obscenitatibus delectabilibus vacare licebat. [5] Erat autem ad introitum viridarii castrum fortissimum quod diligentissime custodiebatur, nec per aliam |14b| viam ad locum illum ingressus esse poterat vel regressus. [6] Tenebat autem Senex ille – sic enim in lingua nostra vocabatur, sed eius nomen erat Alaodim – in suo palacio extra locum illum iuvenculos multos, quos aptos videbat et fortes, et eos faciebat in Machometi lege nefaria informari: promittit enim infelicissimus Machometus sectatoribus sue legis quod in vita alia huiusmodi, ut dictum est, delectaciones habebunt. Cum autem volebat aliquos ex iuvenibus facere audacissimos assessiones, faciebat eis potacionem dari, qua sumpta, statim comprimebantur gravi sopore; tunc deferebantur in viridarium, et post horam modicam, sopore soluto, videntes se tantis interesse deliciis, putabant se gaudiis paradisi perfrui iuxta promissionem abhominabilis Machometi. |l4c| Post dies aliquot faciebat quos volebat ex ipsis, pocione simili soporari, et inde educi: cum autem excitabantur, vehementissime tristabantur, videntes se tanta consolacione privatos. [7] Ille autem tirannus, qui se Dei prophetam esse dicebat, asserebat eis quod si pro eius obediencia morerentur, statim reducerentur illuc, propter quod per ipsius obediencia mori desiderabant; tunc mandabat illis quod illum aut illum virum occiderent et quod non metuerent mortis periculum, quia statim deducerentur ad gloriam; illi autem, omni periculo se exponentes, gaudebant si pro obediencia ipsius mererentur occidi, et siquid mandabat in occisione hominum perficere conabantur. [8] Hac arte longo tempore delusit regionem illam, ob quam causam multi potentes et magni, mortis periculum metuentes, effecti sunt illi |14d| tributarii et subiecti.

29

De morte eius et destructione loci illius. Capitulum 29.

[1] Anno autem Domini .MCCLXII., Alau rex Tartarorum locum illum obsedit, volens tantum periculum de suis partibus amovere: post annos tres cepit Senem Alaodim cum suis omnibus, quia eis victualia defecerunt, occiditque illum cum omnibus assessinis et locus ille fuit funditus dissipatus.

30

De civitate Sopurgam et terris eius. Capitulum 30m.

[1] Post di‹s›cessum de loco prefato, invenitur regio pulcra, colles habens et planicies et pascua optima multosque fructus que et in omnibus victualibus fertilis est, nisi quia aliquando per miliaria .L. aut .LX. aqua inveniri non potest, sed oportet ut eam secum deferant viatores: equi autem vel iumenta alia potus ibi patiuntur multam penuriam, ideoque necesse |15a| est festinanter in illa arriditate transire, aut pro animalibus aquam deferre. [2] Longitudo vero regionis illius protenditur ad dietas sex; extra loca sterilitatis aque, regio ipsa civitates multas habet et oppida, omnes autem Machometum adorant. [3] Post hoc pervenitur ad civitatem Sopurgam, ubi est omnium victualium copia, precipue vero pepones habet habundantissime quos, per fila seu corrigias, circumquaque scindunt sicut fit de cucurbitis, quas cum desiccate fuerint ad proximas terras venales mittunt in copia maxima; acceptantur autem valde in cibum a populo, quia mellis habent dulcedinem. [4] In illa regione venaciones multe sunt bestiarum et avium.

31

De civitate Balach. Capitulum 31m.

[1] Pretereuntes inde, inveniunt civitatem Balach que olim nobilis |15b| fuit et maxima, multa habens palacia marmorea; nunc vero a Tartaris est destructa. [2] In hac civitate ferunt Allexandrum filiam Darii accepisse uxorem. [3] Ibi adoratur abhominabilis Machometus. [4] Hic, ex parte aquilonari, terminatur provincia Persidis; deinde inter plagam orientalem et aquilonarem itur per dietas duas et nulla habitacio reperitur, quia propter latrones ac predones habitatores loci pro securitate ad montana fugerunt. [4] Ibi sunt aque multe et venaciones maxime bestiarum; ibi etiam sunt leones. [5] Oportet autem ut per dietas illas duas viatores victualia secum deferant.

32

De castro Taycam et terminis eius. Capitulum 32m.

[1] Terminatis prefatis duabus dietis, invenitur castrum quod dicitur Taycam, ubi est bladi copia magna. [2] Regio autem eius pulcra est valde. [3] Mon|15c|tes habet optimi salis ad meridiem altos et maximos qui, ut dicitur, toti mundo sal preberent habundanter; tanta est autem illius duricies ut non, nisi cum malleis ferreis, de ipso accipi possit. [4] Post hec itur per dietas tres inter plagam orientalem et aquilonarem et pervenitur ad civitatem Scassen; interim tamen in via multa reperiuntur oppida ubi est vini, blade ac frumenti copia. [5] Incole Machometum adorant, verum tamen vinum bibunt et sunt maximi potatores: tota enim die potacionibus vacant; habent vinum coctum optimum, homines autem pessimi sunt, sed optimi venatores, et multas silvestres bestias capiunt. [6] In capite nichil aliud deferunt nisi quod vir quilibet cordellam unam defert, longitudinis decem palmarum, capiti circumligatam; bestiarum quas capiunt pelles conficiunt |15d| et illo corio vestiuntur et calciantur, nec vestes alias seu caligas habent.

33

De civitate Scassen. Capitulum 33m.

[1] Civitas Scassen in planicie est et castra multa in montibus habet; fluvius magnus transit per medium civitatis. [2] In regione illa multi sues spinosi sunt: cum venatores illos cum canibus insequuntur, congregati in simul sues cum furore magno se agitant singuli et spinas suas, quas in dorso et in lateribus habent, in canes et homines iaciunt, multosque sepius vulnerant. [3] Gens ista propriam linguam habet. [4] Pastores patrie huius morantur in montibus, ubi in cavernis sibi habitacula faciunt. [5] Post hec per tres alias dietas usque ad provinciam Balascie et in trium dierum itinere nulla habitacio est, neque cibus neque potus in via haberi potest: ideoque cibum |16a| et potum secum deferunt viatores.

34

De provincia Balascie. Capitulum 34m.

[1] Balascia magna provincia est que linguam propriam habet. [2] Reges habet ex una prosapia sibi iure hereditario succedentes: fertur autem eos ortum duxisse ex progenie Allexandri. [3] Ibi adoratur Machometus. [4] In montibus huius provincie inveniuntur lapides preciosi, pulcri magnique valoris qui dicuntur “balasci” a nomine regionis; si quis huiusmodi lapides sine regis licencia foderet, statim occideretur, et siquis sine eius licencia asportaret aliquem extra regnum, vitam similiter perderet et confiscarentur omnia bona eius: omnes enim huius lapides regis sunt. Rex autem mittit lapides quos vult ad reges et principes dono aut pro solucione tributi; multos etiam pro auro et argento commutat; tanta |16b| enim ibi est ipsorum lapidum copia quod si eos rex libere fodi et asportari permitteret, ita vilescerent, quod ipse nichil vel modicum ‹lucraretur›. [5] In hac provincia in monte alio invenitur lapis lazuli de quo fit azurum melius quod reperiatur in mundo, habetur autem in mineris sicut ferrum; ibi etiam in mineris invenitur argentum. [6] Regio valde frigida est. [7] Equi ibi multi sunt, optimi, veloces et magni, qui ita fortes duros et solidos pedes habent ut non indigeant subferrari: vadunt enim et currunt per montes et saxa, nec leduntur pedes eorum. [8] Ibi enim herodii seu falcones optimi sunt, qui apud nos vocantur “sagri”, et etiam lannerii; venaciones bestiarum et avium ibi sunt plurime. [9] Habet etiam provincia Balascie triticum optimum in copia valde magna, ordeo habundat, |16c| similiter habundanciam habet milii et panici; olivis carent, sed de nucibus et sosiman oleum faciunt. [10] Aliorum regnorum et suorum affinium gentes non metuunt: introitus enim in provinciam arti et ardui sunt, qui ab hostibus invadi neque transiri queunt; civitates eorum et castra in montibus fortissimis sunt; sagittarii strenui sunt et optimi venatores. [11] Corio vestiuntur ut plurimum: nam vestes lanee aut ibi haberi non possunt, aut nimium care sunt; mulieres nobiles regionis illius bracis lineis aut bombicinis utuntur, unaqueque enim habet in suis femoralibus panni brachia centum aut .LXXXa. aut .LXa.; inter alias autem gloriosior reputatur, que a cingulo infra se ostenderit habere grossiciem ampliorem.

35

De provincia Bascie. Capitulum 35m.

|16d| [1] Bascia est provincia distans per dietas decem a provincia Balascie; regio valde calida est. [2] Homines habet nigros, astutos et malos, linguam habent propriam et in auribus inaures aureas et argenteas deferunt cum margaritis et lapidibus preciosis. [3] Carnibus vescuntur et riso. [4] Idolatre autem sunt vacantes incantacionibus et invocacionibus demonum.

36

De provincia Chesimur. Capitulum 36m.

[1] Chesimur est provincia distans a Bascia per dietas .VII., cuius incole linguam propriam habent et ydolatre sunt, idola consulunt et responsa ab ydolis diabolica machinacione recipiunt; faciunt arte demonum aera obscurari. [2] Bruni sunt, id est non perfecte nigri: nam regio temperata est. [3] Carnibus vescuntur et riso, et tamen macilenti sunt valde. [4] Civitates ibi multe sunt multaque oppida. |17a| [5] Regem habent qui nullius tributarius est; neminem ibi metuunt quia, deserta circumquaque habentes, fortiores sunt et undique ad eos difficilis est accessus. [6] In hac provincia quidam heremite sunt, qui in monasterio vel cellis ydolis serviunt; cibi et potus magnam abstinenciam faciunt pro suorum honore deorum, multumque cavent deos quos colunt offendere, eorum transgrediendo mandata nepharia. Huiusmodi autem heremitis a populo provincie magna reverencia exhibetur.

37

De provincia Vocam et montibus altissimis. Capitulum 37m.

[1] Si vellem ulterius recto tramite progredi oporteret me in Indiam ingredi, sed in libro III de India prosequar: idcirco per viam aliam ibimus rursum inferentes a confinio altero provincie Bascie. [2] Post recessum de Bascie provincia, inter plagam orientalem |17b| et aquilonarem itur per dietas duas super crepidinem fluminis ubi preest frater regis Balascie; inveniuntur autem ibi castra et ville multe, virique locorum probi sunt et in armis strenui et Machometum adorant. [3] Post dietas autem duas invenitur provincia Vocam, que linguam habet propriam et subiecta est regi Balascie, habens in longitudine et latitudine tres dietas. [4] Ibi etiam habetur lex pessimi Machometi. [5] Viri autem loci illius sunt strenui bellatores. [6] Ibi sunt venaciones maxime, quia regio silvestres bestias habet innumeras. [7] Demum, post discessum a regione predicta, itur per dietas tres ad orientalem plagam semper ascendendo per montes, donec ad montem maximum perveniatur, qui dicitur esse altior mundi locus, ubi invenitur inter montes duos quedam pulcra |17c| planicies ubi fluvius pulcherrimus est, suntque ibi peroptima pascua: si equus aut bos macilentus vel quodcumque animal ibi ponatur ad pastum, in decem diebus valde pinguescit. [8] Silvestria animalia multa ibi sunt: inveniuntur etiam ibi silvestres arietes maximi, habentes cornua longa palmis sex aut quatuor sive tribus, de quibus scutelle et vasa alia fiunt, insuper etiam pastores sibi de cornibus illis concludunt domunculas. [9] Habet autem illa planicies in longitudine dieta‹s› .XII. et vocatur Pamer, sed in progressu vie deserta est nullaque ibi est habitacio, neque herba reperitur ibidem: oportet autem ut viatores inde transitum facientes victualia secum deferant. [10] Avis ibi nulla apparet propter frigus et altitudinem nimiam, et quia ibi victum habere nequiret. [11] Ignis, |17d| quando ibi accenditur, propter frigiditatem maximam regionis neque ita lucidus est ut apparet alibi, neque ita efficax ad coquendum. [12] Post hec oportet itinerantes inter plagam orientalem et aquilonarem ambulare per montes, colles et valles .XLta. dietis, ubi multa inveniuntur flumina; vocatur autem regio Belor; in via autem illarum .XL. dietarum habitacio nulla est, neque etiam herba aliqua crescit ibi: oportet igitur ut transeuntes inde victualia secum deferant. [13] In montibus vero altissimis habitaciones multe sunt hominum ydolatrarum, crudelium et pessimorum qui de venacionibus vivunt et corio vestiuntur.

38

De provincia Cascar. Capitulum 38m.

[1] Post hec pervenitur ad provinciam Cascar que Magno Kaam tributaria est, ubi sunt vinee pulcre valde et viridaria multa |18a| et possessiones fructifere. [3] Ibi est bombicinis copia. [4] Homines vero regionis illius linguam propriam habent, negociatores vero et artifices ‹sunt›, multumque discurrunt pro negotiacionibus suis. [5] Avari sunt et per avaricia parce vivunt. [6] Sunt nichilominus ibi quidam christiani nestorini qui ibi proprias habent ecclesias. [7] Quinque autem dietis tota protenditur regio.

39

De provincia Samarchan et miraculo columpne facto in ecclesia beati Iohannis Baptiste. Capitulum 39m.

[1] Samarchan nobilis civitas est et magna, in regione illa que tributaria est nepoti Magni Kaam, ubi simul habitant christiani et qui Machometum adorant, qui se Saracenos vocant. [2] In hac civitate tale, his temporibus, factum est, Christi virtute, miraculum: quidam frater Magni Kaam qui dicebatur Cigatai, qui huic |18b| preerat regioni, inductus a christianis et doctus, baptismum suscepit; tunc christiani, principis favorem habentes, edificaverunt basilicam magnam in urbe Samarchan in honorem beati Iohannis Baptiste; tali autem ingenio fuit, per architectos ecclesia fabricata, ut tota testudo basilice super columpnam unicam firmaretur, que columpna in medio eius erat, acceperunt autem dum fieret quemdam Saracenorum lapidem de quo basim formaverunt sub columpna prefata. Sarraceni vero, qui christianos oderant, de sublato eis lapide doluerunt, sed Cigatai principem metuentes ausi contradicere non fuerunt. [3] Factum est autem ut moreretur princeps, cui filius in regno sed non in fide successit: Sarraceni vero impetraverunt ab ipso ut christiani suum |18c| eis lapidem restituere cogerentur; offerentibus vero christianis illis precium de lapide magnum, renuerunt Sarraceni precium, volentes ut, sublato lapide, destrueretur ecclesia, cadente columpna. [4] Cumque christianis pro hac re nullum adesset remedium, beatum Iohannem Baptistam lacrimosis precibus invocare ceperunt; adveniente igitur die quando lapis de sub columpna fuerat removendus et a Saracenis, per consequens, ruina tocius tecti ecclesie sperabatur, nutu divino, columpna adeo a basi sublevata est, ut per palmorum trium spacium elevata ab ea sustentaretur in aere, et sic absque humani adminiculi fulcimento usque hodie perseverat.

40

De provincia Carchan. Capitulum 40m.

[1] Rursus inde progressi invenimus provinciam Carchan, que quinque dierum |18d| itinere in longum protenditur, que etiam legem Machometi habet et subiecta est dominio Magni Kaam nepotis, ubi sunt etiam christiani aliqui nestorini. [2] Omnium vero victualium copiam habet.

41

De provincia Coram. Capitulum 41m.

[1] Provincia vero Coran reperitur post Carchan inter plagam orientalem et aquilonarem, que est subiecta dominio Magni Kaam, habens civitates et oppida multa, principalior autem regni civitas dicitur Coran; protenditur autem in longum provincia per dietas octo, ubi est bombicinis et omnium victualium copia. [2] Vinee multe et optime ibi sunt. [3] Homines ibi imbecilles sunt. [4] Artifices vero sunt et negociatores et habent legem turpissimam Machometi.

42

De provincia Pein. Capitulum 42m.

[1] Progredientibus vero per eandem plagam occurrit |19a| provincia Pein, longitudinem habens dietarum .V., que similiter subiecta est Magno Kaam et Machometum adorat. [2] Multas habet civitates et castra, nobilior autem ex civitatibus eius dicitur Pein, ubi est fluvius in quo preciosi inveniuntur lapides, scilicet iaspides et calcedonii. |19c| [3] Homines patrie artifices et negociatores sunt et habent bombicinis et victualium copiam. [4] Est autem in provincia Pein consuetudo talis ut, si quispiam habens uxorem ad partes alias quacumque ex causa se transferat, ultra diem vicesimum moraturus, post illius discessum uxori licitum est, illo relicto, alteri nubere; vir etiam post discessum uxoris aliam liciter ducere potest uxorem, iuxta errorem in ea patria consuetum.

43

De provincia Ciarciam. Capitulo 43m.

[1] Post hec pervenitur ad provinciam Ciarciam, que est sub dominio Magni Kaam ubi sunt multe civitates et castra, cuius principalior urbs dicitur Ciarciam. [2] Ibi sunt flumina in quibus habentur copiose preciosi lapides, iaspides et calcedonii |19a| magni valoris qui a negociatoribus deferuntur ad provinciam Cathay. [3] Hec provincia Ciarcia tota est fabulosa et aquas habet multas amaras, licet in locis multis aqua bona fit; similiter, inter Coram et Pein, terra tota arenosa ac sterilis est. [4] Cum exercitus aliquis transitum facit per provinciam Ciarciam, viri omnes regionis illius cum uxoribus ac filiis ac animantibus cunctis per dietas duas vel tres ad aliam se transferunt regionem ubi pascua reperiantur et aqua, ibique resident donec exercitus |l9b| transierunt. Ventus autem ita eorum vestigia in sabulo delet quod superveniens exercitus viam illorum investigare nequit; post discessum exercitus ad propria redeunt. [5] Si vero Tartarorum exercitus, quibus subiecti sunt, transeat, non fugiunt homines, sed animalia omnia ad locum alium transferunt, quia exercitus Tartarorum pro victualibus, que recipiunt ab hiis per quos transseunt, precium dare nolunt. [6] Post recessum de provincia Ciarciam itur dietis V per sabulum ubi est aqua pessima et amara; alicubi tamen infra illum terminum de bona aliquid invenitur, et sic pervenitur ad civitatem que dicitur Lop. [7] Omnes autem provincie superius posite, scilicet Cascar, Carcam, Coram, Pein, Ciarciam usque ad civitatem Lop sub Magne Turchie terminis continentur.

44

|19d| De civitate Lop et deserto maximo. Capitulum 44m.

[1] Lop est civitas magna ad introitum deserti magni quod est inter plagam orientalem et aquilonarem. [2] Homines civitatis legem Machometi habent. [3] In hac civitate pro mercatoribus volentibus transire desertum cuncta necessaria preparantur, ubi mercatores, priusquam iter arripiant, diebus pluribus requiescunt, ibique asinos fortes et camelos mercatoribus et victualibus onerant et sic iter arripiunt per desertum; quando autem asinos vel camelos exoneraverunt victualibus, occidunt eos vel in deserto dimittunt, quia non possent eis usque ad terminum de victualibus providere. Camelos tamen servant libencius, quia et pauci cibi sunt et onera magna portant. [4] In deserto vero inveniunt aquas ama|20a|ras in locis tribus aut quatuor; alibi autem in ipso deserto, in locis circiter .XXVIII., inveniunt aquam dulcem; est tamen ut plurimum inter unam et alteram unius diete distancia, non autem pro hominibus sufficit quandoque enim .L. mercatoribus, quandoque vero centum sufficere potest. [5] In .XXX. autem diebus ad deserti terminum pervenitur per latitudinem eius; longitudo eius tanta esse a viris patrie fertur, ut vix ab inicio eius usque ad finem eius in uno anno perveniri posset; est autem desertum illud montuosum ut plurimum, planicies vero eius arenosa est, totum autem universaliter omnino sterile est. [6] Animalia ibi nulla sunt propter cibi defectum. [7] Illusiones demonum multe de die et de nocte videntur et audiuntur ibi: oportet igitur ut diligenter caveant, inde transitum facientes, ne divertant a sociis, et ne quis |20b| in via sine sociis dormiat vel post precedentes remaneat, quoniam, si socii pretereunt adeo ut propter montes aut colles videri nequeant, dificile est remanentibus ad socios pervenire quoniam voces demonum audiuntur ibi, qui ipsos vocant nominibus propriis et effigiant sociorum precedencium voces quas illi sequentes ducunt ad devia. Per huiusmodi enim illusiones multi in illo transitu perierunt, quia nescierunt ad socios pervenire. [8] Aliquando etiam in aere audiunt sonitus musicorum instrumentorum, sed frequentissime sonitus tympanorum: sic igitur transitus ille laboriosus valde ac periculosus est.

45

De civitate Sachion et ritu paganorum in combustione corporum mortuorum. Capitulum 45m.

[1] Completa via deserti prefati, pervenitur ad civitate Sachion, que est in introitu provincis magne Ranguth, |20c| ubi sunt pauci christiani nestorini; alii autem quidem habitatores urbis legem servant miserabilis Machometi; reliqui vero omnes ydolatre sunt. [2] Ydolatre autem qui ibi sunt linguam propriam habent, habitatores omnes urbis huius negotiacionibus non intendunt, sed solum de fructibus terre vivunt. [3] In civitate Sachion multa sunt monasteria diversis ydolis dedicata, quibus magna sacrificia fiunt et maxima reverencia a populo exhibetur; quando ydolatre nascitur filius statim recommendat eum alicui ydolo, ad honorem cuius anno ipso arietem in domo propria nutrit; anno vero completo a nativitate filii in festo primo illius ydoli, quod post annum evenerit, offert ille ydolo filium et arietem cum reverencia maxima; post hoc coquuntur carnes arietis et ydolo offeruntur quas tam |20d| diu ante ipsum dimittunt donec complete sint oraciones nephande quas ante eum, secundum consuetudinem sue cecitatis, effundunt: rogat autem pater suppliciter ydolum ut filium ei conservare dignetur; credunt vero quod ydolum interim ius carnium comedat. Officio autem huius execrabili completo immolatas ad locum alium deferunt et, congregati pariter omnes consanguinei carnes, illas cum multa reverencia comedunt, et ossa in decenti vasculo reverenter servant. [4] Quando etiam quis moritur, hii ad quos mortuorum corpora spectant, comburi ea faciunt, in quorum combustione talis ordo ac solemnitas observatur: primo astrologos consulunt quando mortuus ille ad combustionem sit efferendus; illi autem interrogant de mense, die et hora nativitatis eius, et illius hore constellacione perspecta |21a| indicant quo die sit comburendos. Aliquando mortuum corpus diebus .VII. retineri faciunt, aliquando per mensem, quandoque vero mensibus sex; interim autem tali modo servatur: in domo capsam habent ex asseribus valde grossis, sic artificiose compositam quod nullus ex ea fetor exalare potest, que etiam exterius pulcre depicta est; ibi cadaver collocant aromatibus conditum et capsam operiunt panno pulcro; singulis vero diebus quam diu corpus in domo servatur, hora prandii mensam iuxta capsam cum vino et delicatissimiis cibariis preparant, que tam diu sic preparata tenetur quousque vivens homo prandere possit: dicunt enim animam de his que sunt sui nomine apposita manducare. [5] Insuper etiam prefati astrologi consulunt qua |21b| ex parte extra domum defuncti corpus efferendum sit: dicunt enim aliquando hanc vel illam partem bonis fatis in sui constructione caruisse, propter quod iudicant eam incongruam esse, ut per eam mortuorum cadavera efferantur propter quod mandant, ut per portam aliam vel per novam parietis aperturam ad comburendum efferatur corpus defuncti. [6] Cum autem extra civitatem vel opidum ad comburendum effertur, fiunt in via domuncule de lignis in locis plurimis pannis sericeis et aureis cooperte, ad quas cum perveniunt cum mortui corpore capsam deponunt ibi ante domunculam et ibi ante capsam effundunt in terra vina et cibaria delicata, dicentes defunctum illum, cum tali prandio, in vita alia receptari; dum autem in via procedunt, precedunt capsam omnia instrumenta musica civitatis in quorum |21c| sonitu est iocunditas maxima; dum vero ad combustionis locum perveniunt, habent in cartis de papiro incisas ymagines virorum ac mulierum, equorum, camelorum atque denariorum multorum, que omnia simul cum cadavere comburuntur: dicunt enim defunctum illum tot servos, ancillas, animalia atque denarios in vita alia habiturum quot fuerunt ymagines cum eo combuste et sic vivet ibi in diviciis et honoribus. [7] Hanc supersticionem servat ubique in combustione cadaverum humanarum in orientis partibus cecitas paganorum.

46

De provincia Camul. Capitulum 46m.

[1] Camul vero provincia una est intra magnam provinciam Tanguth, que est subiecta Magno Kaam, ubi sunt civitatis multe et oppida; est autem Camul inter duo deserta, scilicet inter magnum, de quo supradictum est, |21d| et aliud, quod in longitudine vie continet dietas tres. [2] Victualia in hac provincia copiose habentur tam pro incolis quam pro viatoribus quibuscumque. [3] Homines regionis illius propriam linguam habent et sunt iocundissimi: ad nichil enim aliud, nisi ludis et solaciis, vacare videntur. [4] Ydolatre vero sunt et a suis ydolis ab antiquo sic sunt dementati, quod quando viator quicumque inde pertransiens declinare vult ad domum alicuius civis Camul, ille eum letanter suscipit et precipit uxori totique familie ut, quam diu ille apud eos esse voluerit, ei in omnibus obedientes sint; quo dicto, discedit dominus domus, non reversurus in domum suam donec hospes in domo eius manere voluerit; uxor autem illius miserabilis viri hospiti in omnibus obedit ut viro suo. [5] Mulieres vero regiones illius decore sunt valde; viri autem |22a| earum a diis suis hac sunt cecati demencia ut sibi pro honore et utilitate computent ut sint viatoribus prostitute. [6] Tempore autem quo regnavit Maguth Kaam magnus universalis rex omnium Tartarorum, audita tanta demencia virorum Camul mandavit eis ne rem tam detestabilem amplius tollerare presumerent, sed pocius, uxorum conservantes suarum honorem, viatoribus de communibus hospiciis providerent, ne provincie illius populus tanta ulterius turpitudine se daretur. Viri vero provincie Camul, audito mandato regis, contristati sunt vehementer et, electos nuncios, ad eum cum denariis transmittentes instantissime postulaverunt ut hoc tam grave revocaret editum, cum hanc tradicionem a senioribus suis haberent quod, |22b| quam diu huiusmodi benignitatem hospitibus exhiberent, deorum suorum sustinerent graciam et terra eorum uberes semper fructus produceret; rex autem Manguth eorum aquiescens instancie mandatum revocavit dicens: «Quod ad me pertinebat, vobis mandare curavi. Sed ex quo pro honore tam vituperabile oprobrium suscipitis, habete vobis vituperium quod optatis». Nuncii vero, cum revocatoriis litteris redeuntes, universo populo, qui tristis effectus erat, leticia attulerunt. [7] Eam igitur consuetudinem detestabilem servant usque in hodiernum diem.

47

De provincia Chynchyntalas. Capitulum 47.

[1] Post provinciam Camul invenitur provincia que dicitur Chinchintalas, que est affinis deserto ad orientalem plagam, habet autem in longitudine dietas .XVI. et est sub dominio Magni | Kaam |22c|. [2] Ibi sunt civitates multe et castra. [3] Sunt etiam ibi quidam christiani nestorini et quidam adorantes Machometum; relique vero provincie populus ydola veneratur. [4] In hac provincia mons est ubi sunt minere calibis et andanici et salamandre, de qua fit pannus qui, si proiciatur in ignem, comburi non potest. Fit autem pannus hoc modo de terra, sicuti didici a quodam socio meo, turcho viro valde prudente qui dicebatur Çurfigar, qui ex comissione Magni Kaam in provincia illa prefuit opere minerarum: referebat enim quod in monte illo quedam minere terree habentur que fila quedam habent lane similia; fila illa desiccantur ad solem, postea in mortario eneo conteruntur, deinde lavantur aqua et a terre adherentis grossicie separentur; terra vero proicitur |22d| et fila, ut lana, filantur, de quibus filis postea pannis fiunt. Hii autem panni ex textura non assumuntur albi, sed proiciuntur in ignem et per horam unam dimittuntur in flamma et tunc albescunt ut nix, nec leduntur in igne; quod similiter fit quandocumque lavari debent: nam alia locio ad removendas maculas non adhibetur eis. [5] De salamandra vero serpente que in igne vivere dicitur, nichil audivi in orientalibus partibus; id autem totum quod de salamandra audivi et didici descripsi fideliter. [6] Fertur quod Rome sit mappa quedam de salamandra qua est sudarium Domini involutum quam misit summo pontifici quidam rex Tartarorum.

48

De provincia Succuir. Capitulum 48m.

[1] Quando vero, relicta provincia Chinchintalas, itur ad orientem per dietas .X. continuas, nulla habitacio |23a| reperitur nisi in paucis locis, quibus transactis, invenitur provincia Succuir. [2] In hac provincia sunt christiani quidam, reliqui vero provincie incole ydolatre sunt et subiecti Magno Kaam. [3] Negociatores non sunt, sed de fructibus terre vivunt: in cunctis montibus huius provincie invenitur reobarbarum in copia maxima, et inde per mercatores defertur ad ceteras mundi partes.

49

De provincia Campition. Capitulum 49.

[1] Campition est civitas pregrandis et nobilis que est principalior in regione Tanguth, ubi sunt christiani quidam et alii habentes Machometi legem; reliqui vero cives ydolatre sunt. [2] Multa sunt in civitate hac monasteria in quibus multitudo colitur ydolorum quorum quedam lapidea, quedam lignea, quedam vero lutea seu fictilia sunt; desuper vero deaurata sunt |23b| omnia; quedam autem ex ipsis sunt magnitudinis passuum .X. que iacere videntur, circa que sunt parva ydola posita que videntur eis reverenciam exhibere. [3] Sunt etiam ibi religiosi quidam ydolatre qui ceteris ydolatris honestius vivant, quorum quidam castitatem servant, multumque cavent ne deorum suorum legem pretereant. Totum anni circulum per lunaciones computant, nec alios menses vel ebdomadas habent, in quibusdam lunacionibus observant dies .V. continuos in quibus avem aut bestiam non occident nec carnem comedunt illis quinque diebus occisam; vivunt etiam illis .V. diebus honestius quam ceteris anni diebus. [4] In hac civitate ydolatra quilibet habere potest uxores .XXX. vel plures, si hoc eius substancia patiatur; prima tamen uxor dignior et magis legittima reputatur. |23c| Non recipit vir ab uxore dotem, sed ipse ei in animalibus vel servis aut pecunia, iuxta statum et possibilitatis ipsius congruenciam, dotem assignat; si uxor viro efficitur odiosa, licitum est viro eam dimittere iuxta sue placitum voluntatis. Consanguineas secundi gradus uxores accipiunt, similiter etiam novercas: multa que apud nos gravia peccata sunt ipsa licita reputant, quo ad multa enim bestialiter vivunt. [5] Pater meus dominus Nicolaus et dominus Matheus frater eius et ego Marchus anno uno pro quibusdam negotiis mansimus in hac civitate Campition.

50

De civitate Ezina et alio deserto magno. Capitulum 50m.

[1] Ulterius procedendo ad civitatem Campition itur per dietas .XII., postmodum invenitur civitas que dicitur Ezina, que etiam affinis est arenoso deserto versus aquilonem, ubi sunt cameli multi |23d| et aliarum specierum animalia multa: ibi sunt herodii seu falcones lanerii optimi, et sagri etiam in copia maxima. [2] Homines de Ezina ydolatre sunt, negotiacionibus non intendunt sed de fructibus terre vivunt. [3] In hac civitate preparant sibi victualia viatores et mercatores pro .XL. diebus si volunt transire desertum quod ibi est ad aquilonem, per quod transitur .XL. diebus: nulla enim est ibi habitacio nisi in montibus et in aliquibus vallibus, ubi habitant aliqui homines in estate; in deserto illo herba raro invenitur, in quibusdam tamen locis fere silvestres sunt multe; specialiter autem onagri inveniuntur ibi in multitudine maxima; sunt etiam in deserto pinus multe. [4] Omnes autem supradicte provincie et civitates, scilicet civitas Sachion, provincia Camul, provincia Chinchintalas, provincia Succuir, civitas Campition, et civitas |24a| Ezina pertinent ad magnam provinciam Tanguth.

51

De civitate Carocoram et de inicio dominii Tartarorum. Capitulum 51m.

[1] Terminata via prenominati deserti pervenitur ad civitatem Carocoram, que est ad aquilonarem plagam, ubi dominium Tartarorum habuit originem: habitabant primitus in campestribus magnis regionis illius, ubi non erant civitates vel oppida, sed pascua solum et flumina multa, nec habebant dominum de gente ipsorum, sed tributarii erant magni regis qui dicebatur Uncham, quem Latini Presbiterum Johannem vocant, de quo totus loquitur orbis. [2] Postquam autem crevit populus Tartarorum et augmentatus est nimis, timuit rex ille ne ab illa multitudine offendi posset, si forte vellent esse rebelles; cogitavit igitur eos ab invicem in partes divi|24b|dere et ad diversas regiones transferre, ut ex hoc eorum potencia minor esset. Ipsi autem nolentes omnino ab invicem separari omnes simul transierunt desertum ad aquilonarem plagam et pervenerunt ad locum ubi prenominatum regem timere non potuerant, cui postea tributum reddere noluerunt.

