Redazione L

1

|2| Incipit prologus libri qui vulgari hominum dicitur Elmeliole.

[1] Nobilis et discretus vir Marcus Paulo de Venetiis, cum .26. annis continuis in partibus Maioris Asye permansisset, diversas valde et longinquas perambulando provincias, tanti beneficii non ingratus, diversos hominum mores mirandaque multa que vidit et audivit eciam reliquis comunicare disposuit. [2] Ut autem que dicenda sunt ordinatius procedant facilioremque habeant intellectum, transitus eius ad partes illas reditusque ad propria ystorialiter proponetur.

2

Quomodo de Constantinopoli iverunt ad Bercha Cham dominum Occidentis.

[1] Anno Christi .M°.CC°.L°., tempore quo Baldoinus Constantinopolim imperabat, nobiles viri Nycholaus Paulo, pater domini Marchi Paulo, et Mapheus Paulo fratres, cum eorum mercimoniis Constantinopolim pervenerunt. [2] Et dum ad loca Pontici maris quod Mare Maius› dicitur ire disponerent, maxime lucri causa, plurima et pulcherrima et magni valoris iocalia in Constantinopoli precio invenerunt. [3] Post hec vero Mare Maius intrantes, Soldadiam usque navigio pervenerunt. [4] Deinde, per terram usque ad Bolgara et Sarra euntes, invenerunt Bercha Chaam, dominum omnium Tartarorum Occidentis; quos cum honorifice recepisset ei cuncta que portaverant iocalia donaverunt. Et cum ei valde talia placuissent in duplum valoris eorum tribuens ea recepit.

3

Quomodo egressi fuerunt terras domini Tartarorum Occidentis.

[1] Cum vero predicti fratres in terris Bercha Chaam per annum continuum permansissent, inter Bercha Chaam dominum Occidentis et Alau dominum Tartarorum Orientis discessio et guerra magna orta est. Qua de causa iter revertendi Soldadiam impeditum erat, sic ergo cum eorum mercimoniis disposuerunt versus orientem anteire, ‹sperantes› ad †taesse† tandem reverti posse. [2] De Bochara ergo recedentes pervenerunt ad civitatem Ouchachecha (que est in fine regni domini Occidentis), et inde recedentes transiverunt flumen Tigris; deinde transiverunt per desertum quoddam longum .XVII. dietis, ubi nulla adest civitas neque castrum, sed solum Tartari in tentoriis cum eorum bestiis vagando manent.

4

Quomodo iverunt ad Buchara, in provinciis domini Orientis.

[1] Hoc autem pertransito deserto pervenerunt ad magnam et nobilem civitatem Buchara; et ipsa est melior civitas tocius Persye (provincia eciam in qua hec civitas manet Buchara dicitur), cuius rex tunc dicebatur Barach. [2] Et quia tunc neque anteire neque retrocedere poterant, in ipsa civitate tribus annis continuis permanserunt.

5

De legato regis Alau, qui eos duxit ad Magnum Canem.

[1] Interim contigit inde transire nobilem quendam virum nuntium et legatum Alau regis et domini Tartarorum Orientis, quem mittebat ad Cublay Magnum Canem (dominum videlicet omnium Tartarorum). [2] Qui dum vidisset hos fratres, quia in partibus illis numquam fuisse Latinum noverat miratus est valde; et cum ipsos novit esse mercatores taliter allocutus est: [3] «Si mihi credere placet, utilitatem honoremque maximum provocabo». Cui cum respondissent se paratos pro posse in omnibus obedire, dixit: «Vado ad Magnum Canem dominum omnium Tartarorum, et ipse numquam Latinos vidit: cum ipsos maxime videre desideret, si mecum venire placet sum certus quod ab ipso utilitatem maximam habebitis et honorem poteritisque mecum undique absque impedimento venire». [4] Hoc placuit ei‹s›, quare ipsum secuti sunt; et cum per unum annum ivierint in septemtrionem et per grecum, tandem ad Magni Canis curiam pervenerunt.

6

‹Quid quesivit Magnus Kanis dum ad eum pervenerunt.›

[1] Et cum is ipsos alacriter et cum delectatione maxima recepisset, de factis et moribus Latinorum christianorumque interrogare cepit, de imperatore maxime et de aliis regibus principibusque: qui eorum mores, quomodo gentem regant, in modo eciam belli quomodo suos exercitus ordinant; de papa similiter et de aliis prelatis, et de omni condictione Ecclesie investigavit valde sollicite. Ipsi vero secundum eorum conscienciam satisfecerunt pro posse.

7

|2bis| Quomodo Magnus Canis eos misit ambaxiatores ad dominum summum pontificem.

[1] Hec autem, cum intellexisset, placuerunt valde: quare nuntios ad dominum summum pontificem mittere terminavit. [2] Rogavit ergo predictos fratres Nycholaum et Mapheum quatinus in hac legatione nuncii esse vellent. [3] Cum ergo tamquam vero domino in omnibus paratos se dixerunt, litteras sibi fecit in lingua turcha quas summo pontifici destinavit: in quibus inter cetera querebat quatenus ei mittere placeret .C. christianos sapientes in fide christiana, qui insuper essent in philosophia et in aliis scienciis taliter eruditi quod christianam fidem omnibus aliis preesse racione probarent, omnesque alias fides – et maxime ydolorum – frustratorias esse monstrarent penitus atque vanas. [4] Insuper commisit dictis ambaxiatoribus, ut de oleo lampadis que ante Christi Sepulcrum ardet omnimode portare deberent.

8

Quid eis in itinere accidit quousque Venetias venerunt.

[1] Post hoc vero hiis fratribus signum dari fecit et privilegia preceptoria, in quibus continebatur quod precipiendo mandabat omnibus quatenus hii sui nuntii ubique optime tractarentur, eisque cuncta necessaria tribuantur, et si necesse fuerit eis itinera securari. [2] Itinere ergo per diversas arrepto provincias, tandem in Armenia ‹Minori› ad Layas civitatem super mare venerunt; in quo itinere propter mala tempora propter nives aquas et flumina excrescentia multociens ultra modum tres annos integros occuparunt. [3] Et dum de Layas pervenissent ad Acri – quod fuit mense aprilis – notificatum est eis summum pontificem esse mortuum, et apostolicam vacare sedem. [4] Et quia ibi erat Gregorius, maxime ‹auctoritatis› legatus in omnibus partibus Orientis, ad ipsum accesserunt dicentes unde, quomodo et qua causa ad summum pontificem veniebant. Et cum hec intellexisset miratus est multum, placuitque valde cum hoc esse posset in honorem et exaltationem fidei christiane. Qui respondit quod ad hoc perficiendum oportebat expectari quousque novus pontifex crearetur. [5] Interim in hoc vacationis tempore ab Acri per mare ‹ad› Nigropontem venerunt, et ab inde per mare Venetias ut eorum familiam reviderent. [6] Et tunc dominus Nicholaus Paulo invenit uxorem mortuam esse, filiumque reliquisse parvum nomine Marchum, qui postea huius operis existit auctor. [7] Sic expectantes papam de novo creari manserunt Venetiis fere duobus annis.

9

Quomodo de Venetiis recesserunt quousque ad Acri pervenerunt.

[1] Et quia tempore electionis pape in longum procedere videbatur, proposuerunt ad Magnum Canem reverti et amplius non exspectare. [2] Filium vero suum Marchum secum portantes, per mare ad predictum legatum pervenerunt in Acri, et ab ipso licencia requisita ad Sepulchrum Christi in Jerusalem iverunt. [3] Redeuntesque de oleo lampadis attulerunt, perveneruntque ad dominum legatum dicentes: «Cognoscimus quod involuntarie moram contraximus nimis longam, quare cum vestro beneplacito reverti presumpsimus. Unum tamen a vobis si placet cupimus impetrare: quod videlicet litteras vestras nobis in testimonium faciatis quomodo ambaxiatam domini nostri procuravimus facere iuxta posse, sed vacatione papatus non potuit adimpleri».

10

Quomodo ambaxiatores predicti reversi sunt iam ad Acri post creationem novi summi pontificis.

[1] Cum hiis ergo litteris ab Acri recedentes ad Layas civitatem pervenerunt; et dum ibi parum temporis permansissent, nuntiatum est legatum illum qui in Acri erat in papam electum esse, qui Gregorius de Placentia dictus est. [2] Et tunc quasi statim venit nuntius pape ad Layas querens predictos nuntios Magni Canis; quos cum invenisset ad gaudium nuntiavit dominum legatum in papam electum esse, qui ad eos mittebat quod ad eum venirent postposita omni causa.

11

Quomodo de licentia pape cum duobus fratribus predicatoribus ad Layas pervenerunt.

[1] Et dum ad Acri reversi forent honorificeque recepti, dominus papa responsionem Magno Cani suis litteris ordinavit; et inter alia querebat quod frater Magni Canis dictus Abaga, dominus videlicet Tartarorum Orientis, daret christianis auxilium et favorem ad hoc ut ipsi possint facere passagium ultra mare; misit etiam Magno | Kani |3| pulcra donaria ex cristallo et aliis. [2] Duos eciam fratres predicatores sapientes viros secum mi‹sit› – quorum unus lombardus erat nomine Nycholaus, alius vero de Tripoli nomine Guillelmus –, quibus ambaxiatam commisit quam intendebat facere Magno Cani; insuper eis privilegia dedit cum plenaria auctoritate ut in partibus illis omnia libere facere possent. [3] Benedictione ergo habita omnes unanimiter recesserunt, sicque ad Layas civitatem reversi sunt.

12

Quomodo relictis fratribus ad Magnum Canem pervenerunt.

[1] Interim soldanus Babilonie nomine Andoch Bondoch Dayro in partibus Armenie cum magno venit exercitu, qua de causa cum iter arripuissent ad mortis periculum pervenerunt; et cum tandem evasissent miseratione divina, penituit fratres ulterius anteire ne forte ad similia pervenirent. [2] Assumptis ergo papalibus litteris privilegiisque, dominus Nycholaus et Mapheus predictos predicatores relinquentes tam diu terminatum perrexerunt iter quousque ad Magnum pervenerunt Canem, qui tunc in Clemamfu nobili civi‹tate› manebat. [3] In hoc autem itinere tres annos cum dimidio occuparunt, quia multis et diversis locorum et temporum impedimentis esse contingit. [4] Et cum ad Magni Canis noticiam pervenisset ambaxiatores de christianorum partibus revenire, nuntios suos .XL. dietis obviam eis misit.

13

Quomodo venerunt ante presentiam Magni Canis.

[1] Et dum coram domino personaliter advenissent ipsosque alacriter recepisset, ei litteras et papalia privilegia presentarunt, similiterque oleum sanctum quod de lampade Sepulcri Christi ex Jerusalem adduxerant: que omnia valde letanter accepit. [2] Dum autem ei notificatum esset iuvenculum Marchum esse filium domini Nycholai Paulo, ultra modum gavisus est ipsumque gratanter recepit valde.

14

Quomodo se rexit dominus Marchus in partibus illis.

[1] Permansit autem in curia Magni Canis iuvenculus iste Marchus Paulo, qui in brevi satis tempore tartaricos mores linguamque eorum et litteras didicit tam perfecte quod cunctis mirabile videbatur. [2] Dum autem precepto Magni Canis ad civitatem quandam nomine Ca‹ra›çam missus esset, in eius reditu ad curiam diversitates omnes et novitates quas viderat retulit Magno Cani; insuper quam plura et diversa mirabilia tulit secum, quod dominus habuit valde gratum. [3] Et cum annis .XVII. continuis permanssisset in curia Magni Canis, ipsum per diversas mundi partes ut legatum et nuntium ire iussit. [4] Hac ergo causa, quia multa perambulavit loca diversa miranda multa extraneosque et novos ritus hominum scivit, quia intente consideravit et vidit.

15

Quomodo domini Nycholaus, Mapheus et Marchus habuerunt licentiam recedendi.

[1] Postquam autem tanto tempore permanserunt in curia Magni Canis, domini Nycholaus et Mapheus, patrio amore constricti, consideraverunt ad propria revenire; licentia‹m› ergo multociens requisita‹m›, quia ipsos Magnus Canis maxime diligebat, duriter poterant impetrare. [2] Accidit tunc temporis tres nobiles viros ambaxiatores Argon, domini tunc Tartarorum Orientis, ad Magni Canis curiam pervenisse, quorum nomina erant Oulathay, Apuscha et Coya. [3] Retulerunt hii Magno Cani Balgana, uxorem Argon, esse mortuam: que testando imposuerat marito quod nullo modo aliquam assumeret in uxorem nisi de ipsius domine propria stirpe foret; querebant ergo competentem dominam eis dari, quam ad Argon conducerent pro uxore, que esset de dicta linea parentele. [4] Magnus ergo Canis, quesitum adimplere desiderans, nobilem .17. annorum dominam eis representari fecit, nomine Cogatim, dicens: «Hanc ad dominum vestrum ferte, que est ex parentela quesita: quare sumat ipsam securiter in uxorem». [5] Interim dominus Marchus Paulo de India reversus est, et quia extraneas provincias diversaque maxima pertransivit multa referebat miranda. [6] Ambaxiatores ergo predicti, cognoscentes dominos Nycholaum Mapheum et Marchum latinos esse, in animo firmaverunt eos in ‹hoc› itinere sibi comites habere velle pro posse. Hoc |3bis| ‹ergo› Magno Kani pro maxima gratia quesiverunt, fuitque – et licet valde duriter – impetratum.

16

Quomodo venerunt per mare Indie usque ad Argon, postea Venetias.

[1] Cum autem predicti domini recedere deberent, Magnus Canis tabulam unam auream dari fecit in qua continebatur ipsos per omnes eius provincias ab omni onere liberos et exemptos esse debere, et insuper expensas pro se suaque comitiva gratis habere. [2] Commisit eciam eis ambaxiatas multas pape, videlicet regi Francorum, regi Hyspanie et reliquis christianorum regibus. Fecit eciam Magnus Canis naves .18. preparari quarum quelibet quatuor habebat arbores, et eis pro duobus annis victualia poni fecit. [3] Dominam vero cum ambaxiatoribus et cum decenti societate in navi positam predictis dominis commendavit; sicque licentia habita recesserunt. [4] Et cum tribus mensibus navigassent, tandem ad quandam insulam versus meridiem pervenerunt Java dictam, cuius multa mirabilia et extranea inferius describentur. [5] Et cum .XVIII. mensibus a predicta insula per mare Indie navigantes tandem ad locum debitum pervenissent, invenerunt iam Argon vite terminos pertransisse, quare dominam Caçam, eius filius, habuit in uxorem. [6] Fuerant autem qui dominam sociaverant, quando recessit a curia Magni Canis, plus quam centum, marinariis tamen exceptis: ex quibus dum ad terminatum pervenerunt locum .18. solummodo remanserunt. [7] Et quia dum ad mortem pervenisset Argon, filius eius Caçam in longinquis partibus permanebat, Acatu, eius patruus, dominium retinebat: ipsum ergo rogaverunt quatenus dominam recommendatam haberet. [8] Et cum recedere vellent dari fecit eis Acatu tabulas quatuor preceptorias ex auro, duas videlicet habentes çirifalcos, aliam leonem, quartam vero planam. [9] In hiis enim tabulis erant littere insignite, in quibus precipiendo mandabat quatenus hii nuntii per omnes eius honorarentur civitates, et ut eius corpus proprium serviretur, expenseque eis fierent, et si necessarii fuerint equi et securitates per loca aliqua dubia, ad plenum habere deberent – que omnia fuerunt eis plenarie adimpleta. [10] Ab Acatu ergo recedentes, tam diu per diversas ambulaverunt provincias quousque venerunt Trapesundam, que super Mari Maiori posita est, et ab inde Constantinopolim, deinde Nigropontem, sicque tandem anno Christi .M°.CC°.95°. Venetias pervenerunt. [11] Hiis ergo hystorialiter et breviter pertransitis ad principale propositum venientes, de diversis Asye partibus diversisque habitantium moribus multis‹que› mirabilibus pertractetur.

Explicit ystoria. Incipit executio operis.

17

De Armenia Minori.

[1] Armenie sunt due provincie, una magna altera parva. [2] Parva Armenia habet regem, et est multum fertilis contrata et multi solatii, et pulcrarum venationum tam bestiarum quam avium; sed est male sana provincia. [3] Antiquitus enim nobiles homines fuerunt constantes et fortes, et bonorum morum; sed ad presens nullius sunt bonitatis sed gulosi et bibitores. [4] Et sunt in hac provincia multe civitates et castra, inter quas est civitas dicta Layas, que est super marinam Syrie; et est civitas magni mercimonii: ad ipsam enim perveniunt mercatores ‹tam de infra terra quam per mare, et omnes mercatores› volentes ire infra terram per partes Orientis assumunt iter suum ab hac civitate.

18

De provincia Turchomanie.

[1] Turchomania est provincia in qua sunt tria genera gentium, videlicet Turchomani, qui adorant Machomet. Et sunt simplices homines viventes solum ex bestiis (quare inhabitant montes et valles, loca scilicet in quibus sunt bona pascua); sunt eciam ibi Armini et Greci, qui mixtim cum eis conversantur in civitatibus et castris, qui ex mercimoniis vivunt. [2] Fiunt etiam in hac provincia excellentiores tapeti quam in alia provincia; fiunt eciam panni de serico nobiles carmosi et aliorum colorum. [3] Nascuntur eciam hic nobiles equi et muli magni valoris. [4] Nominate civitates huius provincie sunt Leconio, Casserie et Sevasto; et multe sunt alie quas longum esset narrare.

19

De Armenia Maiori.

[1] Armenia Maior est provincia maxima ‹que incipit a quadam civitate dicta Arçinga›, in qua laborantur excellentiores bochorani; et in ea sunt optima balnea naturalia; et est nobilior civitas regni: habet enim archiepiscopum. |4| [2] Est eciam Argiron civitas, ubi foditur maxima quantitas argenti; est eciam Darçiçi. Hee enim sunt nobiliores civitates provincie. [3] In hac maxima provincia Armenie moratur tota estate omnis exercitus domini Tartarorum Orientis propter bona pascua; sed in hyeme recedunt propter frigus immensum, querentes calidiora loca. [4] Et in hac provincia est archa Noe super maximo quodam monte. [5] Est autem confinalis hec provincia versus oriens cum regione dicta Mosul, a parte septemtrionis cum Çorçia. [6] Et in hiis confinibus est fons oley, de ‹quo› tanta habetur quantitas quod aliquando centum naves honerantur una hora. De hoc enim oleo, licet commestionibus non sit aptum, omnes circumstantes comburunt; inungunt eciam ex eo camelos, et ipsos a scabie sanant.

20

De provincia Çorcie.

[1] çorçia est provincia cuius rex semper nominatur David Mellic, id est David rex; et sunt homines huius regionis pulcri et multum valentes in armis, et sunt christiani more Grecorum et portant capillos breves more clericorum. [2] Et est hec provincia fortissima et strictorum passuum, plena maximis montibus. Sunt etiam quedam loca montana quibus nemo dominari potest; in quibus locis nascitur lignum bussus. [3] Et tendit hec provincia super duo maria, quia ab una parte est Mare Maius et ab alia est mare quod dicitur Geluchelam vel Abacho, quod est in circuitu bene duo milia octingenta milia; et est hoc mare in modum stagni, quia nullo mari miscetur. Et sunt in eo multe insule bene habitate in quibus sunt multe civitates; et in hoc mari est multa quantitas piscium, et maxime ‹sturionum› et aliorum piscium magnorum. Et est hoc mare elongatum ab omni alio mari .12. dietis; et in ipso ei in‹gre›ditur flumen Eufrates et alia multa flumina, et est totum circumdatum montibus et terra. [4] Et hec Çorçia est provincia illa quam magnus Alexander, dum ad septemtrionem transire voluisset, transire non potuit. Est enim stricta via et dubia: ab una enim parte est mare quod diximus de Abacho, et ab alia nemora invia et montes unde non est possibile equitare; et remanet via valde stricta inter mare et montes, durans usque in tali strictura quatuor dietis. Et in hac strictura fecit Alexander Magnus fieri maximam fortiliciam que usque in hodiernum diem dicitur Porte Ferree, ubi dicitur inclusisse Tartaros. [5] Et sunt in hac provincia multe civitates et castra, et maxima habundantia serici: quare ibi fiunt panni de auro et de serico in maxima quantitate. [6] Inveniuntur eciam ibi optimi austures dicti “avigi”; et est habundans et fertilis provincia, et vivunt hee gentes de mercimoniis et artibus. [7] In hac regione est monasterium quoddam Sancti Leonardi, ubi est mirabile quoddam. Est enim lacus quidam magnus qui descendit ex magno monte iuxta ecclesiam: in quo lacu nullo tempore anni possunt inveniri pisces; verum quod prima die Quadragesime incipiunt apparere, et continue singulis diebus usque ad ultimam diem Quadragesime inveniuntur in bona quantitate, et nusquam ulterius. [8] Et de partibus istis apportatur seta dicta “gelle”.

21

De provincia Mosul.

[1] Mosul est regio magna in qua sunt quam plura genera gentium. Sunt enim Arabes qui adorant Machomet, et christiani non directe tamen more romano: peccant in pluribus, et dicuntur nestorini et iachopite. Et hii christiani habent patriarcham quem appellant “iatolic”: qui facit episcopos, archiepiscopos, abbates et reliquos prelatos quos mittit per totam Indiam et per Tartariam et ubique in partibus illis, quemadmodum in partibus nostris facit papa. Et omnes christiani in partibus istis nominandi sunt nestorini et iachopite. [2] Et omnes panni de auro et de seta dicti “mosulini” fiunt in hac provincia, et similiter magni mercatores dicti mosulini sunt de hac regione. Et in montanis huius regionis habitant gentes dicte Card, que sunt ex christianis dictis nestorinis et iacopitis (et quidam sunt Sarraceni adorantes Machomet); et sunt male et fortes gentes et pessimi robatores.

22

De provincia Mus.

[1] Prope hanc provinciam est alia provincia dicta Mus et Meridiem, in qua nascitur maxima quantitas bombicis; et hic fiunt bochorani et alia multa, et sunt mercatores homines et artiste.

23

De maxima civitate Baldach.

[1] Baldach est maxima civitas, et ipsa est sedes capitis omnium Sarracenorum mundi – quod caliph nominant – sicud Roma est sedes pape, capitis omnium christianorum. [2] Et in hac civitate est maximum studium in omnibus scienciis, et maxime in lege Machometi. [3] Et laborantur hic diverse maneries pannorum |4bis| tam de auro quam de seta, sicud sunt nasi‹c› et nac et cremosi et alia multa et diversa; perforantur eciam hic quasi omnes margarite que de India apportantur. [4] Et circa civitatem per nemora nascuntur optima dactila. [5] Nulla enim aliarum civitatum in partibus illis est tante magnitudinis et nobilitatis. Per medium enim civitatis transit maximus fluvius per quem iri potest in mare Indie, quod distat a Baldach bene .XVIII. dietis; et continue vadunt per ipsum mercimonia usque ad civitatem dictam Chischi, que est super mari Indie ubi dictum flumen intrat mare. Et inter Baldach et Chischi, super dicto flumine, est civitas quedam magna dicta Bastra.

[6] Anno Christi .M°.CC°.‹L›V°. magnus dominus Tartarorum nomine Alau cepit Baldach, ubi ad defensionem erant plures .Cm. militum absque peditibus innumeris; et tunc cepit calip‹h› Sarracenorum, quem mori fecit in turri plena thesaruro, dicens: «Que desiderasti comede!». Et ab hinc caruit Baldach caliph‹ic›a dignitate.

24

De nobili civitate Toris.

[1] Toris est magna civitas in provincia dicta Irach, in qua sunt eciam multe civitates et castra – ipsa tamen est aliis valde maior. [2] Homines huius civitatis sunt mercatores et artiste: fiunt enim ibi panni multi de auro et de seta maximi valoris. [3] Et est hec civitas optime situata; de India enim, et de Baldach et de Mosul et de Cremosor et de multis aliis locis comode ad ipsam mercimonia veniunt, quare ad ipsam veniunt multi mercatores latini: inveniunt enim ibi multa mercimonia, et maxime lapides preciosos. [4] Et sunt in hac civitate multe gentes diversarum conditionum: christiani videlicet, Armini, ‹nestorini›, iachopite, Çorçiani, Persiani et aliqui adorantes Machomet – et sunt comuniter populus. [5] Et de Toris in Persia sunt .XII. diete.

25

De tribus magis.

[1] Persia est provincia maxima; minor tamen est valde quam olim fuerit afflictione Tartarorum, qui eam maxime destruxerunt. Et in ipsa est civitas Saba, ex qua venerunt tres magi adorare Christum; et sunt in eadem civitate omnes tres sepulti, in tribus magnis et preciosis sepulturis – unus iuxta alium –, et super sepulturas est domus quedam quadrata. Et corpora eorum sunt adhuc totaliter integra cum capillis et barba; quorum nomina sunt Guaspar, Baldaser et Melquior. [2] Quesivit autem dominus Marchus Paulo ab incolis de esse istorum trium sepultorum, et nichil ab eis in veritate invenit nisi quod fuerant tres reges antiquitus ibi sepulti. [3] Sed ultra magis tribus dietis invenit castrum dictum Calaataperistan, quod sonat “Castrum adoratorum ignis”, et ita est rei veritas: adorant enim ignem. Et quesita causa huius, retulerunt quod antiquis temporibus fuerant tres reges illius provincie, qui iverunt adorare prophetam quemdam tunc noviter natum; et obtulerunt ei offertoria tria, scilicet aurum, thus et mirram; et dum reverti vellent dedit eis propheta ille piscidem unam clausam. [4] Et cum recessissent aliquibus diebus ignorantes quid esset in pixide, dixerunt se velle videre quid eis donaverit ille propheta; apertaque pixide inventus est lapis in ea, et mirati obstupuerunt, et lapidem assumentes in quemdam puteum proiecerunt: et statim ignis ardens est ex puteo egressus. [5] Et tunc reges stupefactos valde penituit quod lapidem tam stulte proiecerant; quare de ipso igne secum portaverunt, et ipsum in quadam pulchra ecclesia continuo ardere fecerunt ipsumque adoraverunt. Et hac de causa huius regionis gentes adorant hunc ignem. [6] Et de hoc igne faciunt eorum sacrificia: quod si talis ignis aliquando extingueretur currunt ad alios qui continue in eorum conservant ecclesiis, quia in adorando et in eorum sacrificia faciendo nullo alio penitus uterentur igne – et aliquando vadunt .X. dietis longe ut de dicto igne reperire possint. Et est maxima quantitas gentium, in partibus illis, hac de causa adorantium ignem. [7] Hec omnia castri illius incole retulerunt. [8] Et fuerunt hii tres magi unus de Saba, alter de Aba et tercius de Chasan.

26

De quibusdam regnis in Persya.

[1] In Persia sunt quam plura regna: primum vero, quod est in principio provincie, dicitur Casin; secundum, quod est versus meridiem, dicitur Curdistan; .3m. dicitur Lor, quartum Cielstan, quintum Instanit, sextum Coraci, septimum Soncora; octavum Tunocham, quod est in exitu sive in fine Persie. [2] Et omnia hec regna sunt versus meridiem preter unum solummodo, videlicet Tunocham, quod est prope Arborem Solis, quam dicimus |5| Arbor Sicca. [3] In hac provincia nascuntur multi et boni dextrarii, et asini valde pulchri, et bene currentes et bene ambulantes; et mercatores ducunt hos equos et asinos ad Chischi et ad Curmosa ‹que› sunt civitates super mare Indie, et ab inde per mare in Indiam portant. [6] Et sunt hee gentes crudeles valde, et omnes tenent legem Machometi. [7] Et in civitatibus sunt mercatores homines et artiste. Labor‹ant› enim pannos aureos et de serico diversarum manerierum. [8] Et nascitur hic bombax in maxima quantitate. [9] ‹Habent› habundanter frumentum, ordeum, milium, pannicium et de omni blado, et vinum, et de omni fructu sat‹is› copiose.

27

De civitate Iasdi.

[1] Iasdi est in Persia maxima civitas et nobilis et multarum mercationum, in qua laborantur panni de seta dicti “iasdi”. [2] Et hee gentes adorant Machomet. [3] Et ab hac civitate in anterius procedendo ‹itur› .VII. dietis continuis, ubi nusquam inveniuntur habitationes nisi forte in tribus locis. Sunt tamen quam plura parva nemora et pulchra, venationibus apta; et habentur perdices et coturnices multe, et inveniuntur similiter hic multi asini silvestres et pulchri. [4] Et in fine harum .7. dietarum invenitur regnum dictum Cremam.

28

De regno Creman.

[1] Creman est regnum in Persya, et civitas similiter nominatur. Et in montibus huius regni sunt et inveniuntur lapides preciosi dicti turchese; et habentur in maxima quantitate, quia ipsos de montibus fodiunt. Habent eciam ibi venas calibis andanici in multa quantitate. [2] Et in civitate hac laborantur quecumque necessaria militi, sicud sunt freni, selle, calcaria, enses, arcus, pharetre et similia; et mulieres nobiliter laborant valde de auro et seta. [3] Et in montibus huius regionis nascuntur meliores falcones et melius volantes aliis; et sunt minores peregrinis falconibus, et sunt rubei in pectore et sub cauda inter crura; et sunt in tantum volantes quod nulla avis ab eius volatu evadere potest. [4] Et ab hac civitate recedendo itur septem dietis per plana continue per civitates et castra et habitationes, et per delectabilia loca plena venationibus, et inveniuntur perdices habundanter. [5] Et tunc invenitur maximus mons et descendens, quia bene duobus diebus equitatur continue descendendo, ubi continuo inveniuntur diversi fructus et in habundantia. Fuerunt enim inde antiquitus habitationes, sed ad presens habitatur locus ille a pastoribus et bestiis. Et a civitate Cremam usque ad hunc descensum est tantum frigus in yeme, quod vix potest quis evadere eciam cum multis pellibus et pannis.

29

De civitate Camandi.

[1] In fine vero dicti descensus, quem diximus duorum dierum, est civitas magna dicta Camandi, que olim fuit longe maior; et est in principio cuiusdam planiciei magne que est valde concava et depressa. [2] Et est hec provincia quam modo incipimus dicta Reobar. [3] Fructus harum gentium sunt dactili, poma paradisi, pistachi et alii quam plures fructus, quibus carent frigida loca nostra. [4] Et in hac planicie est species quedam avium, dicta “francholini”, qui sunt diversi a francholinis aliarum partium: sunt enim albi et nigri coloris mixtim, et habent pedes et rostrum rubeos. [5] Quadrupedia similiter diversificata habent. [6] Boves enim eorum sunt maxime totaliter albi ut nix; pilum vero habent parvum et planum – quod accidit occasione caliditatis loci –, et cornua habent brevia et grossa et non acuta; et inter spatulas habent gibbum rotundum altum bene duobus palmis, et sunt pulcra valde animalia ad videndum. Et cum onerari debent, se flectunt ut moris est camelorum; et honerati surgunt, et ferunt eorum onera multum bene: sunt enim valde fortes. [7] Et habent arietes magnitudinis asinorum, et habent caudam tante grossitudinis et latitudinis quod sunt ponderis librarum circa .XXX. Sunt enim grossi ‹valde› et pulchri, et pingues et boni ad commedendum. [8] In hac planicie sunt quam plures civitates et castra, habentia muros grossos ‹et› altos a terra, ut tute se conservent a gentibus dictis Caraunas. Que ‹gentes› ideo sic dicuntur quia eorum patres sunt Tartari et eorum matres Indiane. Et hee gentes sepe currunt et depredantur hanc contratam; sed cum hec facere ‹volunt›, suis incantationibus et artibus mutant clarum diem in modum noctis obscure, et faciunt obtenebrari ‹in› tantum quod parum potest quis longe videre –et hanc talem obscuritatem faciunt apparere |5bis| circhum circa bene .VII. dietis longe. Et tunc ipsi, qui bene noverunt contratam, incedunt simul aliquando bene .Xm., et capiunt animalia et homines et quecumque volunt; verum quod omnes senes occidunt; iuvenes verum conservant, pro servis vendunt. [9] Et ab hiis gentibus in talibus obscuritatibus fere captus fuit dominus Marchus Paulo, sed fugit in castrum quoddam dictum Canosalmi. Plures tamen de eius societate remanserunt capti.

30

De alio magno descensu, et de civitate Camandi.

[1] Planities hec, quam modo nominavimus, durat versus meridiem .V. dietis, et tunc invenitur alius maximus descensus; oportet enim bene continue descendere bene .X. miliaria mali itineris, et tunc invenitur alia planities pulcra valde dicta Planum Formose; et durat duabus dietis. [2] Et sunt ibi pulcra flumina, et dactili multi; et aves multe: francholini, papagalli et quam plures aves dissimiles a nostris multum. [3] Et in fine harum duarum dietarum invenitur Occeanum Mare, in cuius ripa est civitas dicta Cormos, que optimum habet portum. Ad hanc civitatem et portum conveniunt de India quam plures mercatores, et ab inde indica mercimonia quasi per omnem spanduntur terram; et in hac civitate maxima fiunt mercimonia. Et ipsa est capud regni, et habet multas sub se civitates; et est ibi maximus calor et infirma contrata. [4] Et in hac regione fit vinum ex dactilis, et est multum bonum; sed insueto‹s› facit quam plurimum assellare in primo, deinde vero ipsos impinguat et conservat. [5] Non utuntur huiusmodi gentes cibariis nostris: quique enim utuntur carnibus et triticeo pane infirmantur ut plurimum. Ad hoc autem ut se sanos conservent, commedunt dactilos et pisces salitos, scilicet tunnos et cepas. [6] Eorum naves sunt debiles et periculose valde, qua de causa multociens naufragium paciuntur, quia carent ferro: non sunt clavis ferreis confixe sed ligneis, et sunt consute filo quod faciunt ex corticibus nucum Indie, quod filum non leniter ‹cor›rumpitur ab aqua salsa sed durat tempore longo; neque eciam has naves pice bituminant, sed eas oleo cuiusdam piscis inungunt. [7] Et habent hee naves arborem unam, et velum et temonem unum, et carent coopertura: cohoperiunt enim mercimonia coriis animalium [8] Hee gentes sunt nigre, adorantes Machomet. [9] Estate vero tantum habent calorem quod nullatenus possunt vivere in civitate, sed in eorum viridariis circa civitatem manent, ubi sunt flumina et aque multe. [10] Est tamen multociens in estate quod flat ventus quidam a parte arene, que est circha supradictum planum; qui ventus est tam excellentis caliditatis quod occideret leviter gentes, nisi subito intrarent aquas cum hoc evenire comprehendunt. [11] Seminant segetes suas mense novembris, ipsasque colligere compleverunt toto mense marcii, et similiter reliqui fructus mense marcii finiuntur; et ex tunc non inveniretur virens aliquod super terram, nisi forte dactili: durant enim usque ad mensem madii. Hec vero eveniunt estu nimio, omnia desiccante. [12] Multum de eorum mortuis hee gentes pie condolent, et maxime mulieres. ‹De› virorum enim morte bene quatuor annis, diebus singulis semel ad minus in die, cum parentibus et vicinis pie plorando, tristantur.

31

De hiis que sunt inter Cormosa et Creman.

[1] Non intendit auctor amplius procedere, quia ingrederetur ad partes Indie de quibus specialiter magis infra loquetur; sed ad presens intendit loqui de partibus versus septemtrionem. Ut autem hoc faciat oportet reverti a Cremosa – de qua ad presens dictum est – per septemtrionem versus ad Creman – de qua supra dictum est –, quia inde incipiam dicere nostrum ‹iter›. [2] Et veniendo a Carmosa non per supradictam viam ad Creman invenitur maxima habundantia victualium; et sunt ibi multa balnea naturalia, et perdices in maxima quantitate et dactala multa. [3] Et panis qui ibi invenitur, eciam de frumento, in tantum est amarus quod nemo ex eo commedere potest nisi forte fuerit assuetus: quod accidit ratione aquarum, que amare sunt valde.

32

Deserta quedam.

[1] Recedendo a Creman itur tribus dietis per arida et deserta loca, in quibus nulla est habitatio neque animal, ‹quia nichil invenitur› nutrimenti et modicum aque – que tamen sunt salse et virides, et sunt in tantum amare quod nemo ex ipsis bibere posset; et si quis guttam bibe‹re›t plus quam decies assellaret: quod si ex sale de huiusmodi aquis generato quis parvum gustaverit ‹granum› simile pateretur, quare oportet itinerantes pro eorum usu aquam ferre. Animalia vero sic coniuncta de hiis salsis aquis modice bibunt, licet et ipsa ex hoc ventris paciantur profluvio. [2] Ultra hoc desertum invenitur aliud dietarum quatuor, ubi similiter est ariditas, |6| et aque amare, et non invenitur animal aliquod nisi forte asini silvestres solummodo. Et hic est finis reg‹ni› de Creman, et invenitur civitas Cobinam.

33

De civitate Cobinam.

[1] Cobinam est magna civitas, cuius gentes adorant Machomet. [2] Et habent ferrum et calibem andanicum in quantitate multa; et ibi fiunt specula ex calibe pulcherrima et magna. [3] Et hic similiter fit thutia et spodium hoc modo: sumunt qua‹n›dam venam terre ad hoc aptam, quam ponunt in fornace ardenti, et superius in fornace sunt craticule ferree. Fumus vero et humiditas que ex dicta terra virtute ignis eleva‹n›tur et craticulis adhere‹n›t, est thutia; quod vero in fundo fornacis combustum remanet, spodium dicitur.

34

De quodam deserto, et regno Tonachan.

[1] Recedendo ab hac civitate itur .VIII. dietis per deserta et arida loca, ubi nulle sunt arbores neque fructus, et aque similiter sunt amare, quas ‹vix› siti constricte bestie bibere possunt; quare oportet intinerantes ‹secum› tam cibi quam potus necessaria ducere. [2] In fine vero harum .VIII. dietarum invenitur regnum dictum Thonachan, quod est de provincia Persye et in eius confinibus versus septemtrionem, in quo sunt civitates et castra multa. [3] Et hic est quedam maxima planicies in qua est Arbor Se‹ul›, quam christiani vocant Arbor Sicca. Et hec arbor est valde magna et grossa, cuius folia ab una parte sunt viridia et ab alia alba; eius fructus sunt riçii similes riçiis castanearum, in quibus nichil penitus invenitur; lignum vero est cedrinum in modum bussi et valde forte. Et circha hanc arborem, longe bene .C. milibus, ab omni parte nulla est arbor preter quam a parte una, ubi ad .X. miliaria prope sunt arbores. [4] Et dicunt incole in hac planicie fuisse exercitum Alexandri Magni dum conflixit Darium regem Persarum. [5] Et hec regio est satis fructifera et fertilis propter bonam complexionem aeris, neque enim calore neque multum superhabundat frigore. [6] Hee gentes adorant Machomet; et sunt pul‹cre› valde et maxime mulieres.

35

De Sene de la montagna.

[1] Mule‹c›te est quedam regio, et sonat in lingua nostra “de Sarram”; et hic consuevit esse dominus ille quem nos dicimus “Senex de la montagna”, quem appellabant in eorum lingua Alaodim: et hic est ille qui mittebat perfidos Assassinos, secundum quod est commune vulgare. [2] Et refert d‹ominus› Marchus Paulo quod fuit in partibus istis, et audivit ab habitatoribus quod veritas fuit; et modus per quem iste dominus faciebat hos tam perfidos Assessinos, eciam refert ut audivit – sed quia longum esset scribere dereliqui. [3] Anno Christi nativitatis .M°.CC°.‹LXII.› Alau, dominus Tartarorum Orientis, audiens que et quot mala iste faciebat cum hiis Assessinis, abhorrensque tam turpia, magnam gentem misit ad obsidionem huius castri; quod cum tribus annis continuis obsedisse‹n›t fame ceperunt, fuitque Senex ille de la montagna ‹nomine Alaodim› occisus. Et fuit finis omnium talium malorum et talis dominii: quia postea nullus fuit amplius talis dominus, neque tales Assessini sunt inven‹ti›.

36

De civitate Sopurgan.

[1] Recedendo ab hoc supradicto castro itur per pulcras planicies et valles et colles, ubi optima sunt pascua et fructus in maxima habundantia, et reliqua necessaria; et durat hec contrata bene sex dietis in qua sunt civitates et castra multa. [2] Et adorant hee gentes Machomet. [3] Aliquando inveniuntur loca deserta .LX. miliariorum, aliquando ‹de› .l. milibus, in quibus nullo modo invenitur aqua. [4] Ultra vero has .VI. dietas invenitur civitas dicta Sopurgan, et est fertilis et habundans omnium. [5] Et inter alia habet peroptimos melones, quos in modum corrigiarum incidunt et exsiccant, et fiunt dulciores melle; et de talibus melonibus sic siccis vendunt in maxima quantitate per circumstantia loca. [6] ‹Et in hac contrata sunt venationes optime, tam de bestiis quam de avibus›.

37

De civitate Balch.

[1] Balch est nobilis civitas et magna, que olim fuit longe nobilior et maior, sed infestatione Tartarorum consumpta est valde; et secundum quod referunt habitantes, in hac civitate accepit Alexander Magnus in uxorem filiam Darii regis Persarum. [2] Et adorant Machomet. [3] Et usque ad hanc civitatem durat dominatio Tartari Orientis, et est hic finis Persye, inter grecum et oriens. [4] Amodo loquemur de provincia dicta Dogava.

38

|6bis| De provincia Dogava.

[1] Ab hac civitate predicta itur bene .12. dietis inter oriens et grecum, ubi nulla invenitur habitatio, quia propter guerras gentes ad montana fugerunt. [2] Et inveniuntur aque multe et venationes bone, et sunt ibi leones multi; victualia tamen nullatenus inveniuntur nisi secum portaverint viatores.

39

De castro Taychan.

[1] Ultra vero has .12. dietas est castrum dictum Taychan, quod est in pulcherrima contrata; et est ibi habundantia bladi. [2] Eius montes a parte meridiei sunt valde grandes et sunt totaliter sal, de quo utuntur omnes illius contrate gentes bene ad .30. dietas circum circha: est enim optimum sal, et tante duriciei quod vix nisi maximis malleis ferreis frangi potest; et est tante quantitatis quod usque in fine seculi universo sufficeret mundo.

40

De civitate Scassan.

[1] Recedendo ab hac civitate itur .3. dietis inter oriens et grecum per pulcram valde contratam, ubi continue inveniuntur habitationes, plantationes, seminationes et gentes ac vinee (et habent optimum vinum). [2] Et hee gentes adorant Machomet, et sunt pessimi homines, et nichil in capitibus portant nisi unam cordam longitudinis .10. palmorum quam circa caput involvunt. [3] Et sunt optimi venatores, quorum vestimenta et calciamenta sunt terga bestiarum quas venantur. [4] Et ultra has tres dietas invenitur civitas Scassen in plano, per medium ‹cuius› transit flumen satis magnum; alie vero civitates et castra sunt in montibus. Et est magna provincia dicta Scassunen. [5] Et in hac habentur multi ystrices: qui, dum a canibus in venationibus arcentur, ipsos valde vulnerant suis spinis. [6] Habent hee gentes ydeoma proprium. [7] Et eorum montes sunt de terra solummodo. [8] Et a dicta civitate itur tribus dietis per loca inhabitata, ubi nulla inveniuntur victualia; et tunc invenitur provincia Balascian, de qua dicetur ad presens.

41

De provincia Balascian.

[1] Balascian est magna provincia et regnum; et gentes huiusmodi habent ydeoma proprium et adorant Machometh. [2] Et habent regem qui hereditario modo regnat. Et dicitur quod progenies istorum regum descendit directe ex Alexandro Magno et filia regis Darii, et usque in hodiernum diem vocantur hii reges Zulcharneim, quod sonat in lingua nostra “Alexander amore Alexandri Magni”. [3] Et in hac provincia inveniuntur lapides preciosi dicti balaschi, qui sunt pulchri valde et magni valoris; et fodiuntur in cavernis montium, ut moris est fodientium argentum in quodam proprio monte dicto Sichinam. [4] Est eciam in hac eadem provincia alius mons, ubi foditur lapis laçuli ex quo fit açurum ultramarinum, quod est maximi valoris. [5] Sunt eciam montes aliqui in quibus invenitur vena argenti in maxima quantitate. [6] Et est multum frigida provincia. [7] Et in ea nascuntur optimi equi, et maximi cursores, qui ferratis pedibus non incedunt, licet cotidie montana perambulent. [8] Nascuntur eciam in eorum montibus falcones sacri, qui sunt optime volantes, et falcones lanieri similiter. [9] Et sunt ibi optime venationes tam bestiarum quam avium. [10] Frumentum habent bonum, et ordeum absque cortice; non habent oleum olivarum, sed faciunt ipsum ex sisamo et nucibus. [11] Et sunt in hac regione valde fortes et stricti passus; et eorum civitates et castra sunt in magnis montibus et in fortibus locis, quare neminem timent. [12] Et sunt boni sagittatores et venatores, et maior eorum pars vestiunt coriis animalium: habent enim maximam inopiam de pannis. [13] Et nobiles mulieres et magne illius terre ferunt brachas more virorum, in quibus brachis sunt aliquando bene centum brachia tele bombicine, aliquando .80., aliquando .60., quia eas circumquaque concrispant. ‹Hoc autem faciunt› ut videantur habere grossas nates: eorum enim viri in talibus delectantur.

42

De provincia Pasciai.

[1] Longe a dicta provincia versus meridiem decem dietis est provincia dicta Pasciai, cuius gentes habent ydeoma proprium; et sunt ydolatre et habent brunum colorem. [2] Est enim valde calida regio. [3] Et sunt incantatores magni, et portant in auribus circulos aureos et argenteos cum lapidibus preciosis et margaritis; et sunt malitiosi ‹et sapientes› secundum eorum consuetudines. [4] Eorum cibaria sunt carnes et riçi.

43

De provincia Kesimur.

[1] Longe a dicta civitate versus syrochum .VII. dietis est provincia dicta Kesimur. [2] Eius gentes habent ydeoma proprium, et sunt ydolatre. [3] Et sunt tam perfidi incantatores quod mirabile est: faciunt enim ydola loqui, faciunt mutari tempus ad eorum velle et obscurari aerem, et quam plura alia que credere vix quis posset. [4] Et sunt capud et origo omnium adorantium ydola, et ab hiis de|7|scenderunt. [5] Et ab hoc loco posset quis ire ad mare Indie. [6] Et sunt homines bruni et macri; mulieres vero sunt pulcre, licet sint brune. [7] Eorum cibaria sunt carnes et riçi. [8] Et est temperata provincia, in qua sunt civitates ‹et› castra multa, et nemora multa et deserta aliqua, et multi stricti passus et fortes. [9] Et si quis ulterius procederet .XII. dietis perveniret ad partes ubi nascitur piper, que sunt prope regnum de Brahaman. [10] Non intendit ‹auctor› ulterius procedere ad partes istas, quia perveniret ad partes Yndie de quibus infra per ordinem determinare intendit; et ideo revertitur ad supradictas partes, incipiens a Balascian.

44

De provincia Vocan.

[1] Recedendo a Balascian, itur .XII. dietis inter oriens et grecum super quoddam flumen, ubi sunt habitationes et castra multa. [2] Et gentes adorant Machomet, et sunt valentes homines. [3] In fine vero harum .12. dietarum invenitur provincia quedam parva, dicta Vocan, que durat diebus tribus ab omni parte. [4] Cuius gentes adorant ydeoma proprium, et adorant Machomet; et sunt multum valentes in armis. [5] Et ‹habent› bestias silvestres multas et ‹venationes› diversarum manerierum [6] Et ab hoc loco itur tribus dietis per grecum, continue per montes ascendendo, et in tantum ascenditur quod dicitur illum esse altiorem locum mundi; et in hac summitate ‹inve›nitur planicies quedam inter duos montes, dicta Pamier, per quam currit flumen valde pulchrum. Et sunt hic optima pascua macra (enim bestia in .X. dietis efficeretur pinguis); et est hic maxima habundantia silvestrium bestiarum. [7] Est enim inter alia multitudo maxima arietum silvestrium, qui sunt maximi. Et habent cornua aliqui longitudinis .VI. palmorum aliqui quatuor aliqui tribus, ex quibus pastores faciunt magnas et multas perasides in quibus commedunt; de hiis eciam cornibus claudunt loca ubi conservant suas bestias in modum stabulorum. [8] Et durat hoc planum bene .12. dietis, ubi nulla est habitatio neque avis aliqua ob frigiditatem loci; propter quam causam in illo loco neque bene clari coloris est, neque eciam victualia igne bene coquuntur. De hoc relinquatur ad presens. [9] Transactis vero hiis tribus dietis per grecum, itur bene .40. dietis inter oriens et grecum continue per montes valles et colles, ubi inveniuntur quam plura flumina et multa deserta – nulla tamen inveniuntur hospicia neque habitatio. Et dicitur hec contrata Bolor. [10] Gentes habitant in montibus valde altis, et sunt ydolatre et silvestres: quasi vivunt enim solum ex venationibus bestiarum, quarum pellibus pro vestimentis utuntur; et sunt pessimi hominum.

45

De provincia Cascar.

[1] Cascar est provincia inter grecum et oriens, in qua sunt multe civitates et castra; et nobilior e‹arum› est Cascar. [2] Hee gentes adorant Machomet, et habent proprium ydeoma, et sunt mercatores et artiste. [3] Et habent viridaria propria pulchra, et vineas; et nascitur ibi multum bombax et linum et canaps, ‹et› alia multa: est enim temperatus locus. [4] Et de hac provincia mercatores per diversas mundi partes vadunt; et sunt miseri homines et avari. [5] Et sunt in hac provincia aliqui miseri christiani nestorini. [6] et durat hec provincia dietis quinque.

46

De civitate Sanmarcan.

[1] Sanmarcan est maxima civitas et nobilis; et est versus maistrum. [2] Gentes sunt christiani et Sarraceni. [3] Fuit in hac civitate mirabile pulcrum hiis temporibus. Dominus huius civitatis, nomine Cigatai (frater carnalis Magni Canis), christianus baptiçatus fuit. christiani vero huius civitatis, maxime congaudentes d‹e› hoc, fecerunt ad huius memoriam fieri magnam ecclesiam ad honorem sancti Iohannis Baptiste. [4] In cuius medio positus fuit lapis quidam, valde pulcer, super quem erat columpna substentans totam cooperturam; hunc vero lapidem christiani acceperant Sarracenis, quod valde grave Sarraceni ferebant. [5] Post vero non multum tempus dominus iste, qui christianus erat, mortuus est. Tunc vero Sarraceni, qui primo timore domini quiete steterant, proposuerunt ex toto hunc lapidem vi tollere christianis – quod leviter facere poterant: erant enim longe plures, ymo decies tantum. Dixerunt enim christianis quod lapidem suum volebant, omni causa remota; sed quia lapis absque destructione ecclesie auferri non poterat, obtulerunt christiani se daturos quantum monete placuerit pro merito talis petre: quod nullatenus Sarracenis placuit consentire. [6] Per dominum ergo statuta est dies christianis in qua lapis reddatur omnimode Sarracenis. Dum ergo die ordinata ad auferendum lapidem in ecclesia pervenissent, invenerunt columpnam elevatam supra lapidem bene tribus palmis, et per se in aere cohoperturam ecclesie nichilominus substinentem: sicque ex tunc permansit, et usque in hodiernum permanet diem.

47

|7bis| De provincia Tarchan.

[1] Tarchan est provincia que durat in longum quinque dietis. [2] Et hee gentes adorant Machomet; sunt tamen aliqui christiani nestorini. [3] Et maior pars harum gentium habet unum ex pedibus grossum, alium vero non; et habent gossum in gula. [4] Et est hec fertilis contrata.

48

De provincia Cotan.

[1] Cotan est provincia quedam inter oriens et grecum, durans .VIII. dietis, cuius gentes omnes adorant Machomet. [2] Et sunt in ea civitates et castra multa; nobilior tamen, et caput regni, est Cotan, quod est eciam nomen provincie. [4] Et est fertilis et habundans omnium: nascitur enim ibi bombax multum, et linum et canaps et bladum et vinum, et reliqua ut fit recte in partibus nostris. [5] Et sunt mercatores homines et artiste.

49

De provincia Pein.

[1] Pein est provincia longa quinque dietis inter oriens et grecum, in qua sunt multe civitates et castra; nobilior tamen, et caput regni, est Pein. [2] Hee gentes adorant Machomet. [3] Et est in hac provincia flumen in quo inveniuntur lapides dicti dyaspis et calcedonii in multa quantitate. [4] Et est contrata fertilis et habundans, ‹et› nascitur multum bombax. [5] Et sunt mercatores homines et artiste. [6] Et habent talem consuetudinem. Si quis, habens uxorem, iverit in viagium aliquod ita quod possit reverti usque ad .20. dies, statim cum maritus recedit ex terra ‹uxor› licite alteri se maritat; vir eciam, ubicumque fuerit, aliam summit uxorem. [6] Omnes hee provincie quas nominavi, a Cascar usque huc et adhuc ulterius, sunt de Grandi Turchia.

50

De provincia Ciarcian.

[1] Ciarcian est provincia quedam adhuc de Grandi Turchia inter oriens et grecum. [2] Hee gentes adorant Machomet. [3] Et sunt in ea multe civitate et castra; principalis tamen civitas, et capud regni, est Ciarcian. [4] Sunt in ea flumina ducentia iaspides et calcedonios bonos. [5] Et tota hec provincia est arena, ‹et› similiter de Cotan usque ad Pein, et adhuc de Pein usque ad hanc provinciam. [6] Et sunt hic multe aque male et amare, in pluribus tamen locis dulces et bone; quod, si aliquando transeat per hanc provinciam exercitus inimicorum, fugiunt cum eorum uxoribus ‹et filiis› et bestiis in arenis illis bene duobus diebus in locis ubi sciunt aquas esse bonas pro suis bestiis: nemo enim ipsos invenire posset, quia vestigia in arena facta statim destruuntur a vento. [7] Recedendo a Ciarcian, itur bene .V. dietis per arenam ubi sunt male aque et amare, et alicubi sunt bone. In fine vero harum .V. dietarum est civitas dicta Lop.

51

De civitate Lop et eius deserto.

[1] Lop est maxima civitas in principio et introytu maximi deserti quod dicitur desertum de Lop, et est inter oriens et grecum. [2] Et gentes adorant Machomet. [3] Oportet autem eos qui volunt hoc desertum transire aliquibus diebus in hac refici civitate, deinde sumere victualia pro se et animalibus suis pro uno mense. Et dicitur quod est hoc desertum tante longitudinis quod in anno perambulari non posset, et ubi minoris est latitudinis vix uno mense transitur; et est per totum arena, montes et valles ubi nulla inveniuntur victualia. Et postquam quis iverit una die et nocte yemis tempore invenit aquam dulcem, tamen in modica quantitate, que forte sufficeret .C. hominibus cum suis animalibus, ‹et fere›; et isto modo quasi continue per diem et noctem invenitur aqua. In pluribus tamen locis inveniuntur aque amare et salse, et omnes relique que sunt circa .28. milia sunt bone. [4] Nulla avis neque bestia apparet: carent enim cibo. [5] In transitu ‹autem› huius deserti tale mirandum apparet: quod si aliquis forte a sociis deviaverit, dum de nocte perambulat, et voluerit ad socios pervenire, audit spiritus ad modum sociorum qui aliquando suo ‹proprio› nomine clamant; et tali modo multociens taliter homines deviant quod numquam sociis coniunguntur. Et non solum hec de nocte apparent, sed multociens de die tales voces audiuntur; et aliquando audiuntur multa sonare instrumenta et maxime campanelle, et hoc ideo quia homines transeuntes appendunt bestiis suis campanellas, ut ipsas sentiant et ne deviare possint. [6] Hoc desertum hiis maximis transitur incommodis.

52

De provincia Tangut; et de modo eorum adorandi et de sepulturis.

[1] Transactis hiis .30. dietis per desertum pervenitur ad civitatem quandam dictam Saccion, et est in provincia dicta Tangut. [2] Et sunt gentes ydolatre; sunt tamen aliqui Turchi, christiani nestorini et eciam aliqui Sarraceni. Ydolatre vero habent proprium ydeoma. [3] Et est civitas hec inter oriens et grecum. [4] Non sunt homines mercatores sed vivunt ex fructibus terre. [5] Habent sua monasteria et ecclesias omnia plena ydolis diversarum manerierum, quibus faciunt sacrificia multa et eis maxime reverentur. [6] Cum nascitur infans, statim faciunt nutrire arietem unum in honorem ydoli; et, completo anno, |8| in die festivitatis ydoli arietem illum cum infante coram ydolo portant eique maxime reverentur; deinde hunc arietem coctum coram ydolo reverenter portant, eumque ibi stare permittunt quousque officium ydolo fecerint, orationesque pro eorum infante porrexerint. Et tunc dicunt ydolum commedisse substantiam talium carnium, et ideo eas auferunt domumque reportant; et invitatis parentibus et amicis ipsas festive commedunt reverenter. [7] Verum de hoc tali ariete habet sacerdos caput, pedes, interiora et pelles, et aliquod de carnibus. Comestis vero carnibus recolligunt universa ossa easque sollempniter reservant. [8] Omnium colentium ydola moris est comburere corpora mortuorum: quod hoc modo faciunt. In via per quam portari debet funus, in aliquibus locis, faciunt domunculas ornatas pannis aureis et sericeis secundum eorum posse; ad has perveniunt ferendo corpus, et ipsum deponunt; et ante ipsum prosternunt vinum et victualia multa, dicentes quod tali honore recipietur in alio mundo. [9] Et dum pervenerint ad locum combustionis, tunc eorum parentes faciunt de cartis bombacinis fieri incidendo ymagines hominum, equorum, arietum et aliorum animalium; et cartas similiter ad modum monete faciunt, et habent ‹eciam› çendatum ex diversis coloribus, et de pannis diversarum manerierum. Et hec ‹omnia› una cum corpore mortuo in ignem ponunt, dicentes hunc mortuum in alio mundo habere tanta, scilicet tot servos, tot equos et similia. [10] Dum eciam corpus ad rogum ferunt, illud antecedunt omnia instrumenta civitatis sonando, quia dicunt ipsum in alio mundo tali honore recipi deberi. [11] Est eciam aliud quod in eorum mortuis observant. Statim enim, mortuo corpore, ad eorum astrologos vadunt ut sibi diem statuat comburendi. Numquam enim eum comburerent nisi die debite ordinata; propter quod, advenit aliquando quod per sepulturam aliquando per mensem, aliquando per .6. menses, corpora in eorum domibus coguntur conservare. Tunc ergo ipsa in grossis capsis ligneis bene concludunt, capsasque depingunt et circumdant pannis cum multis speciebus et camfora, taliterque quod eius fetor sentiri non potest, et continue ‹ei› omni die preparant mensam cum cibo et potu ac si viveret; et tam diu ipsam sic relinquunt quousque quis commode commedere potuisset, dicentes animam mortui hiis frui cibariis. [12] Et multociens astrologi dicunt non debere trahi corpus per principalem portam domus, sed per aliquam aliam; et multociens faciunt rumpi domus et inde corpus trahere. Causam vero quare eorum astrologi dicunt non debere trahi corpus ex domo quacumque die assignant, quia non deberet, ut dicunt, trahi nisi sub tali planeta sub quo natus fuerit vel, ad minus, in non sibi contrario: quod si aliter fiat, dicunt mortuos multa nocumenta in domo facere; et multociens accidit quod demones aliquos ex familia ledunt vel occidunt, quod hac de causa pervenire fatentur. [13] Que autem dicta sunt observant quicumque ydolatre et ubique. [14] Dicemus amodo de aliis civitatibus que sunt versus maistrum, prope caput huius deserti.

53

De civitate Camul et provincia.

[1] Camul est provincia in qua sunt multe civitates et castra; principalior tamen ‹civitas› est Camul, que est inter duo deserta: ab una enim parte est iam dictum maximum desertum, et ab alia est desertum parvum dietarum trium. [2] Gentes habent proprium ydeoma, et sunt ydolatre et vivunt ex fructibus terre, ex quibus copiose habent. [3] Et sunt alacres homines: tota enim eorum intentio est in sonando, cantando, corriçando; et breviter omnem corporis delectationem inquirunt. Delectantur eciam in scribendo eorum more, et eciam in legendo. [4] Et est harum gentium talis consuetudo: quod si aliquis forensis pervenit ad domum alicuius hospitandi causa maxime gaudet, et precipit uxori ut in omnibus forensi obediat plus quam sibi; et ex tunc ille recedit, relinquens domum et uxorem forensi, manetque duobus vel tribus diebus extra domum. Interim vero forensis rebus domus et uxore utitur; et sunt pulchre mulieres et solaciose multum. [5] ‹Hac ergo causa omnes mulieres huius provincie adulterantur.› [6] Tempore autem quo Mungu Chan ‹regnabat›, qui erat dominus Tartarorum, pervenit ad eum de huiusmodi vituperosa consuetudine; tunc precipiendo mandavit quod nullatenus talem consuetudinem observare deberent. Hoc vero audientes isti, turbati, deliberate ambaxiatores cum pulcris exeniis domino transmiserunt, rogantes instanter quatenus consuetudinem olim a suis predecessoribus impositam et collaudatam nullatenus placeret rumpere: ab antiquioribus enim suis habuerant, quod propter beneficia que forensibus faciebant, tam de eorum uxoribus quam de aliis, eorum ydola erant favorabiliora; habebant enim hoc valde gratum, et ex hoc eciam eorum segetes et fructus multiplicare credebant. Hoc audiens dominus et subridens, ait: «Vituperio vestro dudum gavisi iterum gaudeatis». [7] Hanc consuetudinem continue observaverunt, et eciam hodie observant.

54

|8bis| De provincia Ghingintalas.

[1] Ghingintalas est provincia que est eciam iuxta desertum inter septemtrionem et magistrum, et durat .16. dietis in qua sunt civitates et castra multa. [2] Et sunt in ea tria genera gentium, scilicet ydolatre, adorantes Machomet et christiani nestorini. [3] Et in confinibus huius provincie, versus septemtrionem, est mons ubi est vena valde bona calibis andanici. [4] Et in eodem monte invenitur vena ex qua fiunt panni quos dicimus de salamandra. [5] Non est eciam verum quod dicitur – pannos illos esse animalis quod dicimus vivens in igne –, sed fit hoc modo. Fodiunt ex montibus quandam venam terre, que cum frangitur est tota plena pilis; ipsam ergo optime pistant et lavant aqua, sicque tota recedit terra et remanent pili in modum lane. Hos ergo filant, et ex eis pannos contescunt quos de salamandra dicimus. [6] Hec que dominus Marchus primo audiverat propriis oculis vidit. [7] Verumtamen ‹est quod› contexto panno nundum existit competenter album: et ideo in ignem ponunt et aliquantulum relinquunt, et tunc efficitur nive candidior; et quociens tales panni sordibus imbuuntur ipsos in igne lavant. [8] Rome autem est ex tali lana unum manutergium, quod Magnus Canis misit pro solempni munere domino Summo Pontifici, ut Christi sudarium in ipso conservari deberet; eratque in hoc manutergio aureis litteris scriptum: «Tu es Petrus, et super hanc petram hedificabo Ecclesiam meam».

55

De provincia Suthiur.

[1] Recedendo ab hac provincia itur .X. dietis inter oriens et grecum, in qua via sunt modice habitationes; et tunc invenitur provincia quodam dicta Suthiur, in qua sunt civitates et castra multa (principalior tamen est Suthiur). [2] Et sunt ‹hee› gentes christiani et ydolatre. [3] Et magna provincia †Jereraus† in qua est hec dicta provincia, et eciam due statim ante dicte, nominatur Tangut. [4] Hic vero per omnes eorum montes invenitur reubarbarum in maxima quantitate. [5] Non sunt mercatores, sed ex fructibus terre vivunt.

56

De civitate Campicion.

[1] Campicion est maxima civitas et nobilis, et est principalior et caput provincie de Tangut. [2] Hee gentes sunt ydolatre, et aliqui adorant Machoment; sunt eciam aliqui christiani. [3] Sed ydolatre habent maximam quantitatem ydolorum, ex quibus aliqua sunt longa .X. passibus, et aliqua sunt ex ligno, aliqua ex terra, aliqua sunt ex lapide; et sunt totaliter auro cohoperta et subtiliter laborata. Et circa hec ydola magna sunt quam plura parva que videntur ‹multum› hiis magnis ydolis obedire. [4] Et faciunt festivitates de eorum ydolis diversis temporibus, quemadmodum nos de nostris sanctis; habent eciam in modum kalendarii, ubi ydolorum suorum festa certis ordinantur diebus. [5] Et hee gentes accipiunt usque ad .30. uxores, et plures et pauciores secundum eorum possibilitatem, ‹donantque homines mulieribus pro doctibus bestias, servos et monetas secundum eorum posse›; verumtamen primam uxorem semper pro maiori et nobiliori retinent: quod si aliqua de hiis uxoribus causa aliqua displiceat potest eam licite a matrimonio separare. Consanguineas eciam et uxores patris licite in uxores accipiunt. Et multa alia faciunt que nobis valde vetita sunt: ‹vivunt enim bestiarum more›.

57

De civitate Ecina.

[1] A civitate Campicion itur .XII. dietis versus septemtrionem, et invenitur civitas dicta Eçina, que est in capite deserti de arena, id est de sabulo, et est de provincia Tangut. [2] Gentes sunt ydolatre; et habent camelos et bestias multas, ex quibus vivunt, et ex fructibus terre; non sunt enim mercatores. [3] Et hic nascuntur falcones lanierii et sacri in habundantia, et valde boni. [4] Et ab hac civitate Eçina versus septemtrionem itur .40. dietis per desertum quoddam, per valles et montes, ubi nulla invenitur habitatio: nulla enim gens ibi manet nisi forte estivis temporibus; inveniuntur tamen animalia multa silvestria, et asini silvestres multi. [5] In fine vero harum .40. dietarum invenitur provincia quedam versus septemtrionem, secundum quod audire poteritis.

58

De civitate Caracoron, et de origine Magni Canis. Rubrica.