52

De primo regis Tartarorum Chinchis, et discordia eius cum rege suo. Capitulum 52m.

[1] Post annos paucos de communi consensu, virum quemdam de suis probum et sapientem, qui dicebatur Chinchis, regem super se constituerunt; quod factum est anno Domini .MCLXXXVII. [2] Post coronacionem autem eius, cuncti Tartari qui in aliis regionibus dispersi erant venientes ad eum eius se dominio, libenti animo, subdiderunt; ipse autem subditum sibi populum prudentissime gubernavit; brevi vero in tempore provincias octo cepit. |24c| Cum autem per violenciam civitatem aliquam capiebat aut castrum, neminem post victoriam occidi vel spoliari sinebat, si imperio eius sponte se subiugare volebat secumque progredi ad civitates alias capiendas: propter quod, miro modo, ab omnibus amabatur. [3] Videns autem se ad tantam gloriam sublimatum, nuncios ad regem quondam suum direxit, petens eius filiam in uxorem; fuit autem hoc anno Domini .MCC. Ille hoc supra modum indigne tulit direque respondit: dixit enim quod filiam suam pocius in ignem proiceret quam uxorem traderet servo suo. Nuncios autem Chinchis a conspectu suo turpiter eiecit dicens: «Dicite domino vestro quod, quia ad tantam superbiam elevari presumpsit ut filiam domini sui in uxorem peteret, amara eum morte faciam interire».

53

De conflictu Tartarorum cum rege illo |24d| et victoria ipsorum. Capitulum 53m.

[1] Quod cum audisset, Chinchis iratus est valde, et congregato exercitu maximo perrexit in terram regis Unchan, qui Presbiter Iohannes dicitur, et castra metatus est in planicie maxima que dicitur Randuch, misitque ad regem ut deffenderet se; qui cum exercitu maximo descendit ad campestria .XX. miliaria iuxta exercitum Tartarorum. [2] Tunc Chinchis rex Tartarorum precepit incantatoribus et astrologis suis ut predicerent qualem eventum futurum prelium habiturum erat; tunc astrologi in partes duas scindentes arundinem divisiones ipsas interposuerunt, unamque vocaverunt Chinchis, et alteram Unchan; dixeruntque regi: «Nobis legentibus invocaciones deorum nutu ipsorum due iste partes arundinis pugnabunt ad invicem; ille autem rex victo|25a|riam obtinebit in proelio cuius pars super alterius partem ascendet». Multitudine vero ad spectaculum concurente, dum astrologi in libro suarum incantacionum legerent, partes arundinis sunt commote, et una super aliam insurgere videbatur: tandem pars Chinchis ascendit super partem Unchan; quo viso, Tartari de futura certificati victoria confortati sunt valde. [3] Tercia igitur die comissum est prelium, et multi de utriusque regis exercitu perierunt; Chinchis tum victor extitit et Unchan rex occisus fuit. [4] Regnavit vero Chinchis post mortem Unchan annis .VI., in quibus multas provincias acquisivit; post annos sex, dum per suos castrum quoddam expugnaretur, ipse bellans appropinquasset ad castrum sagita in genu percussus est, ex quo vul|25b|nere post dies paucos mortuus est sepultusque est in monte Alchay, ubi deinde sepeliuntur omnes reges magni Tartarorum et qui de progenie sunt eorum: si Magnus Kaam moreretur in loco qui per dietas .C. distaret a monte Alchai, corpus eius a monte deferrent ad sepeliendum.

54

Cathalogus regum Tartarorum et qualiter regum illorum corpora sepeliuntur in monte Alchay. Capitulum 54m.

[1] Primus igitur rex Tartarorum fuit Chinchis, secundus Cui, tercius Bacui, quartus Alau, quintus Manguth, sextus Cublay qui modo regnat, cuius potencia maior est quam fuerit omnium prenominatorum .V. predecessorum eius: maius est etiam solius ipsius dominium quam sint simul in unum cuncta regna et dominia christianorum regum et omnium saracenorum, sicut in libro hoc suo loco |25c| patebit manifeste. [2] Quando vero corpus Magni Kaam tumulandum defertur ad montem Alchay, hii qui eum ad sepulturam concomitantur homines cunctos quos in via habent obvios gladio perhimunt, dicentes: «Ite, et domino nostro regi in alia vita servite»; tanta enim insania a Sathana circumventi sunt, ut credant occisos tunc occasione predicta in vita alia eius fore obsequio mancipandos; similiter etiam equos omnes obvios, nec non et defuncti regis equos electos occidunt ut ipsos in vita alia vivos recipiat. Quando autem corpus Manguth Kaam delatum fuit ad montem, milites qui ducebant corpus ultra .XX. milia hominum occasionem predictam occiderunt.

55

De generalibus consuetudinibus et moribus Tartarorum. Capitulum 55m.

[1] Tartari communiter greges multos nutriunt iumentorum |25d| et ovium, propter quod cum gregibus suis morantur in pascuis: estate in montibus habitant et in locis frigidis, ubi pascua et ligna sint; hyeme vero ad calidas se transferunt regiones, ubi invenire possint pro animalibus pabulum. [2] Domunculas ad modum tabernaculorum habent filtro optime clausas, quas secum deferunt quocumque divertunt, que sic sunt artificiose composite ut de facili exportari, deponi et portari valeat, quorum hostia semper ad meridiem situant quando domunculas erigunt; quadrigas insuper habent que a chamelis trahuntur, filtro similiter sic artificiose coopertas ut si die tota super eas pluat nichil sub eis valeat madidari. Super eas autem uxores et filios ac utensilia necessaria deferunt. [3] Mulieres Tartarorum viris suis fidelissime sunt: apud eos ab|26a|surdum valde est et intollerabile penitus ut vir quispiam ad uxorem proximi sui presumat accedere, diligentissime cavent ne in hac re sibi invicem iniuriam faciant. Quilibet eorum, iuxta eorum consuetudinem, habere potest uxores tot numero quot nutrire valet, prima tamen uxor principalior et honorabilior reputatur; preter sorores, onmes consanguineas in transversalibus lineis uxores accipiunt: mortuo patre, filius novercam suam accipit uxorem; fratre etiam mortuo, cognatam accipit frater. [4] Nupcias solemnes faciunt quando traducuntur uxores; viri ab uxoribus non recipiunt dotes sed, e contrario, ipsi eis et earum matribus dotem assignant. [5] Propter uxorum autem multitudinem habent Tartari innumeros filios. [6] Tartarorum uxores in expensis parum sunt onerose maritis, eo quod de suis laboribus multa lucrantur; |26b| ad familie vero gubernacionem provide et ad ciborum preparacionem sollicite sunt; reliqua autem domus officia studiose perficiunt; emunt venduntque optime quecumque emenda vel vendenda sunt. Viri, earum curam domus uxoribus relinquentes, venacioni et aucupiis atque armorum bellorumque exercicio sunt intenti.

56

De armis et vestibus eorum. Capitulum 56m.

[1] Arma quibus induuntur de forti et solido corio cocto sunt, sive bubalorum aut aliorum animalium habencium corium solidum; clavas et gladios deferunt precipue, et utuntur arcubus et sagittis: sunt enim sagittarii optimi, a puericia docti et arcuum exercicio assueti. [2] Divites homines sericeis et aureis vestibus induuntur, deferuntque subvestibus superioribus pelles delicatas vulpium, varorum aut armellinorum; utuntur etiam pellibus animalium que gebelline dicuntur, |26c| que delicate nimium ac preciose sunt.

57

De cibis communibus Tartarorum. Capitulum 57m.

[1] Communia Tartarorum cibaria sunt carnes et lac; carnes animalium que in venacionibus capiunt comedunt; similiter etiam aliorum animalium mundorum et immundorum: nam equos et canes edunt, similiter et reptilia quedam, que vulgo dicuntur “ratti pharaonis”, que in planiciebus illis inveniuntur in copia magna. Bibunt etiam lac equarum, quod taliter parare noverunt, ut vinum album esse videatur, quod etiam valde sapidum est; vocatur autem in eorum lingua “chemus”.

58

De ydolatria et erroribus eorum. Capitulum 58m.

[1] Tartari unum pro deo colunt quem vocant Nacigai, quem deum terre putant, qui curam gerat ipsorum fructuumque terre, filiorum ac gregum ipsorum: hunc falsum deum maxime reverentur. [2] Quilibet Tartarus in propria do|26d|mo illius dei ydolum habet de filtro vel de panno alio; ipsum autem ydolum in loco onorabili collocant; credunt autem ipsum habere uxorem et filium quibus ydola similiter de filtro faciunt: ydolum uxoris Nacigay a sinistris ponunt, filii vero ydolum coram ipso; hec ydola multum etiam venerantur. [3] Quando ad prandium vel cenam vadunt, prius cum pinguedine carnis cocte perungunt ora deorum, partem autem brodii vel aquam in qua cocte sunt carnes ad ipsorum honorem extra domum effundunt ut dii predicti recipiant partem suam; quo facto ad mensam accedunt. [4] Si alicuius Tartari moritur filius qui uxorem non habuit, et alterius filia iuvencula moriatur, pater defuncti pueri puellam defunctam uxorem accipit filio, puelle patre consensum prebente; de hoc enim conscribi faciunt instrumentum, pinguntque |27a| in carta puerum et puellam, vestes, denarios et utensilia multa et supellectilem variam; deinde instrumentum et picturas igni comburunt, creduntque, diabolica cecitate seducti, quod defuncti illi in alia vita ad invicem contrahant quando fumus combustarum cartarum ascendit in aera; faciunt etiam, pro hac re, solemnes nuptias de quibus partes huc illucque diffundunt ut sponsus et sponsa portionem suam illarum comedant nuptiarum. Ex tunc vero parentes et consanguinei defunctorum sic se reputant affines effectos ac si mathematice ille nupcie in veritate celebrate fuissent.

59

De strenuitate industria et fortitudine Tartarorum. Capitulum 59m.

[1] Sunt autem Tartari in armis strenui valde et in bellis victoriosi; non enim sunt homines delicati, sed laboriosi valde: quando propter bella aut pro aliqua necessitate |27b| exercitus expedit ad incomoda tolleranda ceteris mundi partibus promptiores sunt ac fortiores; per mensem integrum, si opus fuerit, nichil aliud comedunt nisi iumentorum lac et carnes animalium que in venacionibus capiunt. Equi similiter eorum herba simplici contentantur quam in pascuis habent, nec expedit in causa tali ut eis blada vel pabula alia preparentur. Tota nocte quandoque Tartari armati super equos insident, et equi nichilominus pascuntur ubicumque inventa fuerit herba. [2] Homines laboriosissimi sunt et contenti modico et optime sciunt civitates et fortilicia capere: quando eos occasione bellorum viam magnam facere oportet, nichil secum de suis rebus preter arma deferunt, nisi tabernaculum parvum sub quo latitant quando pluit. Quilibet etiam flascones duos de corio portat, in quibus deferunt lac quod bibunt unamque |27c| ollam parvulam pro coquendis carnibus, quam vulgariter dicimus “pignatellam”. Si quando etiam opus fuerit celeriter ad locum aliquem pervenire remotum, per dies decem ab omni cibo cocto abstinebunt, si propter cibi decoctionem retardari contingat iter eorum; habent autem lac siccum admodum solide paste et in aquam mittunt in vasculo, et tam diu cum baculo miscent donec liquefiat, quod postea bibunt; sepe etiam pro vini defectu vel aque equos flobotomant et sanguinem eorum bibunt.

60

De ordine exercitus Tartarorum et sagacitate bellandi. Capitulum 60m.

[1] Ordo autem eorum in gubernacione exercitus et modus preliandi talis est: quando dux aliquis preficitur exercitui, centum milium militum eligit quos vult, ciliarchos sive tribunos, qui scilicet mille equitibus |27d| presint, centuriones et decuriones; sic enim universus exercitus ordinatur per mille, centum et decem; similiter etiam decem milibus preest unus. Hii prefecti exercitus consiliarii sunt hoc modo: nam illi decem, quilibet decem milibus preest, consiliarii ducis sunt; qui vero mille presunt, consiliarii sunt eius qui decem millibus presunt; centuriones autem consiliarii sunt tribuni; decuriones vero consiliarii centurionis, ita dumtaxat ut nullus prepositus consiliarius ultra decem. Hunc modum servant in magno exercitu et in parvo: quando vero is qui centum milibus preest mittere mille vult, mandat uni qui decem milibus presit ut mille de suis eligat; ille vero mandat tribuno ut eligat centum de mille, et quilibet centurio eligit decem, quilibet vero decurio dat unum; et hoc modo mille de |28a| decem millibus eliguntur; hoc autem tanto servatur ordine ut per equales vices mittantur singuli sciatque unusquisque quando de iure ad hoc eligendus sit. [2] Quilibet autem dum eligitur statim obedit, non enim in universo reperiuntur homines tante obedience ad dominos suos sicut Tartari sunt. [3] Cum autem de loco ad locum procedit exercitus, semper a quatuor lateribus eius ducenti vel amplius custodes sunt in distancia congrua, ne occurrere possint hostibus improvisi; quando autem in campo cum hostibus preliantur, sepe fugam arte simulant post se nichilominus sagittantes, donec insequentes quo volunt deducant; tunc se unanimiter vertentes ad ipsos de ipsis sepissime victoriam obtinent: sepe enim hostes eorum ex hoc confusioni patent dum se vicissime putant. Equi autem eorum sic assueti ut ad voluntatem |28b| sessorum facillime huc illucque vertantur.

61

De iudiciis et iusticia ipsorum. Capitulum 61m.

[1] De malefactoribus autem faciunt hoc modo iusticiam: si quis furatus fuerit rem parvi valoris propter quam non mereatur occidi, septem vicibus fuste ceditur, aut .XVII., aut .XXVII., aut .XXXVII., aut .XLVII., pro mensura enim peccati est percussionum numerus usque ad C, semper addendo decem; aliqui tamen ex huiusmodi percussionibus moriuntur. Si quis vero furatur equum, vel rem aliam pro qua mereatur occidi, per transversum in ventre mucrone occiditur. Si autem fur potest et vult ultra valorem furti nonies solvere, liberatur a morte. [2] Qui equos, camelos, boves habent, signa sua in illis in pilo imprimunt, et sine custode emittunt ad pascua; cum autem redeunt, si intra |28c| sua animalia reperit quis alterum animalis, dominum illius studet inquirere ut recipiat confestim quod suum est. Minutis vero animalibus pastorum custodia deputatur; habent enim animalia huiusmodi pulcherrima supramodum. [3] Hec sunt igitur communes consuetudines Tartarorum, sed quia modo inter diversos populos sunt commixti, multas de suis consuetudinibus dimittentes in provinciis pluribus aliorum moribus se conformant.

62

De campestribus Burgi et extremis aquilonis insulis. Capitulum 62m.

[1] Recitatis in parte moribus Tartarorum, nunc ad describendas regiones aliquas accedamus. [2] Post discessum a civitas Corocoram et a monte Alchay, proceditur per aquilonarem plagam per campestria Bangu que habent in longitudine .XL. dietas. [3] Incole loci vocantur Mecrith, qui subiecti |28d| sunt Magno Kaam et habent Tartarorum mores; sunt autem silvestres homines. [4] Carnibus vescuntur animalium que in venacionibus capiunt, et specialiter cervorum, de quibus copiam habent quos etiam domesticant et factos domesticos equitant. [5] Blado carent et vino. [6] In estate venacionem maximam habent avium et silvestrium animalium, hyeme vero animalia et volatilia cocta habent, et inde discedunt propter frigus maximum regionis illius. [7] Post terminum illarum .XL. dietarum pervenitur ad mare Occeanum, iuxta quod sunt montes in quibus herodii seu falcones peregrini nidos habent, qui inde ad Magni Kaam curiam deferuntur; in montibus illis nulle alie reperiuntur aves nisi herodii predicti et avium species altera que dicuntur “bargelac”, quibus pascuntur herodii: aves ille grandes sunt ut perdices, |29a| pedes papagalli similes, caudam vero habent ut rodii et sunt velocis magnique volatus. In insulis autem maris illius girfalchi nascuntur in multitudine maxima, qui ad Magnum Kaam deferuntur; girfalchi autem qui de christianorum terris deferuntur ad Tartaros non portantur ad Magnum Kaam, quia supramodum habundat, sed deferuntur ad Tartaros alios qui Armenis et Cumanis sunt affines. [8] In illis partibus insule sunt que tantum sunt ad acquilonem posite quod polus articus, scilicet stella ultramontana, est eis ad plagam meridionalem.

63

De regno Ergimul et civitate Singiu. Capitulum 63m.

[1] Oportet nos hic redire iterum ad civitatem Campition, de qua superius mencio facta est, ut alias affines eius provincias describamus. [2] Post recessum a civitate Campition |29b| versus orientem itur ad .V. dietas et, in via, in locis pluribus de nocte voces demonum audiuntur; post dietas .V. invenitur regnum Ergismul, quod est in provincia magna Tenduch, quod regnum Magno Kaam subiectum est. [3] Ibi ‹sunt› christiani nestorini, ydolatre et alii sectatores legis Machometi. [4] Multe civitates et multa castra ibi sunt. [5] Inde versus syrochum, id est inter orientalem et meridianam plagam, itur ad provinciam Cathai; prius tamen invenitur civitas Singiu, Magno Kaam tributaria, ubi similiter sunt christiani nestorini et idolatre et qui Machometum adorant. [6] Ibi sunt boves silvestres pulcherimi, grandes velut elephantes, pilos habentes per corpus preter dorsum albos et nigros, longitudinis palmorum trium, multique ex his bobiis domestici sunt et domiti et ad defe|29c|randum onera maxima assueti; alii autem alligantur ad aratra qui, pre mirabili fortitudine, multum operis in brevi perficiunt tempore in aratura terre. [7] In hac patria muscatum melius est quod habeatur in mundo quod ab animali quodam habetur; est enim animal quoddam pulcrum valde, magnitudinem habens gatte, pilos grossos ut cervus et pedes ut gatta; dentes quatuor habet, duos superiores et duos inferiores, longitudinis digitorum trium; hoc animal iuxta umbilicum, inter cutem et carnem, vesicam habet sanguine plenam: ille sanguis est muscatum de quo tantus odor exalat. De his animalibus est in maxima multitudo. [8] Incole regionis ydolatre et sectatores libidinis sunt, pingues communiter sunt, nasum parvum et nigros capillos habentes; viri imberbes sunt, sed pilos |29d| solum circa labia habent; mulieres pulcre sunt et albe. [9] Viri uxores querunt magis pulcras quam nobiles aut divites: nam nobilis et magnus vir uxorem accipit mulierem pauperam si pulcra est, et matri illius dotem dat. [10] Negotiatores et artifices multi ibi sunt. [11] Habet autem provincia in longitudine dietas .XXV. et est fertilis valde. [12] Ibi sunt fagiani in duplo maiores quam in Ytalia, et habent caudas longitudinis .X. vel .IX. palmorum, aut .VIII. sive .VII. ad minus; habent etiam fagianos qui in magnitudine nostris similes sunt; multas alias aves habent pulcherimas diversarum specierum, pennas habentes pulcherimas coloribus variatas.

64

De provincia Egrigaia. Capitulum 64m.

[1] Deinde pertransitis .VIII. dietis ultra provinciam Ergimul, ad orientem |30a| occurrit provincia Egrigaia, in qua sunt civitates multe et oppida; est autem de provincia magna Tenguth, cuius principalior civitas Calacia dicitur. [2] Incole ydolatre sunt, preter aliquos christianos qui tres ibi basilicas habent. [3] Sunt autem subiecti omnes Magno Kaam. [4] In civitate Calacia sunt panni qui “çambelloti” dicuntur, de lana alba et camelorum pilis, pulcriores qui in mundo fiant, qui ad provincias alias a negotiatoribus deferuntur.

65

De provincia Tenduch et Og et Magog, et civitate Cyagamor. Capitulum 65m.

[1] Rursum relicta provincia Egrigaia pervenitur ad orientalem plagam ad provinciam Tenduch, ubi sunt civitates multe et castra, ubi manere consueverat rex ille magnus in orbe nominatissimus, qui dicebatur a latinis Presbiter Johannes; |30b| modo autem est illa provincia Magno Kaam tributaria. [2] Est tamen ibi rex unus de progenie regis illius qui adhuc Presbiter Johannes dicitur, cuius nomen est Georgius; omnes Magni Kaam, post mortem regis illius qui a Chinchis occisus prelio fuit, suas filias illis regibus tradiderunt uxores. [3] Et licet ibi quidam sint ydolatre et aliqui qui vivant iuxta legem abhominabilis Machometi, tamen pars populi provincie fidem christianam tenet et hii christiani in tota patria dominantur; inter eos autem gens quedam est que dicitur Argon, que habet homines pulcriores et in negotiacionibus sagatiores, qui in tota provincia alibi valeant reperiri. [4] In illis partibus sunt regiones que dicuntur Gog et Magog: Gog in lingua sua nominant Ung, Magog vero Mungul. [5] In his locis reperitur lapis lazuli de quo fit |30c| açurum peroptimum. [6] Ibi fiunt çambelloti optimi de camelorum pilis; in hac provincia fiunt panni de serico et auro diversarum manerierum pulcherrimi valde. [7] Est ibi civitas Sindacui, ubi fiunt arma pulcherima et optima omnium generum pro exercitibus necessaria. [8] In montibus province huius sunt magne argenti minere; ibi sunt venaciones magne propter multitudinem silvestrium bestiarum; vocatur autem regio moncium Ydifu. [9] Ultra vero hanc civitatem, ad tres dietas invenitur civitas Ciangamor, in qua est palacium maximum in quo Magnus Kaam habitat quando ad illam civitatem accedit: sepe enim vadit illuc, quia iuxta civitatem lacune sunt in quibus cigni et grues, fagiani et perdices sunt, avesque alie copiose valde habentur. Ipse autem rex cum girfalchis et hero|30d|diis seu falconibus suis in captura avium dele‹c›tabiliter recreantur. Sunt ibi grues manerierum quinque: prima maneries grues habet ‹alas› magnas nigras totaliter ut corvi; secunda grues habet maiores ceteris albas el pulcras, penne alarum ipsarum plene sunt oculis rotundis, et sunt aurei coloris atque fulgoris ut sunt apud nos pavonum caude, oculos habent coloris varii, albi scilicet nigri et açuri; tercia maneries habet grues nostris de Ytalia similes; quarta vero habet grues parvas, habentes pennas longas pulcherrimas rubro colore nigroque permixtas; quinta vero maneries habet grues coloris grisei que oculos rubeos ac nigros habent et magne valde sunt. Iuxta civitatem hanc vallis quedam est in qua in diversis domunculis perdices servantur in copia |31a| maxima que ab hominibus custodiuntur ad hoc ministerium deputatis, ut earum habeat copiam rex quandocumque ad supradictam venerit civitatem.

66

De civitate Ciandu et nemore regali quod est iuxta eam et de quibusdam festivitatibus Tartarorum et magorum illusionibus. Capitulum 66m.

[1] Post recessum a civitate Ciangamor ad .III. dietas ad aquilonem reperitur civitas Ciandu quam edificavit Magnus Kaam Cublai, in qua est marmoreum palacium maximum et pulcherrimum cuius aule et camere auro ornate sunt et mira varietate depicte. [2] Iuxta palacium est nemus regale muris undique cinctum habentibus in giro miliaria quindecim, in quo nemore sunt fontes et flumina et prata multa; ibi sunt cervi, damule |31b| et caprioli, ut sint girfalchis et falconibus regis in cibum, quando ibi in sua mutatione servantur; quandoque enim sunti ibi in illa mutacione similiter girfalchi .CC. et amplius, et rex singulis septimanis eos personaliter visitat. Sepe autem venatur ibi rex et super equum suum in quo sedet, post se defert domesticum leopardum quem ad cervum vel damulam provocat; captamque ab eo bestiam, girfalchis tradit, atque in hunc modum sepe in tali solatio delectatur. [3] In medio autem nemoris habet rex magnus domum unam pulcherimam, de arundinibus compositam, intus et foris totaliter deauratam et picturis variis adornatam, que sic sunt diligenter superlinite vernice ut nullatenus possint deleri pluvia; est autem domus tota composita |31c| tanta artis industria ut levari, deponi componique valeat et dissolvi sine aliquo detrimento; cum autem erigitur et componitur ad modum tentoriorum, ducentis et amplius funicolis sericis sustentatur. Arundines vero ex quibus hec domus fit in longitudine habent passus .XV. et in grossicie ultra palmos tres; de hiis fiunt columpne, trabecule et clausure: desuper etiam his arundinibus tegitur tota domus, dividuntur enim arundines iuxta nodos et pars illa per medium scinditur, et de scissura qualibet due tegule fiunt que, super domum composite, domum a pluvia protegunt et aqua emittunt inferius. [4] Magnus autem Kaam tribus anni mensibus locum illum inhabitat scilicet iunio, iulio et augusto, quia ibi est temperies aeris magna estusque caret ardoribus; |31d| his ergo mensibus domus erecta manet, ceteris vero deponita et convoluta servatur. [5] Die autem .XXVIII. augusti Magnus Kaam de civitate Ciandu discedens ad locum alium proficiscitur ut diis solemne sacrificium immolet, putans ex hoc obtinere ab ipsis ut ipse, uxores, filios, animalia cuncta et cetera que possidet conserventur. Habet autem rex armenta magna equorum alborum, in quibus habet equas albas ultra .X. millia; ipsa autem die festivitatis equarum lac in copia maxima in vasis honorabilibus preparatur et ipse rex manibus propriis multum lactis huc illucque diffundit pro suorum honore deorum: dicuntque magi quod dii lac bibunt effusum et propter huius sacrificium cuncta, que ad eum pertinent, conservant et augent; post sacrificium nephandum bibit |32a| rex de lacte equarum albarum, nullique alteri illa die permittitur bibere nisi his qui de progenie eius sunt, et uni illius regionis populo qui dicitur Oriath, cui hoc privilegium a Chinchis Kaam magno fuit concessum in honorem victorie cuiusdam magne, quam populus ille obtinuit pro honore Chinchis. Hic igitur ritus die .XXVIII. augusti solemniter imperpetuum observatur. Equi autem illi albi cum equabus albis in tanta reverencia habentur a populo ut, quando per campestria transeunt, ubi eorum sunt pascua, nullus iter inde faciens transire presumat, donec omnia armenta transierunt. [6] In hac provincia comeduntur hominum carnes qui sunt a iusticia publica interfecti; eorum autem qui ex infirmitate decedunt carnes comedere nolunt. [7] Habet Magnus Kaam magos qui, diabolica |32b| arte, faciunt tenebras in aere apparere: super palatium autem regis lux est, faciunt etiam sepe dum rex sedet ad mensam ut ciphi eius aurei arte demonum de mensa, que in medio aule est, eleventur, et nullo operante homine ante ipsum in eius mensa ponantur: dicunt autem hoc se facere posse ex virtute sanctitatis eorum. Quando vero hii magi festa suis ydolis faciunt, recipiunt a rege arietes habentes capita nigra lignaque aloes et thus ut diis suis odoriferum sacrificium offerant, et coctas carnes offerunt ydolis cum cantu et leticia maxima; aquam vero decoctionis carnium ante ipsam diffundunt, sicque asserunt deorum suorum clementiam inclinari ut terris fertilitatem prebere dignentur.

67

De monachis quibusdam ydolatris. Capitulum 67m.

[1] In regione illa multi sunt monachi |32c| ydolorum cultui deputati: est autem ibi monasterium magnum valde, quod pre sua magnitudine videtur esse quedam civitas parva, in quo sunt circiter duo millia monachorum serviencium ydolis, qui preter consuetudinem laycorum capita barbasque radunt et religiosioribus vestibus induuntur; hii in suorum festivitatibus ydolorum faciunt cantus maximos et accendunt in templo suo prophano luminaria multa. [2] Sunt et alibi in regione ipsa monachi alii preter illos multi et varii ydolatre, quorum quidam multas habent uxores, quidam autem caste vivunt pro suorum honore deorum, vitam asperimam servant, nec comedunt nisi furfur aqua mixtum; vestiuntur autem pannis rudissimis et asperimis coloris nigri et super stramina durissima dormiunt. [3] Alii vero monachi ydolatre |32d| qui laxiores observancias tenent, hos monacos ydolatras, sic dure viventes, hereticos reputant, dicentes eos non secundum formam colere deos suos.

Explicit Liber primus.

Incipiunt capitula libri secundi.

I. De potencia et magnificencia Cublay regis maximi Tartarorum.

II. Qualiter Nayam contra Cublai regem presumpsit insurgere.

III. Qualiter Cublay rex ad obviandum illi se preparavit.

IV. Qualiter pugnaverunt similiter et quomodo devictus est Nayam.

V. De morte Nayam.

VI. Qualiter Cublay rex silencium Iudeis et Saracenis imposuit qui salutifere crucis vexillo exprobrare presumpserant.

VII. Qualiter remunerat Magnus Kaam milites suos quando victoriam obtinent.

VIII. De forma Cublay regis |35a| et uxoribus et filiis et ancillis.

IX. De mirabili palatio eius quod est in Cambalu et mira illius loci amenitate.

X. Descripcio civitatis Cambalu.

XI. De suburbiis et mercatoribus maximis civitatis Cambalu.

XII. Qualiter persona Magni Kaam magnifice custoditur.

XIII. De magnificencia conviviorum eius.

XIV. De festo magno natalis eius regis et magnificencia vestium curie eius.

XV. De festo alio maximo quod fit in Kalendis februarii.

XVI. De animalibus silvestribus que a venatoribus certo anni tempore mittuntur ad curiam magni regis.

XVII. De leonibus, leopardis, linceis et aquilis ad venandum cum hominibus assuetis.

|35b| XVIII. De magnifica venatione regis ad bestias.

XIX. De aucupio seu venatione eius ad aves.

XX. De mirabilibus tentoriis eius.

XXI. De moneta Magni Kaam et inextimabili copia divitiarum eius.

XXII. De duodecim prefectis provinciarum et officio ac palacio eorum.

XXIII. De cursoribus Magni Kaam et multitudine et ordine mansionum pro ipsorum receptione.

XXIV. De prudencia regis ad obviandum sterilitatis et caristie temporibus, et de pietate eius subditos et egentes.

XXV. De potione que loco vini fit in provincia Cathay.

XXVI. De lapidibus qui ardent ut ligna.

XXVII. De flumine magno Pulisanchinç et pulcherimo ponte eius.

XXVIII. Brevis quedam descripcio |35c| partis unius province Cathay.

XXIX. De regno Tainfu.

XXX. De castro Caicui et qualiter rex eius captus traditorie fuit et oblato hosti suo regi qui dicitur Presbiter Iohannes.

XXXI. De fluvio magno Caromoram et circumiacente regione.

XXXII. De civitate Quemgiamfu.

XXXIII. De provincia Chunchin.

XXXIV. De provincia Acbalech et Mangi.

XXXV. De provincia Sindinfa.

XXXVI. De provincia Thebeth.

XXXVII. De regione alia province Tebeth et quadam turpi consuetudine eius.

XXXVIII. De provincia Camdu.

XXXIX. De provincia Carmam.

XL. De regione quadam province Caraiam in qua colubri magni sunt.

XLI. De provincia Ardandan.

XLII. De prelio magno quod fuit inter Tartaros et regem Mien et victoria Tarta|rorum |35d|.

XLIII. De regione quadam silvestri et provincia Mien.

XLIV. De civitate Mien et sepulcro pulcherrimo regis.

XLV. De provincia Bangala.

XLVI. De provincia Cangigu.

XLVII. De provincia Amu.

XLVIII. De provincia Tholoman.

XLIX. De provincia Cingui.

L. De civitatibus Cancausu, Cianglu et Ciangli.

LI. De civitatibus Tadifu et Singuimatu.

LII. De fluvio magno Caromoram et civitatibus Coigan et Cangiu.

LIII. De nobilissima provincia Mangy et primo de pietate et iusticia regis eius.

LIV. Qualiter Baiam princeps exercitus Magni Kaam devicit provinciam Mangi et eam suo dominio subiugavit.

LV. De civitate Coigangiu.

LVI. De civitatibus Panchi et Cayn.

LVII. De civitatibus Tingui et |33a| Yangui.

LVIII. Qualiter civitas Ciarfu cum machinis capta fuit.

LIX. De civitate Singu et flumine maximo Quian et innumerabili multitudine navium.

LX. De civitate Ciangui.

LXI. De civitate Cingianfu.

LXII. De civitate Tinghingui et qualiter cives eius occisi sunt omnes quia occiderant Tartarorum exercitum dormiente.

LXIII. De nobili civitate Singui.

LXIV. De nobilissima et mirabili civitate Quinsay.

LXV. De proventibus quos recipit Magnus Kaam de Quinsay et de provincia Mangi.

LXVI. De civitate Tanpingui et aliis civitatibus plurimis.

LXVII. De regno Singui.

LXVIII. De civitatibus Quelinfu et Unquem.

LXIX. De civitate Fugui.

LXX. De civitate Çaicen et nobilissimo portu eius et de civitate Tingui.

|33b| Expliciunt capitula libri secundi.

Incipit liber secundus.

1

De potencia et magnificencia Cublay regis maximi Tartarorum. Capitulum primum.