[1] Caracoron est civitas que circuit miliaria tria, que est tota de lignamine et terra; et ex hac fuit primus dominus quem Tartari habuerunt, cum de suis partibus recesserunt. [2] Modus autem huius dominii talis fuit. [3] Olim Tartari manebant in partibus septemtrionis in loco dicto Trociorcia – ubi est planicies valde magna, et civitates et castra nulla (verumtamen sunt pascua valde bona et flumina et aque multe) –, et erant absque domino; ‹verumtamen reddebant tributum uni maximo domino› quem in lingua sua appellabant “Hunc Kan” – quod sonat in latino “Presbiter Iohannis”, cuius magnitudinem totus mundus intonuit –, et huic reddebant decimam bestiarum. [4] Hii vero in tanta multitudine excreverunt, quod dubitans Unckan in plures partes dividere ordinavit. Quod audientes Tartari dolentesque, omnes insimul recesserunt euntes per deserta versus septemtrionem, in tantum quod Unckan eis nocere non posset (erantque rebelles), ubi aliquo permanserunt tempore. [5] Et tandem anno Domini .M°.C.LXXXVII. Cin|ghis Kan |9| eis regem constituerunt, ad quem omnes Tartari undique confluxerunt, fuitque vir excellens armis et ingenio. Qui, dum se potentem ob eorum multitudinem cognovisset, incepit circumstantia loca conquirere .VIII., que provincias non multo tempore sibi subiecit; quibus nichil faciebat penitus lesionis nisi quod in exercitibus eos ducebat: qua de causa multe ei adheserunt gentes. [6] Videns ergo se in tantum excrescere, proposuit conquirere maiorem partem mundi. Et ex tunc misit Unc Kam quod placeret ei tradere suam filiam in uxorem; quod audiens, dedignatus valde, iniuriose respondit filiam potius igni tradere, et quia servus et infidelis erat promittebat quod ipsum morti traderet. [7] Cinghis Kan, hac iniuriosa responsione turbatus, innumeram congregavit gentem, misitque Unc Kani quod intendebat ipsum personaliter visitare. Tunc Unc Kan infinitam gentem univit; sed Cinghis Kan pervenit, duxitque gentem suam innumeram in pertinentiis Unc Kanis, in pulcra planicie valde dicta Tanduc; quod audiens Unc Kan, et ipse cum gente sua ei obviam venit posuitque castra in dicta planicie a Cinghis Kan .X. tamen milia elongata. [8] Constitutis autem ‹duobus› diebus refectionis tandem tercia die coniuncti sunt exercitus cum maximo utriusque partis conflictu; et victorie existente Cinghis Kan, Unc Kan (id est Presbiter Iohannis) in conflictu mortuus est, eiusque dominium pervenit ad Tartaros.

59

De dominis Tartarorum.

[1] Post hanc tam immensam victoriam regnavit Cinghis Kan .VI. annis; sed in obsidione cuiusdam castri dicti Caagiu percussus sagitta in genu mortuus est. [2] Post hunc vero regnavit Cui Kan; tercio regnavit Bachui Kan, quarto Althon Kan, .V°. Mongu Kan; sexto Cublai Kan qui ad presens regnat, et est potentior omnium predecessorum suorum – ymo, quod plus est, si omnes reges et imperatores mundi tam christianorum quam Sarracenorum essent simul, non equarentur potentie istius. [3] In morte omnium dominorum Tartarorum, et omnium descendentium ex progenie ‹et linea› Cinghis Kanis (scilicet primi domini Tartarorum), talis observatur consuetudo. Ubicumque enim moriantur ducuntur ad sepulturam in monte quodam maximo dicto Allcay; in tali autem itinere, dum corpus sepulture portatur, quoscumque invenerint morti tradunt dicentes: «Vade servire domino in alieno mundo» – talis enim est eorum crudelitas. Simile eciam faciunt de equis: in morte eius domini omnes meliores equos occidunt, credentes dominum eos in alieno mundo ‹debere› habere. [4] In morte vero Mongu Mongihu Kanis, dum ad sepulturam portaretur corpus, plus quam .XXm. hominum in itinere occiderunt.

60

De vita et moribus Tartarorum.

[1] Tartarorum diversi sunt mores et consuetudines. Manent enim in yeme in planiciebus et in locis calidis, ubi sit herba et pascua bona; estate vero ad frigidioria se transferunt, in montibus et vallibus ubi habeant aquas et pascua pro eorum bestiis conservandis. [2] Domunculas habent ex parv‹is› lignis rotundis, quas – cum necesse fuerit – cohoperiunt feno; ipsasque secum leviter portant, et taliter ipsas ordinant quod earum porte semper meridiem respiciunt. [3] Habent ‹eciam› currus filtro nigro cohopertos, taliter ordinato quod si continuo plueret nichil interius lederetur; et in talibus curribus ferunt eorum uxores et filios. Et hos currus trahunt boves, aliquando cameli. [4] Mulieres eciam, ipse emunt et vendunt, et breviter omnia necessaria viris et famulis faciunt; homines autem in nullo se impediunt preter quam in exercitibus et venationibus. [5] Vivunt ex carnibus et lacte; et commedunt ex quibuscumque carnibus, ita quod ex muribus faraonis (de quibus habent habundanter) et ex canibus et equis commedunt; et libenter ex equino lacte bibunt. [6] Uxores vero alterius nullo modo quis tangeret: habent enim pro turpi et inconvenienti valde; et eorum uxores sunt bone et legales viris. [7] Eor‹um› matrimonia faciunt in hunc modum. Nichil dat uxor viro, sed e converso vir uxori dotes exibet; et est licitum viro ad libitum uxores accipere usque ad .100., dummodo ipsas manutenere possit; verumtamen pro meliori et veriori semper primam retinent. [8] Et habent plures filios omnibus aliis gentibus, quod ex uxorum multitudine provenit. [9] Accipiunt eciam in uxores consanguineas et uxores fratrum, dum tamen mortui fuerint; et quod plus est, mortuo patre, filius eius maior uxorem patris – dum tamen non fuerit eius mater – recipit in uxorem. [10] Et in eorum uxorationibus magnas valde celebrant nuptias. [11] Fides autem Tartarorum talis existit. Habent enim deum suum quem appellant Nacigay, ipsumque deum terrenum credunt custodientem eorum filios, bestias et segetes; et hunc deum faciunt ex filtro, faciuntque ei uxorem et filios. Et quilibet habet eum in domo sua, locantque uxorem istius dei a sinistris eius et eius filios ante eos, reverenturque eis valde. [12] Dum ergo commedere volunt, sumunt ex pinguiori carne suoque deo, uxori eius et filiis ora inungunt, et de brodio |9bis| carnium extra ostium domus spargunt, dicentes ex hoc eorum deum cum sua familia partem ex hiis suam habere; ‹et› ex tunc commedunt et bibunt. [13] Bibunt lac equarum, quod taliter conficiunt quod albo vino similatur; et est satis bonus potus, ipsumque “chemins” appellant. [14] Eorum vestimenta, scilicet divitum vel nobilium, sunt panni aurei et sericini, et nobiles pelles (scilicet variorum, armelinorum, vulpis et çambelinorum), suntque panni solempniter muniti. [15] Eorum armamenta sunt arcus et enses et macia; arcu tamen plus utuntur: sunt enim optimi sagittatores. Corpora vero eorum defendunt cum armis ex corio cocto factis; et sunt fortes, et mirabiliter valentes in armis. [16] Et possunt exercitus onera longo facilius aliis substinere: multociens enim ‹uno mense› stabunt vel ibunt absque communi cibo et vivent ex lacte eque et ex venationibus, et eorum equi pascentur herbis quas ex terra sument; et si necesse fuerit tota nocte stabunt in equis, et eorum equi continuo pascentur herbas. [17] Sunt eciam quam maxime suis dominis obedientes, et facilius omnibus aliis gentibus ferunt incommoda minoribusque expensis egent; qua de causa sunt aptissime gentes ad conquirendum regna. [18] Ordinantur autem ordine tali dum eorum ducunt exercitus: si sunt .cm. milites eorum dominus facit omnibus .X. capud unum, et omnibus .C. et omnibus .M. et omnibus .Xm. Et in tali ordine dominus principalis non se intromittit nisi cum .X., et dominus .Xm. non requirit eciam nisi .X.; et dominus .M. non habet quid facere nisi cum .X. et similiter dominus .C. non habet requirere nisi .X.; et tali ordine quilibet est suo capiti respondens. [19] Et congregatio .Cm. dicitur unum “tut”, et congregatio .Xm. “thoman”. [20] Et dum exercitus aliquis aliquo iverit, an‹te›cedunt eum duabus dietis .IIc. homines, totidemque sequuntur, inceduntque totidem a dextris, et similiter a sinistris. [21] De necessariis autem modicum secum portant, scilicet duos botacios de corio in quibus lac quod bibunt portant, et pignatam parvam in qua decoquunt carnes (quod si hac carerent, in ventribus animalium aqua plenis quemadmodum in lebetibus carnes coquunt, ipsasque simul et lebetes commedunt), et tendam unam parvam qua ab ymbribus se tuentur. [22] Quod si necesse fuerit, aliquando .X. diebus absque victualibus equitabunt et absque igne: vivunt enim ex sanguine quem ex venis equorum punctis sugunt; portant eciam lac durum ad modum paste quod aqua mixtum bibunt, dum tempus evenerit oportunum. [23] Cum inimicis autem taliter preliantur. Incepto proelio et aliquantulum peracto, omnes se vertunt in fugam, et dum fugiunt maiorem conflictum faciunt inimicis. Est enim eorum modus fugiendo continue sagittare, quare inimicos et eorum equos interimunt fugiendo; et tandem in unum coniuncti in inimicos se vertunt, et sic multociens victores existunt. [24] Hec dicta de moribus Tartarorum vera sunt de veris Tartaris: quia qui ad Catay conversantur ydolatrarum moribus maxime sunt affecti fidemque suam in plurimum relinquerunt, et qui in Orientis partibus conversantur ad Sarracenorum consuetudines sunt reducti. [25] Utuntur autem iustitia in hunc modum. Si abstulerit quis aliquod de quo non immineat pena mortis, ipsum percussionibus condempnant; dant ergo sibi verbera .7. vel .17. vel .27. vel .37. et continue excrescendo per .10. secundum excessum delicti, ‹in tantum› quod usque ad .cvii. aliquando perveniunt; et quam plures ex verberibus huiusmodi moriuntur. Quod si abstulerit equum vel aliquid propter quod mortem meruerit, tunc in duas partes ense truncatur; verum si voluerit reddere pro male ablato novies tantum valoris eius, mortem effugit. [26] Quilibet facit bullare bestias eius magnas, sicut sunt equi, cameli, boves et similia, et sic secure eas absque custodia ire permittunt. Bestias vero parvas – ut arietes, capras et similia – absque bulla cum custodia servant: eorum enim animalia pulcra sunt valde, et magna et pinguia. [27] Est et Tartarorum talis consuetudo: contrahunt enim parentelam de mortuis hoc modo. Habebit quis filium mortuum, alter filiam: tunc convenient de matrimonio, simulque dabit unus alteri hic mortuum ille mortuam, facientque ex hoc confici instrumentum quod igne cremabunt; et fumum inde exeuntem dicunt ire in alium mundum, et hoc matrimonium denunciare mortuis, et quod exinde mortuus ille et mortua tamquam uxor et vir in alieno mundo se tractant. Faciunt eciam depingere et designare in cartis homines in modum servorum et equos et alia ‹animalia›, et pannos et monetam et alia quam plura, que omnia igne comburunt, dicentes quod eorum filii (scilicet sponsus et sponsa) mortui tot et tanta in alieno mundo habebunt. [28] Et de huiusmodi matrimonio faciunt magnas nuptias, expaduntque de cibariis circumquaque per terram, dicentes has res sic per terram exspansas suis sponsis in alieno presentari mundo. [29] Et ex hinc qui talem contrahunt parentelam pro parentibus directe se tractant, ac si sponsis viventibus factum foret. [30] Hiis ergo relictis, ad loca ubi primo eramus in |10| maxima planicie revertamur.

61

De planicie de Bargu.

[1] Cum receditur a Carracoron et ab Alkay (ubi sepeliuntur corpora dominorum, ut supra dictum est), itur per contratam quandam versus septemtrionem dictam planum de Bargu, que durat bene .XL. dietis. [2] Gentes dicuntur Mecrit, et sunt valde silvestres: vivunt enim ex bestiis, et maxime ex cervis; et quod est plus, per modum equorum equitant super cervis. Et vivunt more Tartarorum. [3] Segete et vino carent. [4] Estate habent venationes multas, tam bestiarum quam avium; sed in yeme ob frigoris immensitatem nulla invenitur bestia neque avis. [5] Et perambulatis hiis .XL. dietis ad Occeanum pervenitur mare, ubi sunt montes in quibus nidificant falcones peregrini; ibique nulle habitant bestie neque homines neque aves, preterquam maneriem quamdam avium ‹nomine› “bag‹er›lach”, quibus pascuntur falcones: et sunt magnitudinis perdicum, et pedes habent in modum papage, caudam vero per modum yrundinis, et sunt optime volantes. [6] In insula vero maris circa locum illum nascuntur in habundantia çirifalchi. [7] Et est hic locus in tantum versus septemtrionem quod Polus septemtrionalis aliquod ad meridiem tendit. [8] Et quia per provincias septemtrionales usque ad Occeanum mare pervenimus, ammodo revertemur ad locum quod Grandis Canis inhabitat, incipientes a provincia super iam nominatam Campicion.

62

De regno Ergivul.

[1] Recedendo a Campicion. itur .V. dietis, et in hac via sunt quam plures spiritus qui in nocte audiuntur loqui. [2] Et in fine harum .V. dietarum versus oriens est regnum dictum Ergivul, quod est in supra dicta maxima provincia de Tangut, in qua plura sunt regna. [3] Gentes sunt christiani nestorini et ydolatre, et adorantes Macshomet. [4] Et in hoc regno sunt civitates et castra multa, sed principalior est Ergivul. Et ab hac civitate versus siroch potest iri in partibus de Cattay; et in ipsa via est civitas dicta Singiu: et sunt hinc civitates et castra multa, et sunt eciam de provincia Tangut. [5] Gentes sunt ydolatre, et adorantes Machomet, et aliqui christiani nestorini. [6] Habent boves silvestres magnitudinis quasi elefantum, qui sunt pulcherrimi. Sunt enim pilosi ubique preter quam in dorso, et sunt pili longitudinis circa trium palmorum; et sunt albi et nigri. Et ex hiis bobus aliquos domesticaverunt, de quibus ipsa in quantitate habent, ‹cum quibus necessaria sua faciunt: sunt enim in duplo fortiores aliis, quare› laborant cum ipsis et onerant ‹ipsos›. [7] Et in hiis partibus nascitur optimum muscatum, quod taliter invenitur. Est enim bestiola quedam magnitudinis gaçele, pilum habens similitudinis cervi, grossiorem tamen multum; pedes habet in modum gaçele, et caudam, sed caret cornibus; et habet quatuor dentes, duos videlicet de subtus ad superius tendentes, et duos de super descendentes ‹ad› inferius, et sunt subtiles et longitudinis digitorum trium. Et est pulcrum animal. In medio autem umbilici, inter corium et carnem, invenitur apostema sanguineum: hoc extrahunt cum parte pellis sibi coherente, et hoc est muscatum, ex quo tam bonus emanat odor; et in hac provincia habetur in maxima quantitate. [8] Et habentur hic faxiani in duplo maiores nostris: sunt enim magnitudinis pavonum parum tamen minus, qui habent caudas longas ad plus .X. palmis, et aliqui novem et aliqui .7. ‹ad minus›. [9] Habentur tamen faxiani alterius modi, qui sunt totaliter similes nostris, et eiusdem magnitudinis. [10] Sunt eciam multe alie maneries avium, cum valde pulcris et diversis coloribus. [11] Et durat hec provincia .25. dietis. [12] Gentes vero sunt ydolatre, et grasse, habentes parvum nasum et capillos nigros; et carent barba – habent tamen aliquos pilos in mento. Mulieres vero carent pilis ubique preter quam in capite, et habent pulcras carnes et albas; et sunt totaliter bene formate. Homines sunt luxuriosi multum, quare multas sumunt uxores, quod licite facere possunt.

63

De provincia Egrigaya.

[1] Et ab Ergivul versus oriens ‹.8. dietis› est provincia dicta Egrigaia, in qua sunt civitates et castra multa. Et est de provincia Tangut, et principalior in ea civitas dicitur Calaccian. [2] Gentes sunt ydolatre, licet sint aliqui christiani nestorini. [3] Et in hac civitate fiunt çambelotti ex pilis camelorum pulcriores et meliores quam alibi; et fiunt ex ipsis aliqui albi ex lana alba; et fiunt in hac contrata habundanter ex ipsis, et hinc portantur per diversas mundi partes.

64

De provincia Tenduc.

[1] Tenduc est provincia versus oriens et est ex provinciis Unc Kanis (id est Presbiter Iohannis), in qua sunt civitates et castra multa; principalis tamen civitas dicitur Tenduc. [2] Et in hac provincia est dominus unus ex progenie Presbiteri Iohannis, et usque ad hoc tempus sic dicitur; sed proprium nomen regnantis ad presens est Georgius, qui est sextus a tempore quo huic provincie Tartari dominati sunt. [3] In hac provincia invenitur lapis laçuli, ex quo fit açurum; et habetur in multa quantitate. [4] Fiunt eciam çambelotti ex pilis camelorum valde boni. [5] Hee gentes vivunt ut plurimum ex fructibus terre, licet aliqui modici sint mercatores et artiste. [6] Dominium huius provincie est christianorum, |10bis| licet sint ibi quam plures ydolatre et adorantes Machomet. Et aliqui sunt nati ex diversis maneriebus gentium quos “Argon” dicunt; et sunt hee gentes pulcriores et sapientiores aliis illius provincie, et magis mercatores. [7] Et in hac civitate fuit sedes Presbiteri Iohannis, quando dominabatur Tartaris et aliis circumstantiis provinciis; et adhuc suorum descendentium sedes existit. [8] Et hec sunt loca que appellamus Og et Magog, sed in eorum lingua dicunt Ung et Mungul; et in qualibet harum provinciarum sunt diverse gentes, quia in Ung manent Og et in Mungul Tartari. [9] Et eundo per hanc provinciam .VII. dietis per oriens versus Catay inveniuntur multe civitates et castra, in quibus sunt adorantes Machomet, et ydolatre et aliqui christiani nestorini; et sunt mercatores homines et artiste. [10] Fiunt ibi panni aurei optimi, dicti “nassici et nach, et panni de seta diversarum manerierum. [11] Est eciam civitas quedam dicta Sindatui, in qua fiunt diverse artes et maxime armamenta. [12] Et in montibus huius provincie est locus nominatus Ydifu, ubi foditur vena argenti in maxima quantitate. [13] Et sunt in partibus istis bone venationes tam avium quam bestiarum. [14] Et tribus dietis ultra est civitas dicta Ciagannuor, quod sonat in latino “Stagnum album”, in qua est palacium magnum Grandis Canis; et sunt hinc lacus et flumina multa, in quibus sunt multi cigni. Sunt eciam ibi multe planities, in quibus sunt multe grues et faxiani et perdices, et multa alia genera avium. [15] Et habent eciam quinque maneries gruum. Quedam enim sunt totaliter nigre sicud corvus, et sunt valde magne. Quedam totaliter albe; sed in alis quasi per omnes pennas ‹alarum› habent oculos in modum pavonum, et eciam in caudis, et sunt coloris aurei valde lucentes; caput habent rubeum et nigrum, bene protractum; collum habent album et nigrum, et sunt longe maiores aliis. Tercia maneries est per omnem modum similis nostris; et quedam sunt parve habentes ad auriculas pennas longas, rubeas et nigras, valde pulcras. Sunt eciam alie grues totaliter grissee, caput habentes rubeum et nigrum; et sunt pulcre valde et magne.

65

De civitate Ciandu, et de quodam pallatio Magni Canis.

[1] Et ab hac civitate itur tribus dietis inter oriens et grecum, et tunc est civitas dicta Ciandu, quam fieri fecit Cublay Kan. [2] In qua est pallatium marmoreum maximum, cuius sale et camere omnes sunt deaurate, et est mirabiliter factum. Prope quod est viridarium sibi coniunctum, totaliter muro cinctum circuitus miliariorum .XVI.; in hoc viridario sunt fontes, et flumina et plantationes; suntque ibi diverse species bestiarum. [3] Et in medio huius viridarii est pallatium sive logia, tota super columpnas. Et in summitate cuiuslibet columpne est draco magnus circumdans totam columpnam, et hic substinet cooperturam cum ore et pedibus. [4] Et est coopertura tota de cannis hoc modo: sunt enim canne grosse plus tribus palmis, et sunt longe a .X. ‹passibus› usque ad .15., quas secant inter nodum et nodum scinduntque per medium, sicque remanent in modum tegularum. [5] Et ex hiis tam grossis cannis potest fieri domus quelibet, quare ex ipsis est totum hoc pallacium factum; estque taliter ordinatum quod facile potest relevari leviterque construi. [6] In hoc autem loco moratur Magnus Chanis tribus mensibus annis ut caloris estum evitetur, scilicet in iunio iulio et augusto; et .XXVIII. die augusti recedit. Sed qualiter tali die recedat statim dicetur. [7] Quod si accideret, dum Magnus Chanis manet hiis temporibus in pallacio suo, quod aer nubilis inficeretur vel pluvia, adsunt incantatores quorum sciencia tales nubes vel pluvie separantur quod, licet circumassistant, tamen pallacium non attingunt. [8] Et hoc facientes sunt duo genera gentium ydolatrarum, videlicet Tebet et Quesimur, et dicuntur “bacsi”. [9] Faciunt eciam aliud. Dum Magnus Canis sedet in mensa, que est altitudinis .VIII. cubitorum, manent cyphi in medio sale pleni aliquo bono potu, a tabula bene .X. passibus elongati; hos ergo incantationibus suis faciunt ex pavimento absque aliquo movente levari, et ante dominum – cum ‹bibere› voluerit – presentari. Hocque est verissimum: fit enim quandoque vero hoc aliquando in presentia .Xm. personarum. [10] Habet Magnus Canis armentum maximum equorum qui sunt totaliter albi absque macula; et sunt bene .Xm. Ex lacte vero equarum huius armenti nemo est ausus bibere, nisi fuerit ex imperiali progenie. Quidam tamen, dicti Oriat, bibere possunt: quandoquidem concessum est in meritum cuiusdam victorie quam fecerunt. [11] Et dicunt astronomi et incantatores quod de tali lacte debeat expandi omni anno .XXVIII. die augusti per aerem et per terram, ad hoc ut spiritus ex hoc bibant lacte; et dicunt quod ex hoc eorum ydola conservant personas suas, et bestias et bladum. [12] Et hec est causa quare Magnus Canis recedit de viridario supradicto die de mense augusti.

66

|11| De Cublay Magno Kane.

[1] Hic qui hodie regnat, scilicet Magnus Canis Tartarorum nomine Cublay, est ex recta linea et progenie imperiali, scilicet Cigin Kanis, qui fuit primus dominus Tartarorum. [2] Et hic est Cublai sextus magnus canis, quod sonat in latino “magnus dominus omnium Tartarorum”; et licet ad eum directe perveniret dominium, quia tamen a suis parentibus occupabatur, ipsum de eorum manibus sensu et probitate eripuit. [3] Incepitque regnare anno Christi .M°.CC°.LVI°., et regnabat tempore domini Marchi Paulo, scilicet .M°.CC°.LXXX‹X›VIII°.; et erat tunc etatis circa .LXXXV. annorum. [4] Et fuit hic Cublay ante eius dominium ‹optimus› et probus capitaneus. Sed postea numquam fuit in exercitu aliquo personaliter preter quam in uno anno, scilicet .M°CC°.L‹XXXVI.›, in quo exercitu .CC.LXm. ‹equitum et .Cm.› peditum conflixit Nayam patruum suum sibi rebellem cum .CCCCm. eq‹uitum›; cepitque Nayam, quem revolutum in tapeto uno tam diu huc et illuc duci fecit quousque debitum carnis persolvit (fecitque tali morte perire ne imperialis sanguis spanderetur in terram. [5] Pro hac vero victoria providit optime baronibus qui probiter egerant. Quia si fuerat quis ‹primo› dominus .C. militum dabat ei dominium .M., et si fuerat primo dominus .M. faciebat eum dominum .Xm .; et insuper donabat vasa argentea unicuique secundum eorum esse, et tabulas habentes sive denotantes dominium, scilicet habentes preceptum dominii. [6] Quicumque enim habet dominium centum habet tabulam argenteam, et qui habet dominium .M. habet tabulam auream (vel saltem deauratam), et qui habet dominium .Xm. habet tabulam ex auro cum capite leonis. Et huiusmodi tabule sunt talis ponderis quod tabule habentium dominium .C. vel .M. sunt ponderis exagiorum .C.XX., et ille que habent caput leonis ponderant exagia .CC.XX. Et in omnibus hiis tabulis scribitur preceptum in hunc modum dicens. «Propter potentiam Dei magni, et propter magnam gratiam quam donavit imperatori nostro, sit no‹men› Kanis benedictum! Et quicumque obediens ei non fuerit, moriatur». [7] Et qui habent has tabulas, habent ‹ul›tra hoc privilegia in cartis scripta, demonstrantia quicquid in tali dominio facere debeant. Et iterum, quicumque habuerit maximum dominium sicut .Cm. militum (aut alicuius magni exercitus fuerit capitaneus) habebit tabulam auream ponderis .CCC. exagiorum (in qua scriptum est ut in aliis dicitur, et sub tali scriptura est figura leonis et desuper sunt ymagines solis et lune), et ultra hoc habent privilegia maximi dominii; et habentes tam nobilem tabulam habent ex precepto, dum equitant, portare super caput pallium in signum magni dominii et, dum sedent, sedem in argentea cathedra. Donat eciam hiis maximis dominis tabulam ‹unam› de g‹e›rofalcho, que talis est potentie quod habens eam potest accipere equum et equos ubicumque fuerint; possent enim alicuius regis equos accipere, si placeret. [8] Hii ergo tam maximi domini, cum habent nuntium et mittere volunt, ipsum tali muniunt tabula, scilicet çerefalci, ut, si necesse fuerit, equos ubilibet accipere posset.

67

De uxoribus Magni Canis et eius concubinis.

[1] Cublay Magnus Canis habet quatuor uxores, principalis quarum maior filius est qui succedere debet in imperio. [2] Et quelibet harum per se curiam tenet; et h‹abet› quelibet .CCC. domicellas et quam plures eunuchos, et multos alios homines et feminas, in tantum quod habet quelibet harum dominarum in curia sua circa .Xm. personarum. [3] Ad has autem uxores accedit dominus quando placet, vel ipse ad eum. [4] Habet insuper quam plures concubinas, ex quibus habet .C. electas que deputate sunt servire domino: quibuslibet enim tribus diebus et noctibus .VI. ex hiis deputantur servire domino, scilicet in camera et lecto, quibus elapsis, hiis .VI. recedentibus, sex alie deputantur; sicque continuus servatur ordo. [5] Ex quatuor autem uxoribus principalibus habet .XXII. filios, ex quibus .VII. sunt reges provinciarum .VII., et .XXV. ex concubinis.

68

De quodam nobili pallacio Magni Can‹is›.

[1] Tribus mensibus anni – scilicet decembri, ianuario et februario, manet Magnus Canis in principaliori civitate de Cathay, que dicitur Cambaluch, in qua suum maximum habet palatium. [2] Est enim hoc pallatium tali modo formatum. Primo est murus circu‹i›ens miliaria quatuor, quadratus directe, et est grossus multum, altitudinis passuum .X., totus albus et per totum merlis ornatus; et in quatuor angulis sunt quatuor magna pallatia, et adhuc in medio cuiuslibet lateris muri, inter unum pallatium et aliud, est iterum pallatium unum – suntque in universo pallatia .VIII., videlicet quatuor in angulis, et quatuor inter angulum et angulum, in quibus omnibus pallaciis manent solummodo armamenta. [3] In quadra autem meridionali huius muri sunt .5. porte, quarum que est in medio est aliis valde maior, per quam nemo transit nisi solum dominus, per alias vero relique vadunt gentes. In reliquis vero quadris |11bis| singule manent porte. [4] Intus autem, longe aliquanto spacio ab hoc muro, est alius murus similiter formatus in quadrum totaliter sicut primus; et in ipso similiter sunt octo pallatia, in quibus eciam sunt munitiones domini. Et in quadra meridionali huius muri ‹et in aliis› sunt porte directe disposite sicut in primo; et inter hos duos muros sunt viridaria, in quibus sunt diverse bestie, scilicet cervi albi, bestie facientes muscatum, caprioli, dayni et ‹simil›ilia. [5] In medio vero horum murorum est pallatium Magni Canis, quod est maximum valde, absque tamen solario; verumptamen pavimentum eius est altius aliis locis palmis .X., et coopertura eius altissima. Et habet ‹hoc› pallatium salam maximam capacem bene .VIm. hominum in convivio, et cameras multas valde; sunt eciam omnia tam parietes quam eciam coopertura auro ornata et coloribus, ubi multe et diverse ymagines sunt protracte; est eciam coopertura non solum interius, sed eciam exterius totaliter diversis depicta coloribus, et vernice taliter illuminata quod ad modum cristalli et longe valde resplendet. [6] A parte huius versus maistrum est pulcer lacus, per quem transit quoddam flumen; et tam in introytu fluminis in lacum quam eciam in exitu sunt recia prohibentia pisces ex lacu egredi posse: sunt enim in ipso diverse species piscium habundanter. [7] Et a parte septemtrionis, longe a pallacio circa unum †atalentum†, fecit Magnus Canis fieri monticulum quemdam circuitus plus miliarii unius et altitudinis circa passuum .C. plenum per totum arboribus pulcherrimis de hiis videlicet que quolibet tempore existunt viridia folia semper retinendo. [8] Fecit eciam hunc montem totaliter cooperiri de rocia açurri, que est valde viridis, suntque ex hoc tam mons quam arbores per totum viridia; et in huius montis summitate est quoddam pallatium totum viride valde pulcrum. [9] Hec ideo facta sunt, ut principale pallatium pulcro decoretur aspectu. [10] Non longe vero ab hoc principali pallatio factum est aliud pallatium, eiusdem quantitatis et breviter per totum simile primo, in quo manet primogenitus, qui videlicet in imperio debet esse successor.

69

De civitate Cambaluch.

[1] Antiquitus fuit civitas magna et nobilis dicta Cambaluch, quod sonat in latino “Civitas domini”; sed quia prophetatum erat ipsam domino esse rebellem, ipsam destrui fecit condiditque iuxta eam aliam civitatem, quam vocavit Taidu, in qua sunt supradicta pallatia. [2] Et est directe quadrata per totum, circuitus .XXIIIIor. miliariorum, cuius muri sunt de terra grossi in pede circa .X. passus et in summitate circa tres (sic enim procedunt continue restringendo), et in altitudine circa .XX.; et sunt merlati per totum et albi. [3] Habet autem portas .XII., scilicet tres pro qualibet quadra, et super quamlibet est magnum pallatium ‹et› similiter in quolibet angulo civitatis; in quibus omnibus pallaciis sunt armamenta pro custodia civitatis. [4] Sunt eciam strate huius civitatis late, sicque directe protracte quod ab unaquaque portarum eius opposita recte videri potest. [5] E‹s›t insuper in medio civitatis pallatium unum magnum, in quo stat campana maxima civitatis. [6] Ad quamlibet vero portarum civitatis existunt mille custodes.

70

De custodia proprie persone Magni Canis.

[1] Ad custodiam autem Magni Canis deputati sunt .XIIm. militum; ex quibus .IIIm. custodiunt tribus diebus et tribus noctibus, quia neque in die neque in nocte egrediuntur pallatium ibique commedunt; post hos vero alii .IIIm., et sic per ordinem. Reliqui vero .IXm., et ipsi una cum totis aliis custodes, tota die existunt, licet non in nocte permaneant. [2] Et hii tales dicuntur “quesichan”, id est “milites fideles domini”.

71

Quomodo statur in mensa in curia Magni Canis.

[1] Cum aliquibus festivitatibus Magnus Canis curiam facit, tali modo tabule ordinantur. [2] Est enim altior aliis valde sedes domini, et in septemtrionali parte, iuxta quem (a parte tamen sinistra) stat eius prima uxor, et a parte eius dextra stant filii eius, depressius tamen domino in tantum quod capita eorum ad pedes perveniant domini, et similiter eius nepotes et quicumque ex imperiali stirpe provenerint. Et a parte sinistra, scilicet imperatricis, stant omnes eorum uxores. [3] Post hos, adhuc depressius, sedent alii barones, ita tamen quod quilibet a latere dextro, et omnes eorum uxores a parte sinistra, scilicet imperatricis. [4] Estque tabula domini in tali posita situ quod videt undique convivantes, licet sit maxima multitudo. [5] Extra salam vero domini aliquando commedunt .XLm. personarum. [6] Et in medio sale est vas de auro maxime quantitatis competentis vegetis, quod est plenum vino vel aliquo alio bono potu; et in quatuor partibus huius vasis sunt quatuor vasa parva, in quibus continue fluit talis potus, et ex hiis trahitur in nappis maximis aureis, continentibus tantum vini vel potus quantum bene sufficere posset .VIII. vel .X. hominibus competenter. Inter quoslibet ergo duos unum tale nappum ponitur potu plenum; habet insuper quilibet nappum parvum aureum cum manico, cum quo potum ex magno assumens nappo bibere possit. [7] Servitores eciam domini qui ferunt fercula portant circha os et nares pannos de serico et auro: quod ideo faciunt ne fercu|12|la domini inficiantur anhelitu. [8] Et dum bibit dominus, omnia simul sonant musica instrumenta seque genuflectunt omnes.

72

De festo natalis Magni Canis.