[1] In libri huius secundi continencia monstrare curabo magnificenciam Cublay regis maximi Tartarorum, qui usque ad tempora compilacionis libri regnare dinoscitur, cuius potencia maior esse apparet in divitiis, in dominacione terrarum et in presidencia multitudinis populorum quam cuiuscumque regis vel principis cunctis retro temporibus referatur, sicut in capitulis sequentibus apparebit. [2] Est autem hic Cublay Kaam, id est dominancium dominus, de progenie Chinchis regis et est sextus, ut ex supradictis apparet; cepit autem regnare anno domini nostri Iesu Christi .MCCLVI. et sapiencia ac probitate sua regnum |33c| obtinuit: nam quidam ex fratribus et consanguineis eius ipsum ne regnaret conati sunt impedire, sibi autem de iure regni successio debebatur. [3] Est autem in armis strenuus, virtute robustus, concilio pollens et in exercitus ac populi gubernacione providus ac discretus; nam ante quam regni coronam acciperet, sepe egrediebatur ad bella et in omnibus probiter se gerebat; ex quo autem regnum obtinuit, non nisi semel processit ad bellum, sed filios suos dirigit vel barones.

2

Qualiter Nayam contra Cublay regem presumpsit insurgere. Capitulum 2m.

[1] Causa autem hec est propter quam semel ex quo regnavit egressus est ad pugnam: anno Domini .MCCLXXXVI. patruus eius quidam nomine Naiam etatis annorum .XXX., qui multis regionibus et populis |33d| preerat, cogitavit, iuvenili vanitate commotus, contra dominum suum Cublay insurgere subito cum esercito maximo; ad hoc autem requisivit regem nomine Caydu, qui nepos erat Cublay regis sed ipsum exosum habebat. Qui, rebellioni consensum adhibens, promisit se personaliter iturum cum illo cum centum milibus militum. [2] Et cum dixerunt invicem in quadam planicie cum suis exercitibus convenire, ut simul postmodum subito terras regis invaderent, Naiam autem, congregatis quadringentis millibus militum, et designatum pervenit locum, et ibi Caydu regis prestolabatur adventum.

3

Qualiter Cublay ad obviandum illi se preparavit. Capitulum 3m.

[1] Interea Cublay rex cuncta didicit que per illos fuerant ordinata, et in nullo super huius conspiracione perterritus, iuravit se numquam coronam |34a| regiam delaturum nisi de illorum prodicione et audacia se vindicaret. [2] In viginti autem duobus diebus congregavit trecenta et .LX. millia millitum et peditum centum millia de hiis qui erant vicini civitati Cambalu; causa autem hec fuit quare non convocavit maiorem exercitum: quia subito voluit in hostes ex insperato irruere, ne si diutius fuisset in congregacione amplioris exercitus immoratus ad Nayam noticiam pervenisset et ex hoc aut retrocessiset omnino aut ad tutiora loca suum exercitum transtulisset. Ideoque noluit exercitus suos, quos ad expugnandas diversas provincias miserat, revocare: nam tantam posset militiam et peditum multitudinem in paucis mensibus congregare quod, pre stupore gentis innumere, quasi incredibile videretur. [3] Interim autem mandavit |34b| rex vias tanta diligencia custodiri ut Naiam preparacionem et adventum ipsius omnino presentire non posset; cuncti enim euntes et redeuntes a regis custodibus tenebantur, propter quod Nayam de eius occursu prescius esse non potuit. [4] Consuluit autem rex Cublay astrologos suos super exitu vie sue, qui omnes de communi consensu et iudicio responderunt quod honorabiliter de hostibus triumpharet.

4

Qualiter pugnaverunt similiter et quomodo devictus est Nayam. Capitulum 4m.

[1] Igitur Cublai, congregato exercitu suo, castra movit et in diebus .XX. pervenit ad planiciem ubi Nayam expectabat Caidu regis exercitum. [2] Nocte autem iuxta collem quamdam quievit exercitus, populus vero Nayam diffusus per planiciem inermis erat solaciis vacans et nequaquam |34c| vicinum periculum sibi previdebat; mane facto, Cublay rex ascendit in collem cunctosque sui exercitus milites distinxit in .XII. acies, ita ut quelibet acies triginta millia militum contineret: pedites vero iuxta milites tali ordine collocavit ut in quibusdam aciebus duo pedites tenentes lanceas hinc inde ad unius militis latera ponerentur donec peditum numerus compleretur. [3] Rex autem in mirabili castro ligneo erat, quod ab elephantibus quatuor portabatur, ubi erat suum regale vexillum. [4] Cum vidisset autem exercitus Naiam insignia et exercitum Cublay vehementer expavit, nondum etiam venerat exercitus Caydu; Nayam vero, qui sub tentorio cum concubina quam secum adduxerat dormiebat, excitatus a suis modicum timuit. Nichilominus |34d| tamen quam cito potuit, dum descenderent illi, ipse suas acies ordinavit; rex autem Cublay in circuitu exercitus Nayam disposuit acies. [5] Est autem consuetudo omnium Tartarorum tubis primitus clangere et tangere cuncta exercitus instrumenta ac alta voce cantare, et postmodum ad sonitum nachararum principis inchoare bellum; terminatis utriusque exercitus cantilenis, regis Cublay nachare sonuerunt et tunc partes, contra se invicem irruentes, prelium commiserant. [6] Erat autem in aere sagittarum tam inextimabilis multitudo ut imbres potius quam sagitte descendere viderentur; quibus effusis cum gladiis et lanceis et fustibus et clavis pugnare ceperunt. [7] Erat Nayam professione christianus, sed non operum fidei imitator, et suo principali vexillo crucis deferebat signum mulieresque christia|37a|nas secum habebat. [8] A mane autem usque ad meridiem commissum est prelium et multi ex utroque preliante exercitu perierunt; tandem deficiente ac terga vertente populo Naiam Cublay rex victor extitit, et in fuga ipsa multitudo mirabilis est occisa; Naiam vero captus et regi oblatus est.

5

De morte Nayam. Capitulum 5m.

[1] Rex autem Cublay precepit ut confestim Naiam occideretur sicut sui domini proditor et rebellis, sed quia de progenie eius erat, noluit ut sanguis sue stirpis regie funderetur, ne terra sanguinem regium biberet aut sol vel aer quisquam de regali prosapia videret occidi, fecitque eum in tappeto involvi, involutum ligari, ligatumque tam diu huc illucque deduci et agitari, donec sedulo anelitu necaretur. [2] Mor|37b|tuo autem Naiam, cuncti barones eius et principes et populi qui potuerunt evadere, inter quos etiam fuerunt christiani plurimi, regis Cublay dominio se totaliter subdiderunt; quatuor igitur provincias tunc obtinuit rex, quarum ista sunt nomina: Fuciorcia, Cauli, Bascol et Sichintin.

6

Qualiter Cublai rex silencium Iudeis et Saracenis imposuit qui salutifere crucis vexillo exprobrare presumpserant. Capitulum 6m.

[1] Iudei vero et Saraceni qui in exercitu Cublay fuerant, ceperunt christianis qui cum Nayam venerant exprobrare quod Christus suus, cuius crucem Nayam habuerat in vexillo, ei et suis auxiliari non potuit, et sic quotidie Christi non verentes irridere potenciam, christianis tedium inferebant. [2] Christiani vero, qui ad regis Cublai |37c| obedienciam venerant, ei super hac molestia querimoniam obtulerunt; qui, Iudeos et Saracenos cum christianis advocans, christianis ait: «Si Deus vester et eius crux noluit Naiam ferre presidium, nolite erubescere, quoniam Deus bonus iniusticie et iniquitati patrocinari non debet. Nayam domini sui proditor extitit et iniuste rebellis, et Dei vestri in sua malicia auxilium implorabat; Deus autem vester, quia bonus est, noluit eius favere criminibus propter quod Iudeis et Saracenis et ceteris omnibus mando ut pro hac re nullus Deum vestrum vel crucem eius blasphemare presumat». Sicque factum est ut illi deinceps exprobracione ab huiusmodi cessarent. [3] Cublai autem ad civitatem suam Cambalu cum gaudio est reversus, neque amplius est cum exercitu contra hostes egressus, sed filios |37d| vel barones quocumque necesse est cum exercitibus mittit.

7

Qualiter remunerat Magnus Kaam milites suos quando victoriam obtinent. Capitulum 7m.

[1] Prefectos autem suorum exercituum, quando victoriam in bellis obtinent, hoc modo honorat: eum enim qui preerat .C. militibus, .M. militibus preficit, et sic gradatim promovet reliquos, donatque illis dona aurea et argentea, vasa atque tabulas privilegiorum et gratiarum aureas vel argenteas, quod illis concedatur gratie in sculptura impressa tabule continentes. Nam ex uno latere littere huius tenoris sunt: «Propter Dei magni virtutem et propter graciam magnam quam nostro imperatori contulit, nomen Magni Kaam benedictum sit»; ex alio vero latere in sculptura est ymago leonis cum sole et luna, vel ymago girifalchi aut animalium diversorum. Quicumque |38a| igitur habet ymagine leonis cum sole et luna in tabula, quando procedit in publicum, defertur palium super eum in argumentum auctoritatis magne; qui autem girfalchi habet ymaginem potest secum ducere de loco ad locum universam vel cuiuscumque principis vel regis militiam. [2] Sicque optimo ordine omnia distincta sunt in quibus habentibus tabulas debeat obediri; si quis autem non ad omnia secundum voluntatem habentis tabulam obedire prout, scilicet requirit eius auctoritas, tamquam rebellis Magni Kaam morte moreretur.

8

De forma Cublay regis et de uxoribus et filiis et ancillis. Capitulum 8m.

[1] Rex magnus Cublay pulcher est valde, statura mediocris, non pinguis nimium neque macilentus; faciem habet rubicundam et candidam, oculos nigros, nasum pulcherri|38b|mum, atque per singula corporis sui membra proporcionis est optime. [2] Habet autem uxores quatuor quas vocat legittimas; primogenitus eius ex prima ei debet in regno succedere; quelibet harum quatuor curiam per se regalem habet in palacio proprio, habet enim unaqueque earum ancillas trecentas electas multosque ministros eunuchos aliosque familiares innumeros, adeo ut in cuiuslibet ipsarum familia sint viri et mulieres circiter decem milia. [3] Insuper habet rex concubinas multas: est enim inter Tartaros nacio quedam, que dicitur Ungrac, mulieres habens valde decoras et moribus optimis adornatas, de quibus tenet in palatio uno numero .C., que sunt sub cura nobilium matronarum que circa ipsarum custodiam curam adhibent diligentem, et oportet ut videant si |38c| infirmitatem aut maculam habent; que autem huius defectum corporis carent pro rege servantur; sex autem ex ipsis tribus diebus ac noctibus regali camere custodiam habent, et dum ingreditur rex ad quietem et quando surgit ei assistunt et in eius cubiculo dormiunt; quarta vero die sex alie primis succedunt, et tribus diebus ac noctibus in simili ministerio occupantur, et sic alternatim de tercio in tercium diem sex alie precedentibus sex succedunt, donec centenarius earum numerus compleatur. [4] De quatuor vero prefatis uxoribus habet rex filios .XXII.: primogenitus autem prime vocatus est Chinchin qui succedere imperio debuerat, sed quia premortuus est patri, filio eius, Temur nomine, debetur successio quia filius primogeniti est. [5] Est autem Temur |38d| probus et strenuus et prudens valde, pluresque victorias in bellis obtinuit. [6] De ancillis habet Cublay rex .XXV. probos filios valde, qui omnes magni barones sunt.

9

De mirabili palatio eius quod est in Cambalu, et mira loci illius amenitate. Capitulum IX.

[1] Tribus anni mensibus, scilicet decembri, ianuario et februario, Cublay rex in regali civitate continue immoratur in qua est huius regale palatium. [2] Primo tocius palatii ambitus continet miliaria quatuor, ita ut quadratura qualibet unum miliare continet; est autem murus palatii grossus valde habens altitudinis passus decem, cuius tota exterior facies undique colore albo et rubeo est depicta. In unoquoque autem muri angulo palatium unum magnum et pulchrum habet, |36a| et similiter in medio cuiuslibet faciei murorum principalium palatium unum est: suntque in hunc modum in circuitu palatia octo, in hiis servantur vasa et arma bellica, scilicet arcus, sagitte, faretre, calcaria, celle, frena, lancee, clave, funiculi, arcuum et cetera oportuna pro bellis; in unoquoque autem palatio solummodo unius maneriei arma servantur. [3] Facies autem palatii que meridiem respicit habet portas quinque, quarum media maior est omnibus et numquam aperitur nisi pro regis introitu vel exitu: nulli enim per eam nisi soli regi patet ingressus. Habet autem duas minores collaterales portas per quas qui cum rege sunt transeunt; quelibet autem reliquarum facierum trium unicam portam habet in medio per quam cuilibet licite patet ingressus. |36b| [4] Intra palatia vero predicta que in faciebus muri prioris sunt in distantia congrua est alius murus ad modum alterius, qui simili modo octo palatia continet in quibus servantur alia vasa et utensilia pretiosa et iocalia magni regis. [5] In spacio autem medio interiori est regale palatium in quo moratur rex: hoc palatium solario caret; pavimentum vero eius exteriori fundo preeminet palmis decem; tectum eius altum est valde et optime pictum; parietes aularum et camerarum omnes auro et argento tecti sunt, ibique sunt picture pulcherrime et hystorie bellorum depicte. Propter huius autem ornamenta atque picturas palatium splendidum est valde. In aula maiori sedent ad mensas simul et semel circiter sex milia hominum. [6] Intra muros |36c| vero prefatos et intra predicta palatia sunt viridaria pulcra in quibus prata sunt et ligna pomifera optima; in his viridariis sunt animalia silvestria multa scilicet cervi albi, animalia illa in quibus muscatum invenitur, de quibus in primo libro dictum est, capree, damule, varii et alia animalia valde. [7] Ex parte autem aquilonari iuxta palatium hoc lacuna est in quo pisces nutriuntur multi et optimi qui aliunde deferuntur illuc; de quibus piscibus copiam habet rex pro suo libito voluntatis. In lacunam autem ingreditur fluvius in cuius introitu et exitu posita sunt ferrea retia ne pisces egredi valeant. [8] Extra palatium leucam unam monticulus quidem est C passuum altitudinis, in circuitu continens unum miliare, arboribus consitus que folia semper |36d| habent virentia; sicubi enim rex ‹audit› arborem pulcram esse, facit eam illuc super elephantes cum radicibus deferri etiam a remotis, ibique transplantari iubet; ideoque ibi sunt arbores pulcherrime supramodum: totus autem mons amenus est et cohopertus herba virenti, et quia omnia ibi virentia sunt, ideo Viridis Mons appellatur; in cacumine autem eius palatium quoddam est pictum totum colore viridi. In hoc monticulo sepe Magnus Kaam delectabiliter recreatur. [9] Iuxta palatium predictum fecit rex Cublay palatium illi per omnia simile in quo habitat Temur, qui post eum regnaturus est, qui curiam regalem tenet magnificam valde, habetque bullas imperiales et imperiale signum, sigillum non tamen ita integraliter ut Kaam.

10

Descriptio ci|39a|vitatis Cambalu. Capitulum Xm.

[1] Civitas Cambalu super flumen magnum est in provincia Cathay que olim nobilis fuerat et regalis; Cambalu enim in nostra lingua sonat “civitas domini”; hanc Magnus Kaam ad partem aliam fluminis transtulit quia ab astrologis didicerat quod imperio eius futura rebellis erat. [2] Civitas hec quadrata est et per .XXIIII. miliaria in giro protenditur, ita ut cuiuslibet quadrature facies sex miliaria longitudinis habet; muros de terra habet dealbatos exterius altitudinis passuum .XX., latitudo quorum habet inferius passus decem, sed quanto amplius ad superiora ascenditur, sunt subtiliores adeo ut summitas solummodo passus tres latitudinis habet. Habet etiam portas principales duodecim in qualibet scilicet quadratura tres |39b| et super singulas portas singula palatia sunt, et in omnibus murorum angulis similiter palatia sunt, in quibus sunt aule plurime ubi servantur arma custodum civitatis illius; habet insuper civitas vicos latos et rectos adeo ut ab una porta, propter vici rectitudinem, porta alia sibi perdirectum opposita videatur. [3] Intra urbem vero multa et pulcra palatia sunt et alie domus multe pulcre sunt valde; in medio autem civitatis palatium magnum est ubi est campana pregrandis cum qua tria signa omni sero fiunt, postquam nulli licet domum egredi, nisi propter infirmi vel parientis muliebri necessitatem. Oportet autem omnes de nocte per civitatem euntes lumen deferre; quelibet vero civitatis porta noctibus singulis a mille hominibus custoditur, non quidem propter timorem hostium sed latronum: summum enim studium |39c| adhibet rex ut arceantur fures.

11

De suburbiis et mercacionibus maximis civitatis Cambalu. Capitulum XI.

[1] Extra civitatem Cambalu sunt suburbia .XII. magna valde ante singulas portas in quibus mercatores quique et viatores recipiuntur: multus enim populus continue ad civitatem confluit propter curiam regis et mercaciones innumeras que deferuntur illuc; in suburbiis illis habitat multitudo maxima populorum, suntque ibi palatia tam pulcra et magna ut interiora sunt, excepto regali palatio. [2] In hac civitate nullus mortuus sepelitur: omnes enim ydolatre extra suburbia comburuntur; horum autem corpora que comburi non debent sepeliuntur extra suburbia. [3] Propter multitudinem autem extraneorum qui ad civitatem conveniunt sunt ibi meretricum circiter |39d| .XX. milia que in suburbiis commorantur; nam intra muros civitatis nulla earum habitare permittitur. [4] Ad hanc urbem mercaciones tam multe et tam maxime deferuntur ut quamlibet tocius orbis civitas in quantitate negotiacionum excedat; deferuntur autem illuc preciosi lapides et margarite et sericum et aromata in copia maxima de India, Mangy et Cathay et aliis regionibus infinitis: est enim civitas in situ optimo posita et ad ipsam de facili concursum habent finitime regiones. [5] Est enim in meditullio provinciarum multarum diligenti habita extimatione per negotiatores terre; non enim est in anno dies in qua ultra mille carucas de serico negotiatores extranei illuc non deferant; fiunt enim ibi de auro et serico opera infinita.

12

Qualiter persona Magni Kaam custoditur. XII.

|40a| [1] Magnus autem Kaam habet in sua curia stipendiariorum equitum .XII. milia qui dicuntur “quesatani”, id est “fideles milites domini”. [2] Istis militibus quatuor duces sunt prefecti quorum quilibet tribus milibus preest; horum est officium personam Magni Kaam custodire die ac nocte et a curia regis impensas recipiunt, custodias autem suas tali condividunt ordine: dux unus cum suis tribus milibus tribus diebus et tribus noctibus intra palatium habitat ad regis custodiam, aliique quiescunt; post tres dies succedunt alii suas custodias servaturi, et sic alternatim toto anno custodiunt. [3] Fit autem hec custodia propter regalis magnificencie honorem non autem quia rex aliquam metuat.

13

Qualiter et de magnificentia conviviorum eius. Capitulum XIII.

[1] Solemnitas que servatur in conviviis regis talis est. Quando rex propter festum aut |40b| causam aliam in aula magna vult tenere convivium, curia tali ordine sedet ad mensas: primo namque regis mensa ceteris eminentior sic locatur ut rex in septentrionali parte aule sedens faciem ad meridiem teneat; a sinistris autem eius iuxta eum sedet regina maior prima, scilicet eius uxor; ad dexteram vero ipsius sedent filii et nepotes et qui de imperiali eius sunt prosapia, sed eorum mense tam sunt inferius posite a regali mensa ut eorum capita ad regis magni pedes attingant; reliqui vero barones et milites similiter in mensis adhuc inferioribus collocantur; eodem etiam ordine a sinistris sedent regine relique et uxores nobilium baronum; quilibet enim princeps vel baro sui gradus ordinem tenet similiter et uxores eorum. [2] Omnes enim nobiles qui in curia comedunt in solemnitatibus |40c| uxores suas ad convivia ducunt; omnes autem mense taliter disposite sunt ut Magnus Kaam de loco suo cunctos simul recumbentes videat. [3] Semper autem in solemnitatibus huiusmodi convenit maxima multitudo: extra aulam regiam vero aule alie colaterales sunt in quibus in solemnitate regis comedunt quandoque .XL. milia hominum, quoniam, preter eos qui de curia regis sunt, multi ex his qui feuda tenent ab eo terrarum et regiminum, et ioculatores et mimi et hii etiam qui iocalia deferunt et res novas, varias et diversas, veniunt ad regis curiam in huiusmodi festivitatibus. [4] In medio vero aule regie quoddam vas aureum ponitur vino plenum vel pretiosa alia potacione unius vegetis seu dolii vel currus mensuram capiens, iuxta quod sunt hinc inde quatuor dolia magna de auro purissimo minora aliquantulum |40d| vase illo in quo vinum defluit de vase maiori, de quibus vasis hauritur vinum in urceos aureos qui inter duos ponuntur in mensis cunctorum discunbentium in regali convivio, quorum quilibet est tante magnitudinis ut vinum pro octo vel decem capiat hominibus; quilibet etiam in magno aureo cipho bibit habente pede‹m› et stipitem aureum. [5] Sunt universa hec vasa valoris maximi; est etiam tanta alia innumerabilis et ‹inextimabilis multitudo› vasorum aureum et argenteorum que in curia regis sunt, ut cuncti videntes stupeant, et qui non viderunt vix possunt narrantibus credere. [6] Servitores vero qui regi ministrant dum comedit magni barones sunt, quorum quilibet os suum opertum habet de delicatissimo panno serico, ne servientis flatus cibum vel potum regis contingere possit; cum autem rex cyphum tenet aut bibit, cuncti qui |41a| tenent instrumenta musica assistentes regi omnia tangunt, omnesque barones ministri qui in aula serviunt genuflectunt. [7] De cibis autem qui deferuntur ad mensam explicare non expedit, quam unusquisque per se cogitare potest quod in tam magnifica curia laute et magnifice preparetur. [8] Terminato prandio surgunt cytharedi omnes et suaves faciunt melodias et per ioculatores et mimos ac nigromanticos ioci et solatia magna fiunt coram rege et aliis qui in eius curia comederunt.

14

De festo magno natalis regis et de magnificentia vestium militum curie eius. Capitulum XIIII.

[1] Mos est omnium Tartarorum diem nativitatis sue solemniter celebrare. [2] Festum autem Magni Kaam est die .XXVIII. septembris, quo die maiorem solemnitatem agit quam alio die anni, |41b| excepta festivitate Kalendiis februarii quam diem tamquam anni colunt initium: mensis enim februarii apud eos primus est in mensibus anni. [3] In festo igitur nativitatis sue, rex Magnus Kaam induitur veste aurea que pretiosa est supra modum; habet autem in sua curia barones et milites numero .XII. milia qui dicuntur proximi fideles domini: hos omnes simili veste secum induit, quocienscumque festa celebrat, que sunt in anno .XIII., quibus etiam donat singulis festis predictis çonas aureas magni valori et calciamenta de camuto filo consuta argenteo valde subtiliter, ita quod quilibet eorum in hoc regio apparatu rex magnus esse videtur, quamvis autem vestis pretiosior sit. Vestes tamen aliorum militum sic pretiose sunt quod ex eis multe excedunt valorem decem milium bisantium aureorum; |41c| hoc igitur modo dat annuatim suis baronibus et militibus in universo pretiosas vestes ornatas auro, margaritis et lapidibus pretiosis, cum çonis et calciamentis predictis numero centum et quinquaginta sex milia. Sunt autem vestes militum predictorum eiusdem coloris cuius est vestis Magni Kaam. [4] In festo autem nativitatis Magni Kaam omnes reges, principes et barones qui eius sunt iurisdictioni subditi donaria regi mittunt; qui autem volunt gratias vel officia mittere, petere petitiones suas XII baronibus porrigunt qui sunt ad hoc officium constituti per quos ad omnia respondetur. [5] Oportet etiam ut omnes populi, cuiuscumque sint fidei, sive Iudei sive christiani sive etiam Saraceni, Tartari, ceterique pagani, deos suos solemniter invocent pro vita et incolumitate et prosperitate Magni Kaam.

15

De festo |41d| alio maximo quod fit in Kalendis februarii. Capitulum XV.

[1] In die vero Kalendarum februarii, die scilicet primo anni secundum Tartarorum computum, Magnus Kaam et omnes Tartari, ubicumque sunt, festum maximum faciunt; rex autem et barones ac milites eius, nec non et reliqui Tartari, mares et femine, si possunt die illo vestibus albis induuntur et vocant illius diei solemnitatem “festivitatem albam”, dicuntque vestem albam bonum habere fatum et quod ex hoc anno ipso fortunam bonam habituri sunt. [2] Hac die cuncti terrarum domini et rectores qui prefecturas tenent a rege, offerunt ei munera auri et argenti et margaritas et gemmas vel pannos pulcherimos albi coloris, aut equos albos pulcherimos; quandoque enim oblati sunt regi in hoc festo equi albi numero centum milia. [3] Similiter etiam ceteri Tartari hac die sibi invicem dona |42a| transmittunt, et multum letantur ad invicem ut ex hoc ipso anno postmodum leti vivant. [4] In hoc etiam festo omnes elephantes regis ducuntur ad curiam qui sunt numero circiter quinque milia, qui omnes subvestiti sunt coopertura pulcherrima et varia, super quam consute sunt de panno ymagines bestiarum et avium; defert autem quilibet elephas duas maximas ac pulcherimas capsas in quibus sunt ‹vasa› aurea et argentea regis ali‹a›que multa pro festo albo necessaria; omnia autem animalia coram regem ducuntur quoniam videre hec omnia est admirabile et iocundum. [5] Mane autem scilicet die festi albi, ante quam mense parentur, omnes reges, duces, barones, milites, medici, astrologi, prefecti, officiales ad magnam regis aulam conveniunt, et qui in ea locari pre multitudine nequeunt in aulis collateralibus congregantur, |42b| ubi a rege qui in trono residet videri optime possint, sedentque singuli ordine debito iuxta sui gradus et officii dignitatem. Tunc surgens unus in medium clamat voce altissima: «Inclinate et adorate»; facta hac voce consurgunt omnes celeriter et genuflectunt et, fronte ad terram demisso, regem quasi deum adorant, et hoc quatuor vicibus faciunt. [6] Adoracione completa, vadunt omnes suo ordine ad altare quod in aula positum est, super quod tabula una est rubro colore depicta, in qua scriptum est nomen Magni Kaam et thuribulum pulcherimum ibi preparatum accipiunt, in quo redolentia thura sunt, et ad honorem Magni Kaam cum multa reverentia thurificant tabulam et ad sua redeunt loca. [7] Hac nepharia thurificacione completa, quilibet |42c| in conspectu regis offert propria enzenia de quibus est dictum supra. [8] Post hoc mense parentur et fit solemnissimum prandium cum leticia maxima. [9] Post prandium autem per ioculatores solatia magna fiunt. [10] In huiusmodi etiam festis leo unius domesticus ante regem adducitur qui ad pedes ipsius mansuetus iacet ut catulus, quasi eum pro domino recognoscat.

16

De animalibus silvestribus que a venatoribus capiuntur certo anni tempore et mittuntur ad curiam Magni Kaam. Capitulum XVI.

[1] Mensibus tribus quibus Magnus Kaam moratur in Cambalu, scilicet decembri, ianuario et februario, ex statuto regis per sexaginta dietas undique iuxta provinciam Cathay debent venatores provinciarum venacioni intendere, et omnes bestias grandes, scilicet cervos, ursos, capreas, apros et damulas et cetera |42d| huiusmodi, debent suis dominis presentare: qui tenentur, si a curia regis .XXX. dietis distant aut infra, abstractis interioribus bestiarum mittere Magno Kaam in caruca vel navi; qui vero ultra .XXX. dietas remoti sunt a curia, solummodo mittunt corria preparata que pro armis necessaria sunt.

17

De leonibus, leopardis, linceis et aquilis ad venandum cum hominibus assuetis. Capitulum XVII.

[1] Habet Magnus Kaam pro sue venacionis solatio leopardos multos domesticos qui ad venacionem cum ho‹m›i‹n›ibus assueti sunt et pro huius venacione optimi sunt multasque bestias capiunt. [2] Linceos similiter habet ad venandum industrios. [3] Habet etiam leones maximos et pulcherimos, maiores illis qui in Babilonia sunt, qui in pilo pellium virgulas habent per longum coloris varii, nigri coloris scilicet albi et rubei, qui similiter docti sunt cum hominibus venari et |43a| apros, ursos, cervos, capreas, onagros, bovesque silvestres cum venatoribus capere. [4] Quando volunt venatores regis leones secum ad venacionem ducere duos ex eis in caruca deferunt, quorum quilibet habet comitem canem parvulum. [5] Simili modo aquilas habet rex multas domesticas que adeo feroces sunt ut lepores, capreas, damulas et vulpes capiant, inter quos plurime tante audacie sunt ut impetu magno in lupos insiliant nec ab earum se possint lupi virtute deffendere quin capiantur ab eis.

18

De magnifica venatione regis. Capitulum XVIII.

[1] Duo barones Magni Kaam qui germani sunt, quorum unus dicitur Baiam, alter Myngam, venacioni regie sunt hoc modo prefecti: quilibet enim ipsorum decem milibus hominum ‹preest›, qui canes magnos nutriunt, quos mastinos dicimus, propter quod vocantur lingua tartarica “cinici”, hoc est “canum |43b| magnorum prefecti”. [2] Cum autem Magnus Kaam vult in venacione sua solemniter delectari, duo prefati barones ducunt secum viginti milia venatorum cum suis canibus qui sunt numero ultra quinque milia; cum autem cum rege ad campestria perveniunt ad campum ubi fieri debet venacio, rex magnus cum suis baronibus se ponit in medio: unus autem illorum prefectorum vadit ad regis dexteram cum suis .X. milibus, alius vero cum suis .X. milibus ad sinistram. [3] Universi autem venatores sic ab invicem discernuntur quia .X. milia induti sunt vestibus rubeis, alii vero vestibus coloris aerei, quem vulgariter dicimus colorem celestem. [4] Faciunt autem aciem longam et unus iuxta unum per camporum se latitudinem situant; terram vero hinc inde capiunt in planicie fere ad diete mensuram. [5] Canes vero suos secum habent: cum autem in predicto |43c| ordine sunt locati et sic venandum procedunt, canes quos tenent laxant ad bestias silvestres, quarum ibi est maxima multitudo; pauce igitur bestie manus illorum possunt evadere pre multitudine canum et industria venatorum. [6] Hoc videre iucundum valde est hiis qui venacionibus huiusmodi delectantur.

19

De aucupio eius seu de venacione ipsius ad aves. Capitulum XIXm.

[1] Mense marcii discedens Magnus Kaam de civitate Cambalu procedit ad campestria usque ad mare Occeanum cum falconeriis suis. [2] Talis autem solemnitas in huiusmodi venacione servatur: egrediuntur cum illo falconerii numero decem milia qui falcones peregrinos et sagros habent innumeros; austures vero multos ac girfalcos habent circiter quingentos; hii omnes per regionem huc et illuc diffundunt se, et cum |43d| aves viderint, quarum ibi est maxima multitudo, laxant girfalcos, austures et falcones in capturam. Aves autem que capiunt pro maiori parte deferuntur ad regem. [3] Rex autem personaliter procedit cum illis, sedens in pulcherrima camera ex lignis optime fabricata, que super quatuor elephantes est artificiose composita: foris quidem pellibus leonum cooperta, intus vero totaliter deaurata. Ibi tenet pro suo solatio barones aliquos secum et girfalcos .XII. electos; est autem camera pa‹n›nis sericeis et aureis cooperta. [4] Iuxta elephantes qui cameram portant, multi barones et milites equitant qui non discedunt a rege, qui, cum vident fagianos vel grues aut aves aliunde transire, falconeriis qui cum rege sunt indicant, qui statim regi notificant. Ipse autem discooperiri faciens |44a| cameram girfalcos quos vult dimitti iubet ad aves, et ipse in lecto residens ludum avium intuetur. [5] Insuper habet secum decem milia hominum qui in huiusmodi venacione bini et bini, huc et illuc, per illa campestria diffunduntur, quorum est officium falcones et austures ac girfalcos quo volent considerare et eis, si fuerit opus, succurere; vocantur autem lingua tartarica “roscaor”, id est “custodes”, habet vero quilibet eorum pro avibus reclamatorium et capellum ut aves vocare et tenere valeant, nec expedit ut ille qui avem dimisit sequatur illam, quoniam hii intenti sunt et sollicite ne ledantur aves aut predantur. Qui enim avi proximiores sunt ei, cum necesse fuerit subvenire tenentur; quelibet autem avis huiusmodi cuiuscumque fuerit tabulam parvulam argenteam habet ad pedem cum |44b| signo domini sui aut falconerii, ut si dimissa fuerit, domino suo restitui valeat; cum autem signum non fuerit cognitum, defertur ad baronem quemdam ad hoc officium constitutum, qui dicitur “bularguci”, id est “custodum rerum perditarum”: omnes enim aves sibi oblatas servat fideliter donec a suo domino fuerit repetita, quod similiter de equis fit. [6] Quicumque igitur equum, avem aut rem aliam in hac venacione perdiderit, recurrit ad illum et sic nichil ibi potest amitti; quamdiu autem ille rem tenuerit curam de ea optime haberi facit. Si quis vero inventam rem non statim restituerit domino suo aut officiali predicto habetur ut fur. [7] Ille autem locum eminentiorem sibi ad manendum elegit suumque vexillum in eminenti ponit ut inveniri possit faciliter ab hiis qui rem perditam |44c| aut assignare aut repetere volunt.

20

De mirabilibus tentoriis eius. Capitulum XX.

[1] Post hec sic in avibus ludendo, pervenitur ad magnam planiciem que dicitur Ciamordin, ubi sunt regis et curie tentoria preparata; sunt autem tentoria hec ultra decem milia pulchra valde. [2] Tentoria autem Magni Kaam huiusmodi sunt: primo est tentorium magnum unum, sub quo manere possunt milites circa mille, et portam ad meridiem habet sub quo sedent milites et barones; iuxta ipsum, ad occidentalem plagam, tentorium aliud in quo aula regis magna est, in qua consistorium eius est quando vult cum aliquibus loqui; camera autem huic aule adiuncta est in parte altera ubi dormit, quibus contigue sunt alie aule et camere. [3] Due vero aule predicte, scilicet aula militum et consistorium regis ac camera magna |44d| eius, huiusmodi sunt: sustentantur quelibet ipsarum trium tribus columpnis de lignis aromaticis, que sculpte sunt pulcherimis celaturis optime figuratis; exterius cooperte sunt undique pellibus leonum varii coloris, albi scilicet et nigri et rubei, qui colores naturales sunt, multi enim sic colorati habentur in regionibus illis; vento autem aut pluvia ledi non possunt tentoria, pro eo quod sunt tam solido corio cooperta; intus vero pannus aularum et camere coopertus est pellibus çambellinorum et hermelinorum, que sunt nobilissime pelles. [4] Tanta enim quantitas pellium çambellinorum, quanta pro integra militis veste sufficeret, ascendit ad valorem duorum milium bisantium aureorum, si de pelle perfecta est; si autem de communi, ascendit ad valorem mille bisancium. [5] Animalia illa a quibus hec pelles habentur dicuntur “rondes” et sunt magnitudinis unius |45a| faine; sunt autem pelles ille sic facte artificiose composite et diversis divisionibus coordinate ut valde mirabile et delectabile sit videre. [6] Funes quibus hec tria tentoria sustentantur de serico sunt. [7] Iuxta predicta tentoria sunt tentoria uxorum, filiorum ac ancillarum regis, pulcra valde. [8] Similiter et pro gyrfalchis, austuribus, falconibus et animalibus quibuscumque alia parata sunt tentoria multa valde. [9] Tanta est tentoriorum huiusmodi multitudo ut civitas ibi maxima videatur, undique enim ad hoc solatium maxima confluit multitudo. [10] Sunt et ibi regis medici, astrologi, falconerii, ceterique officiales ita dispositi, locati et ordinati sicut in magna civitate Cambalu. [11] In hac planicie moratur rex per totum mensem marcii continuando sic predicta solatia; multa igitur animalia in huiusmodi venationibus |45b| capiuntur et infinite aves, quoniam, ex statuto regis, in omnibus provinciis circa provinciam Cathay ad .XX. dietas nulli mercatori, artifici, populari, civi, aut rustico venaticos canes aut aves venaticas licitum est tenere; insuper nulli magno vel parvo venari licet a principio marcii usque ad mensem octobris, neque modo aliquo vel ingenio licet eis capere capreas, damulas, cervos, lepores vel huiusmodi animalia silvestria: si quis autem contrarium presumeret, puniretur; propter quod sepe lepores et damule et alia animalia huiusmodi iuxta homines transeunt et nullus ea capere audet. [12] Post hec revertitur rex cum universo comitatu suo in civitate Cambalu per viam unde ad planiciem inierat, aves et animalia capiendo; et cum ad civitatem pervenitur curiam maximam et iocundissimam tenet tribus diebus in suo |45c| regali palatio, deinde qui ad hec vocati fuerant ad propria revertuntur.

21

De moneta Magni Kaam et de inextimabili copia divitiarum eius. Capitulum XXI.

[1] Moneta regalis Magni Kaam hoc modo fit: de tribus corticibus arboris mori accipiunt cortices medianos qui conficiuntur et solidantur ut folia de papiro, deinde per particulas magnas et parvas ad denariorum similitudinem inciduntur atque regali signo cuduntur, et imprimuntur eis signa varia iuxta que huiusmodi pecunia valitura est. [2] Valet autem parvus denarius ad valorem vel precium parvuli turonensii; alius maior ad valorem dimidii grossi; tertius ascendit ad venetos duos; alius ad quinque; alius vero ad decem. [3] De hac igitur pecunia facit fieri rex in copia maxima in civitate Cambalu, nullique sub pena mortis in omnibus fere |45d| regnis sue ditioni subditis monetam aliam facere aut expendere licitum est aut hanc recusare; nullus etiam de aliis regnis intra terras Magni Kaam monetam aliam potest expendere, soli autem officiales regis monetam hanc faciunt de regis mandato. [4] Sepissime vero negotiatores de diversis regionibus venientes Cambalu deferunt aurum et argentum, margaritas et lapides pretiosos que omnia rex per suos officiales emi facit, et de moneta sua solucio fit; si negotiatores sunt de extraneis nacionibus ubi hec moneta non currit, quandoque commutant in alias mercaciones et ad suas deferunt naciones et regiones, propter quod ipsa moneta a nullis negotiatoribus recusatur. [5] Insuper etiam sepe mandat rex in civitate Cambalu ut quicumque aurum ‹vel› argentum habent aut lapides pre|46a|tiosos suis officialibus quam citius exhibere studeant, et eis de moneta illa secundum extimationem debitam providetur quod absque dilatione fit et sine eorum detrimento; sicque eorum indempnitati cavetur et rex potest per hunc modum thesauros infinitos et admirabiles congregare. [6] De hac moneta suis exercitibus et officialibus stipendia tribuit et quicquid pro curia necessarium est emitur. [7] Immensam igitur pecuniam pro nichilo habet et in hunc modum manifeste apparet quod Magnus Kaam in expensis, divitiis et thesauris universos mundi principes superare potest; nam oportet omnes a curia eius monetam emere, que ita continue custoditur, ut indeficienter ad omnes qui eam emere volunt habundantissime diffundatur.

22

De duodecim prefectis provinciarum et officio ac pallacio eorum. Capitulum XXII.

[1] Habet Magnus Kaam barones |46b| .XII. qui .XXIIII. provinciis sunt prefecti, quorum est officium eligere duos rectores et officiales in provinciis memoratis et earum civitatibus; habent etiam regis exercitibus de locis ubi habitare annuatim debeant providere. Omnia que disponunt regi insinuant, et ille sua auctoritate confirmat que illi dixerint statuenda. [2] Vocantur autem “scieng”, id est “officiales curie maioris”. [3] Hii multas gratias multaque beneficia multis conferre possunt, propter quod in magno honore habentur a populis. [4] Horum habitacio in quodam palatio magno est in civitate Cambalu eorum officio deputato, ubi sunt pro eis et officialibus ac ministris eorum aule, camere et cetere pro eorum comodo officine; habent autem assessores, iudices et notarios qui consulendo et scribendo eorum mandatis et officio suffragantur.

23.

De cursoribus Magni Kaam et multitudine et ordine mansionum pro ipsorum recepcione. Capitulum XXIII.

|46c| [1] In exitu civitatis Cambalu sunt undique vie multe per quas itur ad provincias convicinas. [2] In unaqueque autem via regia ad .XXV. miliaria invenitur una mansio in qua palatia plura et pulcra sunt, ubi receptantur nuncii Magni Kaam inde transitum facientes; vocantur autem mansiones ille “lamb”, id est “mansiones equorum”. [3] In illis hospitiis lecti sunt et cuncta que pro receptione viatorum oportuna sunt; sunt etiam ibi equi regis trecenti aut quadringenti qui pro regis nunciis sunt parati: sic igitur invenitur per omnes vias regias usque in fines ultimos provinciarum affinium, ita quod in universo sunt palatia et hospitia huiusmodi circiter .X. milia. [4] Equi autem qui sunt hiis mansionibus deputati ultra decem milia vel duodicem milia sunt. [5] In multis etiam locis silvestribus ubi non est alia ha|46d|bitatio hominum sunt mansiones huiusmodi, quarum una ibi alteri proxima est ad miliaria .XXXV. aut .XL. [6] Omnibus autem equis et custodibus ad hoc deputatis de annona et expensis omnibus per civitates et castra in quorum sunt confinio integraliter providetur; his autem qui sunt in mansionibus cuiuscumque deserti per regis curiam providetur. [7] Igitur nuntii qui in equis currunt ad regis imperium ad nova aliqua velociter deferenda, currunt in die pro miliaria .CC. aut .CCC.; hoc modo duo simul in equis currunt, qui fortiter sibi ventrem et capita ligant cursumque continuant quantum equi perdurare possunt; et cum perveniunt ad aliquem de mansionibus predictis, equos alios ibi recipiunt fessosque dimittunt statimque cum equis aliis velociter currunt, et sic equos alternant in omni custodia et tota die cursum continuant, |47a| et sic nova ad Magnum Kaam a remotis partibus velociter deferunt et mandata eius ad remota loca cum magna festinatione portantur. [8] Inter mansiones autem predictas sunt habitaciones alie spatio miliarium trium distantes ab invicem, ubi sunt domus pauce in quibus cursores pedites morantur, quorum quilibet habet cinctorium grossis bullis, id est sonalliis sonantibus circumquaque repletum; quas bullas vulgariter “sonacula” vel “sonaglios” dicimus. [9] Cum igitur rex vult mittere litteras per cursorem, dantur littere uni ex his cursoribus qui velociter currit usque ad mansionem propriam, ubi sunt cursores alii preparati; cum autem hii qui in vicina custodia sunt, venientis cursoris sonitum audiunt, unus eorum se sine mora preparat, de manu venientis litteras accipit et a notario loci testimoniale signum in cartula et currit ut |47b| primus usque ad aliam mansionem; sicque se cursores alternant per loca singula usque ad locum quo sunt regis littere deferende. [10] In hunc igitur modum in brevi tempore magnum itineris spacium expeditur, quandoque enim rex recipit intra diem et noctem nova et recentes fructus de spacio dietarum .X. [11] Omnes autem prenominati cursores exempti sunt per regem ab omni solucione tributi et insuper a regis curia sui laboris optimam mercedem accipiunt.

24

De providentia regis ad obviandum sterilitati et caristie temporibus, et de pietate eius ad egentes. Capitulum XXIIII.

[1] Singulis annis Magnus Kaam suos nuncios per provincias sibi subiectas dirigit ut inquirant si qua regio occasione locustarum aut vermium seu cuiuscumque sterilitati aut pestis illo anno perdidit blada sua. [2] Cum autem de detrimento huiusmodi |47c| de provincia vel civitate aliqua sibi fuerit intimatum, illi regioni illius tributa remittit; facit etiam illuc de suis horreis blada deferri quantum necessarium est pro victualibus et semine: temporibus ubertatis magne emit rex copiosissime blada multa, que in suis horreis per annos tres aut quatuor servantur provide ne putrescant; sicque de omni blado sollicite providetur ut semper regis horrea piena sint, ut possit indigentibus sterilitatis tempore providere. [3] Cum autem blada regis in hoc casu venduntur, tantum pretii de quatuor mensuris ab ementibus recipit, quantum ab aliis vendentibus de unica mensura recipitur. [4] Similiter etiam quando epythimia fuerit animalium, remittit huiusmodi dampna patientibus ipsius anni tributum magis tantum aut minus, iuxta quod eorum fuerit detrimentum, quibus etiam vendi facit de suis gregibus et armentis. [5] In principalioribus viis per provinciam |47d| Cathay et per provincias adiacentes facit rex plantari arbores in distantia modica ab invicem, ut ne viatores a via recta oberrare contingat, nam per metas huius diriguntur. [6] Facit etiam opus aliud non modica laude dignum: notari sibi facit numerum familiarium et nomina eorum in civitate Cambalu que blada non colligunt nec emere possunt sibi, que multe sunt valde, quibus omnibus blada per totum annum necessaria de suis horreis annis singulis dari facit; panis etiam nulli petenti in sua curia denegatur, neque in toto anno dies est in qua ad petendum panem mares et femine ultra .XXX. millia non accedant, et quia nulli pauperi negatur panis Magnus Kaam quasi deus a pauperibus reputatur.

25

De potione que loco vini fit in provincia Cathay. Capitulum XXV.

[1] In provincia Cathay loco vini fit potio optima de riso et diversis speciebus aromaticis, |48a| que clara est valde et vini suavitatem excedit, facitque bibentes ex ea facilius inebriari quam vinum.

26

De lapidibus qui ardent ut ligna. Capitulum XXVI.

[1] Per totam provinciam Cathay inveniuntur quidam lapides nigri qui de montibus exciduntur et, missi in ignem, ardent ut ligna, denique ignem servant cum accensi fuerint; nam si accenduntur sero per totam noctem ignem servant et, quamvis in ipsa provincia ligna multa sint, multi tamen utuntur illis lapidibus ut plurimum, quia ligna cariora sunt.

27

De flumine magno Pulisanchinç et pulcherimo ponte eius. Capitulum XXVII.

[1] Expeditis his, que de provincia Cathay et civitate Cambalu atque Magni Kaam magnificentia ad presens curavi describere, nunc ad describendas breviter regiones finitimas accedamus. [2] Quodam tempore magnus rex me Marchum ad remo|48b|tas partes pro quodam sui imperii negotio destinavit: ego autem de civitate Cambalu iter arripiens mensibus quatuor in itineribus fui; ideo, que in via illa eundo et redeundo reperi, declarabo. [3] Post recessum a civitate Cambalu per miliaria .X. quidam magnus fluvius invenitur qui dicitur Pulisanchinç, qui ad mare Occeanum terminatur; per hunc fluvium naves multe cum mercacionibus maximis deducuntur. [4] Ibi autem pons marmoreus est pulcherrimus, habens longitudinis passus trecentos et latitudinis octo, per quem milites decem collaterales in simul ire possunt per latum ipsius; habet vero pons arcus .XXIIII. et in aqua totidem pilas marmoreas. [5] Cortina vero pontis seu murus in latere talis est: in pontis capite ex latere est columpna una marmorea, habens pro base leonem unum marmoreum et pro capitello leonem alium marmoreum, |48c| ultra quam columpnam ad spacium passus unius est columpna alia, duos similiter marmoreos leones habens ut prima. Inter columpnas vero duas est cortina marmorea coloris grisei et sic proceditur ex ambobus lateribus pontis, a principio ipsius usque ad finem eius, ita ut per hunc modum sint ibi leones marmorei bene mille ducenti, propter quod pons ille sumptuosus et pulcher est supra modum.

28

Brevis quedam descriptio partis unius provincie Cathay. Capitulum XXVIII.

[1] Cum vero ultra pontem proceditur per miliaria .XXX., inveniuntur continue palatia multa et alie domus pulchre, vinee pulcre et agri fertiles. [2] Terminatis .XXX. miliaribus invenitur civitas Gyn, magna et pulcra, ubi multa sunt monasteria ydolorum, ubi etiam fiunt panni aurei optimi et sericei et sindones optimi. [3] Sunt etiam |48d| ibi pro viatoribus hospitia communia multa. [4] Cives communiter artifices et mercatores sunt. [5] Ultra civitatem hanc, ad miliare unum, vie due sunt, quarum una transit per provinciam Cathay, altera vero, ad circium sita, ducit ad mare versus regiones Mangy. [6] Per provinciam autem Cathay itur per plagam illam per dietas decem, continueque reperiuntur civitates et castra ubi agri multi optimi sunt et viridaria pulcra valde. [7] Multique negotiatores ibi sunt et artifices. [8] Homines autem regionis illius domestici valde sunt et affabiles.

29

De regno Tanfu. Capitulum XXIX.

[1] Post dietas .X. a civitatate Gigyn invenitur regnum Tanfu magnum et pulchrum, ubi vinee multe sunt; in tota enim provincia Cathay vinum non crescit, sed de hac regione defertur illuc. [2] Ibi sunt mora multa propter sericum, de quo copia ibi maxima est. [3] Ibi mercaciones magne |49a| fiunt multique artifices ibi sunt, fiuntque ibi arma multa pro exercitibus Magni Kaam. [4] Inde vero progredientes per dietas .VII. ad occidentalem plagam inveniunt continue regionem pulcherrimam, castra multa et plurimas civitates ubi negotiaciones sunt maxime. [5] Ultra .VII. dietas predictas invenitur civitas Pianfu grandis valde et magna opum, ubi est serici copia maxima.

30

De castro Caycuy et qualiter rex eius captus proditorie fuit et oblatus hosti suo, qui dicitur Presbiter Johannes. Capitulum XXX.

[1] Ultra vero civitatem Pianfu ad dietas duas est castrum pulcherrimum Caycuy, quod edificavit rex quidam Darius nomine, qui hostis fuit regis magni qui Presbiter Iohannes dicebatur; propter loci enim fortitudinem a rege illo parum dampnificari poterat Darius rex ille – super quo Presbiter Iohannes vehementissime tristabatur quod per vim illum regem superare |49b| non poterat. [2] In curia autem ipsius inventi sunt iuvenes septem qui ex condicto promiserunt ei ducturos se ad eum captivum regem Darium supra dictum, quibus ipse magna promisit si premissa ducerent ad effectum. [3] Qui, simulata causa, discedentes ab eo ad Darii curiam accesserunt, eius se obsequiis offerentes; qui eorum caliditatem advertere nesciens in sui, eos suscepit obsequium. [4] Per duos annos cordis maliciam perficere nequiverunt; cum igitur rex de ipsis confideret, quadam die illis assumptis cum paucis aliis extra castrum per miliare unum solatii gratia equitavit; tunc proditores illi horam advenisse cernentes excogitate malicie, evaginatis supra eum gladiis, ipsum ceperunt et captivum duxerunt ad Presbiterum Iohannem ut ei fraudolenta fide promiserant. [5] Qui letatus est valde et in sue magnificencie |49c| signum fecit eum ad animalium custodiam deputari et optime custodiri. [6] Post duos annos autem, quibus cum pastoribus fuerat, iussit eum rex coram se adduci in regio apparatu, dixitque illi: «Nunc experimento cognoscere potuisti quod tua potentia nichil est quando te in tuo regno capi feci et per duos annos cum peccoribus deputavi, possemque te si vellem occidere nullusque mortalium de manu mea te posset eruere». Ille autem hec omnia humiliter est confessus. Tunc rex Iohannes ait: «Ex quo respectu mei te nihil esse ore proprio confiteris, ex nunc volo te amicum habere et pro victoria michi sufficit quod te occidere potuissem». [7] Tradiditque illi equos ac socios qui eum ad suum castruum cum honore duxerunt. [8] Ille autem quamdiu vixit Presbitero Iohanni honorem exhibuit et in quibuscumque voluit obedivit.

31

De fluvio magno Caramora et circumadiacente |49d| regione. Capitulum XXXI.

[1] In progressu autem vie ultra castrum Caycuy ad miliaria .XX. invenitur flumen Caromoram, super quo pons nullus est propter nimiam latitudinem eius; est etiam valde profundum, protenditur vero usque ad Occeanum. [2] Super hoc flumen sunt multe civitates et castra, in quibus mercaciones multe sunt et maxime. [3] In regione circa flumen undique crescit çinçimber in copia maxima, sericum invenitur habundantissime. [4] Tanta est etiam ibi avium multitudo quod est admirabile valde: ibi enim tres fagiani dantur pro uno argenteo, qui ad minus unius veneti valorem ascendit. [5] Post dietas duas ultra fluvium invenitur nobilis civitas Cacyanfu, ubi est sericum in copia maxima; fiunt ibi panni pulcherrimi de auro et serico. [6] Omnes autem incole loci et etiam tocius provincie ydolatre sunt.

32

|50a| De civitate Quengienfu. Capitulum XXXII.

[1] Deinde autem per dietas octo inveniuntur civitates, oppida, agri pulcherrimi et viridaria multa, et propter sericum infinita mora. [2] Homines autem ydolatre sunt. [3] Venaciones sunti ibi magne bestiarum et avium. [4] Post dietas octo invenitur civitas magna Quengianfu que est regni Quengyenfu caput, quod regnum olim fuerat opulentum et nobile. [5] Ibi rex est filius Magni Kaam nomine Mangla. [6] Ibi est serici copia maxima et omnia que pro vita hominum sunt necessaria, fiuntque ibi mercaciones maxime. [7] Populus autem terre ydolatra est. [8] Extra civitatem Magla est regale palatium in planicie habens muros merlatos in giro, quorum circuitus protenditur ad miliaria quinque; intra murum illum flumina, lacus et fontes sunt. [9] In platea media civitatis palatium pulcherrimum est, totum interius |50b| deauratum. [10] Circa murum prefatum regis exercitus immoratur, qui circa venaciones et capturam avium in regione illa plurimum delectatur.

33

De provincia Chycuy. Capitulum XXXIII.

[1] Inde vero, scilicet a predicto palacio, discedentes vadunt per pulcram planiciem diebus tribus, ubi sunt plures civitates et castra et mercaciones magne. [2] Sericum autem habundantissime habent. [3] Tribus vero predictis dietis terminatis invenitur regio montuosa, et inter montes valles magne sunt, ubi sunt civitates et castra multa; similiter etiam in montibus civitates et castra sunt de provincia Chynchyn. [4] Homines regionis illius ydolatre su‹n›t et terre cultores. [5] Sunt etiam venatores magni, pro eo quod in regione illa multa silvestria animalia sunt, scilicet leones, ursi, damule, cervi, caprioli et alie diverse species bestiarum. [6] Protenditur autem regio prefata ad .XX. dietas et viatores per montes |50c| et valles et nemora transeunt. [7] Multas autem civitates et habitaciones reperiunt et hospitia optima.

34

De provincia Achalech Mangy. Capitulum XXXIIII.

[1] Post .XX. dietas predictas invenitur provincia Achalech Mangy que est ad occidentalem plagam, ubi multe sunt civitates et castra. [2] Principalior autem civitas regionis dicitur Almelech Mangy. [3] Hec provincia in primis tribus dietis planiciem habet, ultra quas postea montes magni sunt et valles maxime ac nemora multa; protenditur autem provincia hec ad dietas .XX., multas civitates et oppida multa habens. [4] Incole regionis ydolatre sunt, et negotiatores et artifices cultores terre et optimi venatores. [5] Ibi enim sunt leones, ursi et cervi, damule, caprioli, lincei et bestiole ille de quibus muscatum habetur, ut superius dictum est. [6] In hac |50d| provincia crescit in maxima copia triticum et risum ibi copiosissime habetur.

35

De provincia Syndinfa. Capitulum XXXV.

[1] Terminata via dietarum .XX. predictarum, invenitur in planicie provincia Syndinfa, que est similiter affinis Mangy, cuius principalior civitas dicitur Syndinfa. [2] Hec civitas olim magna fuit et opulentissima, cuius circuitus .XX. miliaria continebat; habebat autem regem quemdam ditissimum et potentem cui erant filii tres, qui patri succedentes in regno ipsum trifaria‹m› diviserunt et civitatem, in tres partes divisam, partes singulas valaverunt muris que tamen omnes intra priorem continebantur murum. [3] Magnus autem Kaam civitatem conquisivit et regnum per hunc modum: per huiusmodi civitatis medium transit fluvius qui dicitur Quianfu, qui latus est per dimidium miliare profundus etiam valde, et in eo multi pisces capiuntur. [4] Super fluvium illum multe civitates et oppida sunt, |51a| nam usque ad Occeanum protenditur per triginta dietas. [5] Navium autem et mercacionum transsit per eum innumera multitudo, adeo ut vix credi narrantibus queat nisi homo proprio ea cernat intuitu. [6] In civitate Syndinfa super ipsum fluvium est pons lapideus, cuius longitudo est per dimidium miliare, latitudo vero ipsius est passuum octo; est autem tectum desuper coopertura lignea nobilissime picta que columpnis marmoreis sustentatur. [7] Super pontem hunc sunt domuncule seu staciones lignee multe pro operariis diversarum artium que eriguntur mane, sero autem deponuntur et complicantur; est etiam ibi domus alia maior, ubi manent regis officiales qui pedagia et vectigalia pro rege in ponte recipiunt, que ascendunt diebus singulis ut fertur ad valorem mille bisantium aureorum. [8] Huius regionis homines |51b| ydolatre sunt. [9] Ulterius autem procedentes per dietas .V. per quandam planiciem inveniunt castra et villas multas, ubi fiunt syndones in copia maxima. [10] Ibi etiam sunt animalia silvestria multa.

36

De provincia Thebeth. Capitulum XXXVI.

[1] Transactis autem prefatis .V. dietis invenitur provincia Thebeth, quam Magnus Kaam preliando et expugnando devastavit; multa enim civitates ibi destructe sunt et castra dirupta. [2] Protenditur autem in longum provincia per dietas .XX. et quia sic in sollitudinem est redacta oportet ut per .XX. dietas viatores omnes victualia secum ferant; insuper et quia habitatoribus caret, silvestres fere supramodum multiplicate sunt ibi, propter quod periculosum valde est transitum inde facere et maxime nocte. [3] Habent tamen viatores et mercatores ceteri tale remedium: regio illa maximas habet arundines, quarum una communiter habet longitudinis |51c| .XV. passus, grossicies vero eius est tribus palmis mansuratis in giro, inter duos collaterales nodos arundinis trium palmorum distancia est. Cum igitur nocte volunt quiescere, viatores de arundinibus illis viridibus fasces magnos componunt quibus, ut ardeant tota nocte, ignem subitiunt, et cum aliquantulum fuerint calefacte huc illucque torquentur atque scinduntur, et sic fortissime crepitant ut earum fragor et strepitus eminus ad plura miliaria audiatur; cum autem silvestres fere audiunt illum terribilem sonitum tanto stupore ac tremore pavescunt quod confestim fugam arripiunt quousque ad locum perveniant ubi sonitus ille terribillis audiri non possit. Sic igitur nocte evadunt mercatores a bestiis; nisi enim sibi de tali remedio providissent nullus ibi posset evadere noctibus pre multitudine bestiarum silvestrium. [4] Homines |51d| autem quando primo huiusmodi strepitum audiunt magno concutiuntur horrore; equi vero et animalia cetera viatorum antequam ad hunc strepitum assuescant sic vehementissime timent quod statim fugam arripiunt et per hunc modum multi mercatores minus providi multa iam animalia perdiderunt: oportet igitur ut equi prius per pedes singulos caute diligenterque compedibus alligentur, quoniam multi vincula rumpunt et fugiunt, audito fragore arundinum, nisi fuerint prius cum magna diligentia alligati.

37

De regione alia provincie Thebeth et de quadam turpi consuetudine eius. Capitulum XXXVII.

[1] Post terminum .XX. dietarum provincie Thebeth inveniuntur castra multa et ville, ubi est absurda et valde detestabilis quedam abusio proveniens ex ydolatrie cecitate: in illa regione nullus vir uxorem vult accipere virginem nisi prius sit a viris pluribus cognita; dicunt enim |52a| mulierem aliter non esse aptam coniugio. [2] Cum igitur mercatores vel quicumque alii viatores per regionem transitum facientes iuxta oppida predicta aut villas sua tabernacula composuerunt, mulieres loci illius que filias habent matrimonio copulandas, ducunt eas ad illos numero .XX., .XXX. aut .XL., iuxta paucitatem vel multitudinem mercatorum rogantes, ut quilibet eorum unam sibi de illis accipiat et in suo consortio teneant quamdiu ibi habuerint immorari; illi autem quas volunt eligunt, et secum continue retinent quousque ibi mansuri sunt. Cum vero discedunt nullam earum secum discedere permittunt sed oportet ut parentibus suis eas restituant. [3] Quilibet autem puelle quam tenuit iocale aliquod donare tenetur, ut habeat puella per huiusmodi iocalia evidens argumentum quod viris pluribus grata extiterit, ut sic possit facilius et nobilius maritari; cum autem puelle predicte in ornato habitu ap|52b|parere volunt, omnia huiusmodi iocalia sibi a viatoribus data ad collum deferunt, ut ostendant quomodo viatoribus servierint gratiose; et que plura huiusmodi signa ad collum habet iudicatur melior et facilius maritatur. [4] Igitur cum nupte fuerint viris suis grate sunt valde, nec permittunt ulterius viris aliis forensibus seu domestibus adherere: multumque cavent viri regionis illius ne in hac re alterutrum se offendant. [5] Huius habitatores regionis ydolatre sunt et crudeles, nec peccatum reputant predari et latrocinia exercere. [6] De fructibus autem terre et de venationibus vivunt; in hac regione multa sunt animalia silvestria que muscatum faciunt et dicuntur “gudderi”, habent autem incole loci canes venaticos multos qui ipsa animalia capiunt, propter quod de muscato copiam habent. [7] Induuntur corio et pellibus bestiarum aut buchirano vel |52c| canapino rudi. [8] Linguam propriam habent similiter et monetam. [9] Et ad provinciam Thebeth pertinent et sunt affines magne provincie Mangy; hec enim provincia Thebeth latissima est, et in octo dividitur regna; multas habet civitates et oppida; montuosa est valde et lacus habet et flumina in quibus invenitur aurum quod dicitur “dela paglola”. [10] Ibi etiam corrallum pro moneta habent, quod caro precio emitur, eo quod omnes femine regionis corallum ad colla deferunt et omnibus ydolis suis similiter corallum ad colla appendunt: hic enim ad magnam gloriam reputant. [11] In hac regiones Thebeth sunt canes maximi velut asini, qui silvestres capiunt bestias; aliosque canes habent venaticos diversarum manerierum. [12] Falcones lanerii sive herodii multi et optimi sunt ibi. [13] In hac provincia crescit in magna copia cynamomum et aloe; aromatice species multe habentur ibidem que non de|52d|feruntur ad nos, nec in nostris partibus vise sunt. [14] Ibi fiunt çambelloti multi aliique panni de auro et serico. [15] Tota autem provincia hec Magno Kaam subiecta est.

38

De provincia Cayndu. Capitulum XXXVIII.

[1] Per provincia Thebeth invenitur provincia Cayndu ad occidentem, que regem habet et est subdita Magno Kaam. [2] Ibi sunt civitates multe et castra. [3] Ibi est lacus in quo margarite sunt in copia tanta, quod si Magnus Kaam libere eas capi et asportari permitteret valde earum vilesceret precium pre moltitudine nimia, sed Magnus Kaam non permittit ut libere capiantur: si quis autem sine regis licencia ad margaritas piscari ‹presumeret›, occideretur. [4] In hac provincia sunt in multitudine magna gudderi ex quibus muscatum habetur. [5] Ibi etiam sunt pisces in copia maxima in lacu, scilicet ubi sunt margarite. [6] Ibi etiam leones multi sunt, ursi, cervi, damule, caprioli, lincei in multitudine magna valde; |53a| ibi sunt volucres multarum specierum habundantissime. [7] Ibi vinum non crescit nec vinee ibi sunt, sed de tritico, riso et diversis speciebus vinum optimum faciunt. [8] Ibi sunt gariofoli in copia maxima qui colliguntur ex arbusculis parvis habentibus ramuscolos parvulos, florem album faciunt et parvum, sicut est gariofoli granum; ibi est çinçimber habundanter valde similiter et synamomum, alieque species multe aromatice ibi sunt que ad regiones nostras non deferuntur. [9] In huius provincie montibus inveniuntur lapides, qui “turchisci” dicuntur, pulcri valde et in copia maxima, quos sine licencia Magni Kaam nulli licitum est excavare. [10] Incole provincie huius ydolatre sunt; sunt autem viri a suis ydolis taliter dementati ut se credant eorum graciam promereri si uxores proprias et filias viatoribus tradant: nam quando viator quicumque per eos transit et ad domum |53b| cuiuscumque diverterit, confestim dominus domus convocans uxorem, filias ac mulieres cetera quos in domo habet, mandat ut hospiti et sotiis per omnia pareant. Facto hoc mandato, discedit et peregrinum illum cum sotiis in domo propria dimittit ut dominum, neque autem redire presumit donec ibi ille voluerit immorari; peregrinus igitur ille pileum suum aut signum aliquod ante fores domus appendit. Cumque dominus domus redire vult, putans illum forsitan discessisse, si signum ante ianuam viderit retrocedit statim, unde peregrinus ille duobus vel tribus diebus ibi immorari potest. [11] Hec autem ceca et detestanda abusio per totam provinciam Cayndu observatur ab omnibus, nec ullus sibi hoc ad vituperium reputat, eo quod hoc faciunt pro suorum honore deorum, creduntque quod ob hanc benignitatem quam exhibent viatoribus a diis suis terrenorum |53c| fructuum obtinere habundantiam mereantur. [12] Monetam vero in hunc modum habent: virgulas aureas sub certo pondere faciunt quas pro pecunia expendunt, et iuxta pondus virgule pretium eius est, et hec est moneta maior; minor vero talis est: sal in caldaria coquunt, quod postea in formella proiciunt ubi consolidatur, et talem monetam expendunt; octoginta enim de hiis parvulis denariis sagium unum aureum valent. [13] Post hec itur per dietas decem et inveniuntur in illa castra et vici multi, ubi sunt per omnia consuetudines provincie Caydu, ubi etiam sunt venaciones maxime bestiarum et volucrum. [14] Terminatis decem dietis invenitur flumen quod dicitur Brius, ubi terminatur provincia Cayndu; in hoc flumine invenitur copia maxima auri quod dicitur de la paglola; super crepidinem vero fluminis cynamomum copiosissime cres|53d|cit; flumen ad mare Occeanum terminatur.

39

De provincia Carayam. Capitulum XXXIX.