[1] Tartarorum omnium moris est de eorum nativitatibus solempnia celebrare. [2] Magnus vero dominus Cublay natus fuit .XXVIII. ‹die› lunationis septembris, quare in simili die solempnissimum faciunt festum; vestiturque ex pannis purissimi auri, secum eciam et .XIIm. barones vel milites similibus vestiuntur pannis, licet tanti non existant valoris; largiturque dominus hiis .XIIm. hec omnia vestimenta, que maximi sunt valoris, ex quibus quam plura sunt in tantum lapidibus et margaritis ornata (quod sunt valoris ‹plus› .Xm. biçantium auri). [3] Et insuper .XIII. vicibus in anno hos .XIIm. nobilibus vestimentis secum gratis adornat similibus et substantia et colore. [4] Hiis autem vestimentis ad velle Magni Canis utuntur: quociens enim aliquo induitur vestimento et ipsi similiter induuntur. [5] In die vero nativitatis huius Magni Canis, omnes provincie regiones et civitates sub ipso existentes ei maxima (secundum eorum condictiones) prebent exenia, similiterque faciunt omnes qui intendunt aliquod dominium impetrare. [6] Hac eciam die quecumque gentium generaciones sub ipso existentes, tam Tartari quam ydolatre, tam Sarraceni quam eciam christiani, maximis orationibus deum exorant quatinus eius dominum Magnum Canem placeat conservare.

73

De festo nativitatis cuiuslibet anni.

[1] In principio autem cuiuslibet anni – quod est secundum eos mense februarii – solempne celebrant festum quod album nominant, in quo quicumque habet posse novis ‹et albis› vestimentis vestitur. [2] Et hac die omnes gentes, scilicet reges principes et barones, quicumque tenent terras a Magno Cane similiter et omnes provincie, ex auro ei et argento, lapidibus, margaritis nobilibus, eciam pannis albis munera solempnia donant, enuntiantes ex hoc domino per totum annum grata succedere. [3] Simile eciam fit per universas gentes, quilibet enim sibi invicem alba ‹aliqua› donant. [4] Adhuc eciam Magno Cani presentantur tali die equi totaliter albi in maxima quantitate. [5] Et similiter hac die omnes elephantes Magni Canis, qui sunt circa .Vm., coram ipso ducuntur cohoperti omnes pulcherrimis pannis, habentque singuli super dorsum capsas duas plenas vasibus Magni Canis et aliis huic festo necessariis. Similiter coram Magno Cane ducuntur cameli in maxima quantitate, et ipsi cohoperti honeratique rebus necessariis huic festo. [6] In mane vero hac die, antequam tabule preparentur, omnes reges et principes, adhuc officiales curie et principales homines in maxima sala domini coram ipso ordinate conveniunt. Sunt autem magis propinqui domino eius filii, et nepotes, et quicumque ex imperiali stirpe processerint, deinde reges, post eos duces, et sic per ordinem in gradu suo quilibet ordinatur. Assurgitque tunc antiquus aliquis, alta voce proclamans: «Inclinetis et adoretis!»; et tunc omnes, inclinati faciebus terram tangentibus versus dominum, eum tamquam deum adorant, hocque quater faciunt. Deinde ad ornatissimum altare vadunt, super quo est tabula rubea in qua scriptum est nomen Magni Canis, estque ibi thuribulum; ad hoc ergo altare quilibet accedit, assumptoque thuribulo nomen thurificant Magni Canis. Hiis omnibus peractis, supradicta dona quilibet exhibet Magno Cani. [7] Post hec preparantur tabule, sedetque quilibet ‹in› loco et ordine sibi dato. Sedet enim Magnus Canis in tabula sua in parte septemtrionali sale in loco eminenti valde, facieque ad meridiem versa omnes in sala convivantes leviter videre potest; prope quem, a parte sinistra, sedet imperatrix, prima videlicet eius uxor; sub domino autem, scilicet magis depresse, sedent filii et quicumque ex imperiali prole processerint; sub quibus ordinatim reliqua multitudo, secundum quod supradictum est: ita tamen quod omnes homines a parte dextra sedent (scilicet Magni Canis), femine vero omnes a parte imperatricis. [8] Et breviter ‹per ordinem› omnia in hoc convivio fiunt recte ut in aliis conviviis festivis, ut superius dictum est.

74

Quomodo MMagnus Canis in festis solempnibus associatur.

[1] Habet Magnus Canis .XIIm. baronum electorum quos “quecitain” appellant, quod sonat “proximi fideles domini”. [2] Cuilibet autem eorum largitur .XIII. vestimenta diversorum colorum et magni valoris, et insuper aureum cingulum; suntque vestimenta hec adornata lapidibus preciosis et margaritis, quare sunt maximi valoris. Dat eciam eis calciamenta de pelle dicta camuto, laborata filis argenteis valde pulcherrime. Habet eciam Magnus Canis .XIII. vestimenta predictis similia, licet sint valoris valde maioris. [3] Determinata sunt hec .XIII. vestimenta .XIII. festis solemnibus ‹anni›, quodlibet videlicet suo festo: ita quod dum dominus aliquo solempnium festorum determinato vestimento vestitus est, .XIIm. predictorum simili induuntur vestimento.

75

|12bis| De leone coram domino stante.

[1] Et in hiis festivitatibus ducitur coram domino leo unus magnus: qui, dum dominum videt, statim coram ipso iacet, ipsum tamquam dominum recognoscens; sicque manet libere nullo vinculo colligatus, quod maxime mirandum habetur.

76

De modo venandi Magni Canis.

[1] Habet Magnus Canis ferocia animalia, cum quibus venatur: scilicet leopardos, linces, et leones multo maiores babilonicis qui sunt pulcherrimi. [2] Sunt enim virgati totaliter per longum, nigro rubeo et albo colore; et sunt hec animalia optime venationibus doctrinata: venantur enim cum eis silvestres porcos, boves et asinos silvestres, ursos, cervos, capriolos et quam plura alia animalia. [3] Habet eciam maximam quantitatem aquilarum, que venationibus sunt optime doctrinate: capiunt enim lupos, vulpes, daynos et capriolos; verum quod capientes lupos sunt valde maiores aliis: nullius enim magnitudinis lupus ab ipsis evadere potest. [4] Habet eciam de optimis canibus maximam quantitatem; et ipsis duos habet rectores, quos “cuinici” vocant (quod sonat “tenentes canes”), et quilibet horum habet .Xm. hominum sub se regentes canes. [5] Suntque omnes .Xm. similis coloris vestimento vestiti; reliqui vero .Xm. et ipsi alterius coloris omnes induti simili vestimento; suntque hii colores rubeus et celestis. Et hiis vestimentis non semper utuntur, sed solum dum assistunt venationibus Magno Cani. [6] Dum autem dominus venari intendit, .Xm. unius coloris ab una parte cum bene .Vm. canibus, et .Xm. alterius coloris ab altera parte, et ipsi assistunt cum suis canibus; inceditque unus elongatus ab alio, sicque quod tantum extenduntur quod bene occupant dietam per latum, quare vix potest aliqua silvestris evadere bestia.

77

De temptoriis Magni Canis.

[1] Elapsis tribus mensibus quibus stat in Cambaluch, ut supra dictum est (qui sunt december, ianuarius et februarius), de mense marcii vadit versus meridiem duabus dietis usque ad Occeanum mare – tantum enim distat ab eo –, ducitque secum .Xm. falcon‹erior›um, et bene .Vc. çirifalchos; multosque falcones – tam peregrinos quam sacros – habet in maxima habundantia, et austurum quantitatem magnam: hos vero omnes non simul retinet, in multis enim partibus circumquaque dividit. [2] Dumque itur hiis duabus dietis, portatur Magnus Canis super quatuor elefantes. Est enim super eos pulcra valde fabricata camera ex lignamine, interius tota aureis pannis circumdata, exterius vero circumvoluta et cohoperta pellibus leoni‹ni›s, in qua ipse dominus cum aliquibus baronibus manet. Sicque ducitur usque ad illum locum nominatum Cacciar Modum, ubi temptoria imperialia reliquorumque baronum sunt tensa, que sunt ultra .Xm.; intusque imperiale solempnius est, quod taliter ordinatur. [3] Est enim, primo, temptorium maximum capax bene .M. militum, habens portam a parte meridiei, ubi in modum logie manent nobiles homines et barones. Prope vero, a parte occidentis, est aliud temptorium, in quo manet Magnus Canis, quod eciam est per modum logie proprie domini; et est hoc coniunctum primo, estque ab uno in aliud transitus. Post autem magnum temptorium est imperialis camera, ubi dormit Magnus Canis, que et ipsa dictis duobus temptoriis est coniuncta. [4] Sunt autem hec omnia in hunc modum ordinata. Quelibet ex dictis locis habet duas columpnas ligneas, et sunt exterius ‹per totum› cohoperte pellibus leoni‹ni›s (taliter quod neque ventus neque pluvia habitantes ledere potest), interius vero circumdate per totum pellibus armelinis et çambellinis, que sunt pelles inter alias cariores (tantum enim pelles zambelline optime quantum uni vestimento hominis sufficere posset est valoris .IIm. biçantium auri; verum communales forte .M.); similiter camera est interius hiis pellibus ornata, exterius pellibus leoninis cooperta. Funes vero hec tentoria retinentes omnes ex serico sunt. Et sunt circa temptorium domini reliqua temptoria ordinata. [5] Est in hoc loco, dum manet dominus, tanta gentium multitudo ac si esset in aliqua maxima civitatum. [6] Statque Magnus Canis in hoc loco usque ad †strime volie†, quod tempus est circa Pascha nostrum resurrectionis, in quo tempore nichil quasi aliud quod venari facit tam avibus quam bestiis; deinde vero ad Cambaluch ‹directe› revertitur unde venit. [7] Est enim civitas maxima, ad quam convenit ‹maxima› hominum multitudo, et maxime mercatorum; qua de causa est maximus numerus meretricum: sunt enim bene circa .XXm. [8] Et similiter hic adducuntur undique mercimonia in maxima quantitate, ‹et maxime nobilia›, et hoc propter essentiam domini multitudinisque gentis: apportantur enim ex India lapides preciosi, margarite et universe species et reliqua cara – et breviter ad hanc civitatem confluit mercimoniorum maxima multitudo. Et inter alia qualibet fere die intrant civitatem .M. carruce onerate serico; laborantur enim ibi multi panni ex auro et seta.

78

|13| De moneta Magni Canis. Rubrica.

[1] In hac dicta civitate Cambaluch facit Magnus Canis suum fabricare nummisma, eoque utuntur universe sibi subiecte gentes. [2] Faciunt autem hanc monetam ex tali materia, ex corticibus enim arborum mori, ex medianis videlicet subtilibus que prope lignum manent. Faciunt cartas ad modum cartarum bombicinarum, et sunt totaliter nigre. Has ergo ad modum monete diversimode secant; faciunt enim frustra parva, valentia more suo circa medium tornensem ‹par›vum, et alia maiora, valentia unum tornensem parvum, et quedam valentia dimidium tornensem grossum, et alia pro tornense, ‹et quedam valentia duos grossos, et quedam .5. et quedam .10.›, et alia valentia biçantium unum auri, et quedam duo, et quedam tria sicque usque ad .X. Hec vero frustra bullantur omnia imperiali bulla: aliter enim nullatenus expendi posset. [3] Et de tali moneta tanta fabricatur multitudo quod universis provinciis Magni Canis sufficit habundanter, ‹eamque nemo evitare ausus est, quare per ipsa universa emuntur necessaria›; ‹immo› quod plus est, tam aurum quam argentum, lapides preciosi, margarite et quecumque alia quantumcumque maximi valoris hac tali emuntur moneta. [4] Quod si moneta hec ex talibus ‹cartis› ex longo tempore frangatur, porta‹n›t ipsam ad fabricam et datur eis pro veteri nova, relictis tamen tribus denariis pro centenario. [5] Hac ergo de causa congregat Magnus Canis omnem thesaurum: conservat enim aurum, argentum, lapides, margaritas ‹et reliqua cara›, pro eis ‹pre›dictam exhibendo monet‹am›.

79

De .XII. regentibus imperium totum Magni Canis.

[1] Deputantur per Magnum Canem .XII. barones ‹maximi›, quibus per ipsum data est ‹omnis› potestas regendi totum imperium. Et hii manent in predicta civitate de Cambaluch, in maximo quodam pallatio in quo deputatus est locus iuris unicuique provincie sub imperio existenti, que sunt .34. [2] Et unicuique provincie eciam deputatus est iudex, habens sub se quam plures scribas. Hii ergo iudices de consensu tamen .XII. maiorum supradictorum iura prebent. [3] Hii eciam .XII. habent tantum potestatis quod in quacumque provincia confirmant dominia, vel de novo eligunt dummodo placeat Magno Cani; mittunt eciam exercitum ubi et quando eis videtur necessarium, et breviter omnibus imperio necessariis deputantur. [4] Et hii tales dicuntur “scieng”, quod sonat “maior curia”.

80

De nunciis Magni Canis. Rubrica.

[1] Modus nunciorum Magni Canis mirabilis est; ut ad hoc commode fiat sic ordinatus est. [2] Ex civitate Cambaluch separantur multe et diverse vie diversis provinciis deputate; et in qualibet ex hiis viis, longe a civitate .XXV. miliaria, est pulcrum pallatium, ubi continue manent a .IIIc. usque ad .IIIIc. equi; et est tale pallatium optime munitum pulcris et nobilibus necessariis ut, dum casus acciderit, possint legati vel ambaxiatores honorifice permanere. [3] Sicque ‹continuo› ad .XXV. usque ad .XXX. sunt deputata simili modo pallatia, que nominant “iamb”, quod sonat in lingua nostra “posta equorum”. [4] Et sunt de talibus postis per omnes provincias Magni Canis plus quam .X.M., in quibus manent plus quam .CC.M. equi, omnes ambaxiatoribus et nunciis deputati, quos equos circumstancia loca propriis manutenent expensis. [5] Verum ‹quod› si essent loca inhabitata per que transire oporteat, per ipsa eciam sunt poste huiusmodi deputate, verum quod inter eas maior adest distantia: est enim .XXX‹V›. miliariorum vel .XL., et aliquando plurium; ad quas postas similiter adsunt equi qui tenentur expensis propriis Magni Canis. [6] Habent ergo per hunc modum nuncii eius, quocumque vadunt, equos hospicium reliquaque necessaria, iuxta velle; quod si necesse fuerit, aliquando aliquem cursorem equestrem velocissime aliquod novum ferre equitabunt bene .CC. vel .CCL. miliaribus die una, et aliquando .CCC. [7] Sunt enim quidam homines electi ad hec talia, et ex hoc multum appreciati. Hiis exhibetur tabula habens ymaginem çirifalchi, in signum quod velocissime ire intendunt, et cum ire debet, unus sit vel duo, ascendit equum, totumque ventrem et caput fasciat stricte valde; deinde equo incitato, numquam currere cessat donec ad aliquam pervenerit postam. Sicque continuo faciendo longum terre spacium perambulant una die. [8] Sunt insuper pedestres cursores quam plurimi, taliter ordinati; inter postam et postam sunt quam plurime mansiones in modum villarum, in quibus sunt quam plures domus ubi manent multi ex hiis cursoribus – et sunt hee mansiones distantes inter se miliaria tria. [9] Et dum necesse est aliquem velociter mittere, tunc unus ex hiis cui commissum est accingitur cingulo pleno campanellis, citissimeque ut plurimum currendo non cessat, donec tribus perambulatis miliaribus ad aliquam pervenerit mansionem, ubi invenit cursorem alium iam paratum cum cingulo campanellis pleno, eique mandatum litteras vel quicquid portaverit committit. Tunc et ille simili modo velocissimum arripit iter, donec et ipse, perambulatis tribus miliaribus, ad aliam pervenerit mansionem, ubi et ipse alium invenit preparatum qui vices eius assumit; sicque continue faciunt donec mittitur ad locum ubi fuerit terminatum. Campanellas autem iam portant ideo ut alterius mansionis nuncii adventum de longe sen|13bis|tientes ante adventum eius alium preparent ad eundum. [10] Et hoc modo unusquisque ex hiis nunciis complet in tribus miliaribus cursum suum. [11] Hoc modo habet Magnus Canis nova de longe .X. dietis in una die et nocte, et in duabus diebus et noctibus longe de .XX. dietis, ita quod in .X. diebus habet nova longe de .C. dietis; multociens enim hii tales per hunc modum portant domino in una die et nocte fructus longe de .X. dietis. [11] Hii eciam tales multum appreciantur, et bene eis a domino providetur.

81

De arboribus iuxta viam plantatis.

[1] Per vias vero principales et ordinatas, quibus itur per quascumque provincias, iuxta ipsas vias, plantate sunt arbores ‹distantes› inter se per duos passus; et est hoc eciam per inhabitata loca. [2] Quod quidem ideo fieri fecit Magnus Canis ut a longe videntes viam, tam mercatores quam alii, deviare non possint.

82

De vino eorum.

[1] Maior pars gentium de Cathay bibunt vinum, quod faciunt ex riço et aliis quam pluribus speciebus, que omnia bulliunt taliter quod efficitur in modum vini valde clari. [2] Et est melius vino: inebriat enim cicius alio vino; est enim valde calidum.

83

De lapidibus quos comburunt.

[1] Per totam provinciam de Chatay inveniuntur lapides – quos ex montibus fodiunt – qui ardent, et flammam faciunt sicut ligna, et melius tenent ignem et coquunt quasi ligna: si enim bene accendantur conservant ignem per noctem integram. [2] Per totam ergo provinciam de Chatay, et licet multis habundent lignis, hiis lapideis ignibus utuntur, cum viliores existant.

84

De pulcro ponte.

[1] De Cambalu eundo versus occidens itur miliaria .X., et invenitur flumen magnum dictum Pulisanginç, per quod multi vadunt mercatores usque ad Occeanum mare; et est ibi pons lapideus valde pulcer. [2] Est enim longus .CCC. passibus et latus .VIII., et habet arcus .XXIIII. Estque totus marmoreus. Et ab utroque latere pontis sunt columpne multe parve, distantes ab invicem uno passu; et sub qualibet columpna, quasi pro pede eius, est leo unus, et similiter super capud eius alter leo. Estque ‹inter› columpnam et columpnam tabulis marmoreis bene clausum, ut transseuntes ab aque periculo defendantur.

85

De civitate Giogiu.

[1] Ultra hunc pontem versus occidens .XXX. miliaribus est civitas Giogiu, magna et pulcra. [2] Gentes sunt ydolatre, mercatores et artiste; nam hic laborantur panni multi aurei, et de seta et çendati. [3] Et ultra civitatem per miliare unum, bifurcatur via. Una enim tendit versus syroch, qua itur ad magnam provinciam de Mangi; alia vero tendit versus occidens, qua itur versus provinciam de Chatay bene .X. dietis versus occidens, continue per pulcras civitates et domestica loca, et per pulcros agros et vineas.

86

De regno et civitate Taianfu.

[1] Pertransitis vero hiis decem diebus intratur ‹regnum dictum› Tayanfu, et principalis civitas regni dicitur Tayanfu. [2] Et sunt mercatores et artiste. [3] Et habent vinum in habundantia multa; in nulla enim provincia de Chatai nisi in hac nascitur vinum. [4] Habent eciam de serico in maxima quantitate.

87

De civitate Pianfu. Rubrica.

[1] Ultra hanc civitatem .VII. dietis itur per occidens, ubi sunt pulcra loca civitates et castra multa, in quibus multi conversantur mercatores: tunc invenitur nobilis et magna civitas dicta Pianfu, in qua sunt mercatores quam plurimi, et artiste, et serici copia multa.

88

De castro Caiciu.

[1] Duabus dietis per occidens ultra predictam civitatem est ‹pulcrum› castrum dictum Caiciu; ultra quod, .XX. miliaribus, invenitur flumen dictum Caramoran, quod est tante magnitudinis quod ponte transiri non potest. Est enim latum et profundum valde, et tendit in Occeanum ‹mare›; suntque super ipso multe civitates et castra, ubi multa mercimonia exercentur. [2] Circha vero flumen, et per totam contratam, nascitur çinçiber. [3] Et habent sericum in maxima quantitate. [4] Est etiam in partibus illis maxima avium multitudo: haberentur enim ibi tres faxiani pro uno aspro, quod valet parum plus veneto grosso.

89

De civitate Cacianfu.

[1] Ultra hoc flumen duabus dietis per occidens est nobilis civitas dicta Cacianfu. [2] Huius gentes sunt ydolatre, et similiter omnes de provincia de Chatay. [3] Et sunt huius civitatis habitatores mercatores et artiste: habent enim multum sericum, quare multos laborant pannos aureos et de seta.

90

De civitate Quengia‹n›fu.

[1] Ab hac civitate .VIII. dietis per occidens continue – ubi inveni‹un›tur civitates et castra et habitata loca, arbores mori in maxima quantitate et gentes ydolatre (sunt eciam pulcre venationes tam bestiarum quam avium) –, invenitur civitas nobilis et magna dicta Quengia‹n›fu, que est caput regni similiter nominati. [2] Gentes sunt ydolatre, mercatores et artiste, et habent sericum in maxima habundantia: quare multos laborant pannos ex auro et seta. [3] Et de omnibus victualibus habent habundanter. [4] Extra vero civitatem – in maxima planicie ubi sunt flumina lacus, fontes, paludes – est viri|14|darium circumdatum muro circuitus .V. miliariorum; in medio cuius est pallacium maximum et pulcherrimum in quo manet rex, qui ad presens erat unus ex filiis Magni Canis nomine Ma‹n›galay.

91

De provincia Cuncun.

[1] Post hunc locum itur tribus dietis versus occidens, in pulcra planicie ubi sunt multe civitates et castra, in quibus sunt mercatores et artiste, et sericum in maxima quantitate; tunc inveniuntur magni montes, et valles, et sunt de provincia dicta Cuncun. [2] Per hos montes et valles sunt civitates et castra multa, quorum gentes sunt ydolatre, viventes ex fructibus terre et nemoribus et venationibus; sunt enim hinc nemora multa, in quibus manent bestie multe sicut leones, ursi, linces, dayni, caprioli, cervi et multe alie bestie. [3] Durant enim tales montes et valles .XX. dietis, in quibus sunt continue civitates et castra multa.

92

De provincia Acbalec Mangi.

[1] Hiis ergo .XX. dietis pertransitis provincie de Cuncun versus occidens, pervenitur ad provinciam dictam Acbalec Mangi (quod sonat “Una ex confinibus de Mangi”), sicque nominatur eius principalis civitas [2] Et est hec provincia tota plana, in qua sunt quam plures civitates et castra. [3] Gentes vero sunt ydolatre, mercatores et artiste. [4] Et in hac provincia nascitur maxima quantitas zinziberis, quod portatur per totam provinciam de Chatay. [5] Et est hec provincia multum fertilis et habundans: habet enim frumentum et riçum, et reliqua blada in quantitate multa. [6] Et durat hec planicies duabus dietis; et tunc inveniuntur montes magni, valles et nemora multa. [7] Et itur versus occidens dietis .XX., ubi continue inveniuntur civitates et castra multa, quorum gentes sunt ydolatre, viventes ex fructibus terre et ex bestiis. Adsunt enim in partibus illis leones, ursi, linces, dayni, caprioli, cervi; et de besti‹ol›is que faciunt muscum adest magna quantitas.

93

De provincia Sindinfu.

[1] Transactis hiis .XX. dietis, per montana eundo semper per occidens, invenitur planicies quedam, et provincia – que est eciam de confinibus de Mangi – dicta Sindinfu. [2] Et eius principalis civitas sic dicitur, que olim fuit magna et nobilissima civitas circuitus miliariorum .XX.; sed ad presens est divisa in partes tres – omnes muro separatas –, et ipse tamen cinguntur muro communi: sic enim rex quidam eam tribus suis filiis divisit. [3] Per hanc civitatem transit flumen maximum dictum Qiansui – quod est magne profunditatis, et latitudinis quingentorum passuum –, quod intrat Occeanum mare, a quo distat .LXXX. v‹el› .C. dietis; et sunt super ipso valde multe et magne civitates et castra. [4] Et est in hac civitate maximus pons lapideus super hoc flumen, latus passibus .VIII. cohopertusque per totum. [5] Per hoc enim flumen ducitur et portatur innumerabilis multitudo mercimoniorum, quare in ipso est tanta multitudo navium quod mirabile est. Videtur enim potius mare quam flumen, tante latitudinis est. [6] Gentes huius provincie sunt ydolatre. [7] Et transitur per hanc provinciam ‹.5. dietis› per plana et per valles, ubi sunt castra multa et loca habitata; et sunt multe silvestres bestie, sicud leones, ursi, cervi et similia.

94

De provincia Thebet.

[1] Finitis hiis .V. dietis, invenitur provincia dicta Thebet, que afflictione Tartarorum est destructa; et in ipsa sunt quam plures civitates et castra, dirupta tamen. [2] Et transitur bene .XX. dietis per inhabitata loca, per que ferarum multitudo maxima conversatur, sicut leonum, ursorum aliarumque manerierum, qua de causa periculosus est transitus. [3] Invenerunt tamen tale remedium transeuntes in partibus istis. Nascuntur quedam canne maxime, circuitus in grossitudine palmarum trium; longitudinis vero sunt .XV. passuum vel circa, distatque nodus a nodo tribus palmis. De hiis ergo cannis secum portant itinerantes, et nocte, accenso igne, ipsas imponunt virides: que, virtute ignis calefacte, finduntur; tuncque fit sonus tam horribilis et immensus quod perterrita animalia fugiunt, potius quam sequantur – est enim talis sonus ad similitudinem sclopi artificialiter facti, estque immensus quod nocte auditur aliquando per miliaria .X., ex quo sono insueti quam plurimum obstupescunt. Equi eciam insueti multociens fractis ligaminibus circumquaque vagantur, quare ipsos pedibus intricant oculosque ligant. Hoc ergo modo homines et animalia sua a ferarum defenduntur incursibus. [4] Ultra vero has .XX. dietas inhabitatas, inveniuntur civitates et castra, et habitata loca. [5] Adest eis talis maritandi consuetudo. Nullam quis sumeret in uxorem nisi primo a pluribus viris habita foret, dicentes eas nichil valere nisi primo venereis actibus et consuetudinibus ab aliis forent docte. Hac ergo causa certis temporibus veniunt mercatores ad partes istas; annose mulieres |14bis| ducunt iuvenculas ad consortia mercatorum easque ad eorum usum quantum eis placuerit derelinquunt. Oportet tamen quod mercatores in eorum recessu mulieri aliquid derelinquant, ut quod virum habuerit possit facere manifestum. Huiusmodi signacula a viris derelicta appendet quelibet iuvencula collo suo: oportet enim quamlibet iuvenculam, dum maritari voluerit, habere plus quam decem de huiusmodi signalibus appensa collo, ut sit notum eam esse viris pluribus assuetam; ex hoc enim melior et nobilior approbatur, et libentius assumitur in uxorem. Sed post matrimonium inhonestum et valde grave habent si viro alteri coniungatur. [6] In hac provincia sunt multe ex bestiolis que faciunt muscum (quas nominant “gudderi”), quare de musco adest in maxima quantitate. [7] Et vivunt hee gentes ex fructibus terre et ex venationibus. [8] Non utuntur moneta argentea neque ‹moneta› de cartis, qualis est illa Magni Canis, sed faciunt ex sale monetam. [9] Utuntur autem vilibus vestimentis, sicut pellibus animalium, et de canipo et de boccorano. [10] Habent ydeoma proprium, et dicuntur Thebet. Et est Thebet maxima provincia que confinis est cum Mangi et cum multis aliis provinciis; et sunt in hac provincia .VIII. regna, et civitates et castra in maxima quantitate. [11] Et in quam pluribus locis sunt flumina et lacus et montes, ubi invenitur aurum de paiola in maxima quantitate. [12] Et in hac provincia nascitur cinamum in maxima quantitate. [13] Et habent corallum in maxima reverentia quare optime vendunt apportantes. [14] Et nascuntur hic multe maneries specierum optimarum, que in nostris partibus non habentur. [15] Fiunt eciam hic multi çambelotti, et panni de seta et auro. [16] Et sunt in hac provincia optimi astrologi et incantatores: faciunt enim talia que stuperet audire. [17] Sunt eciam diversa genera canum pro venationibus, quibus maxime utuntur; et inter alios sunt quidam mastini magnitudinis asinorum. [18] Nascuntur eciam in partibus hiis boni falcones laynerii. [19] Hec provincia est obediens Magno Cani, similiter omnes nominate in hoc libro, dicte similiter vel dicende – exceptis aliquibus in principio nominatis, que sunt obedientes Argon.

95

De provincia Gaindu.

[1] Gaindu est provincia et civitas versus occidens, cuius gentes sunt ydolatre; et sunt in ea multe civitates et castra. [2] Est ibi lacus quidam, in quo est multitudo margaritarum; sed ne habundantia earum relique vilipenderentur, Magnus Canis eas piscari non sinit nisi forte sui ipsius utilitate, quandoque. [3] Est eciam mons quidam, in quo sunt quidam lapides dicti “turches” in maxima quantitate, quos nemo extrahere ausus est, nisi aliquando forte precipit Magnus Canis. [4] Per totam hanc provinciam adest nova valde et extranea consuetudo: gaudent enim si quis forensis cum uxore vel filiabus, vel quibuscumque domesticis mulieribus, carnaliter coniungatur. Si quis enim forensis domum hospitandi vel alia intraverit causa, tunc gaudens dominus domus precipit mulieribus domus et uxori ut forensi per totum in beneplacitis obediant, receditque, numquam domum intrans donec forensi placuerit permanere – quia tribus diebus permanent aliquando, in cuius signum appendunt capellum vel aliud ante portam: quod dum videt dominus domus, scit adhuc ibi permanere forensem, quare nullatenus domum intrat, ne ipsum forte in suis solaciis impediret. Quacumque enim ex mulieribus, tam uxore, filiabus quam aliis, uti velint magis, gaudent, credentes ex tam largo beneficio forensibus facto eorum deos et ydola de bestiis et fructibus terre habundanter eis largiri. [5] Istorum moneta non est ymaginibus insignita, sed ex simplici auro faciunt frustra ponderantia unum exagium, quo pro grossa utuntur moneta; sed pro parva moneta sic faciunt: decoquunt sal ipsum‹que› in formulis iaciunt, ponderis dimidie libre vel circa, quarum .LXXX. valent unum exagium auri optimi. [6] Habent hee gentes de bestiolis facientibus muscum in maxima quantitate, quare et de musco similiter habent multum. Habent eciam de piscibus in habundantia quos piscantur ex supradicto lacu; et habent leones, linces, ursos, daynos, capriolos et aves cuiuslibet maneriei in habundantia. [7] Vino et vineis carent; ex frumento et riço cum speciebus faciunt potus bonos. [8] Gariofoli nascuntur in hac provincia multi; est arbor parva, habens folia sicut laurus (strictiora tamen et aliquantulum longiora); eorum flores sunt parvi et albi, ut in gariofilis apparet. [9] Habent eciam zinziber et cinamum in habundantia, et multas alias bonas species nobis ignotas que numquam in partibus nostris apportantur. [10] Et recedendo a dicta civitate de Gaindu .X. dietis itur per habitata loca, ubi sunt civitates et castra multa et venationes multe, et gentes in moribus et in omnibus similes supradictis. Et tunc invenitur flumen magnum dictum Brius, in quo finitur provincia statim dicta intratque Occeanum; et in ipso invenitur aurum de paiola in maxima habundantia. [11] Invenitur eciam hic cinamum in quantitate multa.

96

De provincia Caraian.

[1] Ultra predictum flumen est provincia Caraian; in ipsa enim sunt septem regiones, et est versus occidens. [2] Gentes sunt ydolatre, et habent proprium ydeoma. [3] A supradicto flumine .V. dietis per occidens – ubi sunt multe civitates et castra, et nascuntur boni equi –, tunc invenitur principalis civitas, que est caput regni, dicta Iaci, que nobilis est et magna, in qua sunt mercatores quam plurimum et artiste. [4] Et sunt ibi ydolatre et adorantes Machometh, |15| et aliqui christiani nestorini. [5] Habent frumentum et riçum in habundantia; frumentum tamen non commedunt: infirmarentur enim, ut dicunt. Riço vero in commestionibus utuntur; et ex ipso similiter potum faciunt, clarum et inebriantem pariter sicut vinum. [6] Pro moneta vero utuntur porcellanis albis, que in mari nascuntur, ex quibus .LXXX. pro uno exagio argenti computant (quod duorum venetorum grossorum valoris existit); et .VIII. exagia argenti boni pro uno exagio auri ponunt. [7] Quod si quis cuicumque ‹mulieri› placuerit venerea copula coniungatur, dummodo consensus mulieris existat, nichil grave habetur nec in opprobrium reputatur. [8] Commedunt hee gentes carnes crudas sicut nos coctas: incidunt enim eas in parva frustra easque admiscent sal‹s›e ex aleis facte, sicque eas commedunt. [9] Est hic lacus magnus, circuitus circa .C. miliarum, in quo adest magna quantitas piscium maximorum.

97

De provincia Caraian adhuc.