[1] Post transitum predicti fluminis statim intratur in provincia Carayam, que continet regna VII. [2] Est autem subiecta dominio Magni Kaam ubi rex est filius Cublay nomine Essentem‹iur›, vir prudens et strenuus, potens et ditissimus, qui optime in suo regno servat iusticiam. [3] Habitatores patrie ydolatre sunt. [4] Procedendo vero ultra flumen per dietas .V. inveniuntur civitates multe et castra. [5] In ipsa regione nascuntur equi optimi. [6] Ibi est lingua propria gravis et difficilis valde. [7] Post quinque dietas prefatas invenitur principalior regni civitas nomine Iaci, nobilis ac magna, ubi negotiaciones plurime fiunt. [8] Ibi habitant christiani quidam nestorini sed pauci, multi de hiis vero qui Machometum adorant. [9] Triticum et risus in magna copia habentur |54a| ibi, sed triticeum panem non comedunt quia sanus ibi non est huiusmodi panis; de riso autem panem faciunt. [10] Faciunt etiam de diversis speciebus potionem que facilius inebriari facit quam vinum. [11] Loco monete expendunt porcellanas albas que reperiuntur in mari, octoginta autem de ipsis dantur pro uno sagio argenti, quod ad valorem duorum venetorum ascendit; octo vero sagia argenti ascendunt ad valorem unius sagii auri. [12] In hac civitate fit de aqua puteorum sal in copia maxima, de quo rex magnus habet introitus. [13] In hac regione viri sic stolidi sunt ut nullus eorum pro displicencia habeat si alter ad uxorem eius accedit dummodo illa consensum prebeat. [14] In hac regione est lacus, habens in giro miliaria centum, in quo pisces magni et optimi capiuntur. [15] Homines regionis huius carnes crudas hoc modo manducant: primo eas |54b| minutatim terunt; postea, in saporem optime confectum, ex aliis plurimis speciebus ponunt desuper; postea comedunt, sicut apud nos cocte comeduntur.

40

De regione quadam provincie Carayam in qua serpentes magni sunt. Capitulum XL.

[1] Post di‹s›cessum a civitate Iaci per .X. dietas proceditur per provincia Carayam ad regnum aliud cuius principalior civitas dicitur Carayam ubi rex est, Cogacuy nomine, filius Cublay regis. [2] Ibi invenitur multum de auro quod dicitur de la plagola quod in fluminibus habetur; in aliis autem lacunis et montibus invenitur aurum grossius quam sit aurum de la paglola, datur autem de ipso unum auri sagium pro .VI. sagiis de argento. [3] Monetam tamen de porcellanis habent de quibus superius dictum est, que de India deferuntur. [4] Homines huius regionis ydolatre sunt. [5] In hac regione inveniuntur serpentes magni valde: mul|54c|ti enim ex his sunt decem passuum longitudinis, et in grossicie .X. palmorum in circuitu mensuram continent, et isti maiores sunt; habent autem quidam illorum magnorum serpentium iuxta caput duo crura carentia pedibus, sed loco pedis habet ungulam unam ad modum leonis ungule vel falconis, caput valde magnum habet; oculi eius pregrandes sunt veluti duo panes; os tante magnitudinis habet quod unum hominem de facili transglutiret; dentes habet maximos, et quia ita terribilis est serpens ille, nullus homo est qui non paveat appropinquare illi sed et animalia quecumque agrestia timent illum. [6] Modus quo capitur a venatoribus talis est. [7] Serpens dictus de die in cavernis subterraneis latitat propter estum, nocte vero egrediens circuit querens bestias ad devorandum; vadit ad earum cubilia et cavernas ubi leo|54d|nes, ursi et animalia huiusmodi habitant et comedit bestias magnas et parvas; nam nulla bestia insultum eius et fortitudinem sustinere potest. Post comestionem autem ad cavernam revertitur propria. [8] Est autem ibi transitorium sabulosum et cum ille per sabulum reptat fortissime se iactat in sabulum, et quia sic ponderosus est et grossus, foveas in sabulo adeo magnas cum pectore et ventre facit, ut videatur veges magna vino piena per sabulum volutata. [9] Venatores igitur de die sub sabulos palos multos et fortes huc et illuc per planiciem infigunt, in quorum summitatibus sunt gladii de caliber firmiter infixi, acuti valde, quos postmodum operiunt sabulo ut a serpente postea videri non possint; cum igitur nocte inde transitum facit super sabulum, solito more reptando, se iactat et in ferium absconditum et acutum pectore pro|55a|siliens et impingens aut statim moritur aut gravissime vulneratur. Tunc venatores supervenientes ipsum si adhuc vivit occidunt. [10] Et primo fel ipsius extrahunt quod precio magno vendunt, eo quod medicinale est valde: si quis enim morsum patitur canis rabidi, modicum de ipso bibens ad pondus scilicet denarii unius parvuli, statim plene liberatur; mulier etiam in partiis doloribus constituta modicum sumens ex ea expeditur a partu; qui etiam apostema aliquod patitur, si in infirmitatis locum hoc felle perungit in paucis diebus perfecte curatur. [11] Carnes autem illius serpentis vendunt quia in cibum optime sunt et libenter ab hominibus comeduntur. [12] In hac provincia multi et optimi equi nascuntur qui a negotiatoribus deferuntur in Indiam; omnibus autem equis nodos duos aut tres de ossibus caude extrahunt, ne equus currens equitem cauda feriat et ne caudam |55b| huc illucque contorqueat dum currit, quoniam hoc in equo turpissimum reputant; equites huius patrie strepis utuntur longis ad cellas ut apud nos gallici faciunt. [13] In bellis utuntur corrachiis de corno buballorum; utuntur etiam scutis, lanceis et balistis, et sagittas quas iaciunt toxicant. [14] Ante quam Cublay Magnus Kaam hanc provinciam obtineret, viri huius provincie huiusmodi rem detestabilem faciebant: quando enim vir aliquis transibat per eos alicuius alterius patrie decentis apparentie et bonorum morum, qui prudens in verbis et actibus videretur, si apud eos hospitabatur ipsum noctem occidebant, dicentes quod prudentia, mores et gratie et anima eius in domo illa postmodum apparebat et remanebat, ob quam causam multi ibi occisi sunt. Sed Magnus Kaam, postquam regnum prefatum suo dominio subiugavit, hanc impietatem et stultitiam de illa |55c| patria penitus extirpavit.

41

De provincia Ardandam. Capitulum XLI.

[1] Cum vero receditur a provincia Carayam ad dietas ‹.V.› invenitur provincia Ardandam que subiecta est Magno Kaam, cuius principalior ac nobilior urbs dicitur Unciam. [2] In hac provincia datur pro moneta aurum ad pondus; unciam enim seu sagium auri commutant pro quinque unciis seu sagiis argenti: non enim invenitur in regionibus illis usque ad dietas multas argentum, ideoque conveniunt illuc negotiatores qui cum eis aurum pro argento commutant multumque lucrantur; porcellanas etiam expendunt que de India deferuntur. [3] Riso et carnibus vescuntur plurimum, potionem optimam faciunt de riso et aromatibus delicatis. [4] Viri et mulieres regionis huius dentes coopertos deferunt subtilibus laminibus aureis, que sic disposite sunt ut dentibus optime coaptentur. [5] Viri omnes militares |55d| sunt, armis tantummodo et militie vacantes et venationi bestiarum et volucrum; mulieres autem curam rei familiaris in omnibus gerunt, habentque servos emptitios qui eorum obsequiis mancipantur. [6] In hac provincia consuetudo est ut quando peperit mulier, locum quam cito potest dimittit, et surgens gubernacioni domo intendit, vir autem eius .XL. diebus in lecto decumbit et nati sibi filii curam gerit; mater autem pueri nulla de illo sollicitudinem habet, nisi quia lac illi prebet; interim vero amici et consanguinei virum visitant decumbantem. Aiunt quod hoc ideo faciunt quia mulier filium portans et pariens longo tempore et graviter laboravit, propter quod conveniens iudicant ut diebus .XL. a fili cura quiescat, ipsa tamen viro cibum defert ad lectum. [7] In hac provincia non sunt alia ydola nisi quod quelibet familia suum progenitorem adorat, eum scilicet a quo alii de familia nati sunt. [8] In locis valde sil|56a|vestribus habitant ubi montes sunt maximi et nemora magna valde; ad montes illos non accedunt alii de regionibus aliis, quia vivere ibi non possent extranei propter corruptionem nimiam aeris. [9] Litteris carent, sed contractus suos et obligationes ad invicem in tesseris faciunt, quarum medietatem servat unus, aliam alius, que postmodum composite in minutis signis conveniunt. [10] In hac provincia et in duabus aliis prenominatis, scilicet Caydu et Carayam, medici non sunt, sed quando quis infirmatur convocant sui magos qui ydola colunt, quibus infirmus suam infirmitatem exponit; tunc magi coream ordinant et instrumenta pulsant et ad ydolorum suorum honorem magnas faciunt cantilenas: hoc tamen tam diu faciunt donec arripiatur a demone unus ex ludentibus in correa. [11] Tunc correa dimissa iacentem arrep|56b|titium consulunt qua de causa hec ille patiatur, et quid de ipsius liberacione agendum sit; demon autem per arrepticium responsum dat, dicens illum infirmatum quia illum aut illum deum offendit; magi autem orant ut deus ille culpam remittat suam, permittens quod ipse de sanguine suo proprio sacrificium offerret. Si iudicat demonum ex signis egritudinis ut ille liberari non possit ait: «Iste tam graviter deum illum offendit quod per nulla sacrificia placari potest»; si autem iudicat ut possit evadere dicit: «Oportet ut tot arietes nigra capita habentes illi offerat et tot et tales faciat potiones, et convocet ad se tot magos et magas totidem, per quorum manus sacrificium offerat et sic placabitur ei deus». [12] Tunc consanguinei egroti illi omnia faciunt que demon iussit, occiduntque |56c| arietes et sanguine ipsorum in celum iactant; convenientes vero magi cum mulieribus suis faciunt luminaria magna et domum totam thurificant et fumum de lignis aloe faciunt et aquam decoctam carnium in aera fundunt et partem etiam potionum que de aromatibus sunt confecte, et in corea iterum saltant et cantant ad illius reverentiam ydoli. [13] Post hec inquirunt rursus ab arreptio an per hoc sit ydolo satisfactum: si iubet demon ut aliud fiat, confestim mandatum eius impletur; cum autem dicit sibi satisfactum esse, phanatici et incantatores illi sedent ad mensam, carnesque comedunt immolatas cum leticia magna et bibunt potiones que ydolo sunt in sacrificio oblate; terminato prandio ad propria remeant. [14] Si contingant autem divina providentia ut curetur eger, curationem ipsius attribuunt de|56d|moni cui sacrificia sunt oblata; hac arte per demones illorum illuditur cecitati.

42

De prelio magno quod fuit inter Tartaros et regem Mien et victoria Tartarorum. Capitulum XLII.

[1] Occasione regni Caraiam superius memorati et regni Unciam fuit prelium magnum in regione immediate predicta: anno Domini .M‹CC›LXXII. Magnus Kaam misit unum de principibus suis, nomine Nescardyn, cum .XII. milibus equitum ad custodiam provincie Carayam; erat autem predictus Nescardyn vir prudens et strenuus, et hii qui cum illo erant milites probi et fortissimi bellatores. [2] Reges autem Mien et Bangala audito eorum adventu preterriti sunt, metuentes ne forte terras eorum venissent invadere; congregantes igitur suos exercitus habuerunt equites et pedites circiter .XL. milia, elephantes autem cum singulis castris bellicis circa duo mi|57a|lia et in quolibet castro erant viri bellatores .XV. vel .XVI.; venit autem rex Mien cum predicto exercitu versus civitatem Vociam ubi erat prenominatus exercitus Tartarorum quievitque cum ipso exercitu in campestribus ad dietas .III. versus Vociam. [3] Audiens hec Nescardyn timuit, quia parvum habebat exercitum, pretendit se nihil omnino timere quia secum habebat viros fortes et strenuos bellatores, et egressus est obviam illis ad planiciem Vociam et ibi castrametatus est iuxta nemus quoddam magnum in quo erant arbores maxime, quia sciebat quod elephantes in nemus illud nullatenus ingredi poterant. [4] Rex autem Mien venit ut exercitum illius invaderet; Tartari vero audacter occurerunt illis. [5] Cum igitur equi Tartarorum viderunt elephantes cum castris qui erant in prima acie constituti, tanto fuerunt pavore perterriti quod sessores eorum nulla |57b| vi vel ingenio poterant eos illis proximos facere; tunc descendentes omnes de equis ligaveru‹n›t eos ad arbores nemoris, et pedestres ad elephantum aciem redierunt ceperuntque in eos sagittas indesignanter iacere; hii autem qui in campestribus elephantum erant, pugnabant contra eos, sed Tartari probiores illis erant et magis assueti ad pugnam. Vulneraverunt igitur ad pugnam graviter cum sagittis multitudinem elephantum, propter quod elephantes sagittarum metu fugam arripuerunt, ingressique sunt omnes cursu rapido in nemus proximum, nec potuerunt ab ingressu nemoris a suis rectoribus prohiberi; divisi sunt in nemore ab alterutro, huc et illuc et arbores nemoris omnia castra eorum lignea confregerunt, nam arbores magne et dense erant. [6] Videntes hoc Tartari cucurrerunt ad equos, quibus ascensis di|57c|visisque elephantibus in regis acies irruerunt, quas non modicum invaserat timor eo quod videbant elephantum aciem dissipatam. [7] Fuit autem prelium durum valde: cum vero uterque exercitus sagittas suas quas habebat omnes eiecerunt, arripuerunt omnes gladios cum quibus durissime pugnaverunt, multique undique sunt occisi. [8] Tandem autem rex Mien cum suis fugam arripuit, quos insequentes Tartari multos ex fugientibus occiderunt; quibus omnino mortuis vel fugatis, redierunt ad nemus ut caperent elephantes, sed non poterant quamquam ex ipsis capere nisi inuissent eos quidam ex hostibus quos ceperunt quorum auxilio circiter ducentos habuerunt. [9] Ab hoc prelio in antea cepit Magnus Kaam elephantes habere pro exercitibus suis, quos prius pro exercitu non habebat. [10] Post hec devicit Magnus Kaam terras regis Mien et |57d| eas suo dominio subiugavit.

43

De regione quadam silvestri et provincia Myen. Capitulum XLIII.

[1] Post recessum a provincia Carayam invenitur descensus quidam maximus per quem descenditur continue per dietas duas et dimidiam ubi nulla est habitacio, sed ibi una lata et spaciosa planicies in qua tribus diebus in ebdomada multi conveniunt ad nundinas et mercata; descendunt enim multi de montibus magnis regionis illius et deferunt aurum quod pro argento commutant dantque unam auri unciam pro quinque argenti, multique negotiatores de montibus illis illuc conveniunt cum argento. [2] Ad montes alios fortissimos, ubi illi pro securitate sua habitant, nullus accedit exercitus, quia loca valde invia sunt, nec ex hoc scitur ab aliis ubi illorum habitacio sit. [3] Post hec invenitur provincia Mien que affinis est Indie ad meridiem, per quam itur diebus .XV. per loca silvestria |58a| et nemorosa ubi multi sunt elephantes et unicornes alieque fere agrestes innumere, et nulla ibi habitacio est.

44

De civitate Myen et sepulcro pulcherrimo regis eius. Capitulum XLIIII.

[1] Terminatis illis dietis XV, invenitur civitas que dicitur Myen grandis et nobilis, que caput est regni et Magno Kaam subiecta est. [2] Habitatores eius linguam propriam habent et ydolatre sunt. [3] In hac civitate fuit rex quidam predives, qui moriens mandavit sibi sepulcrum fieri in hunc modum: in quolibet capite monumenti fieri iussit turrim unam marmoream altitudinis .X. passuum, cuius grossities erat prout altitudinis proporcio requirebat; in cacumine autem rotunda erat; una ipsarum turrium auro erat undique cooperta, cuius auri grossicies erat ad mensuram latitudinis unius digiti; super cacumine vero turris erant multe |58b| ca‹m›panule auree, que a vento flante reddebant sonitum; alia vero turris eodem modo et forma argento cooperta erat, habens similiter ca‹m›panulas argenteas. [4] Hoc modo sepulcrum fieri iussit pro honore anime sue et ut eius memoria non periret. [5] Quadam igitur die inventi sunt in curia Magni Kaam ioculatores et mimi in multitudine maxima, quos ad se convocans rex ait: «Volo ut cum duce quem preferam vobis et cum alio exercitu quem vobis adiungam conquiratis michi provinciam Myen»; qui se mandato regis voluntarios exhibentes iverunt ut iussit et, Mien provinciam debellantes, eius dominio subdiderunt. [6] Et cum pervenerunt ad memoratum sepulcrum non illud devastare presumpserunt nisi prius Magni Regis requisito consensu; qui audiens quod rex ille pro sue hoc anime fecisset honore, mandavit ut |58c| sepulcrum illud nullatenus violarent: mos enim Tartarorum est non devastare ea que pertinent ad defunctos. [7] In hac provincia multi elephantes sunt et boves silvestres magni et pulcri, cervi, damule, aliarumque diversarum specierum silvestria animalia in multitudine maxima.

45

De provincia Bangala. Capitulum XLV.

[1] Bangala provincia est ad meridiem in confinio Indie, quam Magnus Kaam nondum subiugaverat quando ego Marchus in curia eius eram, sed ad debellandum eam suos exercitus miserat. [2] Ibi autem est rex proprius et propria lingua. [3] Ydolatre sunt omnes de provincia. [4] Carnibus vescuntur, riso et lacte. [5] Bombicis autem copia magna est, de qua mercaciones ibi maxime fiunt; habundant etiam spico, galanga, çinçimbre, çucaro et multis aromatibus aliis. [6] Ibi sunt boves magni |58d| valde qui in altitudine sed non in grossitudine elephantibus coequantur. [7] In hac provincia multi homines venduntur negotiatoribus quorum plurimi eunuci fiunt, qui postmodum emuntur a baronibus per diversas provincias.

46

De provincia Cangygu. Capitulum XLVI.

[1] Postmodum reperitur provincia Cangygu ad orientalem plagam, que regem proprium et propriam linguam habet. [2] Populus eius ydolatra est. [3] ‹Rex› habet uxores circiter trecentas. [4] In hac provincia invenitur aurum in copia maxima et aromata multa, sed pauce de eis mercaciones fiunt, quia a mari ipsa regio nimis est remota. [5] Ibi sunt elephantes multi et venationes maxime bestiarum. [6] Homines provincie carnibus, lacte et riso vescuntur; vineis carent, sed de riso et aromatibus delicatas faciunt pociones. [7] Viri et mulieres huius provincie cum accubus pingunt facies suas, colla, manus et ventrem ac crura, faciuntque ibi ymagines |59a| leonum, draconum, et avium subtiliter valde, que etiam sic firmantur in pelle ut numquam discedant; qui autem plures de huiusmodi ymaginibus habet pulcrior reputatur.

47

De provincia Amu. Capitulum XLVII.

[1] Amu vero provincia est ad orientalem plagam que Magno Kaam subiecta est. [2] Homines ydolatre sunt. [3] Linguam propriam habent. [4] Animalium greges habent magnos et victualium copiam. [5] Equos multos habent et optimos, quos negotiatores in Yndiam deferent. [6] Bubali ibi multi sunt, boves et vacce in copia magna quia ibi sunt pascua delicata. [7] Viri et mulieres deferunt ad brachia monilia seu brachialia aurea et argentea magni valoris.

48

De provincia Tholoman. Capitulum XLVIII.

[1] Post Amu, ad orientalem plagam, ad dietas octo, habetur provincia Tholoman. [2] Subiecta est dominio Magni Kaam et linguam propriam habent et ado|rant ydola. |59b| [3] Ibi sunt viri pulcri pulcreque mulieres coloris tamen bruni. [4] Civitates ibi multe sunt et castra multa, montes magni et fortes. [5] Viri armis strenui sunt et probi. [6] Mortuorum suorum corpora comburunt et ossa in capsa lignea reponunt et in cavernis montium abscondunt, ne ab homine vel a bestia tangi possint. [7] Aurum ibi est in copia maxima. [8] Porcellanas yndicas, de quibus dictum est supra, loco sue monete expendunt.

49

De provincia Cynguy. Capitulum XLIX.

[1] Post recessum de provincia Tholoman invenitur provincia Cynguy ad orientem, et itur super flumine quoddam per dietas XII. [2] Ibi sunt multe civitates et castra; post hec invenitur civitas Symulglu grandis et nobilis. [3] Regio hec Magno Kaam subiecta est et homines regionis ydolatre sunt. [4] In hac regione fiunt panni pulcri valde de corticibus arborum, quibus |59c| utuntur estate. [5] Viri strenui sunt in armis et fortes. [6] In hac provincia tanta est multitudo leonum quod nullus presumit nocte extra domos dormire, quia leones omnes quos inveniunt devorant; naves etiam que per fluvium transeunt propter leonum metum non ligantur ad ripam, sed in medio fluminis, quia leones in noctibus ingrediuntur naves adherentes ripe et quoscumque ibi reperiunt devorant. [7] Licet autem huius regionis leones magni et feroces sint valde, canes tamen ibi adeo sunt audaces et fortes ut leones presumant invadere; oportet tamen ut duo canes simul cum homine sint: cum enim vir quispiam probus in equo per campestria transit leonem occidit ut plurimum si duos canes magnos secum habuerit, nam cum appropinquaverit illis leo, statim canes, latratu magno, currunt post ipsum, si vir cum equo |59d| et arcu subsequitur; canes enim leonem mordent in posterioribus coxis aut cauda, leo vero statim se vertit ad eos, qui ‹ita› se avertere ab eo sciunt quod eos ledere non potest. Tunc leo prosequitur viam suam rursumque canes latrando et mordendo insecuntur eum; leo vero propter latratum metuit ne forte canes alii vel homines provocentur ad eum, ideoque divertit sine cursu tamen; cum vero videt arborem grossam, posteriora sua ad stipitem arboris appodiat ne ibi morderi possit a canibus et faciem suam ad canes dirigit. Vir autem qui in equo est cum arcu suum sagittare non cessat, propter quod sepe contingit quod leo graviter vulneratur; in tantum enim leo intendit ad canes quod vir potest libere sagittare: sic potest occidi. [8] Provincia hec habundat in serico, et deferuntur mercaciones maxime per fluvium memoratum.

50

De civitatibus Cacausu, Cyanglu |60a| et Cyangly. Capitulum L.

[1] Post di‹s›cessum a provincia Cynguy per dietas .IIII. inveniuntur civitates plures et multa castra; post dietas .IIII. est nobilis civitas Cacausa que pertinet ad provinciam Cathay et est ad meridiem, ubi serici copia est, ubi panni de auro et serico fiunt et sindones de serico in copia maxima. [2] Ab hac civitate itur ad meridiem diebus tribus et invenitur civitas Cianglu grandis valde, que etiam est de provincia Cathay, ubi fit sal in copia maxima: est enim ibi terra salsissima de qua monticulos faciunt super quos aquam proiciunt; postea colligunt aquam que erupit de subpede monticuli, quam in magnam ponentes caldariam ad ignem diu bulire faciunt; postea congelatur in sal minutum et album. [3] Ultra vero civitatem Cyanglu ad .V. dietas est civitas Cyangli, |60b| per cuius medium transit flumen magnum per quod naves multe cum multis mercacionibus deducuntur.

51

De civitatibus Tandifu et Syngiumatu. Capitulum LI.

[1] Ultra civitatem Cyangli ad dietas .VI. versus meridiem est civitas magna Tandifu que regem hactenus habere consueverat ante quam subiceretur Magno Kaam. [2] Habet autem sub suo iure civitates .XI. in quibus omnibus viridaria sunt, et est ibi fructuum et serici copia. [3] Rursum ad meridiem ad dietas .III. est civitas nobilis Singiumatu ad quem discendit a meridie fluvius magnus qui ab incolis in duas partes divisus est, quarum una ad orientem vadit versus Mangy, alia vero ad occidentem versus Cathay; per hos fluvios naves mediocres innumere vadunt cum mercacionibus infinitis. [4] De Singuimatu vero progredientes ad meridiem |60c| continue per dietas .XVI. reperiuntur civitates et oppida in quibus mercaciones magne sunt. [5] Omnes autem habitatores patrie ydolatre sunt et tota regione est subdita Magno Kaam.

52

De flumine magno Caromora et civitatibus Coyngau et Cayguy. Capitulum LII.

[1] Prefatis igitur dietis .XVI. terminatis invenitur flumen magnum Caromoram quod de terris regis illius qui dicitur Presbiter Iohannes fluit; habet autem unius spacium miliarii in latitudine, sua enim profunditas tanta est ut naves magne per eum cum suis oneribus libere transeant. [2] Pisces vero in eo in copia maxima capiuntur. [3] In hoc flumine iuxta mare Occeanum ad dietam unam sunt naves circiter numero .XV. milia, quas tenet ibi Magnus Kaam ut parate sint cum necessitas fuerit suos exercitus deferre ad insulas maris; sunt autem adeo magne ut quelibet earum portet equos .XVI. |60d| ad regionem remotam cum equitibus et necessario victu pro equitibus et equis ac nautis qui sunt in qualibet navi numero .XX. [4] Ubi autem servantur naves ille in flumine due civitates sunt quarum una, que magna est, posita est super crepidinem fluminis, alia vero parva ex alia parte fluminis est; una earum dicitur Coyganguy, alia Caygui. [5] Flumine predicto transacto, statim ingressus patet in nobilissimam provinciam Mangy, cuius magnificencia in capitulis sequentibus describetur.

53

De nobilissima provincia Mangy et primo de pietate et iusticia regis eius. Capitulum LIII.

[1] In provincia magna Mangy fuit rex quidam nomine Facfur potens et dives valde, nec inveniebatur tempore eius princeps aliquis eo maior preter Magnum Kaam. [2] Regnum autem eius fortissimum erat et inexpugnabile putabatur, nec quisquam ipsum invadere presumebat, |61a| ideoque rex et populus regis armorum atque bellorum exercitium non habebat. [3] Unaqueque enim regis civitas profundis foveis et aqua plenis vallata erat, quarum latitudo erat quantum iacere poterat arcus. [4] Carebant equis, quia neminem metuebant. [5] Ad nichil igitur vocabat rex nisi ut delitiose viveret: in curia sua domicellos habebat circiter mille et honorabiliter valde vivebat. [6] Pacem, iusticiam et misericordiam diligebat, nam in toto regno eius pax maxima erat nullusque proximum presumebat offendere, quia rex in omnibus servabat iusticiam. [7] Sepe artificum staciones noctibus dimittebantur aperte, nec erat qui in eas presumeret ingredi aut dampnum inferre; viatores omnes, nocte ac die, per totum regnum securi et inoffensi libere ambulabant. [8] Erat autem rex pius et mise|6lb|ricors ad pauperes, et quoscumque necessitatem aut penuriam pacientes; singulis annis recoligi facebat pueros abiectos a matribus circa .XX. milia, quos suis sumptibus nutriri optime faciebat; in regione enim illa mulieres pauperes proprios natos abiciunt ut aliis colligantur si eos ipsos nutrire non possunt. Illos autem pueros quos rex colligi faciebat, divitibus regni condividebat qui carebant filiis, ut eos sibi filios adoptarent aut postquam creverant pueros illos cum abiectis puellis coniugio sociabat et eis de necessariis sufficienter providebat.

54

Qualiter Baian princeps exercitus Magni Kaam devicit provinciam Mangi et eam suo dominio subiugavit. Capitulum LIIII.

[1] Anno Domini .MCCLXVIII. Magnus Kaam Cublai regnum Mangy hoc modo suo subiugavit imperio. |61c| [2] Misit enim illuc unum de principibus suis nomine Baian Chinsan quod in nostra lingua sonat “centum oculi Baian”, quia centum oculos habens, cui maximum exercitum equitum et peditum deputavit ac multitudinem navium ut Mangy provinciam debellaret. [3] Qui, cum ad prefatam provinciam devenisset, primo habitatores civitatis prime que dicitur Coyganguy ad sui regis obedienciam requisivit; quibus recusantibus obedire de nullo insultu facto in eos processit ad civitatem secundam, que similiter obedire contempsit, tunc processit ad terciam, deinde ad quartam, post hec ad .Vam., a quibus omnibus simile responsum accepit. [4] Non timebat autem post se civitates dimittere hostium et ad ulteriora procedere, quia exercitus eius erat magnus et optimus, habebatque viros strenuos bellatores et Magnus | Kaam |61d| exercitum magnum grandemque mittebat post illum. [5] Sextam igitur civitatem ingressus est in fortitudine magna et vi obtinuit eam et sic progrediens civitates .XII. in brevi tempore debellavit. [6] Tunc contremuerunt corda virorum Mangy, et Bayan ad regalem et maximam civitatem Quinsay accessit, et ibi iuxta eam suum exercitum ordinavit; rex autem Mangy, qui suam ibi tenebat curiam, auditis probitatibus et fortitudine Tartarorum vehementer expavit et ascendens in navem cum comitatu maximo ad quasdam inexpugnabiles se transtulit insulas, habens circiter mille naves secum. [7] Civitatem Quinsay regine custodie dereliquit cum exercitu maximo; regina vero, prudenter se gerens in omnibus, ad defensionem terre cum suis baronibus intendebat |62a| sollicite. Cum audivit autem quod princeps exercitus Tartarorum vocabatur Baian Chinsay, id est “centum oculi”, defecit per omnia virtus eius, quoniam a suis astrologis et magis audierat quod civitas Quinsay a nullo unquam expugnari posset, nisi ab eo qui centum oculos haberet, et quia impossibile videbatur omnino ut quisquam hominem esset unquam centum oculos habiturus, ideo neminem formidabat; principem igitur exercitus Tartarorum Baian advocans eius cognomine cognito regnum et civitatem libere illi obtulit. [8] Quo audito, civitates omnes regni Mangy ad Magni Kaam mandata venerunt, excepta civitate Samfu que per triennium obedire contempsit. [9] Regina autem ivit ad curiam Magni Kaam a quo fuit maximo cum honore suscepta. [10] Rex autem Facfur, vir eius qui ad insulas fugerat, inde in omni vita |62b| sua discedere nolui ibique mortuus est.

55

De civitate Coyganguy. Capitulum LV.

[1] Civitas prima que occurrit introeuntibus in provinciam Mangy dicitur Coyganguy, que magna est et nobilis et magnarum opum. [2] Ibi sunt naves in multitudine maxima, est enim super flumen Caromora. [3] Fit autem sal ibi in tanta copia ut civitatibus .XL. sufficiat, de quo rex Magnus Kaam magnos proventus recipit, similiter etiam de mercacionibus civitatis et portus. [4] Habitatores universi civitatis huius et tocius provincie Mangy ydolatre sunt et comburunt corpora mortuorum.

56

De civitatibus Panthi et Cayn. Capitulum LVI.

[1] Ad terminum diete unius versus cyrocum ultra civitatem Coiguy invenitur civitas Panthi grandis ac nobilis ubi mercaciones maxime fiunt et est ibi serici ac victualium copia maxima. [2] Ibi |62c| et in tota regione illa expenditur moneta curie Magni Kaam. [3] Via autem qua itur a civitate Coyganguy ad hanc civitatem Panchi tota est pulcris lapidibus strata, a dextris vero et a sinistris aqua est magna; aliunde autem ingressus vel accessus non patet ad provinciam Mangy per terram nisi per viam hanc. [4] Ad terminum vero diete alterius est civitas nobilis Cayn ubi pisces habentur in copia maxima, ubi etiam sunt venationes magne bestiarum et volucrum: fagiani vero in tanta copia ibi sunt ut pro tanto argenti pondere quantum unus venetus habet, dantur tres optimi fagiani.

57

De civitatibus Tinguy et Languy. Capitulum LVII.

[1] Post hec itur per dietam unam et per viam inveniuntur ville et optima cultura terrarum. [2] In fine vero diete habetur civitas Tinguy que grandis quidem non est, sed victualium habet copiam maximam. |62d| [3] Habet etiam naves multas valde, est enim iuxta Occeanum ad dietas tres, et in toto illo spacio saline sunt multe. [4] In ipso salinarum spacio est civitas una magna que dicitur Tinguy. [5] Post recessum a civitate Tinguy ad plagam circii, itur per dietam unam per pulcherrimam regionem et terminata dieta invenitur civitas nobilis Yanguy, sub cuius iurisdictione sunt civitates numero .XXVII. magnarum mercacionum. [6] Ego autem Marchus annis tribus ex commissione Magni Kaam habui in civitate illa officium prefecture.

58

Qualiter civitas Syansu cum machinis capta fuit. Capitulum LVIII.

[1] Ad occidentalem plagam est regio una in provincia Mangy que dicitur Nanguy, opulenta et pulcra valde, ubi multi panni fiunt de auro et serico, ubi etiam bladi et victualium copia est. [2] Ibi invenitur civitas Siansu que civitates .XII. sub suo dominio |63a| continet. [3] Annis tribus in ribellione prestitit intra quos debellari non potuit ab exercitu Tartarorum quando devicta fuit provincia Mangy; non enim ante eam locari potuit exercitus nisi a parte aquilonari, nam undique ex partibus reliquis lacune profunde erant per quas naves ad eam ingredi et ab ea egredi poterant et sic in victualibus non poterat habere defectum. [4] Quo audito, rex Kaam turbatus est supra modum. [5] Contigit autem tunc temporis dominum Nicolaum patrem meum et dominum Matheum fratrem eius et me Marchum cum illis in regis curia esse; accedentes igitur simul ad regem obtulimus nos facturos machinas cum quibus omnino civitas caperetur: non enim erat usus machinarum in regionibus illis. Habebamus enim nobiscum fabros lignarios christianos qui fecerunt tres machinas optimas, quarum |63b| quelibet trecentarum librarum lapidem iacebat quas navibus impositas misit rex ad exercitum suum. [6] Cum autem ante civitatem Siansu erecte essent, lapis primus quem machina ad civitatem emisit super domum unam cecidit civitatis magnaque domus pars confracta est. [7] Quod videntes Tartari qui in exercitu erant obstupuerunt valde; hii vero qui in civitate erant nimio terrore concussi, metuentes ne tota civitas destrueretur a machinis et ipsi omnes occiderentur a Tartaris aut sub domorum ruina perirent, statim ad Magni Kaam mandata venerunt.

59

De civitate Synguy non multum grandi et flumine maximo Quian et innumerabili multitudine navium. Capitulum LVIIII.

[1] Post recessum a civitate Syansu ad miliaria .XV. per çirocum habetur |63c| civitas Synguy non multum grandis, sed naves habet multitudine maxima; est enim posita super flumen maius quod in orbe sit, quod dicitur Quian, quod in latitudine habet miliaria .X., alicubi .VIII., alicubi .VI., et habet longitudinis ultra dietas .XC. [2] In hoc flumine plures numero naves sunt quam sint citra mare in omni mari et in fluminibus cunctis, pluresque mercaciones deferuntur per id quam per omnes terras citra marinas in omnibus suis navibus deferantur: ego enim Marchus vidi in portu civitatis huius Singuy naves civitatis ipsius circiter quinque milia que per hunc flumen navigabant. [3] Singule autem naves magne regionum illarum uno sunt solario cooperte, nec habet navis nisi malum unum pro velo, pondus vero navis ascendit ut plurimum ad numerum et pondus quatuor milium cantarorum; ali|63d|que tamen pondus .XII. milium cantarorum deferunt accipiendo cantarum iuxta modum navium venetarum: sic igitur est navium pondus inter .IIII. et .XII. milia cantarorum intra prefatos numeros addendo aut diminuendo iuxta magnitudinem navis. [4] Canapinis funibus non utuntur nisi pro malo navis et velo eius, sed pilorcas faciunt de arundinibus magnis, de quibus supra facta est mentio, que habent .XV. passus longitudinis; cum his pilorcis quandoque naves per flumina trahuntur, scinduntur enim arundines et scissuras ligant in simul et huiusmodi funes longos faciunt valde; nam alique pilorce habent longitudinem passum trecentorum et fortiores sunt funibus canapinis.

60

De civitate Tayguy. Capitulum LX.

[1] Tayguy autem est civitas parva super memoratum flumen ad plagam circii, ubi annis |64a| singulis fit maxima collectio bladi et risi ut inde postmodum ad Magni Kaam curiam deferatur ad civitatem Cambalu. [2] Transierunt autem de loco isto ad Cathay per flumina et lacunas; Magnus vero Kaam fieri fecit canalia magna et multa in locis pluribus ut possint naves de loco hoc ab uno flumine transire ad aliud et pervenire ad provinciam Cathay; per terram etiam iri potest de Mangy ad Cathay. [3] Curia autem Magni Kaam pro maiori parte sufficientiam habet bladi ex toto eo quod colligitur in portu civitatis huius Cayguy. [4] Ante civitatem Cayguy insula una est in medio fluminis, ubi est monasterium monachorum servientium ydolis ubi ydola multa sunt; manentque in monasterio ipso monachi ducenti vel circa, et est monasterium illud caput |64b| et regula monasteriorum multorum servientium ydolis.

61

De civitate Cygianfu. LXI.

[1] Cigianfu civitas est in Mangy, ubi multa opera de auro et serico fiunt. [2] Ybi sunt due ecclesie christianorum nestorinorum quas edificavit Marfarchis nestorinus, qui a Magno Kaam in illa civitate presulatum obtinuit anno Domini .MCCLXXVIII.

62

De civitate Tynghinguy et qualiter cives eius occisi sunt omnes qui‹a› exercitum Tartarorum dormientem occiderunt. LXII.

[1] Post recessum vero a civitate Cingianfu itur per dietas .III. per syrochum et per viam inveniuntur civitates et oppida magnarum mercacionum et artium. [2] Ulterius autem ad dietas tres est civitas Tinghinguy nobilis valde et grandis, ubi est victualium omnium habundancia magna. [3] Quando Baian princeps exercitus Magni Kaam ‹mittebat exercitus suos ad debellandum et subiugandum civitates Mangi› |64c| misit ad civitatem istam Tinghingui christianos multos qui dicebantur Alani. [4] Cum autem civitatem fortissime impugnarent, hii qui in civitate erant, impugnancium virtute devicti, civitatem eis libere tradiderunt; cunctus igitur exercitus pacifice ingressus est civitatem, neminem offendens ulterius, ex quo ad Magni Kaam libere venire decreverunt mandata. [5] Invenerunt igitur prefati Alani, qui devicerant civitatem, vinum ibi optimum in copia magna, de quo tam copiose biberunt quod omnes inebriati sunt, sero autem vino gravati tanto sunt sumpno oppressi quod dormierunt in simul omnes, et nullam fecerunt in civitatem custodiam. [6] Quod videntes cives qui illos cum pace susceperant, irruerunt omnes in illos dormientes et totaliter occiderunt, ita ut nullus omnino ex illis evaderet. [7] Ba|ian |64d| vero, hec audiens, misit contra eos exercitum maximum et civitate per violentiam capta precepit ut cives omnes in vindictam prodicionis et infidelitatis illius gladiis necarentur; quod ita, ut iusserat, factum est.

63

De nobili civitate Synguy. Capitulum LXIII.

[1] Synguy autem e‹s›t nobilissima civitas cuius circuitus continet in mensura miliaria sexaginta. [2] Ibi est maxima populi multitudo: sic enim est Mangy provincia populosa quod si populus terre in armis strenuus esset totum alium mundum conquirere et devincere debuisset. [3] Sed mercatores et artifices ibi multi sunt, multique medici et philosophi inter eos sunt. [4] In hac civitate sunt pontes lapidei circa sex milia tante altitudinis ut sub unoquoque ipsorum galea libere transire valeat atque sub multis pontium predictorum simul due |65a| possint transire galee. [5] In montibus civitatis huius crescit reobarbarum; ibi etiam çinçimber in tanta copia crescit quod pro uno argenteo veneto haberentur .LXXX. libre çinçimbris recentis et optimi. [6] Hec civitas sub iurisdictione sua habet .XVI. civitates magnarum valde mercacionum et artium. [7] Cives Singui vestimentis sericeis ut plurimum induuntur, ideoque ibi multi panni de serico fiunt. [8] Vocatur autem civitas Singuy, id est “civitas terre”; alia vero civitas dicitur Quinsay, id est “civitas celi”; et hec optinuerunt nomina civitates ille quia in orientis partibus sunt nobilissime civitates.

64

De nobilissima et mirabili civitate Quinsay. Capitulum LXIIII.

[1] Post recessum a civitate Singuy itur per dietas .V. et inveniuntur in via civitates plures magne ubi negotiaciones maxime fiunt. [2] Postmodum pervenitur ad nobi|65b|lissimam civitatem Quinsay quod in nostra lingua sonat civitas celi, que maior civitas orbis est et est principalior in provincia Mangi. [3] Ego Marchus fui in hac civitate et curiose et diligenter condiciones illius perscrutatus sum, quas summatim, ut reperi, et breviter enarrabo. [4] Huius civitatis circuitus continet in giro miliaria centum aut circa; habet vero pontes lapideos .XII. milia tante altitudinis ut navis sub eis ut plurimum transire possit; est autem civitas in lacunis ut civitas Venetiarum et si careret pontibus de vico ad vicum additus non pateret per terram, et ob hoc oportet ut ibi sint tot milia pontium. [5] In hac civitate sunt artes principales .XII. et pro qualibet ipsarum sunt in civitate .XII. milia stacionum, in quibus ipsarum artium artifices operantur; quelibet autem stacio |65c| operarios habet inter magistros et ministros .X. aut .XV. sive .XX., et sunt quandoque in aliquibus .XL. [6] Tanta est ibi artificum et mercacionum innumera multitudo quod hiis qui non viderunt incredibile penitus videretur. [7] Homines civitatis huius delitiosissime vivunt; divites, qui principales sunt, in stationibus artium honorifice valde vivunt et neque ipsi neque uxores ipsorum manibus propriis operantur; faciunt autem ministros alios operari: ex antiquo enim regni statuto consuetudo est ibi ut quilibet in domo propria teneat stationem et artem, sicut fecit hactenus pater eius, sed si dives est non cogitur manibus propriis operari. [8] In hac civitate sunt mulieres formose valde et communiter sunt multis delitiis enutrite. [9] Versus meridiem est in ipsa civitate lacus magna que .XXX. miliaria in giro continet; in hoc circuitu sunt |65d| multa palatia et multe domus magne nobilium et sunt interius et exterius mirabiliter adornate, sunt etiam ibi eclesie ydolorum; in medio lacus ipsius due parvule insule sunt et in qualibet ipsarum est palatium nobile et pulcrum valde ubi sunt preparamenta et vasa omnia necessaria pro nuptiis et solemni convivio; si quis igitur vult in solemni loco tenere convivium accedit illuc, ubi potest convivium vel nuptias cum honore tenere. [10] In civitate hac Quinsay multe pulcherrime domus sunt. [11] Sunt etiam per vicos eius parve lapidee turres pro communi usu contrate ut quando fortuitu ignis accenditur possint convicini res suas ad prefatas turres ne comburantur deferre, quia enim in civitate domus lignee multe sunt; sepe in civitate ignis accenditur. [12] In hac civitate adorantur ydola. [13] Comedunt autem carnes equorum et canum et animalium |66a| omnium. [14] Et expenditur ibi moneta Magni Kaam. [15] In hac civitate custodia maxima fit ex mandato Magni Kaam ne vel civitas rebellare presumat aut ibi furta vel homicidia fiant. [16] In quolibet enim ponte civitatis de die et nocte .X. custodes sunt. [17] In hac civitate mons unus est super quem est turris et super turrem tabule sunt de aceribus; quando autem ignis in urbe accenditur, si custodes turris hoc videre possunt, cum ligneo maleo percutiunt tabulas, ut huius sonitus circumquaque per terram eminus audiatur et concurrant homines ad auxilium conferandum; simile etiam fit si pro quacumque causa commotio vel tumultus in civitate fiat. [18] Vie omnes civitatis sunt strate lapidibus ita quod civitas tota munda est valde. [19] In hac civitate sunt terme circiter tria milia pulcre valde et magne, in |66b| quibus sepe homines balneantur: multum enim student mundicie corporali. [20] Ultra civitatem Quinsay ad miliaria .XXV. ad plagam orientalem est Occeanum mare, et ibi supra mare est civitas Ganfu ubi portus est optimus ad quem conveniunt naves in multitudine maxima de India et de regionibus aliis; a civitate autem usque ad mare est fluvius maximus per quem naves ad civitatem veniunt, qui fluvius transit per plurimas alias regiones. [21] Provinciam Mangy divisit Magnus Kaam in regna .IX. dans regem proprium unicuique regno iuxta sue beneplacitum voluntatis; sunt autem omnes hii reges potentes valde, sed subditi Magno Kaam, et oportet eos annis singulis de omnibus regnorum suorum proventibus et expensis et de suo regimine Magni Kaam officialibus reddere ra|66c|tionem; unus autem illorum regum in civitate Quinsay continue commoratur, qui sub ditione sua .CXL. civitates habet. [22] Provincia enim Mangy habet in universo civitates .MCC. et in singulis ipsarum per Magnum Kaam positi sunt custodes, ne forte presumant ‹rebellare›; hominum custodum innumerabilis est stupenda magnitudo; non sunt tamen omnes Tartari, sed sunt de diversis exercitibus et stipendiariis Magni Kaam. [23] In hac civitate Quinsay et in tota provincia Mangy consuetudo est ut statim cum puer nascitur parentes eius scribi faciunt diem et horam nativitatis eius et sub quo planeta natus est: in cunctis itineribus suis et factis astrologorum reguntur iudiciis, ideoque scire volunt sui ortum diem et horam. [24] Quando in hac provincia moritur quis, canapinis saccis eius consanguinei induuntur et mortui cadaver cum magno cantu et ymagi|66|nibus servorum, ancillarum, equorum et denariorum comburunt, que omnia de papiro faciunt, creduntque quod in vita alia talia obtinebit defunctus, qualia in similitudine sunt combusta; post hec cum leticia magna tangunt musica instrumenta, dicentes quod dii sui cum tali eos honore suscipiunt cum quali corpora comburuntur. [25] In hac civitate Quinsay est palatium mirabile in quo Facfur quondam rex Mangy tenebat curiam primo; locus magnus circumcinctus est muro per quadrum altitudinis magne que in giro continet miliaria .X., intra quos muros sunt viridaria pulcra valde cum fructibus delicatis; ibi sunt fontes et lacune in quibus multi et optimi pisces habentur. [26] In medio autem interioris spacii palatium pulcherrimum est et maius quod sit in mundo: habet enim aulas .XX. magnitudinis eiusdem ‹omnes›, in quarum |67a| qualibet comederent simul .X. milia hominum in multa commoditate et debita congruitate cunctis discumbentibus collocatis; sunt autem aule depicte et deaurate pulcherrimo opere. In ipso etiam palacio sunt camere mille aut circa. [27] In civitate Quinsay sunt ignes iuxta vulgare ytalicum seu familie tot numero, quod ad .CLX. tomani ascendunt in computacione summaria; tomani vero .X. milia continent, sunt igitur tot in universo familie ut earum numerus ad mille milia et .LX. milia familiarum ascendat. [28] Palatia autem multa in hac civitate sunt et pulcra valde. [29] In tota enim hac civitate una ecclesia sola christianorum nestorinorum est. [30] In hac civitate et in tota provincia Mangy oportet ut quilibet pater familias super hostium domus sue scribi faciat nomen suum et uxoris sue et nomina omnia de familia sua et numerum etiam equorum suorum; |67b| cum autem quis de familia moritur vel domitilium mutat oportet ut deleatur inde nomen discedentis aut mortui, et scribatur ibi nomen cuiuscumque de novo nascentis vel ad familiam additi, et in hunc modum sciri faciliter potest numerus hominum qui in civitate sunt; similiter etiam stabularii seu hospitium receptores scribunt in suis quaternis nomina omnium viatorum quos in suis hospitiis recipiunt, et quo mense et quo die in eius hospitium sunt ingressi.

65

De proventibus quos recipit Magnus Kaam de Quinsay et de provincia Mangy. Capitulum LXV.

[1] Nunc dicendum est de proventibus et redditibus quos recipit Magnus Kaam de civitate Quinsay et de tota provincia Mangy. [2] Singulis annis recipit Magnus Kaam de sale quod fit in civitate Quinsay et terris eius tomanos aureos .LXXX., quilibet autem tomanus ascendit ad .LXXX. |67c| milia sagiorum auri; ascendunt igitur in summa .LXXX. tomani aurei ad sex milia milium et .XL. milia sagiorum auri, quodlibet autem sagiorum auri plus habet de pondere quam florenus. [3] De rebus autem aliis et mercacionibus sive sale tributa maxima et incomputabilia recipit. [4] In hac provincia plus habetur de çucaro quam in reliquis tocius mundi provinciis; est etiam ibi copia maxima aromatum et omnium huiusmodi specierum; de aromatibus quibuscumque recipit Magnus Kaam de C mensuris tres et dimidiam; similiter et de omnibus mercacionibus, que fiunt de mensuris .C., tres et dimidiam. [5] De vino autem quod fit de riso et speciebus diversis, et de carbone magnos fructus recipit. [6] De .XII. artibus que in Quinsay fiunt et in tota provincia magnus redditus habet. [7] De serico, cuius est in Mangy copia maxima, recipit de .C. mensuris .X. |67d| mensuras quando venditur. [8] De multis etiam rebus aliis dantur mensure .X. pro centenario quolibet. [9] Ego Marchus audivi computare summam reddituum quos Magnus Kaam recipit de regno Quinsay, quod est nona pars provincie Mangy, et inventum fuit quod ascendebant annuatim proventus huiusmodi preter ad .XV. milia milium et sexcenta milia sagiorum auri.

66

De civitatibus Campingui et aliis civitatibus plurimis. Capitulum LXVI.

[1] Progrediendo autem ulterius a civitate Quinsay per syrocum continue inveniuntur per dietam unam viridaria pulcra et optima cultura terrarum; post dietam vero invenitur civitas Tampinguy que magna nobilis et pulcra est valde. [2] Ultra civitatem Tampinguy ad tres dietas est civitas Uguy. [3] Per duas dietas alias per syrocum inveniuntur civitates et castra que tantam contiguitatem et continuacionem habent ut videatur viatori per unicam civi|68a|tatem transitum facere. [4] Ibi est omnium victualium copia magna. [5] Ibi sunt arundines grossiores quam in tota illa provincia habeantur: habent enim latitudinis palmos quatuor et longitudinis passus .XV. [6] Ultra duas dietas est civitas Ghengui grandis et pulchra. [7] Postmodum itur dietas quatuor per syrocum et inveniuntur continue civitates et castra. [8] In hac regione multi leones sunt feroces valde et fortes et magni; in hac regione et etiam in provincia Mangy non verveces sed boves, capre, yrci et sues ibi sunt in copia maxima. [9] Post illas quatuor dietas invenitur civitas Ciangiam grandis valde, que in monte sita est, qui mons in duas partes flumen dividit, que postmodum ad oppositas sibi plagas tendunt. [10] Rursus itur per dietas tres et invenitur civitas Cinguy que ultima est in dominio civitatis Quinsay.

67

De regno Fuguy. |68b| Capitulum LXVII.

[1] Dum disceditur a civitate Synguy statim introitus est ad regnum Figui et est via per syrocum dietas .VI. per montes et valles, et inveniuntur ibi civitates et castra. [2] Et est ibi omnium victualium copia et ibi sunt venationes magne bestiarum et volucrum; leones etiam ibi plurimi sunt. [3] Ibi crescit çinçinber in copia maxima: nam pro tanta argenti quantitate quantum unus venetus grossus habet darentur .LXXX. libre çinçimbris. [4] Ibi etiam est flos quidam qui assimulatur croco et tamen alterius speciei, sed eiusdem valoris est cuius est crocus. [5] In hac regione comedunt homines avide carnes humanas dummodo homines illi morte propria non decedant et has carnes optimas reputant. [6] Quando ad bella procedunt quilibet sibi in fronte cum ferro calido signum imprimit; nullus eorum eques vadit ad prelium nisi dux exercitus; |68c| lanceis utuntur et spatis et crudelissimi homines sunt supra modum. Cum occidunt homines in bellis sanguinem eorum bibunt et carnes comedunt.

68

De civitatibus Quelinfu et Unquam. Capitulum LXVIII.

[1] In medio autem predictarum sex dietarum est civitas Quelinfu magna valde et nobilis, que super fluvium unum tres habet pontes marmoreos desuper columpnis ornatos, qui pontes habent latitudinis octo passus et miliare unum longitudinis habent. [2] Ibi est sericum, çinçimber et galanga in maxima copia. [3] Viri et mulieres civitatis huius pulcri sunt valde. [4] Ibi sunt galine que pennis carent sed pilos habent ut catte, et sunt omnes nigri coloris; ova optima faciunt similia ovis gallinarum nostrarum. [5] Propter multitudinem leonum qui sunt ibi periculosum est valde inde transitum facere. [6] Ultra sex vero dietas predictas ad mi|68d|liaria .XV. est civitas Unquem, ubi est çucarum in copia maxima et inde defertur ad civitatem Cambalu pro curia Magni Kaam.

69

De civitate Fuguy. Capitulum LXIX.

[1] Progrediendo vero ulterius ad miliaria .XV., invenitur civitas Fugui que caput est in regno Concha quod est de novem regnis Mangy. [2] In hac urbe moratur exercitus Magni Kaam pro custodia patrie ut statim curere sit paratus si civitas aliqua presumeret rebellare. [3] Per huius civitatis medium transit fluvius qui miliare unum in latitudine habet. [4] In civitate naves multe fiunt que per hunc fluvium navigant. [5] Ibi etiam çinçimber in copia maxima preparatur. [6] Negotiaciones etiam ibi maxime sunt de margaritis et lapidibus pretiosis que de India deferuntur. [7] Est autem civitas vicina mari Occeano et omnium victualium copiam habet et ceteris.

70

|69a| De civitate Cayram et nobilissimo portu eius et de civitate Tinguy. Capitulum LXX.

[1] Post transitum fluminis memorati itur per dietas .V. per syrocum et inveniuntur in via civitates optime, castra multa et ville, ubi est omnium victualium copia; habetque regio montes et nemora in quibus inveniuntur arbores multe ex quibus colligitur champhora. [2] Post dietas autem quinque invenitur civitas Çayren, que grandis est valde et habet nobilissimum portum, ad quem naves de India cum mercacionibus veniunt in multitudine maxima; nam pro una nave que cum pipere vadit in Allexandriam ut deferatur inde postmodum ad christianorum terras ad portum veniunt centum; est enim portus ille unus ex maioribus et melioribus qui in mundo sint propter multitudinem et magnitudinem mercacionum que deferuntur ad ipsum. [3] Habet autem |69b| Magnus Kaam de portu illo proventus maximos: quelibet enim navis solvit de mercacionibus suis omnibus de centenario quolibet mensuras .X.; navis vero recipit a mercatoribus pro naulo de mercacionibus subtilibus mensuras .XXX. pro centenario; de pipere vero .XLIIII. recipit pro centenario; de ligno aloe et sandalis et de grossis mercacionibus reliquis accipit pro centenario .XL., propter ‹ea› negotiatores solvunt in universo computato tributo regis et naulo navis medietatem omnium mercationum suarum quas deferunt ad portum superius nominatum. [4] In hac civitate omnium victualium copia magna est. [5] In hac regione est civitas Tingui ubi scutelle pulcherrime fiunt de terra que dicitur porcellana. [6] In regione que una est de novem partibus Mangy est lingua propria. [7] De hoc regno habet Magnus Kaam eque magnos proventus aut |69c| maiores sicuti de regno Quinsay. [8] De aliis autem regnis Mangy obmitto scribere causa brevitatis, quoniam nimia esset huius libri prolixitas si deberem singula scribere regna eius; oportet autem me transire ad Indiam ubi ego Marchus fui diutius inmoratus, de qua sunt magna et mirabilia describenda.

Explicit liber secundus.

Incipiunt capitula libri tertii.

I. Descriptio navium Indie.

II. De insula Çipangu.

III. Qualiter Magnus Kaam misit exercitum suum ut sibi conquireret insulam Çipangu.

IV. Qualiter confracte sunt naves Tartarorum et quomodo multi de exercitu evaserunt.

V. Qualiter Tartari sagaciter redierunt Çipangu et civitatem principalem insule ceperunt.

VI. Qualiter obsessi fuerunt Tartari et civitatem quam cepe|69d|rant reddiderunt.

VII. De ydolatria et crudelitate virorum Çipangu.

VIII. De multitudine insularum regionis illius et earum fructibus.

IX. De provincia Ciamba.

X. De insula magna Iana.

XI. De provincia Lochac.

XII. De insula Pentayn.

XIII. De insula que dicitur Iana Minor.

XIV. De regno Ferleth.

XV. De regno Basinan.

XVI. De regno Samara.

XVII. De regno Dragoiam.

XVIII. De regno Lambri.

XIX. De regno Fanfur.

XX. De insula Necuram.

XXI. De insula Angaman.

XXII. De insula magna Seylam.

XXIII. De regno Maabar quod est India Maior.

XXIV. De regno Nar et erroribus et ydolatria eius incolarum.

XXV. De diversis consuetudinibus regionis illius patrie.

XXVI. De aliis conditionibus et novitatibus patrie eiusdem.

XXVII. De civitate ubi corpus |70a| beati Thome apostoli requiescit, de miraculis que ibi fiunt ob merita ipsius.

XXVIII. De ydolatria paganorum regni illius.

XXIX. De regno Murfili et qualiter inveniuntur ibi adamantes pulcherrimi.

XXX. De regno Lach.

XXXI. De regno Coylum.

XXXII. De provincia Comari.

XXXIII. De regno Ely.

XXXIV. De regno Melibar.

XXXV. De regno Cozurath.

XXXVI. De regnis Tana, Cambaeth, Semenach et Reunacoram.

XXXVII. De duabus insulis quarum unam habitant viri sine mulieribus et in alia femine sine viris.

XXXVIII. De insula Scora.

XXXIX. De insula maxima Madaygasar.

XL. De avibus maximis que dicuntur “ruth”.

XLI. De insula Çançimbar.

XLII. De multitudine insularum Indie.

|70b| XLIII. De provincia Abascie.

XLIV. De quodam episcopo christiano quem soldanus Aden circumcidi fecit in iniuriam fidei christiane et regis Abascie et de vindicta magna pro hoc scelere facta.

XLV. De diversitate bestiarum provincie Abascie.

XLVI. De provincia Aden.

XLVII. De regione quadam ubi Tartari habitant in aquilonari plaga.

XLVIII. De regione alia ad quem propter lutum et glaciem difficilis est accessus.

XLIX. De regione tenebrarum.

L. De provincia Ruthenorum.

Expliciunt capitula libri tercii. Incipit liber tercius.

1

Descriptio navium Indie. Capitulum I.

[1] Pars tercia nostri libri descriptionem Indie continet, sed in principio incipiemus a navibus. [2] Naves magne quibus per mare yndicum navigatur huiusmodi sunt. [3] Ut plurimum de abiectibus sunt, habetque navis solarium unum quod |70c| apud nos “coopertura” vocatur, supra quod sunt communiter camerule seu celle numero .XL., quarum quelibet unum comode recipit mercatorem. [4] Habet etiam navis amplustre seu gubernaculum unicum quod “temon” dicitur in vulgari; malos autem quatuor habet et vela quatuor , sed duo ex malis predictis sic dispositi sunt, ut de facile levari valeant et deponi. [5] Due autem tabule in simul conclavate et firmate sunt et sic tabula super tabulam applicata navis undique duplicata est; ferreis clavis firmatur navis. Sunt etiam tabule navis intus et foris stupa compacte, hoc est intus et foris conclavate iuxta nostrarum vulgare nautarum. [6] Pice vero superlinite non sunt, quia in regionibus illis pice carent; terunt autem canapum minutatim et ipsum cum oleo quodam arborum et cum calce in simul miscent, et hac unctione |70d| superliniunt naves; est autem unctio illa tenax valde et pro illo servicio optima. [7] Navis quelibet magna ducentis aut circa marinariis indiget; portat autem navis communiter sex milia sportas piperis; navis magnos remos habet et sepe ducitur remigando; remus autem quilibet indiget marinarios quatuor. [8] Habet insuper navis magna duas barcas magnas, quarum una est altera maior, sed quelibet ipsarum pondus mille sportarum piperis defert, et in suo obsequio et gubernacione requirit marinarios .XL. qui sepe navem magnam suis alligatam barchis remigando trahunt; cum remis et velis ducuntur barche quando fuerit oportunum. [9] Habet insuper navis magna naviculas parvas, quas “barcellos” dicimus, numero .X. propter piscaciones et anchoras et alia multa navis servitia; omnes hee navicule deferuntur ad exteriora navis |71a| magne latera colligate et quando opus fuerit mittuntur in aquam. Barche etiam similiter habent barcellos. [10] Cum navis magna viam magnam per mare fecerit vel pro annum integrum navigavit ut reficietur seu reparetur oportet super priores navis tabulas superponitur tercia circumquaque et calcatur navis et ungitur ut a principio factum fuit. Quod etiam aliis vicibus fit donec navis ad ultimum sex tabulis supervestita sit.

2

De insulis Cypangu. Capitulum II.

[1] Nunc ad describendum regiones Yndie accedamus et incipiamus ab insula Çipangu. [2] Çipangu insula est ad orientem in alto mari distans a littore Mangi per miliaria mille quingenta et est magna valde. [3] Habitatores eius albi sunt et stature decentis; ydolatre sunt et regem habent, sed nulli alii tributarii sunt. [4] Ibi est aurum in copia maxima, sed rex non de facili eum extra insulam |71b| asportari permittit, propter quod mercatores pauci vadunt illuc et naves raro illuc ducuntur de regionibus aliis. [5] Rex insule palatium magnum habet auro optimo supertectum, sicut apud nos ecclesie operiuntur plumbo. Fenestre omnes palatii auro ornate sunt et pavimentum aularum atque camerarum multarum aureis tabulis est opertum; que quidem auree tabule duorum digitorum mensuram in grossicie continent. [6] Ibi sunt margarite in copia maxima que rotunde et grosse sunt rubeique coloris, que margaritas albas pretio ac valore precellunt. [7] Multi etiam sunt ibi lapides pretiosi propter quod insula Çipangu opulentissima valde est.

3

Qualiter Magnus Kaam misit exercitum suum ut sibi conquireret insulam Çipangu. Capitulum III.

[1] Magnus Kaam Cublay, audiens a narrantibus de divitiis Çinpangu, direxit illuc duos de baronibus |71c| suis cum exercitu maximo ut insulam ipsam suo dominio subiugarent: unus autem ipsorum dicebatur Abatar et alius Vonsanchyn. [2] Qui a portu Quynsay cum multis navibus et magno equitum et peditum apparatu iter arripientes pervenerunt illuc, et descendentes in terram multa dampna villis et castris que erant in planicie intulerunt. [3] Orta est autem invidia inter eos, propter quod unus alteri voluntati et consilio acquiescere contempnebant; ideo eis prospere non successit: nam neque urbem aliquam vel castrum debellare prevaluerunt, nisi unum castrum solum modico pretio devicerunt. [4] Et quia hii qui in castro erant numquam se eis tradere voluerunt, de mandato ipsorum baronum decapitati sunt omnes, preter octo viros qui inter eos inventi sunt quorum quilibet pretiosum lapidem consutum habebat in brachio inter carnem et cutem, |71d| de quo nullus advertere potuisset: erant autem huiusmodi lapides diabolo nephandis incantacionibus dedicati ad effectum huius, scilicet qui talem super se lapidem deferre, ferro occidi aut vulnerari non posset. Cum enim feriebantur gladiis ledi omnino non poterant. Quo cognito mandaverunt eos ligneo fuste mactari et sic statim mortui sunt et barones sibi prefatos lapides acceperunt.

4

Qualiter confracte sunt naves Tartarorum et quomodo multi de exercitu evaserunt. Capitulum IIII.

[1] Accidit autem quadam die ut in mari valida tempestas insurgeret et Tartarorum naves a vi ventorum ad portus ripariam quaterentur. [2] Consulentibus autem marinariis ut naves elongarentur a terra universus exercitus intravit ad naves. Procella vero fortius ingruente, naves multe confracte sunt et qui erant in navibus |72a| ad insulam aliam iuxta Çimpangu ad miliaria quatuor cum lignorum fragmentis ad natando pervenerunt. Plures autem ex navibus que potuerunt evadere ad propria redierunt. [3] Qui autem incolumes pervenerunt ad insulam fuerunt circiter .XXX. milia; sed quia naves perdiderant et multitudinem sotiorum, et quia vicini erant insule Çimpangu, humano eis deficiente presidio morti se proximos extimabant. [4] In insula tamen ad quam pervenerant habitacio nulla erat.

5

Qualiter Tartari sagaciter redierunt Çimpangu et civitatem principalem ceperunt. Capitulum V.

[1] Maris autem tempestate cessante, viri insule magne Çimpangu cum multis navibus et exercitu magno iverunt ad illos volentes eos occidere, quos videbant argumentis et auxi|72b|lio destitutos. [2] Et cum relictis in littore navibus descenderunt ad terram, Tartari sagaciter illos elongaverunt a littore et, per aliam viam divertentes, subito venerunt ad littus et omnes ascenderunt ad naves, hostes autem sine navibus in insula dimittentes. Iverunt autem ad insulam Çimpangu et vexillis hostium acceptis, que in navibus invenerant, iverunt ad civitatem que in insula principalior erat. [3] Qui autem in civitate remanserant, ut viderunt sue gentis vexilla, putantes suos redire victores, eis obviam exierunt; qui statim in civitatem introeuntes, paucis retentis mulieribus, ceteros qui ibi erant expulerunt.

6

Qualiter obsessi fuerunt Tartari et civitatem quam ceperant reddiderunt. Capitulum VI.

[1] Rex vero Çinpangu, hiis auditis, de locis aliis insule navibus procuratis cum |72c| exercitu suo navigavit Çimpangu et obsedit civitatem quam obtinuerant Tartari. [2] Tanta autem diligentia omnes introitus et excitus civitatis fecit custodiri quod nullus unquam ingredi de exterioribus potuit, neque de interioribus potuit civitatem exire, sicque mensibus .VII. conclusi et obsessi fuerunt ab exercitu magno, quod Magno Kaam de statu suo non potuerunt per nuncium aliquid intimare. [3] Videntes autem se presidium a suis habere non posse, salvis personis omni‹bus› civitatem illam regi Çimpangu libere tradiderunt. [4] Hoc autem fuit anno Domini .MCCLXIX.

7

De ydolatria et crudelitate virorum Çimpangu. Capitulum VII.