[1] Recedendo ab hac civitate de Ghiaçi, transactis .X. dietis per occidens, tunc invenitur provincia de Caraian, cuius regni principalis civitas dicitur Caraian. [2] Gentes sunt ydolatre. [3] Hic invenitur aurum de paiola in fluminibus; invenitur eciam in lacubus et montibus aurum grossius quam de paiola, quare est tanta habundantia auri quod pro sex exagiis argenti exhibent unum auri. Hii eciam expendunt porcellanas pro moneta, et quia in hiis partibus non inveniuntur apportantur ex India. [4] In hac provincia sunt colubri mirabilis magnitudinis, et horribilis aspectus. Sunt enim aliqui longitudinis .X. passuum et rotunditatis .X. palmorum; sunt tamen aliqui minores, quia .VIII. vel .VI. vel quinque. Habent autem tibias duas ad partem anteriorem, propinquas capiti, et in ipsis absque pedibus aliquibus habent ungulam unam, pro qualibet tibia, arcuatam et acutam ad similitudinem unguium leonum vel falchonum; caput habent magnum valde, et oculos pane uno maiores; os vero tante magnitudinis quod hominem integrum facile deglutirent. Dentes habent maximos, suntque tante magnitudinis et feritatis quod eis omne terretur an‹imal›. [5] Tales vero colubri in die propter estum cavernas inhabitant; nocte vero pascua querunt, animalia quecumque attingerint devorantes, ad flumina eciam vel lacus siti compulsi accedunt; in quibus itineribus ob immensa‹m› ‹corporis› mole‹m›, dum per sabulosa transierint, apparent vestigia manifesta, ac si veges aliqua plena inde fuerit revoluta. [6] Hoc ergo notantes, talium colubrum venatores per loca unde eos transire notant palos quam plurimos sub terra figunt; super ipsosque ferra ad modum lancearum acutissime incidentia figunt, totumque sub terra abscondunt vel sabulo; in hiis ergo instrumentis, quia ea non videt, percutit coluber tanta vi quod usque ad umbilicum finditur aliquando, sic moritur statim. [7] Carnes autem, que libentissime c‹om›meduntur quia bone, vendunt optime venatores. Fel vero retinent valde carum, cum sit valde utilis ad medelas: morsum enim a rabido cane pondus parvi denarii bibitum ex hoc felle sanat statim; parum eciam ex eo mulierem difficile parientem liberat quasi statim; inflationes eciam sive appostemata, superpositum statim sanat. Hiis de causis habetur hoc fel in hiis partibus valde carum. [8] Et in hac provincia nascuntur magni equi, quos in Yndia portant. Verum istis equis ex caudis eorum trahunt duos vel tres nodos, ne equitantes caudis percutere possint, et ut currentes caudam movere non possint, quia hoc pro turpi tenent. [9] Antequam Magnus Kanis conquireret hanc regionem, hee gentes quadam prava et horribili consuetudine utebantur. Si enim casu aliquo forensis aliquis fuerit eis hospes – qui nobilis vel pulcer fu‹erit›, aut bene fortunatus vel gratiosus –, tunc ipsum veneno vel modo aliquo occidebant, credentes animam mortui, et eius nobilitatem et bonam fortunam, in eorum hospitio permanere, et ex hoc bene fortunatos esse.

98

De provincia Çardandan.

[1] Ultra predictam provinciam Caraian .V. dietis per occidens invenitur provincia dicta Çardandan, cuius gentes sunt ydolatre. [2] Principalis civitas dicitur Voccian. [3] Homines dentes suos totaliter auro cooperiunt, mulieres vero non. [4] Et sunt omnes milites more suo, nichil aliud facientes quam in exercitibus et venationibus continue commorari; sed eorum mulieres in domibus commorantur, omnia necessaria facientes ‹una› cum eorum servis. [5] Et mulieres hee dum peperint statim ex lecto surgunt, faciuntque necessaria domus serviuntque marito; ipse enim statim intrat lectum, infantemque iuxta se ponit, sicque iacet .XL. diebus continuis: concurruntque undique parentes visitare eum secumque gaudentes, nutritque eum eique servit uxor, et omnes alii, ac si ipse esset esset qui peperisset infantem. [6] Commedunt hee gentes ex omni specie carnium, cocte sint vel crude, et riçis utuntur, et vino ex riço facto. [7] Est aurum sua moneta, et porcellane similiter; dant enim unum exagium auri pro quinque argenti; modicum enim argentum habent, quia non foditur in partibus istis nisi longe per dietas .V. mensium. [8] Non sunt hiis ydola neque ecclesie, sed adorant maiorem domus, dicentes: «Ex hoc egressi sumus». [9] Carent litteris et |15bis| scriptura – et nimirum: sunt enim in deviis locis, sed in nemoribus et magnis montibus. [10] In hiis provinciis, scilicet Caraian, Vocian et Iaccin, non sunt medici; sed dum quis eorum infirmatur, ad eorum magos vel incantatores accedunt rogantque quod de infirmo providea‹n›t. Inquirunt ergo hii tales magi de modo egritudinis infirmi; tunc vero, congregati quam plures ex ipsis, incipiunt sonare musica instrumenta corriçareque, sicque tam diu faciunt donec ex ipsis unus prostratus cadit in terram, et spumante ore iacet ut mortuus. Tunc reliqui magi ab ipso inquirunt de egritudine infirmi, respondetque in extasi manens: «Percussus est a tali spiritu quem offendit» (nominatque aliquem). [11] Tunc deprecantur magi quod ei parcat spiritus ille, et in restaurationem offense accipiat et precipiat quidquid placet; et super hoc multis orationibus factis, tandem de morituro taliter respondetur: «Tantum offendit, tanteque est malicie, quod ei nullatenus parci potest: infra talem dierum numerum morietur». [12] Quod si salvari debet infirmus, respondetur: «Multum offendit, tamen parcetur ei. Sumat enim tot arietes, .II. videlicet vel .III., habentes capita nigra vel aliter signatos (secundum quod eis dicere placet); faciant eciam facere optimas potiones faciantque sacrificia tali ydolo (quod nominare placuerit); adsintque ibi tot magi totque magice mulieres, qui ydolo faciant magnas laudes». [13] Responsione habita, sumunt arietes eosque ad nominatum ydolum occidunt, sanguinemque circa locum expandunt; deinde carnes in domo infirmi coquunt, suntque ibi parate potiones optime. Et tunc veniunt tam magi quam magice mulieres, tot numero deputati; sonant, et corriçant, et eorum laudes cantant ydolisque plaudunt, cum fumo ex thure et ligno aloe undique incensando, brodiumque carnium circumquaque spandendo; accenduntque luminaria magna. [14] Ex tunc iterum aliquis ex magis prostratus cadit in terram, queruntque reliqui utrum adhuc pepercitum sit in infirmo, et utrum liberari debeat; respondetur quod nundum est plenarie satisfactum: sed faciant tale quid, et parcetur infirmo. Hoc vero faciunt absque mora, et ex tunc respondetur quod satisfactum est ydolo tali vel spiritui, et quod in brevi sanabitur. [15] Hec responsa, licet aliquando fallant, tamen quam plurimum vera sunt. [16] Et post hec, postquam incensa dederunt expanderuntque de brodio per terram ‹undique›, credentes partem suam spiritui iam dedisse, dicunt quod bene est spiritui satisfactum; quare cum leticia magna carnes commedunt potionesque bibunt, tam magi quam magice mulieres. Sicque infirmi medela completa est.

99

De quodam magno descensu, et de provincia Mien.

[1] In fine autem predicte provicie incipit descensus quidam magnus, qui durat duabus dietis cum dimidia; in quo spacio est campus magnus in quo, tribus diebus in ebdomada, fit mercatum: ad quod conveniunt undique circumstantes, faciuntque permutationem auri cum argento, quia dant unum exagium auri pro .V. argenti. [2] Nescitur ubi gentes huius provincie habitent: loca enim que ipse habitant sunt in tantum fortia et difficilis accessus quod ad ipsa non accedunt forenses. [3] Ultra vero has ‹duas› dietas cum dimidia huiusmodi descensus, invenitur provincia magna versus meridiem dicta Mien – et est in confinibus Indie –, per quam transitur .XV. dietis per devia nemorosa et inhabitata loca, ubi sunt elefantes multi et unicorni, et multe et diverse species silvestrium animalium. [4] Hiis .XV. pertransitis dietis, adest magna et nobilis civitas dicta Mien: et ipsa est caput regni. [5] Gentes sunt ydolatre, habentes proprium ydeoma. [6] In hac civitate est quoddam nobile quid. Rex quidam, dives valde, cum morti appropinquaret ordinavit quod circa eius sepulturam fierent due turres, quarum una aurea esset, altera vero argentea – quod factum est. Sunt enim hee turres altitudinis circha passuum .X., grossitudinis vero decentis, interius vero lapidee, exterius vero una aurea altera argentea, in grossitudine digiti unius; in summitate vero sunt tote rotunde; in cuius circuitu per totum plene sunt campanulis parvis deauratis, que vento commote sonant. [7] Hanc provinciam acquisivit Magnus Canis novo quodam et truffatorio modo. Aderat enim in eius curia ioculatorum uniuscuiusque maneriei maxima multitudo, et ut eos a curia separaret, ait eis: «Volo ut conquiratis provinciam Mien, daboque vobis capitaneum cum adiutorio, et societate decenti». Quod factum est, sicque acquisiverunt provinciam. Et cum ad civitatem predictam pervenissent, inventis ‹hiis› turribus, mirati valde, miserunt Magno Cani quod, ipsis destructis, aurum et argentum mitterent si placeret; respondit autem quod quecumque facta erant pro anima alicuius ‹nullatenus› moveri non debere‹n›t, quare usque in hodiernum diem sic remanent.

100

De provincia Bangala.

[1] Bangala est provincia versus meridiem, versus partes Indie in confinibus eius. [2] Et sunt gentes ydolatre – quorum victualia sunt carnes et riçi –, et sunt maximi mercatores. [3] Habent enim bombacem in maxima quantitate, et spicam et galangam, çinçiber, zuccarum et multas alias caras species. [4] Habent eciam boves altitudinis elefantorum, licet grossitudinis non sint tante. Et in hac provincia inveniuntur multi servi et serve, quare ex India et aliunde veniunt mercatores ipsosque servos per diversas deferunt regiones.

101

|16| De provincia Caugigu.

[1] Caugigu est provincia versus oriens, in qua sunt ydolatre habentes proprium ydeoma. [2] Habent eciam aurum in quantitate, et caras species diversarum manerierum in maxima copia, que modici sunt valoris: viliter enim venduntur, quia valde a mari dista‹n›t. [3] Sunt in hac provincia elefanti multi, et bestie diversarum manerierum. [4] Victualia habent ex carnibus, lacte et riçis; vino autem ex vite carent, sed ex riçis faciunt optimas potiones. [5] Gentes hee, comiter masculi et femine, carnes suas depingunt, pertrahendo diversas ymaginum formas, avium videlicet, serpentum vel animalium aliorum, et in facie, manibus et breviter in qualibet parte corporis. Hoc vero faciunt cum acubus et ferro, per modum talem quod numquam modo aliquo evanescunt; et quicumque taliter modis pluribus est meliusque depictus, nobilior et pulcrior reputatur.

102

De provincia Amu.

[1] Amu est provincia versus oriens, cuius gentes sunt ydolatre habentes proprium ydeoma. [2] Et tam homines quam mulieres ferunt in brachiis et tibiis brachialia argentea et ex auro valoris magni; verumtamen homi‹nes› plura et meliora ferunt. [3] Assunt hiis in habundancia victualia queque et pascua optima, quare habent equos in quantitate et ‹boves et› buffalos ‹multos›. [4] Et ab Amu usque ad Caugigu, quod est magis ad occidens, sunt .XV. diete; et a Chaugigu usque ad Bangala – que est tercia provincia magis ad occidens – sunt .XXX. diete.

103

De provincia Tholoman, ‹et› eorum sepulcr‹is›.

[1] Longe ad Amu versus oriens .VIII. dietis est provincia dicta Tholoman, cuius gentes sunt ydolatre habentes proprium ydeoma; et sunt pulcri homines, bruni tamen. [2] Et ‹habent› civitates multas et castra plurima in maximis et asperrimis montibus. [3] Mortuorum corpora comburunt; que vero incombusta remanent corporum ossa in parvis locant capsulis, quas in altissimorum montium cavernis taliter appendunt, quod tam a bestiis quam ab hominibus nullatenus tangi possunt. [4] Invenitur in hac provincia multum aurum. [5] Est enim eorum moneta aurum, et porcellanas minutim expendunt, ut superius dictum; similiter faciunt predicte provincie, s‹cilicet› Bangala, Caugigu et Amu. [6] Horum victualia sunt carnes, ‹lac› et riçi; vinum vero ex vitibus non habent, sed ipsum faciunt ex riçi‹s› et aliis speciebus.

104

De provincia Cuiugiu.

[1] Cuiugiu est provincia versus oriens; eundo enim a Tholoman .XII. dietis super flumine quodam, ubi sunt civitates et castra multa, invenitur magna civitas et nobilis dicta Cuiugiu. [2] Gentes sunt ydolatre, mercatores et artiste: faciunt enim pannos pulcherrimos ex corticibus quarumdam arborum, quibus vestiuntur estate. [3] Hic, et ab hinc in antea, expenditur moneta de cartis quam Magnus Canis, ut dictum est, fabricare facit. [4] Adest hic copia multa maximorum leonum. Quare, nemo de nocte extra domum manere potest; ymo, quod plus est, euntes per predictum fl‹u›men, nisi in nocte valde separentur a ripa, a leonibus devorarentur. [5] Habentur tamen in hac provincia canes maximi, qui tante sunt audacie quod audent leones vivaciter insultare; quare, si fuerit eques cum arcu et cum duobus ex hiis canibus, hic cum sagittis, illi cum dentibus, caute tamen, venantur leones. [6] Habent multum sericum et de aliis mercimoniis in habundantia, que per hoc flumine in diversas portantur regiones.

105

De locis super predicto flumine et civitate Cacanfu.

[1] Super predicto flumine adhuc .XII. dietis inveniuntur continue civitates et castra multa. [2] Quorum gentes sunt ydolatre, expendentes monetam de cartis; suntque mercatores et artiste, et aliqui armigeri. [3] Et ultra has .XII. dietas est Sindifu, de quo supra dictum est. [4] Et ab hinc itur bene .LXX. dietis per diversas ‹provincias› et loca iam superius nominata; et tunc invenitur Giugiu, de quo parum ante diximus: a quo itur quatuor dietis versus meridiem, ubi civitates et castra multa sunt, et gentes ydolatre et mercatores ‹et artiste›, utentes moneta ex cartis. [5] Invenitur civitas dicta Cacanfu, que est ex provincia Chatay, et est magna civitas et nobilis versus meridiem, habens sub se quam plures civitates et castra. [6] Huius gentes sunt ydolatre, mortuorum corpora comburunt, et sunt mercatores et artiste: faciunt enim multos pannos ex auro et serico, et cendalia multa. Et habent monetam ex cartis.

106

De civitate Cianglu.

[1] Ultra Cacanfu versus meridiem tribus dietis, est civitas magna dicta Cianglu, que est et ipsa provincie magne de Chatay. [2] Gentes sunt ydolatre, comburentes corpora mortuorum. [3] Habent ipsi eciam monetam ex cartis, scilicet monetam Magni Canis. [4] Et fit in hac civitate sal in maxima quantitate, per talem modum. Habent venam quandam terre salse: hanc fodiunt, faciuntque ex ipsa parva monticula, super que tam diu aquam moderate fundunt donec per ipsam penetrando ‹ad terram pervenerit›; hanc ergo aquam coquunt igne in ferreis vasis, fitque sal minutum et album valde, ex quo circumstantes partes habundanter utuntur.

107

|16bis| De civitate Ciangli.

[1] Longe a predicta civitate .V. dietis versus meridiem, ubi sunt civitates et castra multa, ubi sunt mercimonia multa, est civitas dicta Ciangli; et ipsa de Chatay. [2] Per medium huius civitatis transit fluvius magnus, per quem superius et inferius multa mercimonia apportantur. [3] Gentes sunt ydolatre, utentes moneta ex cartis.

108

De civitate Tondinfu.

[1] Ultra predictam civitatem .VI. dietis versus meridiem – ubi adsunt multe nobiles civitates et ‹castra› magni valoris, quorum gentes sunt ydolatre, comburentes corpora mortuorum (et habent monetam ex cartis, et sunt mercatores et artiste, et habent ex victualibus habundanter) – tunc invenitur civitas maxima, et nobilior omnium circumstancium, dicta Tondinfu: in qua sunt maximi mercatores. [2] Et sub hac civitate sunt .XI. civitates magne et multorum mercimoniorum: habent enim sericum in maxima quantitate.

109

De civitate Singiumatu.

[1] Ab hac civitate predicta tribus diebus versus meridiem – ubi continue sunt multe civitates, et castra multorum mercimoniorum (et est fertilis contrata, et sunt venationes multe, et sunt mercatores et artiste) – tunc invenitur nobilis civitas Singiumatu, ‹quorum gentes sunt ydolatre. [2] Eorum moneta est de cartis›. [3] Ex parte meridiei venit fluvius magnus ‹ad hanc civitatem›, qui ibi bifurcatur: una enim eius pars versus oriens tendit, altera versus occidens, ‹id est quod una pars versus Catay tendit, altera versus Mangi›. [4] Est enim in hoc flumine tanta navium multitudo quod difficile esset credere; per ipsum enim exportatur et apportatur innumerabilis mercimoniorum quantitas.

110

De civitate Ligiu.

[1] Ultra predictam civitatem versus meridiem .VIII. dietis – ubi continue sunt civitates, et castra multa nobilia, et multorum mercimoniorum (et gentes sunt ydolatre mortuorum corpora comburentes, et sunt mercatores et artiste, expendentes monetam ex cartis) – tunc invenitur nobilis civitas dicta Ligiu; et ipsa est principalis civitas regni, quare sic eciam provincia nominatur. [2] Et est super predicto flumine, quare ibi adest maxima navium multitudo. [3] Hee gentes sunt armigeri; adest tamen maxima copia mercatorum et eciam artistarum. [4] Et victualium adest copia multa, et venacionum similiter, tam bestiarum quam avium.

111

De civitate Piugiu.

[1] Dietis tribus ultra predictam civitatem versus meridiem – ubi sunt civitates et castra multa que omnia sunt ex provincia Chatay, quorum gentes sunt ydolatre mortuorum corpora comburentes (eorum moneta est ex cartis; nusquam melior venatio invenitur tam avium quam bestiarum, et victualium habent habundantiam copiosam) –invenitur nobilis et magna civitas Piugiu, que est in introytu provincie de Mangi; et sunt gentes mercatores et artiste. [2] Hinc ergo, ut plurimum, assumunt mercimonia mercatores que per Mangi portant.

112

De civitate Cingiu.

[1] Duabus dietis ultra iam dictam civitatem versus meridiem, per pulcra loca et fertilia – ubi adsunt venationes optime bestiarum et avium –, tunc invenitur magna civitas, et plena mercimoniorum et arcium, dicta Cingiu. [2] Sunt gentes ydolatre, comburentes corpora mortuorum; et habent monetam ex cartis. [3] Frumenti enim, et cuiuslibet alterius bladi, adest copia valde magna.

113

De civitatibus Coigangiu et Caigiu.

[1] Ultra hanc civitatem tribus dietis versus meridiem, per pulcra loca et castra et villas optime culta, quare adest maxima copia frumenti et bladi (et sunt gentes ydolatre, habentes monetam ex cartis), tunc invenitur maximum flumen Caramoran superius nominatum, quod venit ex provinciis Presbiteris Iohan‹nis›; estque maxime profunditatis et latitudinis bene miliarii unius. [2] Et super ipso sunt ibi due civitates, sibi ipsis opposite, una quarum magna est reliqua vero parva, nominaturque una Coigangiu, altera vero Caigiu. [3] Et in hoc flumine tenet Magnus Canis innumerabilem navium quantitatem, ex quibus exercitus eius ad insulas maris, cum necesse fuerit, apportetur. Est enim latus ille, per dietam unam elongatus a mari. [4] Hoc autem flumine transacto, statim invenitur maxima provincia dicta de Mangi, que provincia est secura valde et fortissimorum passuum; omnes eius civitates sunt circumdate aquis, fossis profundis et latis plus uno tractu baliste. Et principalis civitas provincie dicitur Quinsay. [5] Et dehinc dicetur de provincia Mangi.

114

De civitate Coigangiu.

[1] Coigangiu, ut dictum est, est maxima civitas super magno flumine Caramoran, et est in introitu provincie de Mangi versus syroch. [2] Gentes sunt ydolatre et comburunt corpora mortuorum. [3] Et hic est maxima quantitas navium, ut supra dictum est, et ad hanc civitatem apportantur mercimonia in maxima quantitate, quia est principium regni. [4] Et fit hic sal in maxima quantitate: ex ipso enim plus quam .40. civitates habundant.

115

De civitate Panchin.

[1] Ab hac predicta civitate eundo versus syroch per dietam unam continue per viam unam lapideam manufactam, habentem ab utroque latere aquam – talis enim est introytus provincie de Mangi, neque aliunde intrari potest –, invenitur civitas dicta Panchin, pulcra et nobilis. [2] Gentes sunt ydolatre, comburentes corpora mortuorum et habentes mo|17|netam ex cartis. [3] Et sunt mercatores et artiste: faciunt enim pannos aureos et de serico diversarum manerierum. Habent enim sericum in habundantia multa et victualia multa.

116

De civitate Cain.

[1] A civitate predicta versus syroch dieta una est civitas dicta Cain. [2] Gentes sunt ydolatre, utentes moneta ex cartis. [3] Et sunt mercatores et artiste. [4] Victualium adest hiis habundantia multa, similiter et piscium avium et bestiarum, venatio bona valde.

117

De civitate ‹Tigiu›.

[1] A predicta civitate versus syroch dieta una est civitas dicta Tigiu que, licet non sit magna, tamen est fertilis et habundans. [2] Gentes sunt mercatores et artiste, ydolatre tamen, et habentes monetam ex cartis. [3] Et habent navigia multa; et bonas venationes, tam bestiarum quam avium. [4] Ad sinistram vero partem de Tigiu, scilicet versus oriens, longe tribus dietis, est Occeanum mare. [5] Et in hiis tribus dietis ubique fit sal in maxima quantitate; et est ibi civitas quedam dicta Cingui, maxima et nobilis, ubi tanta fit habundantia salis quod inde tota munitur provincia. [6] Et hii sunt ydolatre, habentes et ipsi monetam de cartis.

118

De civitate Yangiu.

[1] A Tigiu per syroch dieta una est maxima et nobilis civitas dicta Yangiu, sub cuius dominio sunt .XXVII. magne civitates et bone; et in ipsa manet unus ex .XII. baronibus Magni Canis. [2] Gentes sunt ydolatre, habentes monetam ex cartis. [3] Et sunt mercatores et artiste: fiunt ibi armamenta multa.

119

De provincia Nanchin.

[1] Nanchin est provincia versus occidens, et est tamen de Mangi, que est nobilis et dives valde. [2] H‹uius› gentes sunt ydolatre, comburentes corpora mortuorum, habentes eciam ex cartis monetam. [3] Et sunt mercatores et artiste, facientes pannos multos aureos et de serico: habent enim de serico habundanter, et breviter sunt victualium omnium habundantes. [4] Habent venationes optimas; adsunt eciam hinc leones optimi.

120

De civitate Sai‹a›n‹fu›.

[1] Sai‹a›nfu est maxima et nobilis civitas eciam de Mangi, et est versus occidens, habetque sub se .XII. civitates; et ab omnibus eius partibus preterquam a septemtrione est circumdata maximo quodam lacu. [2] Gentes sunt ydolatre, mortuorum corpora comburentes, expenduntque monetam de cartis. [3] Et sunt mercatores et artiste; faciunt enim pannos aureos et ex serico multos: habent enim sericum multum. [4] Et ‹habent› venationes multas, et breviter quecumque conveni‹un›t nobili civitati.

121

De civitate Singiu.

[1] A civitate ‹Y›angiu versus syroch .XV. miliaribus est non magna civitas dicta Singiu, ubi adest navigiorum innumerabilis multitudo. [2] Est enim super maximo flumine – nusquam enim in universo mundo tante magnitudinis habetur – quod Quian vocant. Est enim alicubi latitudinis miliariorum .X., alicubi .VII‹I›., alicubi .VI.; durat autem cursus eius plus .C. dietis, et transit plus quam per .16. provincias. Et sunt super ipso plus quam .cc. magne civitates, et vere per ipsum navigant plures naves, et plura mercimonia ‹portantur› quam per omnium christianorum flumina simul et maria. [3] Et sunt omnes, hee naves, cohoperte, ferentes arborem un‹am› solum. [4] Trahunt autem has naves per flumen non cum funibus; sed cannas magnas (de quibus supradictum est) que sunt longe passus .XV. findunt, caputque capiti ligant sicque eas .CCC. passus elongant, cum quibus naves trahunt; sunt enim funibus fortiores.

122

De civitate Caigiu.

[1] Revertamur ergo a Caigiu, que est parva civitas versus syroch, et est super dicto flumine. [2] Gentes sunt ydolatre, habentes ex cartis monetam. [3] Et in hac civitate fit maxima congregatio bladi, quod postea portatur ad Cambalu ad curiam Magni Canis; maior enim pars curie ex huiusmodi blado munitur. Portatur autem cum navibus, non quod sit terminatum flumen; sed facte sunt fovee magne coniungentes flumen et lacus taliter quod a dicta civitate usque ad Cambalu per flumina, foveas et lacus continuatim commode pervenitur. Similiter ‹eciam› per terram potest comode iri; est enim via iuxta foveas, et alibi ubicumque expedit manu facta. [4] Ex opposito predicte civitatis in flumine est insula saxea, in qua est maximum monasterium ydolorum, in quo sunt plus quam .cc. fratres et ydola multa; est enim caput plurium aliorum.

123

De civitate Cinghianfu.

[1] Cinghianfu est una ex civitatibus de Mangi. [2] Gentes sunt ydolatre, habentes monetam de cartis. [3] Et sunt mercatores homines et artiste, faciuntque pannos aureos et de serico: habent enim sericum habundanter. [4] Et habent venationes optimas, tam bestiarum quam avium, similiterque bladi et reliquorum victualium copiose. [5] Adsunt in hac civitate due ecclesie christianorum ex nestorinis.

124

De civitate Tingingui.

[1] Dietis tribus a dicta civitate versus syroch – ubi sunt civitates multe et castra, quarum gentes sunt ydolatre, habentes moneta de cartis – invenitur civitas dicta Tingingui, magna valde et nobilis. [2] Huius gentes sunt ydolatre, et habent monetam de cartis. [3] Et sunt mercatores et artiste: faciunt enim pannum ex auro et seta, de qua habent in maxima quantitate. [4] Habent optimas venationes, tam |17bis| bestiarum quam avium, et habent multam victualium habundantiam; est enim fertilis terra valde.

125

De civitate Suigiu et eius pontibus.

[1] Suigiu est nobilissima valde civitas et magna; circuit enim miliaria .LX., et sunt in ipsa bene .VIm. pontes lapidei, sub quocumque quorum transire posset galea una vel due. [2] Sub huius autem civitatis dominio sunt civitates .XVI., omnes magne et multorum mercimoniorum. [3] Gentes sunt in ipsa innumerabilis quantitatis; et est tanta multitudo gentium in provincia de Mangi quod, si essent valentes armis, facile esset reliquum submittere mundum. Sed secus est: sunt enim sapientes et discreti mercatores, et subtiles in omnibus artibus; adsunt eciam maximi philosophi, et naturales et medici. [4] Huius civitatis gentes sunt ydolatre, et habent monetam ex cartis. [5] Et sunt mercatores et artiste: faciunt enim pannos aureos et de serico, quibus vestiuntur; habent enim multum sericum. [6] In montibus huius civitatis nascitur reubarbarum, et çinçiber in maxima quantitate; pro uno enim grosso veneto habentur .LX. libre recentis çinçiberis. [7] Nomen autem huius civitatis dicte Suigiu sonat in latino “Terra”; est enim alia civitas, non longe ab ista, dicta “Celum”. Que nomina ob eorum nobilitatem imposita sunt.

126

De civitatibus Vugiu et Vughin.

[1] Longe a dicta civitate per dietam unam est civitas dicta Vugiu – et est magna et nobilis –, in qua sunt multa mercimonia et artes. [2] Est et alia civitas, dicta Vughin, magna et nobilis, cuius gentes sunt ydolatre, habentes monetam ex cartis. [3] Et sunt sapientes mercatores et artiste, et habent copiam serici et mercimonia multa.

127

De civitate Cianghan.

[1] Ciangan est nobilis et dives civitas, cuius gentes sunt ydolatre, utentes moneta ex cartis. [2] Et sunt mercatores et artiste; fiunt enim ibi diverse maneries cendatorum, et in maxima quantitate. [3] Adsunt eciam ibi optime venationes, tam bestiarum quam avium.

128

De nobili civitate Qui‹n›say. Et nota bene eius nobilitatem et de eius pontibus.

[1] Dietis tribus statim a dicta civitate – ubi adsunt quam plures nobiles civitates et castra, in quibus sunt ydolatre, habentes monetam ex cartis (et sunt mercatores et artiste, et habent ex omnibus victualibus habundanter) –, tunc est valde nobilis civitas dicta Quinsay, quod sonat in latino “Civitas celi”; et vere nusquam melior et nobilior civitas invenitur. [2] Eius autem nobilitas scita est in curia Magni Canis. Dum enim obsideretur ab exercitu Magni Canis, regina, sperans quod pietate motus Magnus Canis non sineret destrui tam pulcram et nobilem civitatem, eius conditiones scribere proposuit in hunc modum. [3] Civitas Quinsay circuit miliaria .C., et sunt in ea .XIIm. pontes lapidei: et pro maiori parte posset libere transire sub arcu pontis magna navis, et sub reliquis ‹transiret› minor navis. [4] Et sunt iterum in ea .XII. artes diverse, et quelibet ars habet .XIIm. habitationes; et in qualibet habitatione sunt .X. homines ad minus – et alicubi .XV., alicubi .XX., alicubi .XXX. vel .XL. – qui licet omnes non sint magistri, sunt tamen eis servientes. Principales vero stationum, tam viri quam mulieres, nichil laborant, sed manent sollempniter imperantque aliis ut laborent. [5] Et a parte meridiei huius civitatis est lacus circuitus miliariorum .XXX., circa quem sunt quam plurima pulcra pallatia et monasteria quedam ydolorum; et in medio lacu sunt due insule, cum duobus imperialibus pallaciis. [6] Hoc autem, et longe plurima quam scribantur, ‹oculata fide› vidit dominus Marchus Paulo, qui fuit huius operis ordinator. [7] Neque miretur aliquis de tanta pontium quantitate: est ‹enim› tota hec civitas in aqua sita totaque circumdata aquis, quare per totam civitatem intus et extra oportet transire per pontes. [8] Gentes sunt ydolatre, habentes monetam de cartis; et sunt mercatores maximi et artiste. Est enim ibi talis ordinatio quod oportet quamlibet artem parentum semper facere, quantumcumque sit dives. [9] Comedunt hii quascumque carnes, nedum ex canibus. [10] In civitate est mons ubi est turris alta, toti predominans civitati. [11] Et est principalis civitas, et sedes tocius regni de Mangi. [12] Vie autem huius civitatis omnes sunt lapidibus cooperte: similiter eciam omnes vie tocius provincie de Mangi, ut tam equites quam pedites quocumque tempore comode perambulare possint. [13] Suntque in civitate predicta tria milia magna balnea artificialia, scilicet stufe pulcherrime et magne: in una enim bene .C. homines comode balneari possent; et hiis multum utuntur, quia nitide valde vivunt.

129

De civitate Canfu.

[1] Longe a Quinsay .XXV. miliaribus, inter grecum et orientis, est Occeanum mare, estque ibi civitas dicta Canfu, ubi est portus bonus et flumen magnum, quod venit a supradicta civitate; et adhuc supra valde ad hunc portum veniunt multe et magne naves, ex India et aliunde mercimonia afferentes. [2] Provincia hec de Mangi est immense nobilitatis et incredibilis divitie; et sunt in ea bene .M.CC. civitates. [3] Et cum aliquis nascitur, diem et horam nativitatis scribunt; cum ergo |18| iter vel aliud de novo facere volunt, nativitatibus suis ostensis astrologos consulunt, qui laudant vel dissuadent aliquando; et ipsi eorum responsa optime observant (habent enim peroptimos in hac arte). [4] Mortuorum comburunt corpora per hunc modum. Parentes ob tristiciam mortui canabatio panno se vestiunt, feruntque corpus ad locum combustionis cum instrumentorum musicorum maxima quantitate. Et cum ad locum combustionis pervenerint orationes ydolatrias concantando, faciunt fieri ex cartis ymagines equorum, servorum, servarum, camelorum, boum et reliquorum animalium, similiter formas in modum monete et pannorum et similium; hec autem omnia cum corpore simul cremant, dicentes quod tot et tanta habebit veraciter in ali‹en›o mundo, et quod tali modo recipietur cum instrumentis et cantu.

130

Iterum de civitate Quinsay.

[1] In supradicta civitate de Quinsay est pallacium quodam regis provincie de Mangi. [2] Et circuit quantum una bona civitas faceret, circumquaque altis muratum muris; intusque sunt quam plura viridaria, optimis plantata fructibus. Suntque aliqui lacus et fontes plurimi, in quibus piscium adest copia. [3] In medio huius circuitus loco est maximum et nobile pallacium per to‹tum› aureis pertractum scripturis similiter et picturis; in quo sunt quam plures sale ubi possent plus quam .Xm. hominum commedere, et camere bene .M. [4] Et in hac civitate sunt .C.LX. thomain domorum, idest fumantium, et thomain unum est .Xm. Sunt ergo in summa .XVIc.M. domus, inter quas sunt multa nobilia pallatia; et est una sola ecclesia in hac civitate, ‹ex christianis nestorinis›.

131

‹De qua›dam consuet‹udine›.

[1] In dicta civitate – et breviter per totam provinciam de Mangi, et similiter de Chatay – talis adest consuetudo. [2] Super hostio cuiuslibet domus scriptum est nomen domini domus et uxoris, et filiorum et eius uxorum, et breviter servorum et tocius familie domus; quod si quis moritur, deletur ‹eius› scriptura; et similiter nascenti‹um› nomina adiunguntur. Tali ergo modo ‹unusquisque› dominus leviter potest scire numerum gentium civitatis.

132

De redditibus provincie de Mangi.

[1] Provinciam de Mangi divisit Magnus Canis in .IX. dominia, ex quibus civitas Quinsay cum aliquibus ei suppositis civitatibus est una. Ut autem appareat quanti redditus sit tota hec provincia none partis redditus denotabo. [2] Ex civitate Quinsay, cum aliis ei suppositis civitatibus, habet Magnus Canis ex sale solum .LXXX. thomain auri; et est quodlibet tomain exagia .LXX‹m›., quod est in summa .5.600.000. exagiorum auri. Exagium vero auri est plus uno floreno. [3] Et de reliquis mercimoniis persolvit‹ur›, quia de speciebus quibuscumque et de çuccharo – de quo plus nascitur in hac provincia quam in reliquo mundo – .III. et tercia pro centenario, et de serico, et similiter de multis aliis rebus persolvitur .X. pro centenario; persolvitur eciam de stationibus predictarum artium, et de vino ex riçis facto. [4] Habetque ex universis aliis annuatim .CC.X. thomain auri, quod est †.Xm.CCCCC.LXX.† exagia auri. [5] Hanc rationem redditus propriis auribus audivit fieri dominus Marchus Paulo, existens in curia Magni Canis.

133

De civitate Tapingiu.

[1] A Quinsay versus syroch dieta una per fertilissima loca est civitas quedam, superius nominata ‹Tampingiu›, que pulcra est et magna; et ipsa est sub dominio Quinsay. [2] Gentes sunt ydolatre, comburentes corpora mortuorum, monetam ex cartis habentes. [3] Et sunt mercatores et artiste, habentes victualia copiose.

134

De civitate Vugiu.

[1] A Tanpingiu tribus dietis versus syroch, per civitates et castra multa et per loca fertilia, invenitur tunc civitas dicta Vugiu; et est magna, et sub dominio Quinsay. [2] Gentes sunt ydolatre mercatores et artiste.

135

De civitate Ghengiu.

[1] Ab hac dicta civitate .II. dietis per syroch – ubi sunt continue civitates et castra et loca habitata ac si esset continua civitas (et est in ea victualium omnium fertilitas copiosa; Et nascuntur grossiores et longiores canne quam in aliqua parte regni: sunt enim longitudinis passuum .XV., et volvunt in grossitudine palmos quatuor) – tunc est civitas dicta Ghengiu, magna et pulcra. [2] Gentes sunt ydolatre, ex mercimoniis viventes et artibus; habentque ex victualibus habundanter. [3] Et ipsi eciam sunt sub dominio Quinsay.

136

De civitate Cia‹n›scian.

[1] Ultra civitatem Ghengiu quatuor dietis versus syroch – continue per civitates et loca in quibus adsunt victualia habundanter, cuius gentes sunt ydolatre mercatores et artiste, et sunt sub dominio de Quinsay (et habent venationes optimas, tam bestiarum quam avium, habentque leones maximos et feroces) – adest tunc pulchra et magna civitas Cianscian, que est super monte quodam, qui dividit flumen in partes duas: quarum una tendit ad supra, reliqua vero ad infra. [2] Gentes sunt ydolatre, mercatores et artiste; et sunt eciam sub dominio Quinsai.

137

De civitate Cugiu.

[1] Ab hac civitate Cianscian tribus dietis per loca habitata et pulcra – ubi sunt artiste multi |18bis| et mercatores, qui sunt ydolatre et sub dominio de Quinsay (et habent victualia habundanter et venationes bonas) – tunc est pulcra et magna civitas dicta Cugiu, cuius gentes sunt ydolatre. [2] Et est hec ultima civitatum que sunt sub dominio de Quinsay, quia tunc incipit aliud ex .IX. vicinis regnis provincie de Mangi, quod dicitur Fugiu. [3] Per totam provinciam de Mangi non inveniuntur arietes sed boves, et capras et porcos habent multos.

138

De regno Fugiu.

[1] Ab ultima civitate de regno Quinsay dicta Cugiu, incipit aliud regnum ex .IX. vicinis regnis provincie de Mangi, quod regnum dicitur Fugiu. [2] Et pertransitur .VI. dietis per syroch per montes et valles, ubi sunt civitates et castra multa, et gentes sunt ydolatre, mercatores et artiste, suppositi regno de Fugiu. [3] Adsunt hiis victualia habundanter, et venationes optime tam bestiarum quam avium; leones habent maximos et feroces. [4] Habent zinçiber ‹et› galanga maxime habundanter: pro valore enim unius grossi veneti haberentur bene .LXXX. libras çinçiberis. Habent eciam fructum quendam ‹similem croco›, et licet non sit tamen simile operatur. [5] Carnibus quibuscumque vescuntur, brutorum et animalium; et quod plus est libentius et delectabilius, utuntur humanis, dummodo non sint de naturali morte perempti. [6] Quicumque ex hiis gentibus vitam ferunt in armis; ut ab aliis cognoscantur, ex açuro formam ferri lancee in eorum depingunt frontibus, tonduntque capillos in eorum exercitibus omnes excepto eorum capitaneo. Pedes incedunt portantque lanceas et enses. Et sunt crudelissimi hominum: eorum enim intentionis est occidere plusquam possunt – interemptorum enim sanguinem statim sugunt, deinde cum delectatione maxima carnes commedunt. [7] In fine autem trium dietarum ex hiis sex predictis est magna et nobilis civitas Guelinfu, in qua sunt tres pulcherrimi et maximi pontes; sunt enim longitudinis bene miliarii unius et latitudinis .VIII. passuum, suntque omnes ex lapidibus et columpnis marmoreis. [8] Et sunt gentes mercatores et artiste, et habent sericum in maxima quantitate, et zinziber et galangam; et habent pulcras mulieres. [9] Adsunt hinc galline quibus non sunt penne alique, sed sunt per totum pilose ut gatte; faciunt autem ova sicut et nostre, suntque optime ad commedendum. [10] In reliquis vero tribus dietis sunt adhuc plures civitates et castra. [11] Gentes sunt ydolatre, mercatores et artiste; et habent sericum multum, venationes optimas et leones maximos et feroces. [12] In fine vero harum trium dietarum, .XV. tamen miliaribus ultra, est provincia dicta Vucquem, in qua fit maxima quantitas zuccari; quantumcumque enim zuccari consumitur in curia Magni Canis hec civitas prebet totum, quod incredibilis est valoris.

139

De civitate Fugiu.

[1] Quindecim miliaribus ultra Vucquem est nobilis civitas Fugiu, que est caput et principalis civitas regni dicti Concha, quod est una ex .IX. partibus provincie Mangi. [2] Gentes sunt maxime mercatores et artiste; et sunt ydolatre. [3] Per medium huius civitatis transit magnum flumen, latum circa miliare unum. [4] Fit in hac civitate çuccarum in maxima habundantia. [5] Venduntur eciam hic margarite et lapides preciosi in maxima quantitate, que exportantur ex indianis insulis. [6] Est enim hec civitas propinqua portui de Chayton, qui est in Occeano mari; et ad hunc portum veniunt naves et mercimonia de India que per flumen istud portant usque ad civitatem Fugiu, et ‹inde› per flumen et terram in diversas transferunt partes. [7] Et in hac civitate adsunt victualia habundanter.

140

De nobili civitate Çairon.

[1] A civitate Fugiu, transeundo flumen, .V. dietis per syroch – per montes, colles et valles et planicies, in quibus sunt nemora et multe ex arboribus ex quibus camphora nascitur (ubi sunt civitates et castra multa, et loca omnibus fertilia bonis, et venationes multe tam bestiarum quam avium: gentes sunt ydolatre, mercatores et artiste, et sunt sub dominio de Fugiu) –, et tunc est magna et nobilis civitas Çairon. [2] Et est hic portus ad quem maior pars navium ex India cum suis veniunt mercimoniis, et margaritis et lapidibus preciosis. [3] Et hinc expanduntur mercimonia per totam provinciam de Mangi et alibi, quare tanta apportatur copia mercimoniorum quod pro una navi piperis que vadit Alexandriam vel alio, ut exportentur ad terras christianorum, veniunt ad hunc portum de Çairon .C. Et est unum ex duobus portibus mundi ad quos plura mercimonia apportantur. [4] Ex hac civitate vel portu habet maximos redditus Magnus Canis. Habet enim ex mercimoniis que ex India apportantur .X. pro centenario, id est .Xm. valoris rei. [5] Et naute pro nabulo habent de mercimoniis subtilibus .XXX. pro centenario, et de pipere .XLIIIIor. pro centenario, et de ligno aloe et sandalis et aliis grossis rebus .XL. pro .C. [6] Ex quibus apparet quod mercatores, de hiis que de India portant, inter |19| datium et nabulum dimidium dant valoris. [6] Et est hec contrata in omnibus necessariis valde fertilis et habundans, cuius gentes sunt ydolatre.

141

De civitate Tinugiu.

[1] In hac provincia Fugiu ‹est civitas dicta Tinugiu, in qua› fiunt vasa de porcellanis, que ubique valde tenentur cara: preter quam enim in hac civitate nusquam alibi laborantur. De ipsis tantum copiose et bono inveniuntur foro: pro valore enim unius veneti grossi habentur tres perapsides pulcherrime. [2] Huius civitatis gentes sunt ydolatre, habentque proprium ydeoma. [3] Satis dictum est de regno Fugiu, quod est una ex .IX. partibus provincie de Mangi, ex quo non minus habet redditus Magnus Canis quam ex Quinsay superius dicto regno. [4] Et licet provincia de Mangi in .IX., ut diximus, sit divisa regnis, de tribus tantum diximus longe dicionis fastidium evitantes: que sunt Yangiu, Quinsai et Fugiu. [5] Hiis relictis ad Indica transeamus.

142

De diversis provinciis que sunt in India et eorum moribus; et eorum navibus.

[1] Indicum mare navigant navibus valde magnis: portant enim pondus .Vm. et .VIm. sportarum piperis. [2] Et sunt ex lignis abietis et çapini, suntque duplices: id est assem super assem ponunt, easque interius et exterius ‹ferreis› clavis figunt. [3] Et sunt cooperte per totum; super coopertura vero sunt, ut in pluribus, ‹bene› .LX. camere, in quarum qualibet ‹comode› potest mercator unus manere. Et habet quelibet gubernaculum unum tantum et arbores quatuor; et multociens addunt duas quas possunt deponere, et cum placuerit elevare. [4] Et sunt calcate, tam interius quam exterius. Non sunt piceate –carent enim pice –; sed sumunt calcem, et canabum minute tritum, et oleum cuiusdam arboris, omniaque optime pistando miscent et fit viscosum quid et tenax (simile visco) ex quo naves inungunt (non est enim minus utile pice). [5] Ob magnitudinem vero harum navium indiget quelibet ut plurimum .CC. marinariis, et ducuntur hee naves remis: verum cuilibet remo adsunt quatuor marinarii. Habent eciam hee naves barchas magnas, portantes bene sportas mille piperis, et ipse remis incedunt cum .XL. marinariis; pluries enim iuvant trahere magnas naves. [6] Et ex talibus habet quelibet magna navis duas, unam tamen altera maiorem; et habet .X. parvos battellos pro anchoris et piscationibus, et reliquis aliis serviciis faciendis: quos omnes battellos exterius ad latera navis lig‹ant›. Et similiter dicte magne barche et ipse parvos habent battellos. [7] Cum autem has naves ob vetustatem reaptare volunt, alias asses superponunt, priores nullatenus removendo, quas clavis figunt, calcant et in‹un›gunt confectione predicta; quod si adhuc reaptare placuerit, relictis aliis assibus iterum alios superfigunt; sicque continue reaptando habent aliquando hee naves sex superpositos asses clavis iunctos.

143

De insula Cimpingu.

[1] Dicamus primo de insulis indicis que sunt in Occeano mari versus oriens a regionibus prius dictis. [2] Longe a terra .M.CCCCC. milliariis est insula maxima Cipingu, cuius gentes sunt ydolatre, et albi coloris et pulcri, et bonorum morum. [3] Et est hec insularum ditissima, ad quam nulli ex terra accedunt mercatores. [4] Adest ibi aurum in maxima quantitate: ex ipso enim nemo trahere ausus est. Quare regis pallacium est per totum auro totaliter decoratum: est enim totaliter auro cohopertum, eo modo quo ecclesie cohoperiuntur plumbo; pavimenta eciam camerarum, ex quibus adsunt multe, ‹sunt› ex auro puro ‹in grossitudine› duorum digitorum et plus. In omnibus aliis locis, sicut sunt sale fenestre et alia, est auro similiter decoratum. [5] Habentur in hac insula margarite in habundantia multa, que licet sint rubee sunt tamen pulcerrime, rotundissime et grosse: quare non sunt minoris valoris albis, sed maioris potius. [6] Sunt eciam in ea multi lapides preciosi. [7] Quia vero de huius insule nobilitate et diviciis tanta referebatur, Magnus Canis qui hodie regnat, nomine Cublay, proposuit ipsam armis conquirere. [8] Abattam ergo et Vonsanicim cum multitudine navium armatorum de Çayron et de Quinsay recedentes ‹per mare› ad dictam transmisit insulam. [9] Cuius castra et villas ceperunt multas; non poterant tamen capere civitates, quia inter eorum duos capitaneos divisio orta erat. Interim ‹in›cepit fortunale magnum ex septemtrionali vento. Consulti ergo quod nisi recederent ex toto perderent omnes naves, intraverunt ergo mare. Et cum separati forent quatuor forte miliaribus pars in insulam quandam parvam et inhabitatam rupit, et qui evaserunt in insula remanserunt; reliqua vero, et minor pars, exercitus quia maris evasit procellas ad propria remeavit. [10] Videntes ergo gentes insule se ab exercitu liberatos, noscentes eciam magnam partem exercitus ex confluctu maris in parvam insulam permansisse, gavisi sunt valde, et cum eorum navibus – ut inimicis caperent – ad parvam pervenerunt insulam, in terramque universaliter descenderunt. Tartari vero, credentes se mortuos, quia nulla spes aderat evadendi, caute et sapienter per diversam partem pervenerunt ad naves absque custodibus derelictas, ipsasque intrantes ad principalem pervenerunt insulam; et quia insignia civitatis habebant, cum ipsis tamquam terrigene civitatem ingressi ipsam ceperunt. [11] Hec videntes, qui in |19bis| insula permanserant cum reliquis navibus ad propria pervenerunt, civitatemque cum ipsis Tartaris obsiderunt. Videntes ergo Tartari se nullatenus defendere posse, cum acta nullo modo possent domino suo nunciare, transactis iam mensibus ‹septem› salvis tamen personis civitatem reddiderunt, pacto tamen facto quod semper in insula permanerent. [12] Et quia capitanei exercitus Magni Canis, qui ex confluctu maris evaserant, male se gesserant in hiis factis, fuit unus capite punitus, alter vero in exilium ad quamdam insulam missus; et ipse mortuus est ibidem. [13] Hec autem fuerunt ab incarnatione Christi anno Domini .M.CC°.LX‹V›IIII°. [14] Unum tamen apparuit mirandum, quia dum per Tartaros captum esset quoddam castrum, quia gentes nullo modo se reddere voluerant, omnes capite truncato mortui sunt preter .VIII. tamen, quibus nullatenus poterant capud gladio amputari, quod contingere dicebant virtute alicuius lapidis quem habebant. Hii tamen sunt mactati; ipsis ergo mortuis inventus est in eis lapis quidam, infra pellem et carnem insertus in brachio, cuius tanta est virtus, ut dicunt, quod non sinit habentes gladio mori. [15] Huius insule habitatores sunt ydolatre, quemadmodum sunt omnes de Mangi et de Chatay; verum eorum ydola ab aliis sunt valde diversa. Quedam enim habent bovina capita, quedam porcina, quedam canina, aliqua arietina ; et quedam diversarum manerierum: quia sunt ex eis habentia unum caput et quatuor facies, quedam habentia tria capita (unum in loco debito, ‹et› in quolibet umero unum); et quedam habent quatuor manus, et quedam .X., et aliqua plures valde. [16] Et dum queritur ab eis quare ydola tante diversitatis habent, respondent talia ab eorum patribus derelicta fore, que et ipsi suis posteris derelinquent. Hec enim ydola tam in responsis quam in aliis talia miranda dicunt, que vix narrantibus crederetur. [17] Faciunt hee gentes horribile quiddam. Si enim hominem aliquem ceperint non amicum, qui se pecunia redimere non possit, parentum et amicorum convivio congregato ipsum coctum pro solempni dant ferculo, dicentes humanas carnes aliis prevalere omni dulcedine atque sapore.

144

De mari de Cin; et de eius insulis.

[1] Hoc mare, in quo dicta manet insula, est ad oriens et syroch; et dicitur mare de Cin, quod sonat “mare quod est versus Mangi”: in eorum enim lingua tantum sonat “Cin” quantum “Mangi”. [2] Et dicunt sapientes marinarii huius maris quod in hoc mari sunt insule septem milia quadringente .XLVIII., in pluribus ‹h›abitate, in quibus nulla arbor nascitur absque odore multo, et utilitate magna non minori ligno aloe. Et sunt ibi similiter multi valoris species, et diversarum manerierum: habent enim piper albissimum, et de nigro similiter in habundancia multa. [3] Et est mirabile de valore auri et reliquorum in hiis existentium insulis. [4] Et quia elongantur a terra, raro ad ipsas mercatores accedunt. Naves autem que de Çayton et Quinsay accedunt ad ipsas magnam utilitatem acquirunt; iter tamen non minus integro complent anno: uno enim vento vadunt qui tota regnat yeme, tota estate flante altero revertuntur (in dicto enim mari duo solum predicto modo flant venti). [5] Et hec contracta a partibus Indie maxime elongatur. [6] Et licet hoc dicatur mare de Cin, est tamen Occeanum mare; sicud enim dicimus in partibus nostris mare de Engelterra et de Flandria ‹et de †Rizolla†›, propter diversas provincias quas inundat, est tamen unum mare, sic et dicitur mare de Cin et mare Yndie, cum secundum veritatem sit unum mare, scilicet Occeanum. [7] De hiis ergo insulis, quia in ipsis non fuimus, cum sint devia valde loca neque submissa Magno Cani, ad presens relinquamus.

145

De contrata quadam dicta Ciamban.

[1] A portu de Çairon per mare versus occidens aliquantulum tamen versus garbin .M.CCCCC. miliaribus, pervenitur ad quandam maximam et divitem contratam dictam Ciamban. [2] Gentes sunt ydolatre, habentes per se regem qui tributario nomine reddit annuatim Magno Cani elefantes multos et lignum aloe in quantitate multa. [3] Hiis adest consuetudo nullam maritare nisi primo presentetur regi: que, si sibi placuerit ipsam pro se tenet, sin autem ipsam maritant. [4] In hac regione fuit dominus Marchus Paulo anno Christi .M°.CC°.LXXXV., quo tempore aderant regi mares et femine filii .CCCXXVI., ex quibus ‹quam plures› poterant arma ferre. [5] Et sunt hic elefantes multi, et lignum aloes in habundantia, et nemora quam plura, et ex ligno ebani, quod est valde nigrum et nobile lignum.

146

De insula Java Maiori.

[1] Inter meridiem et syroch, .M.CCCCC. miliaribus longe a Ciamban est insula Java, que – secundum ‹quod› dicunt marinarii illi – est maior insula mundi. [2] Adest hic rex nulli subiectus; gentes sunt ydolatre. [3] Et est dives insula valde. Et ibi sunt piper, nuces muscate, spica, galanga, cubebe, gariofoli; et breviter omnes bone et care species in ea inveniri possunt, quare ad ipsam pervenit navium multitudo, ‹et de Çairon› et de |20| Mangi quam plures mercatores.

147

De duabus insulis Condur et Sondur.

[1] Ab insula Java .VIIc. miliaribus inter meridiem et garbin sunt due insule, quarum una magna est, altera vero minor. Unius nomen est Condur, alterius Sondur.

148

De provincia Locach.

[1] Ab hiis insulis .Vc. miliaribus per syroch est provincia dicta Locach, maxima et ditissima, in qua est rex nulli submissus. [2] Gentes sunt ydolatre, habentes proprium ydeoma. [3] Hic nascitur verçi domesticum in maxima quantitate. [4] Adest eciam aurum ‹in› incredibili quantitate. [5] Elefantes habent et venationes optimas. [6] Et hinc habentur omnes porcellane, que, ut diximus, per diversas provincias expanduntur. [7] Et est hec provincia tam forte silvestris ‹et devia› quod ad ipsam pauce accedunt gentes, difficiliusque accedere possunt.

149

De insula Penthain.

[1] A provincia Locach .Vc. miliaribus per meridiem est insula dicta Penthain. [2] Et est locus valde silvestris: eorum nemora sunt plena arboribus magni odoris. [3] Relinquamus hec. Eundo inter has ‹duas› insulas circa miliaria .LX., ubi non sunt ultra quatuor passus aque, et adhuc ultra .XXX. miliaria per syroch, invenitur insula Penthain, que est regnum cuius civitas dicitur Malaiur, nobilis et magna. [4] Et in ipsa fiunt mercimonia multa ex multis rebus, et maxime speciebus: adsunt enim ibi in habundantia multa. [5] Gentes habent regem et proprium ydeoma.

150

De insula Java Minori.

[1] Ab insula Penthain circa .C. miliaribus versus syroch est insula Java, que licet “Minor” dicatur per respectum alterius supradicte, est tamen circuitus .MM. miliariorum et plus. [2] In ipsa enim sunt .VIII°. regna similiter et reges, et habet quodlibet regnum per se proprium ydeoma. [3] Et est in ipsa thesaurus multus valde, et species magni valoris multe, et lignum aloes et spica, et multe et diverse species que nunquam in nostris partibus apportantur. [4] Et est hec insula in tantum versus meridiem posita quod Polus Articus breviter nichil apparet. [5] Dicatur ergo de quolibet regno per se.

151

De regno Ferlech.

[1] Ferlech est regnum in hac insula, cuius gentes propter Sarracenos ibi plurimum conversantes facte sunt ut plurimum sarracene. [2] Verumtamen montana habitantes sunt parum a bestiis differentes: commedunt enim humanas carnes, et breviter carnes cuiuscumque generis sint commedunt. [3] Inordinate adorant: cum enim de mane ‹a sompno› surrexerint, quod primo vident adorant.

152

De regione Basman.

[1] In hac insula eciam, iuxta predictum regnum, est regio dicta Basman; cuius gentes more bestiali vivunt absque lege – habent tamen proprium ydeoma. [2] Adsunt hic multi silvestres elefantes et unicorni, qui parum elephantibus sunt minores et buffalis similes pilatura. Pedes habent elephantibus similes, cornu aut‹em› nigro tamen et grosso in frontibus medio fulciuntur; habent enim caput simile silvestri apro, quod semper versus terram declive portant; cornu autem non ledunt, sed lingua, quam valde longam habent et acutissimis spinis plenam. In luto autem et piscinis more porcorum maxime delectantur, et est turpis bestia visui et immunda. [3] Sunt eciam hic austures, per totum nigerrimi sicut corvi, suntque boni captores avium maximeque volantes. [4] Sunt et simie multe diversarum‹que› manerierum, ex quibus alique sunt parve valde, habentes vultus ‹ex› toto humanis similes. Has deceptores quidam per totum depilant, linquentes tamen aliquos pilos in femore atque barba, pellemque cuti humane assimilantes; aliquo colore depingunt, deinde similitudine humana extensas desiccant; sicque per diversas mundi partes ut lucrentur exportant, asserentes eas esse pigmeos.

153

De regno Samara.

[1] Iuxta predictum regnum, in eadem insula, est regio de Samara, in qua dominus Marchus Paulo ob impedimentum temporis .V. permansit mensibus. [2] Et hic similiter Polus Articus non apparet, stelle eciam de magistro nullatenus videri possunt. [3] Adest hic rex magnus et dives, gentesque sunt ydolatre et silvestres. [4] Et habent optimos pisces; carent frumento, sed utuntur riço. [5] Vinum non habent ex vite; habent tamen arbores quasdam, similes parvis dactilis, habentes plures ramos: ex quibus aliquos incidunt, et emanat liquor quidam in quantitate multa; et similis est vino et boni saporis valde. Quod, si truncatus ramus a talis liquoris emanatione cessaverit, aquam ad pedem arboris fundunt, et parvo post tempore iterum liquor fluit. Et de tali vino album habent et rubeum. [6] Est insuper tale vinum ydropicis et spleneticis valde bonum. [7] Habent eciam nuces indicas in maxima quantitate, valde bonas. [8] Et ex omni genere carnium indifferenter commedunt.

154

De regione Dagroyan.

[1] Dagroyan est regnum in insula eadem. [2] Adest hic rex, cuius gentes habent ydeoma proprium; et sunt ydolatre, silvestres et pessimorum morum. [3] Dum aliquis horum infirmitate languescit, eorum magos et astrologos consulunt utrum ex tali infirmitate mori debeat, vel liberari possit. Habita vero mortis responsione, ipsum ante tempus mortis sue suffocant, quem coctum aperte sui parentes comme|20bis|dunt; et quod plus est, medullas eciam ossium eius sugunt, nichil in eis penitus relinquentes humoris. [4] Dicunt enim quod si quid humoris ex mortuo remaneret, ex eius putrefactione nascerentur vermes ‹qui› tandem defectu nutrimenti perirent: ex quo peccato mortui anima maxime pateretur. [5] Reliquias ossium in parvis locant capsulis, quas in cavernis montium taliter pendent et locant quod ab animali aliquo tangi non possunt. [6] Si autem hee gentes aliquos extraneos homines capere possunt ‹qui se redimere non possint›, eos occidunt, et manducant.

155

De regione Lambri.

[1] Lambri est regnum eciam in dicta insula, habens proprium regem, cuius gentes sunt ydolatre. [2] Camphoram habent et alias caras species in quantitate multa. [3] Verçi eciam habent in habundantia; ipsum enim seminant, et cum in parva virga elevatus fuerit ipsum effodiunt et in alio loco plantant, ipsumque post annos tres cum totis cavant radicibus sicque vendunt. [4] De huiusmmodi autem semine Veneciis seminari fecit dominus Marchus Paulo; nichil tamen ob frigiditatem loci natum fuit. [5] In hac regione, non in civitate tamen sed in montanis, sunt homines habentes caudas longas uno palmo ‹et grossas› ad canum similitudinem. [6] Adsunt eciam hinc unicorni multi; venationes eciam tam bestiarum quam avium habent multas.

156

De regione Fansur.

[1] Fansur est regnum similiter in dicta insula Java, habens et ipsum regem proprium, ‹cuius gentes sunt ydolatre›. [2] In hoc regno nascitur optima ‹camfora›, cui bonitate par nullatenus inveniri potest; ipsa enim ad pondus auri venditur, et dicitur camfora fansuri. [3] Carent frumento et alia segete; comedunt autem riçum et lac. [4] Vinum autem habent ex arboribus supradictis. [5] Et habent arbores quasdam grossas et magnas, habentes corticem subtilem valde, que sunt interius plene farina ex qua optima cibaria de pasta faciunt, quecumque volunt. Hoc autem expertus fuit dominus Marchus Paulo: multociens enim de talibus commedit cibariis. [6] De regnis ab una parte insule ‹positis› dictum est; de hiis vero que in alia parte sunt, quia ad ipsa non pervenit dominus Marchus Paulo, relinquatur ad presens.

157

De insula Neucuveran.

[1] A regno Lambri, quod est in insula Java, circa .Vc. miliaribus versus septemtrionem eundo, inveniuntur due insule, una quarum dicitur Neucuveran; in qua non est rex, sed gentes more bestiarum vivunt: incedunt enim, tam viri quam femine, totaliter nudi. [2] Et sunt ydolatre. [3] Earum nemora sunt per totum plena nobilissimis arboribus et magni valoris, sicut sunt sandali rubei, nuces indice, gariofoli, verçi et similes arbores.

158

De insula Angaman.

[1] Altera vero insula, dicta Angaman, est satis magna; et ipsa caret rege. [2] Habitantes enim sunt ydolatre, viventes more silvestrium bestiarum; et habent omnes capita canibus similia, et dentes et oculos, et breviter eorum capita similia capitibus maximorum canum quos vulgariter mastinos dicimus. [3] Et sunt crudelissimi homines, quia quoscumque homines capere possunt homines, dummodo ex ipsis non fuerit, libentissime commedunt. [4] Eorum victualia sunt riçi et lac et carnes indifferenter. [5] Et habent species ex omni manerie in habundantia maxima, et habent fructus diversos a nostris valde. [6] Ad insulam istam est tantus cursus aque tantaque profunditas quod naves non possunt anchoris retineri, sed ducuntur ad culfum quendam unde postea exire non possunt.

159

De insula Seilan.

[1] Ab insula Angaman .M. milibus per occidens, aliquantulum versus garbin est insula Seilan, cuius – secundum rei veritatem – tante magnitudinis nusquam ‹melior› invenitur. [2] Que licet ad presens sit circuitus .IIm.IIIIc. milibus, tamen olim fuit circuitus .MMM.VIc., secundum quod ‹in› nappa mundi illius maris apparet; inundatione enim maris, et maxime ex septemtrionali vento multa pars ablata est. [3] Adest hic rex, nemini subiectus, cuius gentes sunt ydolatre. [4] Inceduntque nude, solummodo earum verenda tegentes. [5] Carent omni blado preter riço et sisamo, ex quo oleum faciunt. [6] Eorum victualia sunt lac, riçum et carnes; vinum vero habent ex arboribus supradictis. [7] Verçi habent optimum in maxima quantitate. [8] In hac solummodo insula inveniuntur rubini; nascuntur similiter zaphiri, topaçii et amatistes, et quam plures alios bonos lapides predicta fert insula. [9] Huius insule rex lapidem mirabilis nobilitatis et pulcritudinis habet; est enim longitudinis unius palmi, cuius grossicies brachio adequatur, omni‹que› carens macula.

160

De monte ubi creduntur esse reliquie Adam.

[1] In insula statim dicta est mons, cuius saxa taliter ‹undique› sunt dirupta quod ad summum eius ascendere quis non posset, nisi quod saxo catene quedam ferree ordinate infixe sunt per quas montem, difficulter tamen, adiri potest. [2] In summitate vero montis huius, ut dicunt Sarraceni, est monumentum Adam primi patris; ydolatre tamen dicunt hanc esse sepulturam Sergarmoni Borcam, qui fuit primus in cuius reverentia primo ordinata sunt ydola, et fuit optimus hominum inter eos et primus quem adoraverunt pro sancto. [3] Fuit enim hic filius potentis cuiusdam regis et solus, qui in tantum mundana contempsit quod eciam renuntiavit regnum, cum de iure |21| patri succedere debuisset. Cum rex, valde dolens de unico filio suo successore regni, cogitavit ipsum deliciis et maxime venereis solaciis permutare (domicellas virgines et pulcherrimas omnibus eius secretis deputando serviciis), et cum hic talibus corrumpi non posset, sed semper in sua bona opinione ardentius permaneret, tandem – mundanis omnibus derelictis – ad silvestria montana se transferens tam diu monasticam duxit vitam donec persolveret debitum carnis sue. [4] In huius ergo memorationem et honorem pater eius rex fecit fieri ymaginem ex auro ad eius similitudinem, lapidibus preciosis ornatam. [5] Ydolum ergo hoc primo adoraverunt ydolatre, adorantque adhuc ipsum, quem deum dicunt. Dicunt enim hunc esse mortuum ac si .LXXXIII‹I›. vicibus mortuus esset. Credunt enim animas morientium de animali ‹in animal› permutari; quia, dum moritur homo, dicunt eius animam in aliud animal ingredit, ut puta in bovem, et dum hic bos moritur fieri equum, deinde asinum, sicque continuo de uno in aliud permutando; et dum .LXXXIIIIor. tales mortes et permutationes fecerit, tunc efficitur unus ex diis. Dicunt ergo mortuum esse semel tamen pro .LXXXIIIIor. vicibus, quia in prima morte factus est deus. [6] Hunc ergo ydolatre pro maiori et meliori deo habent eiusque ydolum adorant, quia ipsum fuit primum ydolum ex quo reliqua ‹omnia› ydola descenderunt. [7] Ad supradictum montem omnes ydolatre ‹undique› peregre veniunt, sicut ad Sanctum Iacobum in partibus nostris. Dicunt enim, et credunt, sepulturam illam in summitate illius montis positam sui fuisse dei, et sunt in sepultura illa dentes et capilli et perapsis quedam, quam dicunt fuisse filii supradicti regis et quod in illa commedebat perapside. [8] Ad hanc eciam sepulturam peregre ‹venit› Sarracenorum maxima multitudo, dicentium hanc esse primi hominis sepulturam, scilicet Adam, dentes capillos et perapsidem fuisse suam; sicque inter eos diversa cadit opinio. [9] Audivit tamen Magnus Canis in provincia a‹nte›dicta Adam primi parentis adesse reliquias; misit solempnes ambaxiatores regi insule, querens sibi dari reliquias primi patris quas diu tenuerat, scilicet dentes, capillos et perapsidem: quod, licet tamen invite, tandem factum est. Habuerunt duos ex maxillaribus dentibus grossos et magnos valde, et de capillis eciam et perapsidem, que est ex porfiretico lapide viridi valde pulcro. [10] C‹um› ergo ambaxiatores appropinquarent civitati Cambalu, ad quam aderat Magnus Canis, notum fecerunt domino quod sanctas ferebant reliquias; universus ergo populus, fratres regulares, homines et presbiteri, more suo eis reverenter valde obviam accesserunt. Has ergo reliquias Magnus Canis cum reverentia, gaudio et leticia magna recepit. [11] Dicebant enim perapsidem illam tante esse virtutis quod, si in ipsa ponatur ferculum uni persone sufficiens, vere plus quam quinque saturarentur persone; et referebat Magnus Canis se manifeste probasse, sicque verum esse dicebat.