[1] In hac insula Çimpangu et in regionibus illis ydola multa sunt caput bovis habencia, quedam autem porci, alia vero arietis sive canis aut aliorum animalium diversorum; quedam etiam ydola ibi sunt |72d| habencia facies quatuor in capite uno; alia etiam sunt que tria capita habent, unum scilicet super collum, et duo alia super humeros hinc inde. Quedam enim quatuor manus habent, alia decem, alia vero centum et alia ultra centum; illud autem ydolum quod plures manus habuerit amplioris putant esse virtutis. [2] Cum autem ab incolis Çimpangu horum causa vel racio queritur, nichil aliud respondere sciunt, nisi quod sic ab eorum patribus est creditum et talem ab illis tradicionem habent, voluntque imitari et credere quod imitati sunt patres eorum. [3] Habitatores autem insule Çimpangu quando hominem capiunt extraneum, si captivus potest pecunia redimi, dimittunt illum, recepta pecunia; si autem pro redempcione sua precium habere non potest, occidunt illum et coctum manducant. Et ad huiusmodi convivium invitant consanguineos et amicos, quia carnes illas libentissime comedunt dicentes |73a| humanas carnes ceteris carnibus meliores esse.

8

De multitudine insularum regionis illius et de earum fructibus. Capitulum VIII.

[1] Mare illud ubi est insula Çypangu Occeanum est et dicitur mare Çiri, hoc est mare Mangy, quia provincia Mangy est in littoribus eius. [2] In hoc mari ubi est Çimpangu sunt insule alie plurime, que cum diligentia computate a marinariis et pedotis regionis illius invente sunt septem milia quadrigente .XLVIII., quarum maior pars ab hominibus habitatur. [3] In omnibus autem insulis prefatis omnes arbores odorifere sunt, neque ibi virgulta crescunt que non sint odorifera et utilia valde. [4] Ibi sunt aromata infinita; ibi piper albissimus est ut nix, de nigro etiam ibi est copia maxima. [5] Negotiatores autem partium aliarum raro accedunt illuc, quoniam naves de Mangy eundo illuc per annum continuum sunt in mari quia in hyeme |73b| vadunt et in estate redeunt: duo soli venti in mari illo regnant, unus in hyeme et alius in estate. [6] Est etiam hec regio multum distans a littoribus Indie. [7] De hac regione, quia ibi non fui, narrare concludo; revertamur igitur ad portum Çaicem, ut inde ad regiones alias procedamus.

9

De provincia Cyamba. Capitulum IX.

[1] Post recessum igitur a portu Çaicem navigando per garbinum per mille et quingenta miliaria pervenitur ad provinciam Ciamba, que magna est valde et multarum opum. [2] Hec provincia linguam propriam habet et proprium regem et sectatur ydolatriam. [3] Anno Domini .MCCLXVIII. misit Magnus Kaam Cublay unum ex suis principibus nomine Sogatu cum exercitu magno, ut eius dominio illam provinciam subiugaret. Invenit autem civitates tam fortes et tam fortissima castra eius quod nec civitates nec castra capere |73c| potuit; sed quia regionis villas et arbores devastabant, promisit rex Cimba annuatim Magno Kaam tributa persolvere si eum volebat in pace dimittere. Concordia facta, discessit exercitus et rex ille elephantes pulcherrimos .XX. annis singulis mittit ad regem. [4] Ego Marchus in hac provincia fui ubi regem antiquum inveni habentem uxorum multitudinem magnam ex quibus filios mares et feminas habuerat numero .CCC. et .XXVI., quorum .C. et .L. iam poterant arma deferre. [5] In hac regione multi elephantes sunt et ligni aloe est ibi in copia maxima. Sunt etiam ibi nemora magna de lignis ebany.

10

De insula magna Iana. Capitulum X.

[1] Dimissa provincia Cymba navigatur inter meridiem et syrocum per miliaria .MCCCC., et pervenitur ad insulam magnam Iana, que in circuitu |73d| suo habet mensuram miliarium trium milium. [2] In hac insula rex est, qui nemini tributarius est. [3] Ibi est piperis, nucum muscatarum, spici, galange, cubebarum, garofolorum et ceterorum aromatum copia maxima. [4] Negotiatores multi illuc confluunt ubi lucra magna percipiunt. [5] Omnes habitatores insule ydolatre sunt. [6] Magnus Kaam nondum eam potuit obtinere.

11

De provincia Loath. Capitulum XI.

[1] Dimissa insula Iana itur intra meridiem et garbinum per miliaria septingenta, et pervenitur ad insulas duas que dicuntur Sandur et Condur, ultra quas ad quingenta miliaria est provincia Loath, que grandis est et ditissima valde, regem proprium et linguam propriam habens, nulli tributum reddens nisi proprio regi. [2] Est enim fortis valde et a nemine potest invadi. [3] Incole provincie ydolatre sunt. [4] In hac provincia crescunt birci qui domestici sunt et magni ut limones, qui |74a| valde boni sunt; ibi aurum invenitur in copia et sunt ibi elephantes multi. [5] Est ibi porcellana que pro moneta expenditur de qua dictum est supra. [6] Ad hanc provinciam pauci de aliis regionibus confluunt, quia regio non bene domestica est.

12

De insula Pentayn. Capitulum XII.

[1] Post di‹s›cessum a Loath navigatur per miliaria quingenta versus meridiem, et invenitur insula Pentain que etiam regio silvestris est valde. [2] Ibi sunt nemora arborum odoris magni et magne utilitatis. [3] Intra provinciam Loath et Penthayn per miliaria .XL. non invenitur altitudo maris ultra passus quatuor , propter quod oportet nautas elevare gubernacula seu temones. [4] Postea pervenitur ad regnum Maleuir, ubi sunt aromata multa in copia maxima. [5] Est etiam ibi proprium ydeoma.

13

De insula que dicitur Iana Minor. Capitulum XIII.

|74b| [1] Ultra insulam Pantayn per syrocum per miliaria C invenitur insula que dicitur Iana Minor, que in suo ambitu continet miliaria duo milia. [2] Ibi sunt octo regna cum singulis regibus et est ibi propria lingua et sunt omnes habitatores insule ydolatrie sectatores. [3] Ibi est omni aromatum copia; suntque ibi aromata multa quorum similitudinem numquam vidimus citra mare. [4] Hec regio in tantum est ad

meridiem posita quod de ipsa insula polus articus videri non potest, stella scilicet illa que vulgariter dicitur tramontana. [5] Ego autem Marchus fui in sex regnis huius insule, scilicet in regnis Ferleth, Basman, Samara, Dragoiam, Lambri et Famfur; in aliis autem duobus non fui. [6] Primo ergo dicam de regno Ferleth.

14

De regno Ferleth. Capitulum XIIII.

[1] Occasione saracenorum negotiatorum, quorum ad Ferleth confluit multitudo, habitatores regni illius |74c| qui habitant in regione maritima acceperunt legem abhominabilis Machometi; qui autem in montibus habitant legem non habent, sed bestialiter vivunt et primam rem cuius occursum mane habent quando consurgunt pro deo adorant. [2] Omnium animalium mundorum et immundorum et etiam hominum carnes manducant.

15

De regno Basman. Capitulum XV.

[1] Regnum Basman linguam propriam habet, legem non habet: homines enim bestiales ibi valde sunt; dicunt se esse subiectos Magno Kaam, sed ei tributa non solvunt quandoque tamen mittunt ei iocalia rerum silvestrium. [2] Ibi sunt elephantes in multitudine magna; ibi sunt etiam unicornes magni valde, qui parum minores sunt elephantis. [3] Unicornus autem pilum habet bubali; pedem autem habet ad similitudinem elephantis; caput habet ut aper, quod semper habet incurvatum ad terram; in luto libenter moratur ut sus |74d| et est a‹n›i‹m›al turpe valde; in frontis medio enim cornu unicum habet grossum valde et nigrum; linguam spinosam habet, spinis magnis et grossis repletam: cum lingua sua homines et animalia valde ledit. [4] In hoc regno simie sunt diversarum manerierum, quarum quedam parvule sunt habentes facies hominibus similes et in ceteris etiam menbris corporis multum hominibus similantur. Venatores eas capiunt et depilant pilos tantummodo in barba dimittentes et in locis aliis ad similitudinem hominis; post hec eas in formulis mortuas ponunt et in speciebus conficiunt ne marcescant, deinde eas desiccant et negotiatoribus vendunt, qui eas per diversas mundi partes deferunt faciuntque multos credere quod sint homines ita parvi. In hoc etiam regno multi inveniuntur austures negri ut corvi qui aves optime capiunt.

16

De regno Samara. Capitulum XVI.

|75a| [1] Post regnum Basman invenitur regnum Samara in eadem insula, in quo regno ego Marchus .V. mensibus fui cum sociis immoratus; quia tempus navigationi aptum interim habere non potuimus, descendimus enim in terram et ibi castra lignea cum propugnaculis fecimus in quibus maiori parte temporis morabamur, bestialem illius patrie gentem metuentes, qui libentissime comedunt carnes humanas. [2] In hoc regno non apparet polus articus qui vulgariter dicitur tramontana, nec etiam ibi apparent stelle Urse Maioris quas vulgariter nominant Currum Magnum. [3] Habitatores regni illius ydolatre sunt et valde in suis moribus bestiales et valde silvestres. [4] Pisces optimi ibi habentur in copia maxima. [5] Triticum ibi non crescit sed de riso panes conficiunt. [6] Vineas non habent, sed vinum hoc modo faciunt: sunt ibi arbores multe parve que |75b| assimilantur palmis, quarum singule ramos quatuor habent ut plurimum; certo anni tempore ramos incidunt et ad singulos ramos ligant urceos singulos in quibus fluentem arboris humorem colligunt sicut colligitur aqua vitis. In tanta enim copia ille liquor habundat quod inter diem et noctem repletur urceus qui ad ramum est alligatus; postea rursum evacuatus urceos reponunt ad ramos et sic diebus pluribus hec vindemia durat; deinde ad pedem arboris aquam effundunt quando iam arbor guttas emittere desinit et post modicam horam rursum humor fluere incipit, sed non est tanti valoris ut prior. Hoc liquore pro vino utuntur, de quo copiam habent magnam et est valde grati saporis; colorem habet album vel rubeum ad similitudinem vini. [7] In hac regione sunt nuces Indie in copia maxima, |75c| que magne et optime sunt. [8] Habitatores huius patrie omnibus et indifferentis carnibus utuntur in cibum.

17

De regno Dragoiam. Capitulum XVII.

[1] Regnum vero Dragoiam, ubi coluntur ydola, regem proprium et propriam linguam habet, ubi homines sunt valde silvestres. [2] Est ibi consuetudo talis: quando quis graviter infirmatur, consanguinei eius magos et incantatores ad illum adducant, interrogantes an ille valeat liberari; illi autem magi secundum responsa demonum sibi facta de ipsius convalescencia vel morte respondent. Si dicunt infirmum liberari non posse, convocantur hii qui sciunt facillime et leviter infirmos occidere, et os infirmi concludunt ita ut faciliter alitum perdat; quo mortuo eius carnes incidunt et coquunt et, congregati in unum omnes consanguinei eius, carnes illas cum medulis omnibus comedunt. Dicunt enim |75d| quod si carnes illius putrescerent converterentur in vermes et vermes illi postmodum morerentur fame et anima defuncti illius ex hoc penas gravissimas pateretur. Ossa autem in cavernis montium sepeliunt, ne possint ab homine vel a bestia tangi. [3] Quando homines regionis huius aliquem capiunt de partibus alienis, si se pecunia non possunt redimere, ipsum occidunt et comedunt.

18

De regno Lambri. Capitulum XVIII.

[1] Aliud regnum insule prefate dicitur Lambry, ubi sunt aromata multa valde. [2] Ibi crescunt birci in copia maxima, quos priusquam creverunt transplantant et tribus annis in terra dimittunt, postea eos cum radice evellunt. De illis bircis ego Marchus mecum Venetias detuli et seminari feci, sed quia requirunt calidissimam regionem non potuerunt nasci. [3] Regni huius incole ydolatre sunt. [4] In hac regione quoddam valde |76a| stupendum est: sunt ibi homines multi qui habent caudas ut canes longitudinis palmi unius; hii homines non sunt in civitatibus, sed in montibus habitant. [5] Ibi etiam sunt unicornes multi et alia animalia multa valde.

19

De regno Fanfur. Capitulum XIX.

[1] Sextum vero illius insule regnum Fanfur dicitur, ubi nascitur camphora melior quam alibi valeat reperiri que equali pondere pro auro commutatur. [2] Panem de riso faciunt et tritico carent; lacte habundant quo vescuntur ut plurimum; vinum de arboribus habent, de quibus dictum est in regno Samar. [3] In hac regione sunt arbores multe magne grossitudinis que habent subtilissimum corticem, sub cortice vero farina quedam que optima est valde, de qua delicata cibaria preparantur de quibus commedi pluries ego Marchus. [4] In aliis duobus regnis insule non fui: |76b| idcirco de hiis nichil aliud recitabo.

20

De insula Necuram. Capitulum XX.

[1] Post recessum autem ab insula Iana ex parte regni Lambri proceditur per mare ad .CL. miliaria et inveniuntur insule due, scilicet Necuram et Angaman. [2] Populus insule Necuram regem non habet, bestialiter valde vivit: huius habitatores insule, mares et femine, nudi vadunt et in nulla parte corporis teguntur et ydolatre sunt. [3] Nemora ibi sunt arborum sandalorum rubeorum, nucum Indie et garofolorum; habent copiam birciorum et diversorum aromatum.

21

De insula Agamam. Capitulum XXI.

[1] Alia insula, que dicitur Angamam, magna est, cuius populus ydola veneratur et bestialiter valde vivit: homines enim silvestres atque crudelissimi sunt. [2] Riso, lacte et carnibus vescuntur; nullam autem carnem abhominantur in cibum: humanas etiam carnes comedunt. [3] Homines ibi defor|76c|mes valde sunt: nam caput quasi caninum habent et oculos canibus similes. [4] Omnium aromatum copia ibi est; sunt etiam ibi fructus varii et diversi, citra marinas partes fructibus valde dissimiles.

22

De insula magna Seylam. Capitulum XXII.

[1] Post recessum ab insula Sagaman per miliaria mille versus garbinum invenitur insula Seilam, que una est de melioribus et maioribus insulis mundi, habens in giro miliaria duo milia et .XL. Fuit tamen aliquando maior, quia, sicut in illis partibus est fama comunis, girum eius aliquando comprehendebat tria milia et sexcenta: ventus vehemens veniens a regione tramontana sic fortiter in annis multis in insulam irruit, impetu maximo, ut multis ex maritimis montibus cadentibus multum ex insule territorio perderetur et occuparent maria loca terre. [2] Insula hec regem ditissimum habet qui nulli tribu|76d|tarius est. [3] Homines insule ydolatre sunt et omnes nudi ambulant, mares et femine, sed quilibet verenda operit panno uno. [4] Nullum bladium habent excepto riso; carnibus et lacte et riso vivunt; habundantiam habent seminum sosiman de quibus oleum faciunt; bircios habent meliores mundi qui ibi crescunt. Vinum etiam habent de arboribus de quibus dictum est in regno Samaram. [5] In hac insula inveniuntur lapides pretiosi qui dicuntur robini, qui in regionibus aliis non habentur; multi etiam saphiri et tapacii et amastici ibi sunt, multique alii lapides preciosi. [6] Rex insule huius pulcriorem robinum habet qui unquam visus fuerit in mundo: habet enim unius palmi longitudinem et grossitiem ad mensuram grossitiei brachii hominis, est autem splendidum supra modum, omni macula carens, adeo ut ignis ardens esse videatur. Ma|gnus |77a|Kaam Cublay nuncios suos direxit ad illum, rogans ut prefatum lapidem illi donaret et ipse daret ei valorem civitatis unius; qui respondit quod, quia lapis ille suorum fuerat antecessorum, nulli eum unquam homini daret. [7] Huius insule homines bellicosi non sunt, sed viles valde: quando autem bella cum aliquibus habent de alienis partibus stipendarios advocant et specialiter Saracenos.

23

De provincia Maabar que est in Yndia Maiori. Capitulum XXIII.

[1] Ultra insulam Seylam ad miliaria .LX. invenitur provincia Maabar, que Maior India nuncupatur; non est autem insula sed terra firma. [2] In hac provincia quinque reges sunt. [3] Provincia hec est ditissima et nobilissima supra modum. [4] In primo huius provincie regno nomine Nar rex est nomine Sandala, in quo regno sunt margarite in multitudine maxima. [5] In mari enim huius |77b| provincie est mare, et id est brachium sive sinus inter firmam terram et insulam quamdam, ubi non est aquarum profunditas ultra .X. vel .XII. passus et alicubi ultra duos. [6] Ibi inveniuntur predicte margarite: mercatores enim diversas societates ad invicem faciunt et habent naves multas et magnas et parvas, hominesque conducunt qui descendunt ad profundum aquarum et capiunt marina cocthilia in quibus sunt margarite. Quando autem hii piscatores sustinere aquam non possunt ascendunt, rursusque descendunt in mare et sic peragunt tota die. [7] Sunt autem in sinu illo maris pisces grandes qui occiderent piscatores descendentes in mare, sed per negotiatores hoc modo providetur: conducunt negotiatores magnos quosdam qui dicuntur “abraiamin”, qui cum incantationibus suis et diabolica arte cogunt |77c| et stupefaciunt pisces illos ita ut neminem ledere possint. Et quia huiusmodi piscatio de die et non de nocte fit, magi illi de die et non de nocte incantaciones faciunt quas sero pro nocte dissolvunt, timent enim ne quis furtive sine negotiatoribus licentia descendat in mare ut accipiat margaritas. [8] Fures autem metuentes pisces in mare descendere non attentant, nec aliquis invenitur qui sciat huiusmodi incantaciones facere nisi illi abraiamin qui a negotiatoribus sunt conducti. [9] Hec autem piscatio in mari illo fit per totum mensem aprilis usque ad medium mensis maii et tunc de margaritis illis habetur innumera multitudo quas negotiatores postmodum diffundunt per orbem. Negotiatores autem qui piscationem hanc emunt a rege decimam solummodo partem regi tribuunt de omnibus |77d| margaritis; incantatoribus autem qui pisces stupefaciunt dant de omnibus vicesimam partem, piscatoribus etiam optime providetur. A medio vero madii margarite non reperiuntur ibidem, sed in loco alio, qui ab isto per .CCC. miliaria distat, habentur margarite in mari per totum mensem septembris usque ad medium mensis octobris. [10] Totus huius provincie populus omni tempore nudus incedit, panno tamen uno verenda operiunt; rex etiam regni huius nudus vadit ut alii, sed ad collum defert torquem auream saphiris, smaragdis et robinis aliisque pretiosissimis lapidibus undique coopertum, que torques est pretii maximi supramodum; similiter etiam ad collum eius corda de serico pendet, in qua sunt lapides centum pretiosi margarite grossissime videlicet etiam robini. [11] Oportet enim eum singulis diebus .C. orationes dicere da mane ad suorum |78a| deorum reverentiam et de sero similiter totidem. [12] Defert etiam rex tria artificia ad singula brachia et ad crura, que omnia sunt pretiosis lapidibus cooperta; ad digitos etiam pedum et manuum defert rex lapides pretiosos: valent enim unam optimam civitatem pretiosi lapides quos rex ille super se continue defert. De margaritis enim que capiuntur ibi rex pro se meliores et grossiores accipit. [13] Insuper rex prefatus quingentas habet uxores et uni ex fratribus suis uxorem abstulit, sed illam iram ipsius metuens dissimilavit iniuriam.

24

De regno Var et erroribus et ydolatria incolarum eius. Capitulum XXIIII.

[1] Habitatores regni Var omnes ydolatre sunt; multi qui ex eis bovem adorant dicentes bovem rem esse sanctissimam, neque autem boves occidunt neque carnes eius ob reverentiam comedunt; cum autem moriuntur |78b| boves, adipem eorum accipiunt et eo domos suas perungunt. [2] Inter hos autem ydolatras quidem alii sunt alterius secte qui dicuntur “goni”, qui boves non occidunt, sed, si propria morte decedunt aut ab aliis occiduntur, bene comedunt carnes eorum. [3] Ferunt in regione illa quod hii sunt de illorum progenie qui occiderunt beatum Tomam apostolum; nullus autem ex eis ingredi potest ecclesiam ubi est corpus eius, decem enim homines unum ex illis intromittere non possent in illam ecclesiam. [4] In hac provincia multi magi sunt, auguriis, incantacionibus et divinationibus intendentes. [5] In hac regione sunt multa monasteria ydolorum ubi multa ydola sunt; multi autem ydolis illis, ad que ampliorem reverentiam habent, filias suas offerunt. Puelle tamen habitant in domibus patrum; cum autem monachi ydolorum volunt festa solemnia facere, |78c| convocant puellas ydolis dedicatas, que venientes correas ante ydola faciunt et cantus magnos; sepe autem prefate puelle cibaria secum ferunt et mensam ante ydolum preparant et tam diu sic ante eum dimittunt donec magnus princeps morose possit prandere. Interim autem ante ydolum cantant atque tripudiant et credunt ut tunc deus ille ius carnium comedat; post hec comedunt ad mensam prefatam cum reverentia magna, hiis omnibus terminatis ad proprias domos redeunt. Hunc ritum servant puelle dedicate ydolis donec fuerint maritate. [6] In hac regione quando rex moritur cadaver eius comburi debet ex more et milites qui ei assistebant et cum eo equitabant omnes se vivos cum illo in ignem proiciunt ardentque cum corpore regis, putantes se ex hoc in vita alia eius sotios esse et numquam posse separari a societate eius. |78d| Quando etiam viri alii moriuntur ibidem multe ex suis uxoribus cum eis sponte in ignem prosiliunt, ut cum illis ardeant quando eorum cadavera fuerint comburenda ut sint in vita alia uxores eorum: que autem hec faciunt multum a populo commendantur. [7] In hac regione consuetudo talis est: quando quis ex ingenti iusticia occidi debet per iuditium regis petit pro gracia ut ad honorem alicuius ydoli se ipsum possit occidere; hic sibi concessa licentia congregantur ad illum omnes consanguinei huius et ad collum eius cutellos .X. vel .XII. acutos ponunt ipsumque sedentem in cathedra per civitatem circumferunt, alta voce clamantes: «Iste talis homo pro talis dei reverentia vult occidere se ipsum». Cum autem ad locum pervenitur ubi fit iusticia publica, ille cultrum manu arripiens alta voce clamat: «Ego me ipsum occido propter illius dei amore». Quo dicto, |79a| se ipsum graviter vulnerat et arripiens ferrum aliud secundum sibi vulnus infligit et sic sibi multiplicat vulnera ad omne vulnus mutando cultellum donec ex vulneribus moriatur. Consanguinei autem eius comburunt corpus cum letitia maxima. [8] Homines regionis huius nullam luxurie speciem putant esse peccatum.

25

De diversis consuetudinibus regionis illius. Capitulum XXV.

[1] Huius regionis rex et ceteri omnes, parvi et magni, in terra sedent et si ab extraneis arguuntur eo quod non honorabilius sedeant, ita respondent: «De terra nati sumus et in terram denuo sumus reversuri et ideo terram volumus honorare. Nemo enim eam debet despicere». [2] Pro armis parum valent aut nichil; quando autem habent ad bella procedere, armis aut vestibus non utuntur, sed solum secum deferunt scuta et lanceas. [3] Nullum a‹n›i‹m›alem occidunt, sed |79b| quando volunt carnes comedere faciunt ut animalia per homines regionis alterius occidantur. [4] Viri omnes et mulieres bis in die corpora sua lavant; quicumque hoc facere obmitteret apud eos sicut hereticus haberetur. [5] In hoc regno iusticia magna fit de homicidiis et furtibus. [6] Vinum bibere non presumunt et qui apud eos vinum bibisse comprehenderetur infamis esset et in causa qualibet a testimonio prohiberetur seu repelleretur; similiter etiam in testes non recipiunt eos in iuditiis qui mari in navibus se committunt, quia dicunt eos esse homines desperatos.

26

De aliis conditionibus et novitatibus patrie eiusdem. Capitulum XXVI.

[1] In hoc regno non nascuntur equi, ideoque rex Var et alii quatuor reges provincie Maabar annis singulis multam consumunt in equis pecuniam: emunt enim quinque prefati reges singulis |79c| annis ultra decem milia equorum. In regionibus enim Curmes et Chisi et Dufar et Ser et Dem equi optimi sunt et multi, et inde ad regnum Maabar a negotiatoribus deferuntur: ditantur autem ex hoc mercatores quia equum dant ut plurimum pro pretio quingentorum sagiorum argenti qui ad .C. marcharum argenti valorem ascendunt; in ipso autem anno fere equi omnes moriuntur: ibi enim diu vivere nequeunt et ob hoc annis singulis renovantur. Illi autem marescalcos equorum aut nullos aut paucissimos habent et ne de aliis regionibus vadant illuc per negotiatores quantum potest fieri precavetur; ipsi autem Yndi per se ipsos nesciunt equorum curam habere; aer autem ille equis contrarius est: si equa magna ibi concipit de dextrario magno, parit nichilominus equum parvum et valoris nullius, habentem pedes omnes tortos, |79d| ita ut pro equitatura ydoneus esse non possit. In hac provincia dantur equis in cibum carnes cocte cum riso et multa etiam cibaria ministrantur eis. [2] Nullum bladum ibi nascitur preter risum. [3] Ibi est intentissimus calor et ideo nudi vadunt; pluviam numquam habent nisi iunio, iulio et augusto et, nisi esset pluvia trium mensium predictorum que aeri refrigerium tribuit, nullus ibi vivere posset pre caloris angustia. [4] In hac regione aves omnes nostris avibus valde dissimiles sunt preter quailliam, illa enim nostris similis est; ibi sunt austures nigri ut corvi, nostris maiores, qui aves optime capiunt; ibi sunt vespertiliones grandes ut austures.

27

De civitate ubi corpus beati Thome apostoli requiescit et de miraculis que ibi fiunt ob merita ipsius. Capitulum XXVII.

[1] In provincia Maabar in Maiori India est corpus |80a| beati Thome apostoli, qui in ipsa provincia martirium pro Christo suscepit. Est autem corpus illud infra terram in civitate parva ad quam pauci conveniunt mercatores, pro eo quod non est in loco pro navigatoribus apto. [2] Ibi sunt multi christiani, multi etiam Saraceni de regionibus illis frequentant apostoli limina et valde ipsum apostolum reverentur dicuntque eum magnum fuisse prophetam et vocant eum “amariiam”, id est “hominem sanctum”. [3] Christiani autem qui apostoli corpus visitant accipiunt de terra ubi apostolus fuit occisus, que rubra est, et secum deferunt reverenter; sepe autem cum ipsa miracula multa fiunt: ipsamque distemperatam in aqua aut alio liquore quocumque infirmi bibunt et ex hoc multi a diversis et magnis infirmitatibus liberantur. [4] Anno Domini .MCCLXXXVIII. princeps quidam magnus terre illius collegit messis tempore de riso copiam magnam; |80b| cum domos ad reponendum ipsum non haberet, ad suum beneplacitum aptas omnes domos ecclesie beati Thome apostoli occupavit, ibi suum risum recondens invitis custodibus loci, qui eum humiliter precabantur ne peregrinorum receptacula occuparet qui beati Thome apostoli limina visitabant. [5] Nocte autem ei beatus Thomas apostulus apparuit tenens in manu sua stipulam ferream, quem super guttur dormientis apponens ait: «Nisi domos meas quas iniuriose tua temeritas occupavit statim evacues, oportet te mala morte perire». Evigilans, ille statim quod ei apostolus in visu iusserat ademplevit. Christiani autem Deo et beato apostolo gratias egerunt de vissione apostolica confortati; ille publice retulit omnibus visionem. [6] Multa alia miracula fiunt ibi creberrime ad invocacionem beati apostoli in honorem fidei christiane.

28

De ydolatria paga|80c|norum regni illius. Capitulum XXVIII.

[1] In provincia Maabar omnes habitatores loci, viri et mulieres, nigri sunt, non tamen sic omnino nascuntur sed arte superaddunt sibi nigredinem magnam propter decorem: ungunt enim omnes parvulos ter in ebdomada cum oleo de sosiman et ex hoc efficiuntur nigerimi valde; eum autem pulcriorem reputant qui nigrior fuerit. Ydolatre qui inter eos sunt deorum suorum ymagines nigerrimas faciunt, dicentes deos nigros esse et omnes sanctos; diabolum autem pingunt album, dicentes omnes demones esse albos. [2] Cum autem hii qui bovem adorant ad bella procedunt, quilibet secum defert de pilo bovis silvestris; milites pilos bovis silvestris ligant ad suorum crines equorum et pedites ad capillos proprios vel ad crura: credunt enim bovem silvestrem tante sanctitatis esse quod quicumque super se de pilis eius habuerit in omni periculo tutus sit. Ob |80b| hanc igitur causam pili silvestrium boum magni sunt pretii apud eos.

29

De regno Murfili et qualiter adamantes inveniuntur. Capitulum XXIX.

[1] Ultra regnum Maabar eundo per ventum qui dicitur tramontana, per miliaria mille, invenitur regnum Murfili, quod nemini tributarium est. [2] Habitatores eius lacte et carnibus et riso vescuntur et ydolatre sunt. [3] In quibusdam huius regni montibus inveniuntur pretiosi lapides adamantes: post pluvias enim vadunt homines ad rivos per quos aqua descendit a montibus et, deficiente in rivulis aqua, inter arenas rimantur et multos inveniunt adamantes. Similiter etiam in estate in estu maximo habentur hoc modo: montes illos magnos ascendunt, non sine maxima pena propter estum maximum qui est ibi; est etiam periculosum valde illuc ascendere propter serpentes magnos, quorum ibi est maxima multitudo. Ibi sunt intra montes valles quedam |81a| ita undique inmeabilibus rupibus circuncluse, quod illuc per homines accessus esse non potest; in vallibus illis sunt multi lapides adamantes. In montibus vero illis multe aquile albe ibi sunt que morantur ibidem quia vescuntur serpentibus supra dictis. Hii igitur qui volunt adamantes habere de vallibus multa de rupibus carnium frustra in valles periciunt que ut plurimum super adamantes cadunt, aquile autem videntes in vallibus carnes descendunt ad illas et aut ibi eas comedunt aut ad rupes deferunt comedendas; qui autem observant aquilas, si vident eas cum carnibus ad montes ascendere, currunt illuc si locus adiri potest et, expulsis aquilis, carnes accipiunt, in quibus sepe adamantes inveniunt, adamantes qui carnibus adheserunt. Si vero aquile carnes in valle comedunt, vadunt homines postmodum ad loca ubi aquile noctibus dormiunt, |81b| et quia comedendo carnes deglutire solent adamantes carnibus adherentes inveniunt eos in stercoribus aquilarum. Hoc modo habentur adamantes in montibus illis in copia magna; alibi autem in universo mundo inveniri non possunt: reges autem et regionis illius barones adamantes pulcriores et meliores emunt pro se; ceteri vero per orbem a negotiatoribus diffunduntur. [3] In hac regione fit bucharanius subtilior et pulcrior qui in mondo fiat. [4] In provincia hac sunt maiores arietes qui in mundo sint. [5] Victualium omnium copia maxima ibi est.

30

De regione Lac. Capitulum XXX.

[1] Rursum dum descenditur a provincia Maabar a loco, ubi est corpus beati Thome apostoli, et itur per ventum occidentalem, invenitur provincia que dicitur Lac, ubi habitant abraiamin qui supramodum mendatium horrent: pro nulla enim re mendatium loquerentur; sunt etiam |81c| casti valde, nam unusquisque eorum uxore propria contentatur. Aliena non rapere vel furari omnino cavent; vino et carnibus non utuntur; nullum a‹n›i‹m›al occidunt. [2] Ydolatre sunt et auguria sectantur: quando autem volunt rem aliquam emere, prius umbram propriam respiciunt, considerant et secundum sui erroris regulas in illa negotiatione procedunt. [3] In cibo parci sunt valde et magnas abstinentias faciunt; sani sunt supramodum: sepe enim utuntur herba quadam in cibum, que miromodo ad digestionem confert. [4] Numquam pro flebothomia sanguinem minuunt. [5] Sunt inter eos religiosi quidam in regione illa ydolatre, qui pro reverentia ydolorum vitam asperimam faciunt, nudi totaliter vadunt nec se in aliqua parte corporis tegunt, dicentes se nuditate ‹non› erubescere quia carent omni peccato; bovem adorant et quilibet ipsorum boviculum unum cupreum fronti alligatum defert et |81d| omnes se perungunt cum reverentia maxima unctione quadam facta de pulveribus ossium bovis. [6] Scutellis vel incisoriis non utuntur dum comedunt, sed omnes cibos suos super harentia folia ponunt, que sunt de pomis que de paradiso dicuntur, aut super alia folia magna sicca; super folia viridia non manducant, nec etiam virides fructus aut herbas, virides radices comedunt: dicunt omnia huiusmodi viridia animata esse, ideo ea occidere nolunt, timentes grande peccatum committere in occisione ipsorum, neque etiam eadem de causa aliquod a‹n›i‹m›al parvuum vel magnum presumunt occidere. [7] Nullo modo contra suam legem peccata committunt. [8] Super nudam terram dormiunt et comburunt corpora mortuorum.

31

De regno Coylum. XXXI.

[1] Per plagam aliam dum descenditur de regno Maabar versus garbinum ad miliaria quingenta invenitur regnum Coylum, ubi sunt christiani |82a| multi, Iudei atque ydolatre. [2] Ibi est lingua propria et rex Coylum nulli tributarius est. [3] In hoc regno crescunt birci grandes ut limoni valde boni. [4] Piper est ibi in copia maxima: nam nemora et campestria plena sunt pipere, arbuscula tamen de quibus nascitur domestica sunt. Colligitur tamen piper de maio, iunio et iulio. [5] Ibi est endici quo tintore utuntur copia maxima, quod fit de herba: herbam illam colligunt et in vasis magnis cum aqua ponunt et sic tam diu dimittunt donec herba optime macereretur; post hec ipsam ponunt ad solem, qui in regione illa ferventissime calescit et pre calore maximo bulit herba et coagulatur in unum; postmodum materiam illam in minutas dividunt partes et sic defertur ad nos. [6] In regione illa penosum est vivere propter calorem nimium qui est ibi: si enim ovum in flumine ibi |82b| ponitur, in mora modica optime coquitur. [7] Ad hanc regionem propter mercaciones multi negotiatores confluunt de diversis nacionibus propter lucrum maximum quod est ibi. [8] In hac provincia multa sunt animalia cunctis aliarum regionum animantibus dissimilia: ibi enim sunt leones nigri totaliter absque omni alio colore; ibi sunt papagalli seu epymachi albi ut nix, pedes tamen rubeos habent et rostra; sunt etiam ibi papagalli diversarum manerierum pulcriores illis qui citra mare deferuntur ad nos; ibi sunt galline nostris omnino dissimiles. Omnia habet illa regio dissimilia regionibus aliis: aves, bestias et aromata, et hoc est quia calida est supra modum. [9] Bladum nullum habent excepto riso; vinum de çucaro faciunt; de victualibus ceteris est inopia magna. [10] Astrologi et medici sunti ibi. [11] Nudi omnes ambulant, mares et femine, et omnes nigri sunt; verenda |82c| tamen pulcro panno operiunt. [12] Omnes communiter luxuriosi sunt: consanguineas tercii gradus uxores accipiunt et hoc per totam Indiam observatur.

32

De provincia Comari. Capitulum XXXII.

[1] Comari regio est in Yndia unde videri potest polus articus, id est stella que dicitur tramontana: nam ab insula Lana usque ad locum istum videri omnino non potest; si quis autem intrat in mare iuxta Comari ad .XXX. miliaria, inde videbit polum prefatum et videtur esse supra mare id ad unius cubiti mansuram. [2] Ista regio est valde silvestris, et habet animalia multum dissimilia aliis, et specialiter simeas: sunt ibi simee multe, habentes effigiem hominum; ibi sunt catti qui dicuntur pauli, valde diversis ab aliis; ibi sunt leones, leontie, leopardi in copia maxima.

33

De regno Ely. Capitulum XXXIII.

|82d| [1] Post recessum a Comari versus occidentalem plagam per miliaria trecenta, invenitur regnum Hely, quod habet regem proprium et proprium ydeoma. [2] Incole regionis simulacra venerantur. [3] Rex ditissimus est magnos thesauros habens, potens autem non est in multitudine aut fortitudine gentis; regio tamen adeo fortis est quia ab hostibus invadi non potest. [4] In hac regione est piperis, çinçibris et aliorum nobilium aromatum copia magna. [5] Sed navis aliqua inde transitum faciens pro vitanda tempestate maris vel, quacumque alia causa divertens, divertit ad aliquam portum huius provincie; si casualiter et non ex intentione prima declinat ad illos, viri patrie huius quicquid in navi reperiunt accipiunt violenter et dicunt: «Vos volebatis ad aliam patriam cum mercacionibus ire, sed dominus noster et fortuna nostra, que optima est, |83a| vos invitos direxit ad nos, et id circo nobis accipimus quod dominus noster et fortuna nostra miserunt nobis». Hoc malum in tota provincia fit. [6] In regione multi leones sunt et agrestes fere.

34

De regno Melibar. Capitulum XXXIIII.

[1] Post hoc pervenitur ad regnum Melibar, quod in Yndia Maiori est ad occidentalem plagam et habet regem proprium et ydeoma, nullique alteri tributarius est. [2] Populus regni adorat simulacra. [3] In hoc regno videtur polus articus, id est tramontana, et videtur esse supra mare per brachia duo. [4] In hoc regno et in regno Guçurat, quod est iuxta eum, sunt pirate multi valde: singulis autem annis de duobus prefatis regnis egrediuntur in mare naves piratarum ultra centum et naves omnium mercatorum transeuntium capiunt et predantur. [5] Ducunt in mare secum uxores et filios magnos et parvos et tota estate in mari sunt. Faciunt autem in mari |83b| marinas scalas ne naves transeuntium manus eorum possint effugere. Scale vero marine fiunt hoc modo: per transversum maris regionis illius navis una pirratarum elongatur ab alia per miliaria quinque, ita quod .XX. naves centum miliaria de maris spacio capiunt; cum autem pirrate unius navis vident navem aliquam transeuntem, cum igne et fumo aliis suis collateralibus annuunt et illi similiter reliquis collateralibus faciunt et sic concurrunt quot necessarii sunt et depredantur cuncta que reperiuntur in navibus atque in hunc modum nullus eorum manus potest evadere. [6] Homines autem quas capiunt in personis non ledunt, sed naves et cuncta bona eorum accipientes ipsos vacuos in littore ponunt dicentes: «Ite et rursum procurate ditari, forsitan adhuc cum rebus aliis per nos transitum facietis et que de novo lucrati fueritis deferetis ad nos». [7] In hac regione est mirabilis habundantia |83c| piperis, çinçibris et cucurbitorum et nucum Yndie. [8] Ibi fit pulcherrimus et optimus bucharanius. [9] De civitatibus horum regnorum non scribo, quia liber noster nimis protraheretur in longum.

35

De regno Goçurath. Capitulum XXXV.

[1] Aliud regum vicinum regno Melibar dicitur Goçurath, ubi est rex proprius et proprium ydeoma; est autem regnum hoc ad plagam occidentalem in Maiori India; in hoc regno apparet polus articus super mare ad altitudinem brachiorum .VI. [2] In hoc regno sunt pirrate maiores qui in mundo sint: quando ipsi in mare capiunt mercatores dant eis bibere tamarendos cum aqua maris, propter quod mercatores fluxum ventris continuo patiuntur; hoc autem ideo faciunt quia mercatores videntes a longe pirratas consueverunt margaritas et preciosos lapides deglutire; per hunc igitur modum pirrate omnia habent et illi |83d| nichil omnino abscondere possunt. [3] In hac regione est copia endici, piperis et çinçimbris; sunt etiam ibi arbores de quibus bambatium seu bombicem colligunt in copia magna: arbor enim que bambatium producit ascendit in altitudinem communiter sex passum et annis .XX. fructificat; post .XX. annos ad nichilum valet. Bombatium autem quod in arbore producitur usque ad annos .XII. valet pro tela quia filari potest; a .XII. annis supra valet pro cultris vel duplodibus aut pro opere simili. [4] In hoc regno copia est magna optimi corii quod ibi nobilissime conficitur et paratur.

36

De regnis Thana, Cambaeth et Resmacora. Capitulum XXXVI.

[1] Post hoc pervenitur per mare Thana, Cambaeth, Semenath et Resmacoram ad occidentalem plagam; in quibus regnis mercaciones maxime fiunt, unumquotque horum regnorum regem proprium habet et proprium ydeoma et sunt in Yndia |84a| Maiori. [2] Non sunt ibi alia, que in nostro libro iudicaverim describenda; de Maiori autem Yndia non scripsi, nisi de terris et regnis que mari adiacent, vel de insulis quibusdam que in illo mari sunt, quia terras scribere que in Yndia sunt infra terram laboriosum esset valde et adderetur libro nostro prolixitas nimia.

37

De duabus insulis in quarum una habitant viri sine mulieribus, et in alia mulieres sine viris. Capitulum XXXVII.

[1] Ultra regnum Resmacoram ad quinquaginta miliaria in alto mari versus meridiem sunt due insule ad .XXX. miliaria sibi vicine: in unam morantur viri sine mulieribus et vocatur lingua sua “insula masculina”; in alia vero sunt femine sine viris et vocatur “insula feminina”. [2] Hii qui has insulas habitant unum ad invicem sunt et sunt christiani. [3] Mulieres numquam vadunt ‹ad insulam› virorum, viri autem vadunt ad insulam feminarum et cum eis continuis |84b| tribus mensibus immorantur, habitant autem quilibet in domo sua cum uxore propria; postmodum autem masculinam insulam revertuntur, ubi alio anni tempore manent continue. Mulieres filios masculos secum tenent usque ad .XIIII. annum; postea mittunt ad patres; mulieres filios nutriunt et quorundam fructuum sue insule curam habent, viri autem sibi et filiis et uxoribus de victu provident. [4] Piscatores optimi sunt et pisces capiunt infinitos, quos et recentes et siccos negotiatoribus vendunt et lucra magna de hiis piscibus faciunt et pro se magnam copiam habent. [5] Lacte, carnibus, piscibus et riso vescuntur. [6] In hoc mari est ‹ambri› copia magna, quia ibi cethe multa et grandia capiuntur. [7] Viri insule illius regem non habent, sed episcopum suum pro domino recognoscunt; sunt etiam subiecti episcopo de Scoyra et habent proprium ydeoma.

38

De insula Scoyra . |84c| Capitulum XXXVIII.

[1] Insula vero Scoyra invenitur ad meridiem post miliaria .Lta. post recessum a duabus insulis supra dictis. [2] Habitatores insule christiani sunt et archiepiscopum habent. [3] In hac insula est copia magna ambri et fiunt ibi de bambitio pulcherrimi panni. [4] Mercaciones multe ibi sunt et specialiter piscium carnibus, piscibus, lacte et riso vescuntur. [5] Habitatores insule bladum non habent aliud preter risum. [6] Omnes autem nudi ambulant. [7] Ad hanc insulam multi pirrate deferunt ea que predantur in mari et ibi omnia vendunt; ibi autem libenter ea emunt quia sunt ydolatris et Saracenis et non christianis ablata; in hac insula multi mercatores sunt inter christianos illos. [8] Si navis aliqua ab insula Scoyra descenderet quam mercatores revocare vellent, quantacumque navis velo pleno cum prospero vento |84d| currat, faciunt arte diabolica cum incantacionibus suis oppositum navis ventum insurgere, ita quod oportet eam redire retrorsum.

39

De insula maxima Madagastar. Capitulum XXXIX.

[1] Cum autem descenditur ab insula Scoyra versus meridiem post miliaria mille, invenitur insula Madagastar, que una est de maioribus insulis et ditioribus que in mundo sint: continet enim ambitus eius in giro miliaria quatuor milia. [2] Habitatores insule Saraceni sunt, habentes legem abhominabilis Machometi; regem non habent, sed quatuor senioribus totum insule regnum est commissum. [3] In hac insula plures elephantes sunt quam in regione alia reperiantur nec in toto orbe terrarum: in universo etiam mundo non est tanta negotiatio dentium elephantum sicut ibi et in insula que dicitur Çençivar. [4] In hac insula non comeduntur carnes alie nisi camelorum, quia invenerunt sibi eas esse ceteris saniores; |85a| est autem ibi tam innumera camelorum multitudo quod videtur incredibile pre stupore multitudinis inaudite nisi proprio cernantur intuitu. [5] In hac insula sunt multa nemora sandalorum rubeorum de quibus ibi sunt arbores magne ex quibus negotiationes maxime fiunt. [6] Ibi est ambri copia magna quia in mari illo capadogle et cethe grandia capiuntur sepe, ex quibus ambra colligitur. [7] Ibi sunt leopardi et leontie in copia magna et leones magni valde; sunt ibi cervi, damule et capree in multitudine magna et venationes maxime bestiarum et volucrum. Aves autem regionis illius nostris avibus dissimiles sunt valde: sunt etiam ibi aves multarum specierum quas omnino in nostris regionibus non habemus. [8] Ad hanc insulam propter mercaciones innumeras conveniunt naves multe; ad alias vero insulas ultra istam ad meridiem parvus con|85b|cursus navium est, nisi ad insulam Camçimbar, propter cursum velocissimum aque maris: naves enim velociter currunt illuc, sed cum difficultate nimia revertuntur; eadem enim navis que de Meabar venit in .XX. diebus, vix de Magastar potest in tribus mensibus redire in Maabar et quod maris illius fluxus vehemens semper ad meridiem currit et numquam ad partem aliam retrorsum convertit fluxus ille.

40

De avibus maximus que dicuntur “ruth”. Capitulum XL.

[1] In insulis autem illis ad quas naves, ut dixi, invitissime vadunt propter velocissimum cursum apparet, certo anni tempore, una mirabilis species avium que dicitur “ruth”: assimilantur enim aquilis in effigie corporis, sed mire magnitudinis sunt; asserunt enim qui viderunt eas quod penne ale unius .XII. passuum in longitudine habent; grossities autem pennarum et corporis animalis secundum proportionem debitam tante |85c| longitudini pennarum correspondent. Est autem avis illa tante fortitudinis et virtutis, quod una ex huius avibus absque alterius auxilio avis elephantem capit et in altum aerem elevat et ibi dimittit ut cadat et confringatur; postmodum super eius cadaver descendit et devorat carnes eius. Ego autem Marchus quando hoc audivi primo narrari, putavi ut aves ille essent griffes de quibus fertur quod partim avium et partim similitudinem habeant bestiarum, sed hii qui aves illas viderunt constantissime asserebant quod non habent in parte aliqua similitudinem bestie, sed duos solummodo pedes habent ut aves. [2] Magnus Kaam Cublay ad insulas illas nuntios suos misit ut quendam eius nuntium qui ibi captivus erat facerent relaxari; insuper eis imposuit ut ei referre |85d| scirent in redditu suo de conditionibus et mirabilibus regionis illius. Qui redeuntes captivum quem quesiverant reduxerunt et inter cetera que de illis insulis referebant dixerunt apros ibi esse magnos ut bubali et quod ibi erant girarfe et onagri in copia magna et alia animantia multa quorum species in nostris regionibus non habemus.

41

De insula Çinçimbar. Capitulum XLI.

[1] Invenitur autem postmodum insula Çançibar, que in giro capit miliaria duo milia. [2] Ibi est rex proprius et singularis lingua. [3] Omnes insule habitatores ydolatre sunt. [4] Sunt etiam corpore grossi, sed altitudo corporis grossitiei proportione debita non respondet: nam si protenderentur in altum iuxta quod grossitudo requireret absque dubio viderentur esse gigantas. Fortes tamen sunt valde: nam unus illorum tantum oneris defert quantum |86a| sustinere possent quatuor viri de alia regione; unus etiam ex illis pro quinque ex nostratibus cibum sumit. Omnes nigri sunt et nudi ambulant, sed verenda operiunt. Capillorum tam depensam cuspidinem habent ut cum aqua vix possint extendi; os habent magnum valde et nares versus frontem superius revolutas; aures grandes et occulos habent valde horribiles. [5] Mulieres vero similiter modo deformes sunt valde: os magnum habentes, nares grossas et oculos prominentes; manus vero grossiores habent in quadruplo quam habeant aliarum gentium mulieres. [6] Populus hic carnibus, lacte, riso et dactilis vescitur; vineis carent, sed potionem pro potu communi optimam faciunt de riso, çucaro et delicatiis aliis speciebus. [7] Mercaciones ibi maxime fiunt et specialiter de ambra et de dentibus elephantum: ibi enim elephantes multi sunt |86b| et cethe grandia in mari illius insule capiuntur. [8] Viri insule huius fortes valde sunt et bellicosi et mortem curare non videntur. [9] Equos non habent, sed cum elephantis et camelis ad bella procedunt; faciunt autem super elephantes lignea castra tante magnitudinis ut super unum ex castris stent viri muniti ad prelium .XVI. vel .XX.; cum lanceis, gladiis et lapidibus pugnant qui in huius castris sunt. Castra autem illa sunt asseribus cooperta. Cum igitur debent ad bella procedere, primo elephantes potant illa optima potione quam pro se populus terre bibit ut audaciores fiant ex huiusmodi potione. [10] In hac insula sunt leones multi qui leonibus aliarum regionum sunt valde dissimiles; sunt ibi et leopardi et etiam leontie in magna multitudine; similiter et bestie omnes insule huius sunt dissimiles bestiis que habentur |86c| in regionibus aliis: ibi sunt verveces albi, caput nigrum habentes, et tales sunt omnes qui habentur in insula; ibi sunt giralfe multe collum longum habentes tribus passibus; anteriora vero crura habent longa, posteriora vero sunt brevia; capita habent parva et color eorum est varius albus et rubeus per rosas seu rotulas per totum corpus distinctus undique et diffusus. Animalia quidam mansueta sunt giralfe predicte et neminem ledunt.

42

De multitudine insularum Indie. Capitulum XLII.

[1] Licet multa de India scripserim, non tamen scripsi nisi de principalioribus insulis: ille autem quas obmisi scribere descriptis insulis sunt subiecte, est autem tanta multitudo insularum Yndie quod per viventem hominem non posset eorum conditio recitari; sicut enim asserunt marinarii et pedote magni regionum illarum et sicut habetur ex scriptura et nota compassuum maris |86d| yndici, in ipso mari Yndie sunt insule numero .XII. milia septingente, omnes insulas, ut aiunt, habitatas et non habitatas universaliter computando.

43

De provincia Abascie. Capitulum XLIII.

[1] Descriptis igitur summarie principalioribus insulis et regionibus maioribus insule que protenditur a provincia Maabar usque ad regnum Resmacoram et Minoris Yndie, cuius termini sunt a regno Ciamba usque ad regnum Murfili, nunc de regionibus medie seu Mediane Yndie breviter disseramus, que speciali nomine dicitur Abascia. [2] Abascia ergo est provincia maxima que in .VII. regna dividitur, ubi sunt reges .VII., quorum unus qui ceteris preeminet est christianus, alii vero .VI. in duabus divisi sunt partes, tres quidam ex ipsis sunt christiani, tres vero alii Saraceni. [3] Christiani huius patrie signum aureum habent in fronte in crucis modum, quod eis quando baptizantur imprimitur; |87a| Saraceni vero huius provincie signum a fronte habent usque ad nasi medium; sunt in ipsa provincia Iudei multi, qui cum ignito ferro signati et cauteriati sunt in utraque maxilla. [4] Rex autem maior in utraque provincia habitat. [5] Saraceni vero in extremis provincie habitant versus provinciam Aden. [6] In provincia Aden predicavit sanctus Thomas apostolus, ubi multos populos convertit ad Christum; postmodum se transtulit ad regnum Maabar ubi post multorum conversionem fuit martirio coronatus, ubi etiam eius corpus sanctissimum requiescit sicut superius dictum est. [7] In hac provincia boni milites sunt et probi et in armis strenui valde; quasi autem continua bella habent cum soldano de Aden et cum Nubianis aliisque multis infinitis terminis constitutis.

44

De quodam episcopo christiano quem soldanus Aden circumcidi fecit in iniuriam fidei christiane et |87b| regis Abascie, et de vindicta magna pro scelere facta. Capitulum XLIIII.

[1] Anno Domini .MCCLXXXVIIII. rex principalior huius provincie voluit in Iherusalem Sepulcrum Domini visitare; cumque propositum sue devotionis baronibus declarasset, dissuasum illi ab omnibus extitit ne personaliter illuc iret: metuebant enim ne sinistrum aliquid ei in via accideret, quia erat transiturus per terras Saracenorum et infidelium. [2] Consuluerunt igitur ut episcopum quamdam sanctum regionis illius ad Sepulcrum Domini venerabile destinaret, per quem illuc sue devotionis dona transmitteret. [3] Qui eorum consilio acquiescens cum oblatione solemni prefatum illuc direxit episcopum; cum autem rediens per terram transiret regis Aden, cuius incole, quia Saraceni sunt, habent summe christianos exosos; rex Aden prefatum cepit episcopum, audiens ipsum christianum esse et nuncie regis provincie |87c| Abascie; cumque epicopus regis conspectui fuisset presentatus, comminatus episcopo rex fuit durissime valde nisi, abnegato Christi nomine, legem susciperet Machometi. Episcopus vero constanti animo in fide Domini perseverans voce sponte se obtulit moriturus ante quam a fide Christi et caritate deficeret: tunc soldanus Aden ipsum circumcidi mandavit in despectum fidei christiane et sui regis Abascie qui christianus erat. [4] Dimissus igitur episcopus circumcisus pervenit ad regem Abascie; tunc rex, cum audisset que circa episcopum gesta fuerant, mira indignatione commotus, magno exercitu congregato, peditum et equitum et elephantum cum castris contra terras regis Aden movit exercitum. Soldanus vero regis Aden, reges duos secum habens, occurrit illi cum exercitu magno. [5] Commiserunt autem ad invicem prelium et occisis multis de exercitu regis |87d| Aden, rex Abascie victor extitit et rursum ad interiora regni Aden processit; Saraceni autem in tribus locis illi volentes obsistere ne transiret semper fuerunt debellati ab exercitu suo. [6] Moratus est vero rex Abascie in terris regis Aden post victorias mense uno devastans continue regiones; post hec cum honore magno ad propria rediit immanitate sceleris regis Aden optime vindicata.

45

De diversitate bestiarum provincie Abascie. Capitulum XLV.

[1] Abascie populus carnibus, lacte et riso vescitur et utitur oleo de sosima‹n›. [2] Multe civitates ibi sunt et oppida multa, ubi fiunt negotiaciones multe et magne. [3] Bucaranius optimum et bambacini panni in copia maxima ibi sunt. [4] Ibi elephantes multi sunt, licet non nascantur ibidem, sed illuc de aliis Indie partibus deferuntur; ibi nascuntur giralfe multe, |88a| leones, leopardi et alia animalia multa valde dissimilia tamen nostris; ibi sunt onagri multe et aves diversarum specierum quas in nostris regionibus non habemus; ibi sunt galline pulcherrime; ibi sunt strutiones grandes ut asini; ibi sunt venationes magne bestiarum et volucrum. Papagalli sive epymacy multi et pulcri sunt ibi et diversarum manerierum; symee, catti pauli et cactimamones qui humanas omnino effigies in faciebus habere videntur.

46

De provincia Aden. Capitulum XLVI.

[1] Aden provincia quem regem habet quem soldanum vocant. [2] Incole provincie huius omnes Saraceni sunt et christianos supramodum habent exosos. [3] Ibi sunt civitates multe et castra. [4] Ibi est portus optimus, ad quem multe naves de Yndia confluunt, aromata deferentes: negotiatores |88b| autem qui ibi emunt aromata ut in Alexandriam ea deferant, de navibus portus illius ea in naves parvas transferunt et per dietas .VII. super flumen deducunt; postmodum super camelos ponunt et per dietas .XXX. cum camelis vadunt donec ad flumen Alexandrie veniant: ibi ea rursum in naves alias transferentes usque ad Alexandriam deducunt. Hec via est facilior et brevior quam negotiatores facere possint qui mercaciones et aromata de Yndia in Alexandriam deferunt; per eandem vero viam multi equi a mercatoribus ducuntur in Yndiam. [5] Rex autem Aden introitus tam magnos recipit de mercacionibus que per suum territorium deducuntur quod ob proventus innumeros ipse unus de ditioribus regibus est qui in mundo sint. [6] Quando soldanus Babilonie obsedit civitates Accon et expugna|88c|bat eam anno Domini .MCCLXX. soldanus de Aden misit in auxilium eius equitum .XXX. milia et .XL. milia camelorum: hoc autem non ideo fecit quod soldanum Babilonie sic diligeret intime sed solum quia amarissimo odio oderat christianos. [7] Ultra portum regni Aden ad miliaria .XL. est civitas una maxima nomine Escier, in eadem provincia que sita est ad septentrionalem plagam regni, multas sub se civitates habens et castra multa; et est subiecta dominio regis Aden; iuxta hanc civitatem portus optimus est. [8] Omnes huius patrie incole sunt Saraceni. [9] De hoc portu tam innumera multitudo equorum a negotiatoribus defertur in Yndiam, ut de multitudine ipsa vix narrantibus credi posset. [10] In hac provincia est copia magna thuris albi et optimi quod de parvis |88d| arboribus, que similes sunt abiectibus, guttatim fluit: incole enim regionis crebris incisionibus perforant et incidunt cortices arborum, et de incisionibus illis profluunt extra cortices arborum gutte thuris; similiter etiam absque eo quod incisiones fiant multum de huiusmodi liquore fluit ex eis, propter calorem maximum regionis illius et postmodum indurescit. [11] Sunt etiam ibi palme multe que dactilos optimos copiose producunt. [12] Nullum bladum ibi nascitur preter risum et de illo modicum ibi crescit: oportet autem ut illuc blada de regionibus aliis deferantur. [13] Ibi habentur pisces in copia maxima supra modum, et specialiter tunni magni et optimi quos “tunninas” vulgariter nominamus. [14] Vineis carent, sed vinum optimum de dactilis, riso et çucaro faciunt. [15] In hac regione sunt verveces statura parvi, qui neque aures habent omnino, |89a| neque formam aliquam loco aurium, sed ubi animalia cetera aures habent, habent duo cornua parvula. [16] Animalia regionis illius scilicet equi, boves atque cameli ad esum piscium assueta sunt et ille est communis et quotidianus cibus eorum: nam, quia terra illa per calore nimio est arrida supra modum, ideo herbas non germinat neque blada, propter quod pisces animalibus exhibent in cibum. Tribus autem anni mensibus fit ibi piscium captura mirabilis, scilicet martio, aprili et madio, ita ut stupor sit maximus tam inextimabilem piscium copiam cernere: hos pisces siccant et servant et per totum annum animalibus prebent. Similiter etiam animalia prefata regionis illius pisces recentes et siccos comedunt, quamvis ad siccos magis assueta sint, faciunt autem incole regionis illius biscoctos panes de piscibus supradictis: nam pisces magnos minutatim concidunt et minuta illa frag|89b|menta conspergunt, conglutinant et commiscent simul, sicut de farina fit quando panis de bladi pasta conficitur; post hec panes illos ad solem desiccant, qui deinde per totum annum optime conservantur.

47

De regione quadam ubi Tartari habitant in aquilonari plaga. Capitulum XLVII.

[1] Terminatis hiis que de India et quibusdam Ethyopie regionibus narrare disposui, nunc, antequam libro finem imponem, ad regiones quasdam optimas que sunt in extremis partibus aquilonaris, de quibus in suo loco in superioribus libri partibus narrare obmiseram, gratiam brevitatis redeamus. [2] In regionibus quibusdam in aquilonaribus terminis constitutis ultra polum articum multi Tartari habitant, regem habentes qui est de progenie regis maximi Tartarorum, qui quidem Tartari ritus et modos servant antiquorum predecessorum suorum, |89c| qui veri et recti Tartari sunt. [3] Omnes autem ydolatre sunt et deum unum colunt quem Nagyçay vocant, quem putant terre et omnium que producuntur ex ea habere dominium et id circo nominant eum deum terre; huic deo falso simulacra et ymagines de filtro faciunt, prout de aliis Tartaris in superioribus dictum est. [4] Populus hic neque in castris aut opidis neque in civitatibus habitat, sed in montibus et in campestribus regionis illius. [5] Sunt autem Tartari in copia maxima et nulla penitus blada habent, sed carnibus vescuntur et lacte. [6] In pace maxima vivunt quia rex eorum, cui omnes obediunt, eos in pace conservat. [7] Camelorum, equorum, boum, et animalium aliorum diversorum habent multitudinem copiosam: ibi sunt ursi albi magni valde longitudinis ut plurimum .XX. palmorum; ibi sunt vulpes nigre totaliter et magne |89d| valde; ibi sunt onagri in multitudine magna; ibi sunt etiam animalia parvula que dicuntur “rondes”, que pellem habent delicatissimam supra modum: hec pelles “çambelline” vocantur, de quibus supra in secundo libro capitulo vigesimo mentio facta fuit. Sunt etiam ibi varii in copia maxima, quorum pelles delicate sunt valde; sunt etiam ibi animalia magna valde iuxta genus suum que dicuntur “ratti pharaonis”, de quibus capiunt estatis tempore in copia tanta ut vix ipso tempore carnibus aliis utantur in cibum; ibi etiam copia maxima est omnium silvestrium animalium quia regio silvestris est valde.

48

De regione alia ad quem propter lutum et glacies difficilis est accessus. Capitulum XLVIII.

[1] In regionibus affinibus terre prefate sub dominio memorati regis est regio alia montuosa, in qua habitant homines qui capiunt animalia parvula que pelles habent delicatas valde et sunt rondes, |90a| de quibus dictum est supra; almelini, herculini et varii, vulpes nigre et alia huiusmodi de quibus omnibus dictum est supra ibi sunt in multitudine innumera; homines autem qui in montibus habitant supradictis ita ingeniose et artificiose capere sciunt, ut pauca sint que evadere possint manus eorum. [2] Equi autem, boves et asini et cameli seu quecumque animalia ponderosa ad loca illa accedere nequeunt eo quod regio illa habet in planicie lacunas et fontes, et propter frigiditatem nimiam regionis illius omni tempore in lacunis est glacies, ita ut naves inde transitum facere non possint; nec est tanta soliditas glaciei ut currus graves aut animalia gravia sustinere valeat: tota etiam alia planicies extra lacunas propter aquas que ex multitudine fontium diffunduntur sic lutosa est ut transitus ibi non pateat currubus et animalibus ponderosis. [3] Protenditur autem regio hec per |90b| dietas .XIII. [4] Quia ergo tanta est ibi predictarum preciosarum pellium copia de quibus lucra maxima fiunt, homines regionis tale adinvenerunt remedium ut negotiatores aliarum partium ad ipsos accessum possint habere: in capite diete cuiuslibet illarum .XIII. dietarum quibus, ut dictum est, protenditur regio, est viculus unus plures continens domos in quibus habitant viri qui deducunt et recipiunt mercatores, et in quolibet vico servantur canes magni ut asini circiter .XL. [5] Hii autem canes assueti et docti sunt trahere trahas que vulgariter in Ytalia dicuntur “tragule”; est autem traha seu tragula vehiculum sine rotis, quo apud nos montium habitatores utuntur; ad unam igitur tragulam sex canes ligant ordine congruo; tragule autem supponuntur pelles ursorum supra quas homines duo sedent: negotiator scilicet qui pro pellibus vadit et |90c| auriga qui canes regit et dirigit et viam optime novit. Quia igitur hoc vehiculum est de ligno levissimo et subtus est planum et politum et canes fortes sunt ad huiusmodi officium assueti, nec magna honera vehiculo imponunt; canes illi per lutum illud faciliter satis trahunt, nec multum in lutum figitur tragula in huius tractu; cum autem perveniunt ad vicum alium qui est in fine diete, tunc negotiator accipit ductorem alium pro secunda dieta, quoniam canes laborem illum per dietas .XIII. sustinere non possent; auriga igitur primus cum suis canibus ad propriam regreditur mansionem et negotiator ille in qualibet dieta mutat canes, vehiculum et ductorem. Sic igitur ad montes accedens pelles emit et supradicto modo per planiciem remeat ad propria. [6] De huius pellibus in regionibus illis fiunt lucra maxima.

49

De regione tenebrarum. Capitulum XLIX.

|90d| [1] In finitimis partibus regni Tartarorum immediate superius memorati, regio alia est in extremis habitacionibus septemtrionalis plage, que Obscuritas nuncupatur pro eo quod, sole ibi non apparente maiori anni tempore, ibi tenebrosus est aer in crepusculi modum. [2] Sunt autem regionis illius homines pulcri magni et corpulenti, sed palidi sunt valde. [3] Regem non habent neque principem cuius sint dictioni suditi, sed incultorum morum homines sunt bestialiterque viventes. [4] Tartari vero qui huiusmodi hominibus sunt affines, sepe regionem illam obscuram invadunt: ipsorum animalia et bona diripiunt multaque illis inferunt dampna; quia vero propter aeris caliginem ad propria postmodum redire nescirent, equas pullos habentes equitant earumque pullos faciunt in introitu regionis a custodibus detineri, cumque capta in tenebris preda ad regionem lucis volue|91a|rint regredi, equabus suis frena laxantes, ipsas libere quo volunt ire permittunt. Eque autem inhiantes ad filios locum ubi eos dimiserant repetunt cessores suos quo redire non noverunt reducentes. [5] Huius regionis incole capiunt in copia magna hermelinos, varios, herculinos, vulpes et alia huiusmodi animalia habentia pelles admodum delicatas; deferunt pelles ad lucis terras finitimas, ubi de eis faciunt lucra magna.

50

De provincia Ruthenorum. Capitulum L.

[1] Ruttenorum provincia maxima ad polum articum sita est. [2] Huius terre populi christiani sunt et servant in ecclesiasticis officiis ritum Grecorum. [3] Albi sunt omnes et viri pulcri valde et mulieres flavos crines habentes. [4] Tributarii sunt regis Tartarorum cuius ad orientalem plagam affines sunt. [5] De pellibus hermelinorum, herculinorum, çambellinorum variorum |91b| et vulpium copia maxima ibi est. [6] Multe etiam ibi sunt minere argenti. [7] Est autem regio frigida supramodum et usque ad Occeanum mare protenditur; in mari illo insule quidam sunt in quibus nascuntur et capiuntur girfalci et herodii seu falcones peregrini in copia magna, qui inde postmodum ad diversas regiones et provincias deferuntur.

Explicit liber prudentis et eloquentis viri domini Marchi Pauli de Venetiis de mirabilibus et consuetudinibus orientalium regionum.

Deo gratias.