161

De maxima provincia Mahabar ‹que› dicitur Maior India.

[1] Ab insula Seilam versus occidens circa .LX. miliaribus invenitur maxima provincia Mahabar, que Maior India dicta est. Et ipsa vero omnibus aliis Indiis melior existit, et est in terra firma. [2] Et in ‹hac› provincia erant .V. regna, que tempore domini Marchi Paulo .V. possidebant fratres. [3] Ab hoc enim capite provincie huius regnabat unus ex hiis fratribus; in quo regno inveniuntur margarite optime. [4] Inter insulam enim dictam et terram firmam adest culfus, in quo nusquam est maior aqua .X. vel .XII. passibus, et alicubi .II. ‹tantum›. [5] In hoc vero mari inveniuntur optime margarite. De mense enim aprilis usque ad medium madium, a quodam loco dicto Bettalar, cum magnis et parvis navibus circa miliaria .LX. ingrediuntur mare, scilicet predictum culfum, ibique anchoras figunt; intrantque parvas barchas, et piscantur cappas quasdam sive ostreas, in quibus inveniunt margaritas. [6] Verum est quod mercatores habent homines debito precio, qui pro eis toto piscationis tempore piscantur – quod est per totum aprilem usque ad medium madium –; hii ergo submerguntur in mari in passibus .VI. vel quatuor aque, vel plus vel minus secundum conditionem loci, piscanturque dictas cappas (que eciam ostrege marine dicuntur), in quibus ex ipsis margaritis tam parvis quam magnis tanta recipitur multitudo quod, ut apparet, totus habundat mundus; ‹ipseque in earum carnositate manent›. [7] Sed quia piscatores ob multitudinem magnorum piscium lederentur, habent quosdam dictos “habraiamain”, qui incantationibus suis taliter pisces constringunt quod piscationes nequeunt impedire; et non solum hii tales pisces constringunt, sed aves eciam et quecumque animalia dumlibet suis incantationibus ligant. [8] De hiis ergo margaritis tali piscatione ‹a›deptis decimum regi ipsi provincie ex debito exhibetur, vigesimum vero incantatoribus piscium merito donant. [9] Medio autem madio transacto tales ostrege in dicto culfo nullatenus inveniri possunt; verumtamen longe ab |21bis| hoc loco circa .CCC. miliaribus inveniuntur, non tamen supradicto tempore, sed per mensem septembris usque ad medium octubris. [10] Gentes huius regionis totaliter incedunt nude, exceptis verendis, que modico aliquo panno tegunt. Tempus enim habent totaliter temperatum, neque calore neque frigore habundant‹em›. [11] Rex eciam similiter incedit nudus, verenda tamen et ipse cooperit aliquo parvo et nobili et pulcro panno. Et circha collum friçum habet quendam, per totum plenum lapidibus nobilibus preciosis et margaritis maximi valoris. Pendet eciam a collo eius cordula subtilis ex serico a parte anteriori circha passum unum, in qua sunt margarite grosse et optimi rubini numero .C.IIII., que sunt maximi valoris valde; et ideo sunt .C.IIII. quia singulis diebus tenetur rex mane et sero tot orationes in honorem sui ydoli vel dei dicere: sic enim precipit lex eorum. [12] Portat eciam in singulis brachiis, in tribus locis, aurea brachialia per totum nobilibus margaritis optimisque lapidibus apta; similia quoque, simili modo ornata, in singulis fert tibiis. Portat eciam in digitis quibuslibet, tam pedis quam manuum, optimos lapides et nobiles margaritas. [13] Quod ergo rex super se singulis fert diebus plus valet aliqua nobili civitate. Et nimirum si tam preciosis lapidibus et nobilibus margaritis habundat, cum ipsa in hoc inveniantur regno: nemo enim optimum lapidem ‹ex ipsa regione trahere ausus est›, neque grossam margaritam dimidium exagii vel amplioris ponderis existentem; quo‹s›cumque enim lapides nobiles margaritasque magni valoris rex recuperare potest emit, datque mercatoribus duplum eius quod empte fuerunt, quare ei undique libentissime reportantur. [14] Habet rex iste quingentas et plures adhuc uxores, quia quotcumque et quascumque voluerit indifferenter habet. [15] Et habet multos fideles et servitores privatos, qui magnum habent dominium circha regem ‹quia› in hoc mundo ei serviunt. Semper enim assistunt regi, eumque imitantur quocumque vadit; et hii, ut credunt, in alio seculo sunt fideles regis similiter servitores, quia post mortem regis, dum corpus igne comburitur, intrant vivi rogum, ut regem mortuum insequentes et in alieno seculo servitores existant. [16] Huius regni reges nullo modo predecessoris sui uterentur thesauro, quia, ut dicunt, ‹habent› regnum et gentes quas possederat predecessor, quare et ipsi similiter thezauriçare possunt. Sic ergo, thesaurum thesauro addentes, incredibilem thezauri congregant quantitatem. [17] In hoc regno, et similiter in tota provincia, non nascuntur equi, sed de Curmos et de Quisci, de Duffar, de Esciere et de Adan – in quibus locis multi boni habentur dextrarii et communales equi – maxima ‹equorum› quantitas apportatur per mare, optimeque venduntur: quia bene .Vc. exagiis auri venditur unus quod valet plus .C. marchis argenti, et plus et minus secundum eorum condictionem venduntur. [18] Ex hiis enim equis plus .MM. habet hic rex, ‹quos› quolibet emit anno; similiter et alii huius provincie reges faciunt annuatim; in fine tamen anni remanet quasi nullus. Est enim hec provincia nullatenus ferax, neque servatrix equorum; si enim in hac provincia magnus et optimus equus optimam et magnam impregnaverit equam, pusillus nasceretur equulus nulliusque valoris. Dant autem pro cibo equis carnes coctas cum riço, et multa alia cocta tantum. [19] Adest in hac regione consuetudo. Dum aliquis sententiam mortis incurrerit ex peccato, querit se propriis manibus occidere velle ob alicuius ydoli reverentiam et amorem. Quod si rex concedit, tunc parentes et amici moriturum in cathedram ponunt eique circa .XII. cultellos parant, ipsumque per totam deferunt civitatem clamantes: «Hic probus et audax homo se ipsum interficere intendit in honorem et reverentiam talis ydoli!». Et dum tandem ad locum pervenerit iusticie, tunc moriturus, accepto in manu gladio, alta voce clamat: «In honorem talis ydoli me ipsum occidere volo!», percutit‹que› se ipsum in brachio, deinde in alio ex alio gladio se ferit, deinde in ventrem, et alibi tantum se ferit quousque manu propria moriatur. Hunc ergo parentes cum magno comburunt gaudio. [20] Adest eciam alia consuetudo. Plurime enim mulieres, dum corpus mariti – ut moris eorum est – igne comburitur in ignem, se vivas prohiciunt, sicque una cum corpore mariti comburitur; et talis valde ab aliis ‹gentibus› collaudatur. [21] Gentes huius regionis sunt ydolatre; verum quam plures adorant boves, dicentes boves esse optimum quid, quare nullo modo eos occiderent nec bovinas carnes commederent ullo modo. [22] Sunt tamen cuiusdam secte homines ‹qui› “gavi” dicuntur, qui carnes bovinas commedunt, dum tamen vel morte naturali vel casu aliquo fortuitu mortui sunt, quia ipsos neque occiderent neque occidi facerent ullo modo; domus autem eorum bovino sepo in quam pluribus locis ungunt, credentes eas sanctitate bovis salvari. [23] Et ‹hii› gavi supradicti sunt generatio quedam quorum primi parentes, antiquis temporibus, beatum Thomam apostolum occiderunt; quare nullus ex ipsis miraculose locum ubi corpus sancti Thome manet ingredi potest: quod, si forte violenter ex eis aliquis in eius ecclesiam portaretur, nullo modo ibi manere neque detineri posset. |22| [24] In hac eciam regione rex et quicumque nobiles prelati solum in terram sedent, dicentes hunc esse honorabilem locum, terramque honorandam esse maxime, «quia ex ea sumus, et in eam similter revertemur». [25] In exercitu vero totaliter nudi vadunt, lancea tamen cum scuto muniti. [26] Nullum occidunt animal, quod, si bestiam vel avem commedere voluerint, Sarracenis vel aliis (quicumque non fuerint sue legis) occidere faciunt. [27] Quicumque fuerint sue legis bis aqua totum cotidie corpus lavant, in mane videlicet et sero, neque enim aliter biberent commederentque; qui enim bis aliqua die non lavaretur pro infideli et heretico haberetur. [28] Abstinent eciam a vino maxime: bibentium enim vinum testimonio nulla adhibetur fides, nec eorum creditur sacramento; similiter eciam per mare utentium nullatenus creditur sacramento. Tales enim desperatos credunt, cum de morte non dubitent. [29] In nullo modo luxurie peccare credunt: luxuriam enim non numerant pro peccato. [30] Adest in hac regione calor immensus. Carent enim pluvia, preterquam in iunio et iulio et augusto (tunc enim aliquando pluit). Nisi enim tali pluvia temperaretur aer, vix aliquis ob nimium calorem manere posset. [31] Et sunt in hac provincia quam plures sapientes homines, et maxime in sciencia quam physionomiam dicunt: per aspectum enim hominum eorum notant mores. Sunt quam plurimi augures, qui volatus avium multum considerant, similiter et sternuta, ipsisque reguntur. [32] Nascentium omnium nativitates valde considerant, easque in scriptis notant mensem, videlicet diem et horam lunationemque; omnia enim eorum facta per astrologos, augures divinatoresque regunt. [33] In hoc regno, similiter ‹et› in tota India, sunt tam bestie quam aves omnes a nostris maxime differentes, excepta ave quadam dicta qualia (ipsa enim assimilatur nostris). Est ibi noctula avis scilicet, carens penna similis muri, in magnitudine austuris. Sunt eciam austures per totum nigerrimi sicut corvi, et sunt valde maiores nostris et bene volantes aucupantesque. [34] Habent monasteria multa, in quibus sunt ydola multa, et masculini et femini generis; et ipsis plurime voventur virgines, prout diversis ydolis reverentur. Ipse tamen paternas habitant domus; cum vero monacis vel ydoli servitoribus placuerit, devotas ydoli virgines ad se vocant ut ydolo plaudant, consolationem gaudiumque inducant – quod faciunt cantantes, coriçantes circa ydolum, adorantes et gaudentes. Pluries enim in septimana portant ydolo cui voverunt preparantque mensam, eisque fercula apponunt; deinde circa ydolum cantant, corriçant letanturque tam diu quousque ‹aliquis› nobilis et delicatus vir comedere posset: et dicunt spiritum ydoli iam comedisse substanciam appositi cibi, quare ipsum auferunt eoque cum leticia et gaudio magno cibantur. Post hec vero ad domos proprias revertuntur. [35] Dicunt autem hii tales ydolorum monachi hec talia fieri necesse esse quia inter deos eorum et deas accidit multociens evenire guerras, que cantationibus virginumque precibus concordantur. [36] Et de huiusmodi virginibus adest maxima multitudo, que tam diu hoc faciunt quousque matrimonio alligentur. [37] In hac regione nullum bladum nascitur nisi riçum.

162

De regno Mu‹t›fili. Rubrica.

[1] A Mahabar versus septemtrionem ‹circha› .M. miliaria adest regnum Mutfili. [2] Gentes sunt ydolatre, viventes ex riço, carnibus et lacte. [3] Et in hac regione inveniuntur dyamantes in quam pluribus eius montibus. Ex cursu enim pluvialis aque, per torrentes montium, tales manifestantur lapides, quos colligunt perquirentes. Ex ipsis ‹eciam› absque hoc inveniuntur per cavernas montium; estatis t‹amen› tempore ob immensum calorem vix quis ad montes accedere potest, maximorum eciam pravorumque serpentium multitudine deviantur. [4] Inveniunt eciam aliter dyamantes. Sunt enim in hiis montibus rupes maxime et loca profunda, ad que nullus adire potest. Deiciunt ergo carnium multa frustra, et quia ibi adest maxima multitudo dyamantium, infiguntur carnes; has ergo carnes aquile quedam albe (ex quibus in hiis montibus maxima conversatur multitudo) ex profundo in altum ducunt. Hoc autem facientes aquilas intuentur, earumque loca considerant, sicque cadentes colligunt dyamantes. [5] Et licet in hac sola regione inveniantur, et non in alia mundi parte, tamen ibi tanta quantitas invenitur quod ex ipsis totus mundus habundat. [6] Fiunt in hoc regno meliores et subtiliores et pulcriores bochorani quam in alia mundi parte: videntur enim linee tele renense‹s›. [7] Adsunt hic bestie multe, et arietes multo maiores aliis. [8] Et habent hee gentes ex victualibus quibus utuntur habundantiam copiosam.

163

|22bis| De corpore sancti Thome apostoli.

[1] Corpus sancti Thome est in provincia Mahabar, in civitate quadam parva, in qua pauce sunt gentes et mercatores nulli: est enim devius locus, mercatoribus ineptus. [2] Ad hunc locum per‹egre› veniunt quam plurimi christiani et Sarraceni multi, quia hoc corpus tenent in maxima reverentia, dicentes ipsum sarracenum fuisse maximumque prophetam, ipsumque “avarian” dicunt, quod sonat “sanctus homo”. [3] Hoc enim corpus quam plurimis et maximis choruscat miraculis. Si enim ex terra ubi sanctum corpus mortuum fuit alicui infirmo vel febricitanti detur potui in modica quantitate, subito sanat ipsum; terra vero illa rubea est. [4] Circa annos Christi .M°.CC°.LXXXVIII°. nobilis quidam vir et potens in civitate, cum habundaret riço (quod est species quedam bladi), impleri iussit domunculas quasdam iuxta beati Thome ecclesiam existentes, que ad peregrinorum utilitatem deputate erant; quod cum christiani custodes ecclesie neque precibus neque vi impedire possent, domus has blado totaliter occupavit. Sequenti vero nocte, dum nobilis vir ille in lecto dormiret, supervenit ei sanctus Thomas, habens furcam ferream ‹quam› eius gule apposuit, quasi ipsum suffocare vellet, dixitque: «Nisi domos meas statim exoccupare facias, noscas te cito mala morte perire»; sicque recessit. Quare vir ille domus statim evacuare fecit, divulgavitque miraculum. [5] Multa eciam immensa continue facit miracula, que esset valde longum narrare, et maxime in sanando infirmos, et impedita et destructa reficiendo menbra. [6] Fuit autem mortuus sanctus Thomas in hac contracta per hunc modum. Dum enim extra domunculam suam – in qua, ut heremita, manebat – staret oraretque, et circha ipsum essent pavones ‹quam› plurimi, homo quidam ydolatra (de progenie quorundam qui gavi dicuntur), credens sagittare pavonem sancti Thome apostoli dextrum percussit latus, sicque mortuus est. [7] Ante tamen quam ad locum hunc ubi fuit mortuus pervenisset, plurimas convertit gentes in partibus quam plurimis pluribus gentibus in partibus quam pluribus predicavit, et maxime in Nubia, de qua inferius pertractatur. [8] Huius regionis gentes nigre sunt, tamen artificialiter nigriores efficiuntur. Infantem enim, postquam natus est, oleo sisamino inungunt qualibet septimana; qua re nigrior fit. Quanto enim quis nigrior est tanto maxime appreciatur. [9] Qua re eorum deos ydolaque nigra depingunt, demonesque albos, ‹dicentes deos esse nigros et demones albos›. [10] Quia homines eciam huius regionis boves maxime reverentur, dum in exercitu vadunt de pilis boum silvestrium secum portant, credentes ex eorum sanctitate salvari; quod, si eques fuerit, de huiusmodi bovis pilo collo appendet equi, et si pedes fuerit, scutu suo vel capillis alligat. Et ob hanc causam silvestris bovis pili in hac regione maximi sunt valoris, et nemo credit esse securus nisi pilis huiusmodi fulciatur.

164

De provincia Lay.

[1] A loco sancti Thome apostoli versus occidens est provincia dicta Lay, de qua sunt omnes homines quos “abraiemain” dicunt (et hi‹n›c descenderunt primo); ex quibus sunt optimi mercatores, et totaliter veridici, quod nullatenus mentirentur neque modo aliquo eius more peccarent. Sunt enim maxime abstinentie homines: vinum enim non bibunt, carnes non comedunt. [2] Hii abraiemain uno tali cognoscuntur signo: portant enim super spatulam filum ex bombace, quod sub brachio transit usque ad anterius pectoris. [3] Et sunt perfidi ydolatre, et imitantur auguria ultra omnes gentes, et per ipsa omnia eorum regulant facta. [4] Ponunt enim terminum umbre corporis sui unicuique diei septimane proprium; dum ergo contingit eos mercari vel aliquid novi facere, considerant diem sciuntque quanta illius diei debeat esse umbra: numquam enim mercatum complerent vel aliquid novi facerent nisi cum umbra proprii corporis ad terminatam pervenerit mensuram. Similiter in omnibus eorum factis et itineribus considerant volatus avium a dextris vel a sinistris, et sternutationes et multa talia: que si placent, eorum itinera et mercationes complent, sin autem ‹totaliter› desistunt ab inceptis. [5] Et hii abraiemain sunt valde plus aliis gentibus longe vite, quod propter eorum maximam abstinentiam creditur pervenire; et numquam flebotomantur neque sanguinem sibi tollunt. [6] Habent inter se regulas et ordines monachorum, quos “ciugui” vocant, qui sunt longioris vite. Vivunt enim .CL. annis usque ad .CC., et adhuc sunt bene potentes, in tantum quod et ire et eorum necessaria bene facere possunt ‹similiterque legere›, quod propter maximam cibi et potus abstinentiam esse dicunt. Modicis enim et bonis utuntur |23| cibariis, quasi ut plurimum riço et lacte. [7] Dicunt autem eorum elongari vitam propter talis potionis usum: argentum vivum sulfuri miscent, et ex ipsis ordinant potiones de quibus ab eorum infantia bis in quolibet mense sumunt. [8] Sunt eciam in hoc regno de Mahabar religiosi quidam, dicti et ipsi “ciugui”, qui sunt maxime abstinentie asperrimeque vite. Hii totaliter nudi vadunt, in tantum quod neque verenda tegunt. Quod dum queritur quare incedunt nudi, respondent: «Nulla mundana volumus; nudi nati sum‹us› nudique incedimus». Quod autem non verecundentur verenda monstrare, ideo est quia, cum ipsis nullam luxuriam nullumque peccatum exercent, sicut ergo alia corporis membra inverecundum est ostendere sic et ista; sed qui peccando et luxuriando venereis utuntur membris, ipsa ob verecundiam tegunt. [9] Hii adorant boves, qua re quam plures ex ipsis in eorum frontibus parvum bovem ex aliquo metallo ligant. [10] Ossa boum comburunt, ex quorum cinere quam plures corporis partes fricant: quod cum maiori reverentia faciunt quam ‹nos› cum aspergimur aqua sancta in perapside vel in ciborio. [11] Nullo modo commedunt, sed super folia pomorum paradisi et super alia, dummodo sicca sint, quia dicunt viridia folia animam habere, et ex hoc peccatum esse; nullo enim modo peccarent, potius enim substinerent mortem. [12] Nullum animal occidunt, in tantum quod nedum muscas vel pulices vel vermes, quia dicunt ipsa animam habere: qua re ex ipsis comedere peccatum esse dicunt. [13] Nullum viride commedunt, neque herbas neque radices: viridia enim animata credunt. [14] In terram nudi dormiunt, nichil sub se vel supra se tenentes; toto ieiunant anno, et pro potu aqua utuntur sola. [15] Quos autem in hac religione recipere volunt, tali experiuntur modo. Virgines – quas professas ydolis diximus esse – vocant, ipsosque tangere et cum ipsis solaciari faciunt, quod si ex tali infestatione ‹ad› luxuriam provocentur, in tantum quod eorum verenda ad erectionem moveantur, ipsos expellunt tamquam inutiles a consortio monachorum; si vero firmi permanent, nulla luxuria stimulati, eos bonos et sufficientes approbant et tenent. [16] Hii comburunt corpora mortuorum, dicentes quod nisi corpus comburatur generabuntur ex eo vermes qui, consumpto corpore, propter defectionem nutrimenti morirentur, ex quorum vermium morte anima iam mortui hominis pateretur. [17] Adest in hoc regno rex potens et dives valde; multum enim in margaritis et lapidibus thezauriçat. Cum mercatoribus enim provincie sue taliter ordinavit: quoscumque bonos lapides magnasque margaritas acquirere possunt ex regno quodam de Mahabar dicto Soli – quod est nobilius et melius omnibus provinciis Yndie, ubi maiores et meliores reperiuntur margarite –, secure emant eique portent, quia ipsas in duplum emptionis persolvet.

165

De civitate Cail.

[1] Cail est magna ‹et nobilis› civitas, in qua regnat prior ex quinque fratribus ante dictis, qui dives valde est et thesauris habundans. [2] Et ipse pacifice eciam cum iusticia regnum regit; qua re ad hanc civitatem portum faciunt omnes naves que ab occidente veniunt – videlicet de Curmosa, Quisci, Adan et de tota Arabia –, que mercimonia portant, et equos in quantitate multa. [3] Hic rex tempore domini Marchi Paulo habebat circa .CCC. uxores; quicumque enim plures retinet mulieres, et retinere potest, pre aliis honoratur.

166

De regione Coilom.

[1] De Mahabar versus garbin .Vc. miliaribus est regnum Coilom. [2] Gentes sunt ydolatre; sunt tamen aliqui christiani et Iudei; et habent proprium ydeoma. [3] Hic nascitur verçi coilomini, quod valde est bonum. [4] Nascitur eciam piper in habundantia, quod colligunt in madio, iunio et iulio; arbor est autem domestica, quam plantant et multociens rorant aqua. [5] Fit eciam indicum multum et bonum, quod ex specie quadam herbe conficiunt, quam in vaso magno ponunt aquam supponentes; et tam diu sic stare permittunt donec corrumpatur et totaliter liquefiat: tunc vero soli exponunt, cuius caliditate maxima totam massam ebullire facit donec totum ad formam perducatur paste; deinde ipsum exsiccant, ut apparet, in parva frustra dividentes. [6] Adest hic valde immensus et intollerabilis calor, in tantum quod, si ovum in aliquo flumine poneretur, in brevi temporis spacio coctum esset. [7] Ad hoc regnum veniunt mercatores multi cum navibus, multa ferentes mercimonia de Mangi, et de Arabia, et de partibus orientis. [8] Adsunt in hoc regno animalia ab aliis animalibus valde diversa; sunt enim leones per totum nigerrimi, et papagalli diversarum manerierum: quidam enim per totum albissimi sunt, habentes tamen rostrum et pedes rubeos, quidam vero rubei, et quidam açuri pulcherrimi tamen. [9] ‹Sunt eciam pavones pulcriores et maiores nostris alteriusque fature›. [10] Sunt eciam galline diverse a nostris valde. [11] Et breviter omnia habent diversa et meliora et pulcriora nostris: nullas enim bestias nullasque aves, nullas eciam arbores similes nostris habent. [12] Bladum |23bis| nullum habent nisi riçum. [13] Vinum faciunt ex çuccaro, bonum tale quod ipso inebriari possunt. [14] Ex omnibus victui necessariis habundanter habent. [15] Astrologos et medicos habent bonos. [16] Omnes, tam masculi quam femine, incedunt nudi per totum; verenda tamen cohoperiunt aliquo pulcro panno. [17] Nullam luxuriam nullamque carnalitatem pro peccato habent. [18] Mulieres quascumque accipiunt in uxorem, nullo parentele obstaculo impediti; primas consanguineas – uxores patris vel fratris –, dum vidue remanserint accipiunt in uxorem: et talem consuetudinem ubicumque ‹omnes› Indiani tenent.

167

De provincia Comari.

[1] Comari est contrata quedam ipsius Indie, ex qua stella septemtrionalis Poli aliquando videri potest, quam ab insula Java non vidimus usque huc; oportet tamen mare ingredi bene .XXX. milliaria, et tunc apparet super aquam elevari in quantitate cubiti unius. [2] Et hec contrata non est multum domestica, sed silvestris quasi, in qua sunt bestie diversarum manerierum, et maxime simie: ex quibus alique sunt que recte videntur homines. [3] Sunt eciam gatti de palude ‹mirabiliter extranei›, et leones, leopardi ‹et lonces› in habundantia multa.

168

De regno Eli.

[1] De Comari versus occidens circa .XXX. miliaribus est regnum dictum Eli, ubi adest rex. [2] Gentes sunt ydolatre, et habent proprium ydeoma. [3] Et sunt hec loca, et ammodo sequentia, domesticiora predictis. [4] In hac regione non est portus; habent tamen flumen quoddam, quod iuxta mare optimas habet fauces, ubi tamen adveniunt multe naves. Quod, si casu fortuito, malicia videlicet temporis, preter intentionem naves ad predictas fauces perveniunt vel alibi, omnia eius mercimonia tollunt; et ex hoc peccare non credunt, dicentes: «Hii mercimonia sua alio portabant, sed quia deus voluit ipsa esse nostra, ea ad nos violenter adduxit». Et hoc idem per omnes partes Indie faciunt: quocumque enim modo naves preter intentionem ad ipsos pervenerint, ipsas tenent, simili ratione moti. [5] Multe tamen naves, tam de Mangi quam aliunde, ad has fauces ‹estate› perveniunt, et quia periculosum est ibi manere propter portus inopiam in quatuor vel in .VIII. diebus onerantur citoque recedunt. [6] Regem habent thesauris habundantem, gentibus impotentem; regni tamen introytus sunt tam fortes quod a nemine ledi potest. [7] Nascitur hic piper et çinçiber habundanter, et similiter de aliis speciebus in quantitate multa. [8] Habent leones et bestias multas feroces, et venationes similiter habent bonas.

169

De regione Melibar. Rubrica.

[1] Melibar est maximum regnum versus occidens, et ex ipso apparet adhuc melius stella septemtrionalis; videtur enim super aqua circa duos cubitos elevari. [2] Et ex hac provincia, et quadam alia iuxta eam dictam Gusurat, quolibet anno plus quam .C. naves vadunt in cursu, que mercatores quoslibet depredantur. [3] In hac regione sunt piper et çinçiber in habundantia magna, et cinamomum adest multum similiter, et alie species; et turbit et indice nuces habentur in quantitate multa. [4] Sunt eciam multi subtiles et optimi bochorani, et habent multa cara mercimonia. [5] Mercatores portant ad hanc provinciam aliunde et pannos aureos et de seta, aurum et argentum, gariofilos et spicam, quia hiis speciebus carent.

170

De regione Gocurat.

[1] Gocurat est magnum regnum versus occidens, ubi adhuc altior videtur septemtrionalis stella, quia videtur elevari bene .VI. cubitis. [2] Est hic rex; et homines sunt ydolatre, habentes proprium ydeoma, et sunt adhuc maxime pirate. [3] Hic habetur multitudo piperis et zinzib‹e›ris, et indicum in habundantia, et bombax in quantitate. [4] Sunt enim ibi arbores magne ad quantitatem sex passuum, que ferunt bombacem ‹habundanter; et dum iuvenes fuerint faciunt bombacem› optimum ad filandum usque ad annos .XII., et ab inde usque ad .XX. annos faciunt ipsum: satis bonum ad alia, ineptum tamen ad filandum. [5] In hac provincia aptantur optime coria, in maxima quantitate; annuatim enim naves quam plurime onerantur, que ipsa per Arabiam et quam plures alias portant partes, quia ex huius provincie coriis quam plures alie munirentur. [6] ‹Et› fiunt eciam in hoc regno ex coriis rubeis, avibus et bestiis et aliis mirabiliter insignitis, narces pulcerrime aureo et argenteo filo consutos: et sunt culcitre in quibus accubunt Sarraceni, et sunt alique ex hiis valoris .X. marcharum argenti. [7] Fiunt eciam pulvinaria et auricularia pulcherrima, simili modo facta, valentia aliqua .VI. marchas argenti. In nulla enim parte mundi de coriis tam pulcre et subtiliter laboratur.

171

De regno Tanam.

[1] Tanam est maximum et bonum regnum versus occidens. [2] Regem habent; et sunt ydolatre, habentes proprium ydeoma. [3] Sunt tamen et ipsi pirate. [4] Hic non nascitur piper neque alie species, ut in provinciis antedictis. [5] Ex thure enim, et licet non sit album, nascitur tamen|24| multum. [6] Apportantur hic multa coria, et fiunt ‹hic› quam plurimi bochorani.

172

De regno Cambaet.

[1] Cambaet est magnum regnum versus occidens. [2] Hic est rex; gentes sunt ydolatre, proprio ydeomate loquentes. [3] Et ex hac provincia videtur adhuc plus septemtrionalis stella: quanto enim ‹magis› ammodo ad occidens procedimus tanto altior apparebit. [4] Est in hoc regno indicum multum et bonum, et bochorani multi, et bombax in maxima quantitate, et coria preparata in quantitate multa. [5] Et in hoc regno sunt boni homines mercatores et artiste.

173

De regno Semenat.

[1] Semenat est magnum regnum versus occidens, ubi est rex. [2] Gentes sunt perfidi ydolatre, et habent proprium ydeoma. [3] Et sunt mercatores homines et artiste.

174

De reg‹no Kesmagoram.

[1] Kesmagoram est regnum habens regem et ydeoma proprium. [2] Et sunt ydolatre, mercatores et artiste; et vivunt ex lacte, riço, et carnibus. [3] Ad hunc locum per mare et per terram veniunt quam plurimi mercatores. [4] Hoc autem regnum est ultimum tocius Indie Maioris, eundo inter occidens et magistrum. Omnes enim provincie et regna nominata a Mahabar usque ad hanc provinciam sunt Yndie Maioris, et sunt supra mare site, quia de infra terram positis nichil penitus dictum est. [5] Dehinc ergo de aliqu‹ibus› insulis Maioris Indie pertractetur.

175

De duabus insulis Ma‹sculus› et Fe‹mella›.

[1] De Kesmagora per mare versus meridiem .Vc. miliaribus sunt due insule, una quarum dicitur Masculus, altera vero Femella. [2] Habitantes sunt omnes christiani, et non habent regem neque dominum temporalem, nisi quendam suum archiepiscopum, qui tamen suppositus est archiepiscopo de Scotra. [3] Et loquuntur ydiomate proprio, et utuntur Veteri Testamento. [4] In insula vero mascula homines solummodo conversantur; longe ab ipsa .XXX. miliaribus, in insula femella, manent quecumque alie femine et uxores, ad quas accedunt tribus mensibus, marcio videlicet, aprili et madio; secum manent, et ex tunc ad insulam propriam revertuntur, eorum necessaria novem reliquis mensibus facientes. [5] In hac insula optima inveniuntur ambra. [6] Istorum victualiam sunt riçum, lac et carnes. [7] Et sunt optimi piscatores, maximorum piscium copiam capientes. [8] In insula vero propria femine permanentes, nichil aliud, breviter, quam nutrire filios faciunt; verum quod masculos post quartum decimum annum ad insulam patrum mittunt.

176

De insula Scotra.

[1] Ultra has duas insulas versus meridiem .Vm. miliaribus est insula Scotra. [2] Habitantes sunt christiani, et habent archiepiscopum. [3] Omnes incedunt nudi, quemadmodum ‹et› alii Indiani. [4] Et eorum victualia sunt riçum, carnes et lac. [5] Inveniuntur hic ambra in quantitate multa. [6] Et fiunt panni bombacini multi. [7] Pisces salitos bonos et maximos habundanter habent. [8] Et omnes naves que ire debent in Adem ad hanc perveniunt insulam. [9] Homines insule huius sunt meliores et subtiliores incantatores universi mundi. Si enim pirate aliqui dampnum aliquod fecerint insule, taliter incantationibus suis detinent eos quod numquam eorum naves ab insula separari possint nisi ablatum fuerit integre satisfactum; quod si forte ab insula separentur, ventos in proras vertunt sicque hiis incantationibus reverti ad insulam sunt coacti. Similiter et multa alia faciunt admiranda, que esset dicere valde longum. [10] Archiepiscopus huius insule suppositus est archiepiscopo cuidam qui manet in Baldach, quia ipse omnes prelatos, archiepiscopos, episcopos et quoscumque clericos in omnibus Orientis partibus ordinat sicut papa, quia ipsum pro papa tenent.

177

De insula Madeigascar.

[1] Madeigascar est insula versus meridiem, longe a Sco‹t›ra .M. miliaribus. [2] Habitantes sunt Sarraceni adorantes Machomet; et ipsi quatuor antiquorum hominum reguntur dominio. [3] Et est ex maioribus et nobilioribus insulis mundi: circuit enim circa .IIIIm. miliaria. [4] In nulla enim provincia tanta habetur tanta habundantia elephantum sicut in hac insula hic, et similiter in insula Çangibar, qua re in hiis insulis plures habentur elefantes quam in alia mundi parte. [5] Utuntur hee gentes ut plurimum camelina carne, dicentes eam esse omnibus saniorem. [6] Sunt hic in eorum nemoribus sandali rubei in maxima quantitate. [7] Et inveniuntur hic ambra multa: in mari enim illo sunt balene in maxima quantitate, et ipse sunt que ambra faciunt; sunt eciam maximi pisces, quos capidolios dicimus, valde multi. [8] Habentur eciam leones hic ultra modum, leopardi similiter et lonces multi, cervi, caprioli et similes bestie habundanter, et multe alie domestice bestie valde magne – aves eciam diversarum manerierum, que a nostris |24bis| totaliter sunt diverse. [9] Ad hanc insulam veniunt plurimi mercatores; est enim multarum mercationum locus. [10] Ultra hanc insulam et insulam Çangibar versus meridiem ad alias insulas nulle naves accedere audent: in tantum enim impetuose mare continuo versus meridiem currit quod reverti nullo modo possent. Naves ‹enim› que de Mahabar ad has perveniunt insulas in diebus .XX. peragunt iter suum; in reversione vero occupant menses tres, quod ideo contingit quia semper mare ibi ad meridiem currit nulloque tempore retrocedit. [11] In insulis autem ad quas, ut dictum est, ire non audent gentes, dicitur quod multi griffones adsunt, quos aliquibus temporibus anni vident; et non sunt, ut nos credimus, semi aves semique leones, sed qui viderunt dicunt quod sunt directe ad formam aquile facti, magnitudinis tamen mirande: alas vero dum volant extendunt bene .XXX. passus, quarum penne sunt longitudinis .XII. passuum, grosse vero ad longitudinem competenter. Et est hec avis tante fortitudinis et virtutis, quod elefantem pedibus capit eumque in aerem levat, et dum ipsum in terram precipitare sinit dirumpitur animal, qua re tunc ipso pascitur avis. [12] Hiis temporibus in hac dicta insula detentus fuit quidam nuncius Magni Canis; quare, ut ipsum redimeret nuntios suos misit. Et dum ipsi, relaxato nuntio, ad propria revenissent, Magno Cani de hiis partibus miranda narraverunt; apportaverunt eciam, inter alia extranea, maximos aliquos aprinos dentes, ex quibus fuerunt ponderis librarum .XIIIIor. Ex quo maxime magnitudinis apparet fuisse facile credi potest: dicunt enim apros ibi esse aliquos in magnitudine bubalorum. [13] Sunt eciam ibi ziraffe multe, et asini silvestres similiter; et breviter bestie ille et aves omnes sunt in tantum a nostris differentes, quod mirabile esset audire mirabiliusque videre. [14] Avem vero quam nos, ob immensam eius magnitudinem, griffonem esse credimus “ruc” appellant.

178

De insula Çangibar.

[1] çangibar est magna et nobilis insula: circuit enim circa .IIm. miliarum. [2] Adest hic rex et proprium ideoma; homines sunt ydolatre. [3] Et sunt magni valde et grossi, grossitudini tamen non habent longitudinem correspondentem; videntur enim in grossitudine esse gigantes, et sunt fortissimi, quia unus pro quatuor hominibus ferret pondus – et ni mirum: quia unus ex hiis pro .V. aliis hominibus sumit cibum. [4] Omnes nudi vadunt preter verenda; capillos habent crispissimos; os habent maximum, labia grossa ad exterius revoluta, nares grossas ad superius revolutas, oculos magnos; sunt enim in tantum orribiles visui, quod si alibi viderentur quasi demones crederentur. [5] Simili modo earum mulieres eciam sunt turpissime, et insuper earum mamille aliis mulieribus in quadruplo sunt maiores, quod in turpitudinem magis addit. [6] Nascuntur hic plurimi elefantes, qua re habent de eorum dentibus habundanter. [7] Leones habent, ab aliis diversos, lonces, leopardos; et breviter omnes eorum bestie a bestiis aliarum partium sunt diverse. [8] Arietes enim et oves habent omnes unius maneriei: sunt enim albi per totum, et caput totum habent nigrum. [9] Çyraffas habent multas. Et ipse sunt brevis corporis, et a parte posteriori depresse sunt quia tibias anteriores habent altiores; collum habent longissimum, in tantum quod caput elevant a terra bene ‹per› tres passus; et caput habent parvum. Et sunt mansuete, nichil inferentes penitus lesionis. Colorem habent rubeum et album, cum pulcris orbiculis, qua re sunt visui valde pulcre. [10] Quia de elefantibus dictum est, de coitu eorum dicere volo. Dum masculus femelle vult coniungi, foveam in terram facit, in quam feminam suppinam iacere facit ipsamque ascendit, et humano more coytum operatur. Hoc autem ideo faciunt quia os matricis habet femina maxime versus ventrem. [11] Victualia has insulas habitantium sunt riçi, lac, carnes, dactili; vino carent, sed potationes ex riço, zuccaro et speciebus faciunt valde bonas. [12] Ad hanc insulam veniunt plurimi mercatores, quia habent mercimonia multa, et maxime elefantium dentes et ambram, quia multas capiunt ex balenis. [13] Homines huius insule sunt optimi bellatores et fortes: quasi enim non timent mortem; sed quia carent equis cum camellis faciunt bella sua, similiter et cum elefantibus. Super ipsos enim lignea castra condunt, in quibus stant .XVI. vel .XX. homines bellatores cum lanceis, ensibus et lapidibus. Et est fortissimum tale bellum: cum vero elefantes ad bellum ducere volunt, ipsos vino sive potionibus suis potant, quia ex hoc ferociores audacioresque fiunt. [14] Horum arma sunt scuta ex coriis, lancee et enses, quibus muniti ad bella eorum pergunt.

179

De MMaiori Yndia fit hic finis.

[1] De Maiori Yndia tanta dixisse sufficiat: vix enim esset possibile narrare omnia eius facta, cum ipsa sit maior et melior provincia mundi. |25| [2] Et ipsa durat a Mahabar usque ad Kesmagora: in qua sunt .XIII. magna regna, ex quibus .X. solummodo pertractata sunt, que sunt aliis meliora. [3] Similiter ex insulis meliores solum et maiores nominate sunt: de omnibus enim esset quasi impossibile pertractare, quia – secundum quod apparet in compassibus et scripturis sapientum illius maris –, ‹inter› habitatas et inhabitatas insulas, in hoc mari .XIIm.D.CC. describuntur. [4] Minor vero India durat a Ciambu usque ad Motisi, ‹in qua sunt .VIII. magna regna, absque regnis insularum, que sunt multa›.

180

De maxima provincia Abasce, que dicitur India Mediana.

[1] ‹Abasce est maxima provincia, et ipsa est India Mediana›, in qua sunt .VI. regna magna: ex quibus tres reges sunt christiani tre‹s›que Sarraceni. Verumptamen rex principalis totius provincie – cui reliqui alii sunt subiecti – christianus existit; et ipse rex in medio provincie commoratur, Sarraceni vero versus Aden stant. [2] In hac provincia sanctus Thomas apostolus predicavit ipsosque convertit; postea vero, ad Maiorem Indiam se transferens, in provincia Mahabar mortuus est – ubi, ut iam diximus, manet corpus eius. [3] Christiani huius provincie, post baptismum aque, eorum facies in tribus locis cum callido ferro signant, ut tamquam nobiliores ab aliis cognoscantur: in fronte videlicet usque ad medium nasi, et similiter in qualibet maxillarum. Sunt eciam quam plures Iudei qui similia ferunt in faciebus signalia, tamen duo, unum videlicet in qualibet maxillarum. Sarraceni vero uno solummodo simili decorantur signo, quod in media fronte existens usque ad medium tendit nasum. [4] Homines huius provincie optimi sunt in armis: habent enim equos multos; et ipsi continuo guerras habent cum soldano de Aden, et cum gentibus de Nubia et cum aliis multis.

181

De ystoria quadam et vindicta. Rubrica.

[1] Anno Christi .M.CC.LXXXVIII. rex de †Rauce† et tocius provincie Abasce proposuit velle ad Sepulcrum Christi peregre ire; sed, dum ab eius baronibus maxime desuasum foret, maxime quia dicebant regi et regioni maximum imminere periculum, episcopum quemdam suo nomine misit adorare Sepulcrum muneraque offere. [2] Dum vero ad propria remeando in Aden provincia‹m› pervenisset (ubi maxime habentur odio christiani), soldanus ille, sciens ipsum christianum et regis Abasce nuntium ‹esse›, ipsum capi fecit, et in maximum opprobrium more saracenico circumcidi. [3] Et cum tandem episcopus ad regem suum in Abasce provincia‹m› pervenisset, et inter alia op‹b›robium quod a soldano in Aden suo nomine receperat narravisset, turbatus est rex valde, et in huius vindictam exercitum maximum preparavit. [4] Contra hunc soldanus de Aden Sarracenorum multitudinem congregavit, ut suam provinciam tueretur; et dum eos in confinibus provincie, ut passus defenderent, ordinasset, regis exercitus supervenit. Ubi dum acriter debellassent, tandem conflictus ad Sarracenos pervenit; qua re rex cum exercitu suo Aden provinciam est ingressus ipsamque anno integro est populatus. Et vindicta episcopi ad plenum facta, tandem ad propriam patriam est reversus.

182

Iterum de provincia Abasce.

[1] Predicta provincia de Abasce est omnium victualium fertilis. [2] Habitantium tamen victualia sunt riçi, carnes et lac, et sisammum. [3] Elefantes habent, licet non nascantur ibi; çiraffas habent, quia ibi nascuntur multe; leones, leopardos et lonces habent multos; multas eciam alias bestias a nostris valde diversas habent. Asinos silvestres multos habent. [4] Aves habent diversarum manerierum totaliter a nostris diversas; gallinas in summo pulcherrimas habent. [5] Strutios habent magnos, asinis non valde minores; papaga eciam multos et pulcros habent. [6] Plurium enim manerierum habent simias, et gattos de palude et gattos maymones, ex quibus aliqui sunt quorum vultus quasi similes sunt humanis. [7] Sunt autem in hac provincia plurime civitates et castra, et mercatores plurimi et artiste, quia ibi fiunt multi bombacini panni, et bochorani, et alia multa que relinquuntur causa brevitatis ad presens.

183

De maxima provincia de Aden.

[1] Aden est maxima provincia, cuius dominus soldanus de Aden dicitur. [2] Habitantes sunt Sarraceni, adorantes Machomet, odientes maxime christianos. [3] Et in hac provincia sunt civitates et castra multa, et hic est portus ad quem naves ex India veniunt in maxima quantitate, piper et alias indicas species deferentes. [4] Hec mercimonia in parvis locant navibus septemque dietis, vel circa, per quoddam flumen portant; deinde ea cum camelis .XXX. dietis ferunt, et ex tunc flumen quod ad Alexandriam venit invenientes, per ipsum in Alexandriam mercimonia sua portant. [5] Et hec est brevior et melior via qua ex Aden yndica mercimonia in Alexandriam reportantur. [6] Et ex hoc portu de Aden plurima |25bis| mercimonia ‹ap›portantur in Indiam, et maxime boni dextrarii ex Arabia, ex quibus bonos plus quam .C. marcharum argenti vendunt. [7] Et hic est portus maximi redditus, qua re soldanus iste est ex ditioribus mundi dominis. Tante enim est potentie quod dum soldanus Babilonie venit ad civitatem Accon obsidendam (quam tum destruxit), hic soldanus in eius adiutorium contra christianos tria †miliona† militum et quatuor †miliona† camelorum adduxit.

184

De civitate Escier. Rubrica.

[1] Escier est maxima civitas longe a portu de Aden .CCC. miliaribus versus magistrum. [2] Homines sunt Sarraceni, adorantes Machomet. [3] Et habet hec civitas †portum†, et est submissa soldano de Aden, et sub ipsius dominio sunt quam plures civitates et castra, et ipsa habet optimum portum navigantibus ab India. [4] Hic nascitur multum thus bonum et album, et dactili in maxima quantitate. [5] Nullum bladum hic nascitur nisi riçum, modicum tamen. [6] Pisces et maximos tunnos habent multos, in tantum quod pro uno veneto grosso duo magni haberentur tunni. [7] Vivunt habitantes ex riço, carnibus et piscibus. Vino carent; verumtamen ex zucharo et dactilis optimas faciunt potiones. [8] Arietes habent pulcherrimos valde et parvos, qui carent auribus neque enim foramen aurium videntur habere, sed in loco aurium habent parvos corniculos. [9] Omnes eorum bestie – arietes, cameli, boves, et eciam eorum parvi ronçini – commedunt pisces et ex ipsis vivunt. Ipsos enim recentes et vivos commedunt, ipsos eciam exsiccant, quos exibent sicut fenum; et sunt pisces valde parvi, quos capiunt mense marcii, aprilis et madii, et in mirabili quantitate. Ex siccitate enim provincie, et inopia herbe, sunt coacti eorum bestias pascere tali cibo. [10] Pisces habent multos, maximos et bonos, quos in modum panis biscocti exsiccant soli in non magnis frustris, sicque conservant ‹et eis per totum annum loco panis utuntur›.

185

De civitate Duffar.

[1] Duffar est pulcra, nobilis et magna civitas in provincia Aden, longe ab Escier .CCCCC. miliaribus versus magistrum; et ipsa habet sub se civitates et castra multa. [2] Habitantes sunt Sarraceni, adorantes Machomet. [3] Et hic est optimus portus super mare. [4] Nascitur hic thus multum et bonum. Sunt arbores non multum magne in modum parvi çapini, quas cum cultellis in pluribus locis vulnerant, sicque gumma thuris emanat.

186

De civitate Calatu.

[1] Calatu est magna et nobilis civitas, longe a Duffar versus magistrum .DC. miliaribus. [2] Et ipsa est super mare in culfo dicto Calatu, estque in bucha talis culfi taliter situata quod absque eius voluntate in culfo nulle ingredi possunt naves; et habet bonum portum, ad quem multi confluunt mercatores. [3] Et est hec civitas sub dominio melich de Cormos, et ipse est sub soldano de Creman. [4] Habitantes sunt Sarraceni, adorantes Machomet. [5] Et vivunt hee gentes ex dactilis et piscibus sallitis, quia hiis habundant valde nimis.

187

De civitate Quis.

[1] A predicta civitate Calatu .D. miliaribus inter magistrum et occidens est civitas dicta Quis, de qua supra dictum fuit. [2] Et iterum, a civitate Calatu .CCC. miliaribus inter magistrum et septemtrionem est civitas super mare, nobilis et magna, dicta Curmos, cuius dominus “melich” dicitur; et sub ipsa sunt plures civitates et castra. [3] Habitantes sunt sarraceni. [4] Est eciam hic tantus calor quod, nisi artificialiter per eorum domus ventum transire facerent, vix quis vivere posset. [5] Et quia superius de Cormos, Quis et Creman satis dictum est, de ipsis reliquantur ad presens.

188

De MMaiori Turchia; et de exercitu Caidu contra Magnum Canem.

[1] Turchia Magna est versus magistrum recedendo, videlicet a supradicta via de Cormos; et est ultra flumen Yon, et durat versus septemtrionem usque ad terram Magni Canis: et in ipsa sunt multe civitates et castra. [2] In hac provincia regnabat tempore domini Marchi Paulo Caydu qui, ex regia stirpe et nepos Magni Canis, tartarus erat, et similiter omnes sue gentes, que sunt feroces, et optimi bellatores quia sunt in armis continue consueti. [3] Talis enim adest Tartarorum consuetudo. Dum ad bella procedunt, ex precepto quilibet portat ensem, clavam et archum cum .LX. sagittis: ex quibus .XXX. sunt subtiles et stricte – ut leviter perforare possint –, relique .XXX. sunt late, quas de prope iaciunt per faciem et per brachia, et ut cum eis cordas arcuum inimicorum frangant. [4] Eorum enim bella primo cum sagittis incipiunt; quibus iactatis, cum ensibus clavisque bella consumunt. [5] Hic Caidu rex multe tunc erat potentie: habebat enim, dum ei necesse fuisset, .Cm. armatos equites, optimos bellatores. [6] Et qu‹ia› cum Magno Cane numquam in pace manebat, anno Christi .M°.CC.LXVI°. magnum congregavit exercitum invasitque terras Magni Canis sibi confi|26|nes, quas duo fratres consanguinei ipsius Caidu possidebant nomine Magni Canis. Contra quem et ipsi cum magno exercitu processerunt, fueruntque ambo exercitus circa .Cm. ‹equites›; et cum utrimque foret acriter debellatum, tandem parti Caidu remansit victoria. [7] Post hec transactis .II. annis, cum iam Caidu rex valde ex dicta victoria letatus esset, sciretque Nomogan, filium Magni Canis, et Georgium, Presbiter‹i› Iohannis nepotem, ad Ca‹ra›coron cum maxima gente permanere, contra ipsos cum maximo permeavit exercitu; cui predicti nobiles cum .LXm. equitibus obviam pervenerunt, conveneruntque exercitus ambo, in quibus plus quam .CXXm. equitum affuerunt. Et cum utrimque usque ad sero acriter foret debellatum, nulli tamen victores libere permanserunt, sed ad propria ‹spon›te reversi sunt. [8] Reliquo vero mane, cognoscens Caidu quod dubius esset belli sequentis eventus, dubitans eciam ne inimicis perveniret adiutorium, ad Samarchan, in Maiori Turchia reversus est, videlicet in propria‹m› regione‹m›.

189

De filia regis Caidu.

[1] Hic rex Caidu – de quo dictum est – habebat filiam decoram et tante magnitudinis quod quasi de genere gigantum videbatur; et ipsa erat tante fortitudinis et probitatis ‹quod› a nemine poterat superari. [2] Dum ergo pater ipsam maritare vellet, quesivit de gracia quod posset ad sui beneplacitum maritari. Hoc ergo cum impetrasset a patre, fecit per circumstantes provincias divulgari, quod posset quicumque nobilis ‹domicellus› cum ipsa suum robur et fortitudinem experiri, tali tamen conditione, et pacto habito inter partes, quod si domina succumberet in duello, victori viro eciam subiacere debeat copula maritali – quod si, e converso, mulier virum in duello submittat, in meritum victorie .C. domine donet equos. Et quia ad hoc experiri, ut eciam dominam acquirerent in uxorem, plurimi nobiles pervenerunt, quos omnes in duello submisit, equos quam plurimos acquisivit. [3] Fiebat autem duellum huiusmodi per hunc modum. Ambo vestiti sericinis tunicis, in regali conveniebant sala, ubi rex aderat et regina, similiter virorum et mulierum nobilium multitudo; seque manibus et brachiis, ‹et› aliquando cum pedibus coniungebant, sicque huc et illuc trahebant quousque alter ab altero prosterneretur in terram. [4] Rex enim ‹iste›, propter filie sue maximam probitatem, ipsam in maximis bellis pluries duxit secum, eiusque fortitudini et vigori nem‹o›, eciam probus vir, poterat comparari.

190

De quodam bello inter Argon et Barach.

[1] Provincie huius regis Caidu confinales erant cum provinciis regis sive imperatoris Abaga, qui dicebatur dominus Orientis (qui est eciam ex imperiali progenie Tartarorum); et has provincias, sive horum regum dominia, dividebat maximus fluvius Ion. [2] Dubitans autem Abaga ne eius provincie a Caidu gentibus lederentur, ad confinia eius versus partes Arboris Solis, quam Arborem Siccam dicimus, usque super Ion flumen, Argon filium eius cum maximo tenebat exercitu. [3] Hoc cognoscens, Caidu contra Argon misit fratrem suum Barach cum maximo exercitu; qui, dum ‹tandem› ad flumen Ion pervenisset ut exercitui Argon coniungeretur, ipsum fluvium pertransivit, tandemque ambo exercitus sunt coniuncti. [4] Et cum ex utraque parte ‹acriter› debellatum foret, finaliter Barach cum suo exercitu non valuit substinere, sed ultra Ion flumen, unde venerant, transiverunt ad propria redeuntes.

191

‹Quomodo Abaga mortuus est.›

[1] Post hec vero non multo tempore, adhuc Argon in predictis partibus permanente, pater eius Abaga persolvit debitum carnis sue. Et quia Argon filius eius, qui de iure succedere debebat in regno, erat plus .XL. dietis elongatus a curia, frater ipsius mortui, Acomat soldanus, presumpsit nepoti suo Argon usurpare regnum: ‹quod eciam fecit›. [2] Dum vero hec ad notitiam Argon pervenissent, dolens multum suum congregavit exercitum, ut ablatum sibi dominium recuperare posset.

192

Qualiter Argon captus fuit.

[1] Et cum ad Accomat notificatum fuisset Argon cum maximo exercitu contra eum ad patris curiam advenire, Accomat cum exercitu circa .LXm. equitum ‹contra Argon accessit›, ut ei in itinere obviaret. [2] Et cum ambo exercitus convenissent acriterque pugnatum foret, exercitus Argon tandem in fugam conversus est; in qua fuga ipse Argon captus ‹et retentus› est. [3] Ex hac victoria multum gaudens et letatus Accomat, intendens ad curiam festinanter accedere – erat enim plus quam dietis .XV. elongatus a curia – Melich quendam tocius exercitus dominum reliquit, cui in custodia dimisit Argon, nepotem suum, ferreis vinculis alligatum, iniungens ei quod paulatim cum toto exercitu eum ad curiam sequatur.

193

Qualiter Argon absolutus fuit a vinculis.

[1] Interim, cum Accomat recessisset ab exercitu reliquissetque Argon captum, antiquus quidam nobilis et potens, nomine Boga, considerans que de Argon gesta erant et quod vinculatum tenebant ‹qui eis deberet› ratio‹na›biliter dominari, proposuit Argon a vinculis liberare ipsumque in proprium dominium relevare. [2] Et cum clam in eius opinionem quam plurimos coniunxisset, ipse Boga, cum aliquibus baronibus |26bis| – scilicet Elcidai et Togan, Tegana, Tagaciar, Oulatai et Samagar – ad temptorium ubi captus detinebatur Argon accesserunt. [3] Cui Boga, consensu omnium sociorum, talia verba dixit: «Ad mentem et veram conscienciam reducti, cognoscimus quod male et irracionabiliter gesta sunt cum dominum, cui de iure subiacere debemus, consentimus vinculis detineri; qua re vos intendimus, si placet, in vestram reducere libertatem et pro vero domino retinere». [4] Argon, dubitans hec truffatorie dicta esse, respondit: «Satis est que in me de facto irracionabiliter gesta sunt: sinite me verbis illudere!» [5] Et cum sacramento firmarent eum pro vero domino retinere velle, et ipse similiter eis de prefatis iniuriis numquam malum reddere meritum sacramento promisit.

194

Qualiter Argon assumpsit dominium, et Accomat interfecit.

[1] Cum ergo Argon a vinculis absolutus esset, ‹precepit› Melich soldanum – qui, ut supra dictum est, totius exercitus remanserat dominus et conductor – sagittis quam pluribus perforari, sicque mortuus est. [2] Absoluto ergo firmiter dominio, iter cum toto exercitu direxit ad curiam, sperans ex subito adventu Accomat capere posse. [3] Cum vero ad Accomat notificatum foret Argon ad dominium pervenisse, sperans mortem effugere, clam cum solo fideli socio de curia recedens, presumpsit ad soldanum Babilonie pervenire. [4] Sed cum iam – .VI. dietis a curia elongatus – ad quendam artum transitum pervenisset per quem oportebat ipsum necessario pertransire, custos loci illius, ‹quia› ipsum cognovit et fugitivum esse notavit, ipsum captivum retinuit. [5] Et cum ad eius noticiam pervenisset Argon iam proprium acquisivisse dominium, ipsum captum cum decenti custodia duxit ad curiam: quem Argon mori taliter fecit quod numquam quid de ipso fuerit scitum fuit. [6] Et dum sic libere dominaretur Argon, quod fuit annis Christi .M.CC.LXXXVI°., Caçam filium suum cum .XXXm. equitum ad partes Arboris Solis transmisit, ut partes illas – sicut ipse fecerat – ab inimicis defenderet. [7] Sex annis regnavit Argon, et mortuus est.

195

Quomodo, mortuo Argon, Quiacatu arripuit dominium.

[1] Mortuo vero Argon, quia filius eius Caçan in partibus Arboris Sicce, ut dictum est, manebat cum magno exercitu, patruus Argon, scilicet frater quidam Abaga nomine Quiacatu, dominium usurpavit. [2] Et quia Caçan, licet sciret de morte patris et de usurpatione regni, a loco in quo erat dubitatione inimicorum recedere non audebat, Quiacatu .II. regnavit annis, et veneno mortuus est.

196

Quomodo Baidu accepit dominium, quem Caçan occidit.

[1] Ipso vero mortuo, patruus eius Baidu, qui christianus erat, similiter arripuit dominium, anno videlicet Christi .M°.CC.LXX‹XX›IIII°. [2] Cum autem Caçan iam scivisset Quiacatu mortuum esse, doluit, quia de ipso sperabat prorsus vindictam acquirere; sed de usurpatione dominii quam Baidu fecerat non curavit multum, sperans pro certo in ipsius personam recuperare vindictam. [3] Toto ergo suo exercitu undique congregato, ut proprium recuperare dominium, iter direxit ad curiam. [4] Hoc ergo sciens Baidu, et ipse maximam congregavit gentem; et dum versus Caçan cum exercitu toto iret .X. dietis longe a curia, ambo exercitus sibi invicem obviarunt. [5] Et dum acriter ‹undique› pugnatum foret, tandem Baidu mortuus est, et totus eius exercitus positus in conflictu. [6] Sic ergo Caçan, anno Christi .M°.CC.LXXXXIIII°., proprium acquisivit dominium. [7] Huius autem dominii origo et principium fuit quidam frater Cublay Magni Canis, nomine Alau, qui cepit Baldach; et ipse genuit Abaga, patrem Argon cuius filuis fuit Caçan, qui regnat ad presens. [8] Hoc ergo ordine processit Tartarorum progenies in partibus orientis.

197

De quadam septemtrionali contrata.

[1] Ad partes septemtrionis erat, tempore domini Marchi Paulo, rex quidam nomine Conci, qui tartarus erat et de stirpe imperiali (scilicet Cinchini Canis); et omnes eius suppositi ‹similiter› tartari sunt, et lege tartarica vivunt. [2] Hiis non sunt civitates neque castra, sed planicies, magnas valles et montes habitant temptoriis. [3] Eorum victualia sunt carnes, lac, ‹et› omni specie bladi carent. [4] Bestias habent in quantitate multa: camelos videlicet, equos, boves, arietes et similia. Ursos habent totaliter albos, maximos et longitudinis .X. pedum, et vulpes multas totaliter nigras, et asinos silvestres, et çambellinos multos, quorum pelles carissime sunt (ex hiis enim pellibus quantum pro una veste sufficeret .M. bisantios valet). Var‹i›os similiter habent multos, et mures faraonis, ex quibus tota estate vivunt: sunt enim magni valde. Ex silvestribus ‹animalibus› habent multa, quia silvestria et devia habitant loca. [5] In partibus istis sunt loca inter duos maximos montes, vallis videlicet durans dietas .13., in qua sunt multi fontes, qua re glacies et lutum ‹in tantum› ibi habundant quod nullus equus potest pertransire; sed taliter ingeniati sunt quod in capite cuiuslibet diete est mansio quedam, quam postam dicunt, in qua manent custodes cum .40. maximis canibus (sunt enim parum minores asinis), qui nuntios – dum necesse fuerit – de loco ad locum deferunt per hunc modum. [6] Habent enim machinas ex lignis absque rotis, taliter ordinatas, quod super glaciem bene currunt et in luto parum se figunt, quas in partibus nostris appellamus “treias”. Hiis superponunt corium ursi in quo sedet nuntius, quem |27| cum tota machina sex ex hiis canibus de una ad aliam trahunt postam, ubi aliam talem machinam invenit cum canibus preparatam. Et tali modo vehuntur nuncii, et gentes similiter alie, per hec loca. [7] Et in hiis talibus locis, videlicet in montibus, sunt in maxima quantitate varii, armelini, arcorini, çambelini ‹et vulpes nigre›, et alie quam plures bestie valoris magni quas venantur. [8] Harum gentium habitationes sunt totaliter subtus terram: propter enim immensam loci frigiditatem aliter vix vivere possent.

198

De provincia obscura.

[1] Ultra predictam regionem, longe multum versus septemtrionem, est provincia dicta Obscuritas; nec i‹mmerit›o: numquam enim sol, luna vel stelle videri possunt. Semper enim tanta obscuritas est ibi, quanta in serotino crepusculo apparet nobis. [2] Incole bestiali more sine rege degunt. [3] Pelles habent in maxima quantitate, maximique valoris: videlicet çambelinas, armelinas, varias, arculinas et vulpinas nigras, et aliarum quam plurium manerierum valoris multi. Sunt enim omnes optimi venatores, qua re de huiusmodi pellibus vendunt circumstantibus mercatoribus mirabilem quantitatem: in claritate eciam, dum vendere volunt, portant. [4] Habitantes enim sunt valde magni corporis et bene formati; debilis tamen coloris sunt, et pallidi semper. [5] H‹anc› tamen provinciam tam obscuram multociens intrant Tartari, maxime depredandi causa. Et quia, propter obscuritatem loci, difficilis est reditus et ignotus, inveniunt equas habentes pullos, quas insidentes provinciam intrant depredanturque; dum vero redire necesse est, eque – naturali instinctu filiorum suorum reminiscentia stimulate – homines de predicta obscuritate ad debitos ducunt passus. [6] Ab uno vero capite huius provincie magna Rosia confinalis existit.

199

De provincia Rosia.

[1] Rosia est versus septemtrionem magna provincia, in qua sunt quam plures reges. [2] Gentes sunt, tam masculi quam femine, pulcerrime; albissime enim sunt, et flave capillis; et habent proprium ydeoma. [3] Christiani sunt, et Grecorum more vivunt; et sunt simplices homines. [4] In hac provincia sunt quam plurimi fortes passus; nullus enim ad ipsos commode venire potest, qua re nemini quasi tributarii existunt, nisi parum valde domino Occidentis. [5] Et in ipsa habentur habundanter pelles magni valoris, sicut sunt çambeline, armeline, varie, arcoline et vulpine, longe aliis meliores. [6] Sunt eciam in hac provincia loca aliqua ubi argentum foditur habundanter. [7] Et est in hac provincia tam intensum frigus quod vix quis vivere potest. Et ipsa est maxima multumque extensa; ipsa enim ad Occeanum durat mare, ubi sunt quam plures insule, in quibus nascuntur çirifalci et falcones plurimi peregrini, quos inde per diversas deferunt regiones. [8] De Rosia autem in Noverchiam non multum adest itineris; sed frigiditate maxima regionis iter tale plurimum impeditur.

200

De provincia Lac.

[1] Lac est provincia, inter septemtrionem et magistrum, confinis Rosie, ubi adest rex. [2] Gentes sunt christiani et Sarraceni; mercatores sunt et artiste. [3] Bonas habent pelles et in quantitate multa.

201

De regibus Tartarorum Orientis.

[1] Primus ex Tartaris dominus Occidentis fuit Sain, maximus rex ‹et› potens: acquisivit enim Rosiam, Cumaniam, Alaniam, Lac, Mengiar, çich, Gocciam et Gaçariam. Hee enim gentes quasi omnes primitus Cumani dicebantur. [2] Post Sain regnavit Patu, post quem Bercha, deinde Mungletemur, post quem Totamongur; cui successit Toctai, qui illo tempore tunc regnabat.

202

De quadam guerra.

[1] Anno Christi .M°.CC.LXI°., inter Alau dominum Tartarorum Orientis et Bercha, regem et dominum Tartarorum Occidentis – occasione provincie unius, quam quilibet de iure sibi deberi dicebat –, dissensio magna orta fuit; qua re unusquisque ultimum de potentia fecit, mirabilemque in minori tempore sex mensium congregavit exercitum. [2] Alau ergo, .cccm. equitibus congregatis, pluribusque perambulatis dietis in planicie pulcra inter Portas Ferreas et mare de Sarra posita, gentem suam ordinate locavit: ibi enim erant confinia utrorumque. [3] Bercha vero, hoc sciens, impigre gentem suam undique congregavit; cum exercitu ergo .CCC.Lm. equitum et ipse in dicta planicie se locavit, ita ut non plus quam .X. miliaribus distarent exercitus. [4] Et dum ex utraque parte milites suis dominis blandis verbis ador‹t›ati forent, diesque belli statuta esset, Alau equites suos in .XXX. divisit partes, in unaquaque .X. milia equitum ordinate disponens; Bercha eciam gentem suam in .XXXV. partes similiter ordinavit. [5] Et dum ambo exercitus ingrederentur, acriter undique pugnatum foret, tandem Bercha cum gente sua, impotens substinere bellum, fugam arripuit; Alau vero victor permansit. [6] Hii tamen reges proximi parentes erant, et ambo cinchini imperiali progenie descendentes.

Deo gratias amen. Explicit liber domini Marchi Paulo de Venetiis.